De bono coniugali (Le bien du mariage)
1. 1. Quoniam unusquisque homo humani generis pars est et sociale quiddam est humana natura magnumque habet et naturale bonum, vim quoque amicitiae, ob hoc ex uno Deus voluit omnes homines condere, ut in sua societate non sola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur. Prima itaque naturalis humanae societatis copula vir et uxor est. Quos nec ipsos singulos condidit Deus et tamquam alienigenas iunxit, sed alteram creavit ex altero, signans etiam vim coniunctionis in latere, unde illa detracta formata est 1. Lateribus enim sibi iunguntur, qui pariter ambulant et pariter quo ambulant intuentur. Consequens est connexio societatis in filiis, qui unus honestus fructus est non coniunctionis mariset feminae, sed concubitus. Poterat enim esse in utroque sexu etiam sine tali commixtione alterius regentis, alterius obsequentis amicalis quaedam et germana coniunctio.
Unde primorum hominum proles posset existere, si non peccassent.
2. 2. Nec nunc opus est, ut scrutemur et in ea quaestione definitam sententiam proferamus, unde primorum hominum proles posset exsistere, quos benedixerat Deus dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram 2, si non peccassent, cum mortis condicionem corpora eorum peccando meruerint nec esse concubitus nisi mortalium corporum possit. Plures enim de hac re sententiae diversaeque exstiterunt; et si examinandum sit, veritatia divinarum Scripturarum quaenam earum potissimum congruat, prolixae disputationis negotiumest. Sive ergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi Creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi in utero virginali formare et, ut etiam ipsis infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare; sive ibi multa mystice ac figurate dicta sint aliterque sit intellegendum, quod scriptum est: Implete terram et dominamini eius 3, id est, ut plenitudine et perfectione vitae ac potestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio, qua dictum est: Crescite etmultiplicamini, provectu mentis et copia virtutis intellegatur, sicut in psalmo positum est: Multiplicabis me in anima mea in virtutem 4; nec data sit homini prolis ista successio, nisi posteaquam causa peccati futura erat in morte decessio; sive corpus non spiritale illis hominibus, sed primo animale factum erat, ut oboedientiae merito postea fieret spiritale ad immortalitatem capessendam non post mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem terrarum 5 et facta est poena peccati, sed per illam commutationem, quam significat Apostolus, ubi ait: Deinde nos viventes qui reliqui sumus simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera 6, ut illa corpora primi coniugii et mortalia fuisse intellegamus prima conformatione et tamen non moritura, nisi peccassent, sicut minatus erat Deus: tamquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat, quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille vetuisset. Ita ergo possent etiam per concubitum talium corporum generationes subsistere, quae usque ad certum modumhaberent incrementum, nec vergerent tamen in senium aut usque in seniumb, nec tamen in mortem, donec illa benedictionis multiplicatione terra impleretur. Si enim vestibus Israelitarum praestitit Deus per annos quadraginta sine ullo detrimentoproprium statum 7, quanto magis praestaret corporibus oboedientium praecepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius converterentur non morte hominis, qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad immortalitatem, ab animali ad spiritalem qualitatem!
2. 3. Harum sententiarum quae vera sit, vel si alia vel aliae possunt adhuc ex illis verbis exsculpi, quaerere ac disserere longum est.
3. 3. Illud nunc dicimus, secundum istam condicionem nascendi et moriendi, quam novimus, et in qua creati sumus, aliquid boni esse coniugium masculi et feminae: cuius confoederationem ita divina Scriptura commendat, ut nec dimissae a viro nubere liceat alteri, quamdiu vir eius vivit, nec dimisso ab uxore liceat alteram ducere, nisi mortua fuerit, quae recessit. Bonum ergo coniugii, quod etiam Dominus in Evangelio confirmavit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis 8, sed etiam quia venit invitatus ad nuptias 9, cur sit bonum, merito quaeritur. Quod mihi non videtur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu societatem. Alioquin non iam diceretur coniugium in senibus, praesertim si vel amisissent filios vel minime genuissent. Nunc vero in bono licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, viget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem, quicquanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis suae pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset postea non posse quod vellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent. Si ergo servatur fides honoris et obsequiorum invicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadaverinis utrisque membris, animorum tamen rite coniugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseverat. Habent etiam id bonum coniugia, quod carnalis vel iuvenilis incontinentia, etiamsi vitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio coniugalis. Deinde quia reprimitur et quodam modo verecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus. Intercedit enim quaedam gravitas fervidae voluptatis, cum in eo, quod sibi vir et mulier adhaerescunt, pater et mater esse meditantur.
