De magistro (Le Maître) (page 5)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 8 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Aug. - Cernis in singulis singula esse nomina, in uno "homo", in altero "equus"; et verba singula, in uno "sedet", in altero "currit"?

Aug. - Ergo si dicerem, sedet tantum, aut currit tantum, recte a me quaereres, quis vel quid; ut responderem: "homo", vel "equus", vel "animal", vel quodlibet aliud, quo possit nomen redditum verbo implere pronuntiatum, id est illam sententiam quae affirmari et negari potest.

Aug. - Attende caetera, et finge nos videre aliquid longius, et incertum habere utrum animal sit an saxum, vel quid aliud, meque tibi dicere: "Quia homo est, animal est"; nonne temere dicerem?

Ad. - Temere omnino: sed non temere plane diceres: "Si homo est, animal est".

Aug. - Recte dicis. Itaque in locutione tua placet mihi "Si"; placet et tibi: utrique autem nostrum in mea displicet "Quia".

Aug. - Vide iam utrum istae duae sententiae plena pronuntiata sint: "Placet Si", "Displicet, quia".

Ad. - Verba ibi video esse "placet", et "displicet": nomina vero quid aliud quam "si", et "quia"?

Aug. - Has ergo duas coniunctiones etiam nomina esse satis probatum est.

Aug. - Potesne ipse per te in aliis partibus orationis hoc idem ad eamdem regulam docere?

6. 17. Aug. - Transeamus ergo hinc, et iam dic mihi utrum sicut omnia verba nomina, et omnia nomina verba esse comperimus, ita tibi et omnia nomina vocabula, et omnia vocabula nomina esse videantur.

Ad. - Plane inter haec quid distet praeter diversum syllabarum sonum non video.

Aug. - Nec ego interim resisto, quamquam non desint qui etiam significatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare non opus est. Sed certe animadvertis ad ea iam signa nos pervenisse, quae se invicem significent, nulla praeter sonum distantia, et quae seipsa significent cum caeteris omnibus partibus orationis.

Aug. - Non ergo intellegis et nomen vocabulo et vocabulum nomine significari; et ita ut praeter sonum litterarum nihil intersit, quantum ad generale nomen pertinet: nam et speciale nomen dicimus, quod inter octo partes orationis ita est, ut alias septem non contineat.

Aug. - At hoc est quod dixi, se invicem significare vocabulum et nomen.

6. 18. Ad. - Teneo, sed quaero quid dixeris, Cum etiam seipsa significant cum aliis partibus orationis.

Aug. - Nonne superior ratio docuit nos, omnes partes orationis, et nomina posse dici et vocabula, id est et nomine et vocabulo posse significari?

Aug. - Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis expressum, si ex te quaeram quid appelles, nonne recte mihi respondebis, Nomen?

Aug. - Num ita se significat hoc signum quod quatuor syllabis enuntiamus cum dicimus: "coniunctio"? Hoc enim nomen inter illa quae significat, numerari non potest.

Aug. - Id est quod dictum est nomen seipsum significare cum aliis quae significat; quod etiam de vocabulo licet per teipsum intellegas.

Ad. - Iam facile est: sed illud mihi nunc venit in mentem, nomen et generaliter et specialiter dici; vocabulum autem inter octo partes orationis non accipi: quare hoc quoque inter se praeter diversum sonum differre arbitror.

Aug. - Quid? nomen et distare inter se aliquid putas praeter sonum, quo etiam linguae discernuntur latina atque graeca?

Aug. - Perventum est ergo ad ea signa quae et seipsa significent, et aliud ab alio invicem significetur, et quidquid ab uno hoc et ab alio; et nihil praeter sonum inter se differant: nam hoc quartum modo invenimus; tria enim superiora, et de nomine et verbo intelleguntur.

7. 19. Aug. - Iam quae sermocinando invenerimus, velim recenseas.

