De bono coniugali (Le bien du mariage) (page 3)
23. 29. Huc accedit, quia non recte comparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. Fieri enim potest, ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. Maius enim bonum est oboedientiae quam continentiae. Nam connubium nusquam nostrarum Scripturarum auctoritate damnatur, inoboedientia vero nusquam absolvitur. Si ergo proponatur virgo permansura, sed tamen inoboediens, et maritata, quae virgo permanere non posset, sed tamen oboediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si virgo esset, an damnabilem, sicut virgo est? Ita si conferas ebriosam virginem sobriae coniugatae, quis dubitet eamdem ferre sententiam? Nuptiae quippe et virginitas duo bona sunt, quorum alterum maius; sobrietas autem et ebriositas, sicut oboedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. Melius est autemhabere omnia bona vel minora quam magnum bonum cum magno malo, quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate, quam Goliae cum febre.
23. 30. Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens virgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori comparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo bonum est, sed minor quam virginalis. Tanto ergo minor in bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera alteri comparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo ipsam castitatem et oboedientiam comparans videt omnium virtutum quodam modo matrem esse oboedientiam. Ac per hoc ideo potest esse oboedientia sine virginitate, quia virginitas ex consilio est, non ex praecepto. Oboedientiam vero illam dico, qua praeceptis obtemperatur. Ideoque oboedientia praeceptorum sine virginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. Ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo illicito concubitu maculari: quae qui non observant, contra praecepta Dei faciunt, et ob hoc extorres sunt a virtute oboedientiae. Virginitas autem propterea potest esse sine oboedientia, quia potest femina consilio virginitatis accepto et custodita virginitate praecepta contemnere: sicut multas sacras virgines novimus verbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, avaras, superbas: quae omnia contra praecepta sunt et sicut ipsam Evam inoboedientiae crimine occidunt. Quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior coniugata minus oboedienti virgini praeponenda est.
23. 31. Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit 74. Unicum enim non immerito dixerim, de quo audivit a Domino: In Isaac vocabitur tibi semen 75. Quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hociuberetur, audiret? Unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes, neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter arripuerint non uti concessis. Unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte comparari mares et feminas nostri temporis, quamvis ab omni concubitu immunes, in virtute oboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? Sequantur ergo Agnum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est: qui cum mulieribus se non contaminaverunt 76; non ob aliud nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum quippe usus ita se habet, ut, si quid in eis per carnis commixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamvis venialiter factum fuerit, contaminatio sit. Nam quid expiat venia, si omnino non contaminat illa progressio? A qua contaminatione mirum si immunes essent pueri sequentes Agnum, nisi virgines permanerent.
24. 32. Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atqueomnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir eius vivit, nec saltem ipsa causa pariendi; quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale nisi coniugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad iudicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias Apostolus ita testis est: Volo, inquit, iuniores nubere 77. Et quasi ei diceretur: Ut quid? continuo subiecit: filios procreare, matres familias esse 78. Ad fidem autem castitatis illud pertinet: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 79. Ad sacramenti sanctitatem illud: Uxorem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari, et vir uxorem non dimittat 80. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonumav sunt: proles, fides, sacramentum. Nec prolem autem carnalem iam hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere immunitatem quamdam perpetuam retinere atque uni viro Christospiritaliter subdi, melius est utique et sanctius; si tamen ea vacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt Domini, quomodo placeantDeo 81, id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat oboedientia: quam virtutem tamquam radicalem atque, ut dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres in opere exercuerunt; illam vero continentiam in animi habitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere iuberentur, efficerent. Quanto enim facilius possent vel iussione, vel exhortatione Dei non concumbere, qui prolem, cui uni propagandae concumbendo serviebant, oboediendo poterant immolare!
Contra haereticos patribus Veteris Testamenti de pluribus calumniantes uxoribus.
25. 33. Quae cum ita sint, haereticis quidem, sive Manichaeis sive quicumque alii patribus Veteris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum convincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capi
unt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciviendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. Illos vero, qui illicite feminis usi sunt, vel arguit in Scripturis illis divina sententia vel nobis lectio iudicandos atque vitandos, non approbandos imitandosve proponit.
26. 34. Nostros autem qui coniuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant iudicare; comparantes, ut ait Apostolus, semet ipsos sibimet ipsis 82, et ideo non intellegentes, quantas vires habeat animus iustitiae contra libidines serviens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. Hoc quippe ideode illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam vel nuptias elegerunt vel coniugibus intemperanter utuntur. At vero continentes vel mares, qui defunctis uxoribus, vel feminae, quae defunctis viris, vel utrique, qui pari consensu continentiam Deo voverunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice coniungebantur, qui neque in concubitu nisi.
prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne venturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, verum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant.
Pueri et virgines integritatem ipsam Deo dicantes de magna humilitate cogitent.
26. 35. Pueros quoque ac virgines integritatem ipsam Deo dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate tuendum esse, quod in terra interim vivunt, quanto magis caeli est quod voverunt. Neque scriptum est: Quantomagnus es, tanto humilia te in omnibus 83. Nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. Exceptis igitur quibusdam illis coniugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamvis coniugati non sint, quia si coniugati essent, pares non essent, ceteros omnino huius temporis coniugatos, vel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent, non quantum ab Anna Susanna, sed quantum ambae a Maria superantur. Quod ad ipsam pertinet sanctam carnis int
egritatem, loquor; nam quae alia sint Mariae merita, quis ignorat? Mores itaque congruos huic tanto proposito adiungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant, scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab Oriente et Occidente venientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Iacob recumbant in regno Dei 84, qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum coniuges, propter Christum patres fuerunt.