4. 4. Huc accedit, quia in eo ipso, quod sibi invicem coniuges debitum solvunt, etiamsi id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi pariter debent. Cui fidei tantum iuris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret dicens: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 10. Huius autem fidei violatio dicitur adulterium, cum vel propriae libidinis instinctu vel alienae consensu cum altero vel alteracontra pactum coniugale concumbitur; atque ita frangitur fides, quae in rebus etiam corporeis et abiectis magnum animi bonum est; et ideo eam saluti quoque corporali, qua etiam vita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auro paene res nulla est, fides tamen, cum in negotio paleae, sicut in auri sincera servatur, non ideo minor est, quia in re minore servatur. Cum vero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est; verumtamen qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, peius fit; nisi cum propterea deseritur, ut ad veram fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur voluntatis pravitate correcta. Tamquam si quisque, cum hominem solus exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis et cum eo paciscatur, ut simul id faciant spoliumque partiantur, quo facinore commisso totum solus auferat. Dolet quidem ille et fidem sibi servatam non esse conqueritur; verum in ipsa sua querela cogitare debet potius in bona vita ipsi humanae societati fuisse servandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate servata non fuerit. Ille quippe utrubiqued perfidus profecto sceleratior iudicandus est. At si id, quod male fecerant, ei displicuisset etpropterea cum participe facinoris praedam dividere noluisset, ut homini, cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier, si fide coniugali violata fidem servet adultero, utique mala est; sed si nec adultero, peior est. Porro si eam flagitii paeniteat et ad castitatem rediens coniugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit.
Quando coniunctio masculi et feminae nuptiae vocanda non sit.
5. 5. Solet etiam quaeri, cum masculus et femina, nec ille maritus nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed propter incontinentiam solius concubitus causa copulantur ea fide media, ut nec ille cum altera nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint vocandae. Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alteriuse eorum id inter eos placuerit et prolis generationem, quamvis non ea causa coniuncti sint, non tamen vitaverint, ut vel nolint sibi nasci filios, vel etiam opere aliquo malo agant, ne nascantur. Ceterum si vel utrumque vel unum horum desit, non invenio
, quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibivir ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam vel honoribus vel facultatibus suis inveniat, quam comparem ducat, ipso animo adulter est, nec cum illa, quam cupit invenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. Unde et ipsa hoc sciens ac volens impudice utique miscetur ei, cumquo non habet foedus uxorium. Verumtamen si ei tori fidem servet et, cum ille uxorem duxerit, nubere ipsa non cogitet atque a tali prorsus opere continere se praeparet, adulteram quidem fortassis facile appellare non audeam; non peccare tamen quis dixerit, cum eam viro, cuius uxor non est, misceri sciat? Iam vero si ex illo concubitu, quantum ad ipsam attinet, nonnisi filios velit et, quidquid ultra causam procreandi patitur, invita patiatur, multis quidem ista matronis anteponenda est, quae tametsi non sunt adulterae, viros tamen suos plerumque etiam continere cupientes ad reddendum carnale debitum cogunt non desiderio prolis, sed ardore concupiscentiae ipso suo iure intemperanter utentes, in quarum tamen nuptiis bonum est hoc ipsum, quod nuptae sunt. Ad hoc enim nuptae sunt, ut illa concupiscentia redacta ad legitimum vinculum non deformis et dissoluta fluitaret, habens de se ipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nuptiis autem indissolubilem fidei societatem, de se ipsa progressum immoderate coeundi, de nuptiis modum caste procreandi. Etsi enim turpe est libidinose uti vellef marito, honestum est tamen nolle misceri nisi marito et non parere nisi de marito.
5. 6. Sunt item viri usque adeo incontinentes, ut coniugibus nec gravidis parcant. Quidquid ergo inter se coniugati immodestum, inverecundum, sordidum gerunt, vitium est hominum, non culpa nuptiarum.
