De magistro (Le Maître) (page 4)
5. 12. Aug. - Quid, si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita omne verbum nomen esse? poterisne invenire quid distent, praeter diversum in litteris sonum?
Aug. - Quid, si omnia quidem quae voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomen et verbum?
Aug. - Hoc saltem intellegis, omne coloratum visibile esse, et omne visibile coloratum, quamvis haec duo verba distincte differenterque significent.
Aug. - Quid si ergo ita et omne verbum nomen, et omne nomen verbum est, quamvis haec ipsa duo nomina, vel duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem?
Ad. - Iam video posse id accidere: sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas.
Aug. - Omne quod cum aliquo significatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verberare, ut sentiri; et memoriae mandari, ut nosci possit.
Aug. - Duo ergo quaedam contingunt, cum aliquid tali voce proferimus.
Aug. - Quid, si horum duorum ex uno appellata sunt verba, ex altero nomina; verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?
5. 13. Ad. - Concedam, cum ostenderis quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere.
Aug. - Facile est: nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen notet minus plena significatione quam nomen. Nam, ut opinor, definivit ille ita, quem grammatico reddidisti: Pronomen est pars orationis, quae pro ipso posita nomine, minus quidem plene, idem tamen significat.
Aug. - Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, et pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus, Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum: hic, ipse, eadem, hoc, illud pronomina esse; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina, quibus plenius quam illis pronominibus res significatae sunt.
Aug. - Tu ergo nunc mihi paucas coniunctiones quaslibet enuntia.
Aug. - Haec omnia quae dixisti, nonne tibi videntur esse nomina?
Aug. - Ego saltem tibi recte locutus videor, cum dicerem, Haec omnia quae dixisti?
Ad. - Recte prorsus; et iam intellego quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse: non enim aliter de his recte dici potuisset: "Haec omnia". Sed enim vereor adhuc, ne propterea mihi recte locutus videaris, quod has quatuor coniunctiones etiam verba esse non nego; ut ideo de his recte dici potuerit: "Haec omnia", quoniam recte dicitur: "Haec verba omnia". Si autem a me quaeras quae sit pars orationis, Verba; nihil aliud respondebo quam, Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adiunctum est, ut illa recta esset locutio tua.
5. 14. Aug. - Acute quidem falleris, sed ut falli desinas, acutius attende quod dicam, si tamen id dicere, ut volo, valuero: nam verbis de verbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere et confricare; ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti pruriant, et qui auxilientur prurientibus.
Ad. - En toto animo adsum, nam ista haec similitudo me intentissimum fecit.
Aug. - Ergo ut ea potissimum auctoritate utamur, quae nobis carissima est, cum ait Paulus apostolus: Non erat in Christo Est et Non, sed Est in illo erat 8, non opinor, putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus, est, fuisse in Christo, sed illud potius quod istis tribus litteris significatur.
Aug. - Intellegis igitur eum qui ait: Est in illo erat, nihil aliud dixisse quam: "Est appellatur quod in illo erat": tamquam si dixisset: "Virtus in illo erat"; non utique aliud dixisse acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat: ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus: "Virtus", et non illud quod his duabus syllabis significatur, in illo fuisse arbitraremur.
Aug. - Quid? illud nonne intellegis etiam nihil interesse utrum quisque dicat: "Virtus appellatur", an "Virtus nominatur"?
Aug. - Ergo ita manifestum est, nihil interesse utrum quis dicat: "Est appellatur", an "Est nominatur quod in illo erat".
Aug. - Itane tu non vides nomen esse id quo res aliqua nominatur?
Aug. - Vides ergo, "Est" nomen esse, siquidem illud quod erat in illo, "Est" nominatur.
Aug. - At si ex te quaererem quae sit pars orationis, "Est"; non opinor nomen, sed verbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docuerit.
Aug. - Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis eodem modo, quo demonstravimus, nomina esse?
Ad. - Non dubito, quandoquidem fateor ea significare aliquid Si autem res ipsae quas significant, quid singulae appellentur, id est nominentur, interroges; respondere non possum, nisi eas ipsas partes orationis, quas nomina non vocamus, sed, ut cerno, vocare convincimur.
5. 15. Aug. - Nihilne te movet, ne quis existat qui nostram istam rationem labefactet dicendo, Apostolis non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam; quamobrem fundamentum persuasionis huius non tam esse firmum quam putamus: fieri enim posse ut Paulus, quamquam vixerit praeceperitque rectissime, minus tamen recte locutus sit, cum ait: "Est in illo erat"; praesertim cum se ipse imperitum sermone fateatur? 9 quo tandem modo istum refellendum arbitraris?
Ad. - Nihil habeo quod contradicam, et te oro ut aliquem de illis reperias, quibus verborum notitia summa conceditur, cuius auctoritate potius id quod cupis efficias.
Aug. - Minus enim tibi videtur idonea, remotis auctoritatibus, ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid, et ex eo appellari; si autem appellari, et nominari; si nominari, nomine utique nominari: quod in diversis linguis facillime iudicatur. Quis enim non videat, si quaeras quid Graeci nominent quod nos nominamus "Quis", responderi, quid Graeci nominent quod nos nominamus "Volo", responderi, quid Graeci nominent quod nos nominamus "Bene", responderi, quid Graeci nominent quod nos nominamus "Scriptum", responderi, quid Graeci nominent quod nos nominamus "Et", responderi, quid Graeci nominent quod nos nominamus "Ab", responderi, quid Graeci nominent quod nos nominamus "Heu", responderi, atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumeravi, recte loqui eum qui sic interroget: quod, nisi nomina essent, fieri non posset? Hac ergo ratione Paulum apostolum recte locutum esse, cum remotis omnium eloquentium auctoritatibus obtinere possimus; quid opus est quaerere cuius persona sententia nostra fulciatur?
5. 16. Sed ne quis tardior aut impudentior nondum cedat, asseratque, nisi illis auctoribus, quibus verborum leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo esse cessurum; quid in latina lingua excellentius Cicerone inveniri potest? At hic in suis nobilissimis orationibus quas Verrinas vocant, "coram", praepositionem, sive illo loco adverbium sit, nomen appellavit 10. Verumtamen quia fieri potest ut ego illum locum minus bene intellegam, exponaturque alias aliter, vel a me vel ab alio; est ad quod responderi posse nihil puto. Tradunt enim nobilissimi disputationum magistri, nomine et verbo plenam constare sententiam, quae affirmari negarique possit: quod genus idem Tullius quodam loco pronuntiatum vocat 11: et cum verbi tertia persona est, nominativum cum ea casum nominis aiunt esse oportere; et recte aiunt: quod mecum si consideres, velut cum dicimus: "Homo sedet", "Equus currit", agnoscis, ut opinor, duo esse pronuntiata.