6. 6. Iam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti car/nalis, quam eis non secundum imperium praecipitg, sed secundum veniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos pravi mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendae ad illicitos concubitus evitandos mutuam quodam modo servitutem, ut, etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit; et ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 11, ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit vel ille de matrimonio vel illa de marito, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas, temptante satana, propter incontinentiam vel amborum vel cuiusquam eorum 12. Coniugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam; con/cupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum coniuge, propter tori fidem venialem habet culpam; adulterium vero sive fornicatio letalem habet culpam. Ac per hoc melior est quidem ab omni concubitu continentia quam vel ipse matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi.
7. Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere vero debitum coniugale nullius est criminis, exigere autemultra generandi necessitatem culpae venialis, fornicari porroh vel moechari puniendi criminis, cavere debet caritas coniugalis, ne, dum sibi quaerit, unde amplius honoretur, coniugi faciat, unde damnetur. Qui enim dimittit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari 13. Usque adeo foedus illud initum nuptiale cuiusdam sacramenti res est, ut nec ipsa separatione irritum fiat, quandoquidem vivente viro et a quo relicta est moechatur, si alteri nupserit, et ille huius mali causa est qui reliquit.
Propter sacramentum, interveniente divortio, non aboletur confoederatio nuptialis.
7. 7. Miror autem, si, quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita liceti ea dimissa alteram ducere. Facit enim de hac re sancta Scriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, ex praecepto Domini mulierem a viro non debere discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari 14: cum recedere utique et manere innupta nisi ab adultero viro non debeat, ne recedendo ab eo, qui adulter non est, faciat eum moechari. Reconciliari autem viro vel tolerando, si se ipsa continere non potest, vel correcto, forsitan iuste potest. Quomodo autem viro possit esse licentia ducendae alterius, si adulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non video. Quae si ita sunt, tantum valet illud sociale vinculum coniugum, ut, cum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur. Possitenim homo dimittere sterilem uxorem et ducere, de qua filios habeat, et tamen non licet, et nostris quidem iam temporibus ac more Romano nec superducere, ut amplius habeat quam unam vivam; et utique relicta adulte
ra vel relicto adultero possent plures nasci homines, si vel illa alteri nuberet, vel ille alteram duceret. Quod tamen si non licet, sicut divina regula praescribere videtur, quem non faciat intentum, quid sibi velit tanta firmitas vinculi coniugalis? Quod nequaquam puto tantum valere potuisse, nisi alicuius rei maioris ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhiberetur, quod deserentibus hominibus atque id dissolvere cupientibus inconcussum iis maneret ad poenam, siquidem interveniente divortio non aboletur illa confoederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis autem adulterium committant, quibus fuerint etiam postsuum repudium copulati, vel illa viro vel ille mulieri. Nec tamen nisi in civitate Dei nostri, in monte sancto eius 15, talis est causa cum uxore.
7. 8. Ceterum aliter se habere iura gentilium quis ignorat? ubi interposito repudio sine reatu aliquo ultionis humanae et illa, cui voluerit, nubit, et ille, quam voluerit, ducit. Cui consuetudini simile aliquid propter Israelitarum duritiam videtur permisisse Moyses de libello repudii 16. Qua in re exprobratio quam approbatio divortii magis apparet.
8. 8. Honorabiles ergo nuptiae in omnibus et torus immaculatus 17. Quod non sic dicimus bonum, ut in fornicationis comparatione sit bonum; alioquin duo mala erunt, quorum alterum peius; aut bonum erit et fornicatio, quia est peius adulterium: peius est enim alienum matrimonium violare quam meretrici adhaerere; et bonum adulterium, quia est peior incestus: peius est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere; et donec ad ea perveniatur, quae, sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere 18, omnia bona erunt in comparatione peiorum. Hoc autem falsum esse quis dubitet? Non ergo duo mala sunt connubium et fornicatio, quorum alterum peius, sed duo bona sunt connubium et continentia, quorum alterum est melius. Sicut ista temporalis sanitas et
imbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum peius, sed ista sanitas et immortalitas duo bona sunt, quorum alterum melius. Item scientia et vanitas non duo mala sunt, quorum vanitas peius, sed scientia et caritas duo bona sunt, quorum caritas melius. Namque scientia destruetur, ait Apostolus, et tamen huic tempori necessaria est; caritas autem numquam cadet 19. Sic et mortalis ista generatio, propter quam fiunt nuptiae, destruetur; ab omni autem concubitu immunitas, et hic angelica meditatio est et permanet in aeternum. Sicut autem ieiuniis sacrilegorum meliora sunt prandia iustorum, ita nuptiae fidelium virginitati anteponuntur impiaruml. Verumtamen neque ibi prandium ieiunio, sed iustitia sacrilegio neque hic nuptiae virginitati, sed fides impietatipraefertur. Ad hoc enim iusti, cum opus est, prandent, ut tamquam boni domini quod iustum et aequum est servis corporibus praebeant; ad hoc autem sacrilegi ieiunant, ut daemonibus serviant. Sic ad hoc nubunt fideles, ut maritis pudice copulentur; ad hoc autem sunt virgines impiae, ut a vero Deo fornicentur. Sicut ergo bonum erat, quod Martha faciebat, occupata circa ministerium sanctorum, sed melius, quod Maria soror eius sedens ad pedes Domini et audiens verbum eiusm 20: ita bonum Susannae in coniugali castitate laudamus 21; sed tamen ei bonum viduae Annae 22 ac multo magis Mariae virginis anteponi/mus 23. Bonum erat, quod faciebant, quae de substantia sua Christo ac discipulis eius necessaria ministrabant; sed melius, qui omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eumdem Dominum sequerentur. In his autem binis bonis, sive quae isti sive quae Martha et Maria faciebant, fieri non posset, quod melius est, nisi altero praetermisso aut relicto. Unde intellegendum est non ideo malum putandum esse nuptias, quia, nisi ab eis abstineatur, non potest haberi vidualis castitas aut virginalis integritas. Neque enim ideo malum erat, quod Martha faciebat, quia, nisi inde abstineret soror eius, non faceret, quod melius erat; aut ideo malum est suscipere iustum aut prophetam in domum suam, quia nec domum habere debet, ut quod melius est faciat qui vult ad perfectionem Christum sequi.
Bona propter se ipsa expetenda et bona propter aliquid necessaria.
9. 9. Sane videndum est alia bona nobis Deum dare,quae propter se ipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia, alia, quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, potus, somnus, coniugium, concubitus. Horum enim quaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina, quaedam propter salutem, sicut cibus et potus et somnus, quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae vel concubitus; hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicalis magnum bonum est. Hi
s itaque bonis, quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc utitur, propter quod instituta sunt, peccat alias venialiter, alias damnabiliter. Quisquis vero eis propter hoc utitur, propter quod data sunt, bene facit. Cui ergo non sunt necessaria, si non eis utitur, melius facit. Proinde ista bona cum opus habemus, bene volumus; sed melius ea nolumus quam volumus, quia tunc melius nos habemus, cum ea necessaria non habemus. Ac per hoc bonum est nubere, quia bonum est filios procreare, matrem familias esse 24; sed melius est non nubere, quia melius est ad ipsam humanam societatem hoc opere non egere. Ita enim iam sese habet humanum genus, ut aliis, qui se non continent, non solum per nuptias occupatis, sed multis etiam per illicitos concubitus luxuriantibus, bono Creatore de malis eorum faciente, quod bonum est, non desit numerositas prolis et abundantia successionis, unde sanctae amicitiae conquirantur. Ex quo colligitur primis temporibus generis humani, maxime propter Dei populum propagandum, per quem et prophetareturet nasceretur Princeps et Salvator omnium populorum, uti debuisse sanctos isto non propter se expetendo, sed propter aliud necessario bono nuptiarum; nunc vero, cum ad ineundam sanctam et sinceram societatem undique ex omnibus gentibus c
opia spiritalis cognationis exuberet, etiam propter solos filios connubia copulare cupientes, ut ampliore continentiae bono potius utantur, admonendi sunt.
Hoc tempore solos eos qui se non continent coniugari oportet.
10. 10. Sed novi, quid murmurent. Quid? Si, inquiunt, omnes homines velint ab omni concubitu continere, unde subsisteretn genus humanum? Utinam omnes hoc vellent dumtaxat in caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 25; multo citius Dei civitas compleretur et acceleraretur terminus saeculi. Quid enim aliud hortari apparet Apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur: Vellem omnes esse sicut me ipsum 26? Aut illo loco: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et hi, qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non ementes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Deinde subiungit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino. Qui autem matrimonio coniunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeatuxori. Et divisa est mulier innupta et virgo: quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro 27. Unde mihi videtur hoc tempore solos eos, qui se non continent, coniugari oportere secundum illam eiusdem Apostoli sententiam: Quodsi se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri 28.
Nuptiae illum concubitum qui fit per incontinentiam ignosci impetrant.
10. 11. Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae, si in comparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus adversus evidentissimam vocem Apostoli dicentis: Quod vult faciat; non peccat, si nubat 29; et: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 30? Hinc certe iam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus (nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse, quibus venia datur?), sed illum concubitum secundum veniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi et aliquando nulla causa procreandi, quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam,de quo Apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimis immundorum et impiorum hominum loqueretur 31. Concubitus enim necessarius causa generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, iam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere, sed reddere coniugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet coniugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua coniunctione diliguntquod honestum, quam quod inhonestum est, id est quod nuptiarum quam id, quod non est nuptiarum, hoc eis auctore Apostolo secundum veniam conceditur: cuius delicti non habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Dei misericordiam non a se avertant, vel non abstinendo quibusdam diebus, ut orationibus vacent, et per hanc abstinentiam sicut per ieiunia commendent preces suas, vel immutando naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, quod damnabilius fit in coniuge.
11. 12. Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, venialis sit in uxore, in meretrice damnabilis; iste, qui est contra naturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Tantum valet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exce/ditur, longe sit tolerabilius quam in eao, quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus. Et ideo in re concessa immoderatio coniugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam, quod longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem quam vel rarissimus ad fornicationem. Cum vero vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit turpior est uxor, si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decus ergo coniugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides: hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus dicendo: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 32; et: Quod vult faciat; non peccat, si nubat 33. Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio propter illa, quae supra dixit, coniugibus secundum veniam conceditur.
11. 13. Quod ergo ait: Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu 34, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam coniugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 35 Sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum, fidem sibi et Domino servantium. Cui sanctitati cuiuslibet eorum, nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli viro aut sanctitatem viri prodesseinfideli uxori, idem Apostolus testis est, dicens: Sanctificatus est enim vir infidelis in uxorep, et sanctificata est mulier infidelis in fratre 36. Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius, quia et hoc solum cogitatq, quo/modo placeat Domino. Neque enim femina fidelis, servans pudicitiam coniugalem, non cogitat, quomodo placeat Domino, sed utique minus, quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Hoc enim de illis dicere voluit, quodr possunt habere quodam modo de necessitate connubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant viris suis.
12. 14. Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae sunt, ut paene omnes putari possint, non immerito dubitatur. Neque enim et illud, quod de innuptis ait: Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu
37, ad omnes innuptas pertinet, cum sint quaedam viduae mortuae, quae in deliciis vivunt 38. Verumtamen quod attinet ad quamdam distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum, sicut nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis vel luxuriae, vel superbiae, vel curiositatis et verbositatis; ita rara nupta est, quae in ipso quoque obsequio coniugali non cogitat nisi quomodoplaceat Deo, ornando se, non intortis crinibus aut auro et margaritis et veste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per bonam conversationem 39. Talia quippe coniugia Petrus quoque apostolus praecipiendo describit. Similiter, inquit, mulieres obaudientes maritis suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulieriss conversationem sine loquela lucrifieri possint, videntes timorem et castam conversationem vestram: ut sint non quae a foris ornantur capillorum incrispationibus, aut circumdatae auro, aut veste decora, sed ille absconditus cordis vestrit homo in illa perpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apud Dominum locuples est. Nam sic quaedam sanctae mulieres, quae in Dominum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis, quomodo Sara obaudiebat Abrahae, Dominum illum vocans, cuius factae estis filiae benefacientes et non timentes ullum vanum timorem. Viri simili ratione concordes et caste viventes cum uxoribus vestris et tamquam vasi infirmiori et subiecto tribuite honorem quasi coheredibus gratiae, et videte ne impediantur orationes vestrae 40. Itane vero coniugia talia non cogitant ea quae suntDomini, quomodo placeant Domino? Sed perrara sunt (quis negat?), et in ipsa raritate paene omnes, qui tales sunt, non ut tales essent, coniuncti sunt, sed iam coniuncti tales facti sunt.