Ad. - Faciam quantum possum. Nam primo omnium recordor aliquandiu nos quaesisse quam ob causam loquamur, inventumque esse docendi commemorandive gratia nos loqui, quandoquidem nec cum interrogamus, aliud agimus quam ut ille qui interrogatur discat quid velimus audire; et in cantando, quod delectationis causa facere videmur, non sit proprium locutionis; in orando Deo, quem doceri aut commemorari existimare non possumus, id verba valeant, ut vel nos ipsos commonefaciamus, vel alii commoneantur doceanturve per nos. Deinde cum satis constitisset verba nihil aliud esse quam signa; ea vero quae non aliquid significent, signa esse non posse, proposuisti versum, cuius verba singula quid significarent, conarer ostendere: is autem erat:

Cuius secundum verbum quamvis notissimum et manifestissimum, quid tamen significaret, non reperiebamus. Cumque mihi videretur non frustra nos id in loquendo interponere, sed quod eo aliquid doceamus audientem, ipsam mentis affectionem, cum rem quam quaerit, non esse invenit, vel invenisse se putat, hoc verbo fortasse indicari; respondisti tu quidem, sed tamen nescio quam profunditatem quaestionis ioco evitans, in aliud tempus illustrandam distulisti: nec me debiti quoque tui oblitum putes. Inde tertium in versu verbum cum satagerem exponere, urgebar abs te, ut non verbum aliud quod idem valeret, sed rem ipsam potius quae per verba significaretur ostenderem. Cumque id sermocinantibus nobis fieri non posse dixissem, ventum est ad ea quae interrogantibus digito monstrantur. Haec ego corporalia esse omnia arbitrabar, sed invenimus sola visibilia. Hinc nescio quomodo ad surdos et histriones devenimus, qui non quae sola videri possunt, sed multa praeterea ac prope omnia quae loquimur, gestu sine voce significant; eosdem tamen gestus signa esse comperimus. Tum rursus quaerere coepimus, quomodo res ipsas quae signis significantur, sine ullis signis valeremus ostendere, cum et ille paries, et color, et omne visibile, quod intentione digiti ostenditur, signo quodam convinceretur ostendi. Hic ego errans cum inveniri tale nihil posse dixissem, tandem inter nos constitit, ea posse demonstrari sine signo, quae cum a nobis quaeruntur, non agimus, et post inquisitionem agere possumus; locutionem tamen ex eo non esse genere: siquidem et loquentes cum interrogamur quid sit locutio, istam per seipsam demonstrare facile esse satis apparuit.

7. 20. Ex quo admoniti sumus aut signis signa monstrari, aut signis alia quae signa non sunt, aut etiam sine signo res quas agere post interrogationem possumus: horumque trium primum diligentius considerandum discutiendumque suscepimus. Qua disputatione declaratum est, partim esse signa, quae ab iis signis quae significarent, significari vicissim non possent, ut est hoc quadrisyllabum cum: "coniunctio", dicimus: partim quae possent, ut cum dicimus: "signum", etiam verbum significamus; et cum dicimus: "verbum", etiam signum significamus; nam signum et verbum, et duo signa, et duo verba sunt. In hoc autem genere, quo invicem se signa significant, quaedam non tantum, quaedam tantum, quaedam vero etiam idem valere monstratum est. Etenim hoc disyllabum, quod sonat cum dicimus: "signum", prorsus omnia quibus quidque significatur significat: non autem omnium signorum signum est cum dicimus: "verbum", sed tantum eorum quae articulata voce proferuntur. Unde manifestum est, quamvis et verbum signo, et signum verbo, id est et duae istae syllabae illis, et illae istis significentur, plus tamen signum valere quam verbum, plura scilicet illis duabus syllabis, quam istis significantibus. Tantumdem autem valet generale verbum, et generale nomen. Docuit enim ratio omnes partes orationis etiam nomina esse, quod et pronomina his addi possunt, et de omnibus dici potest quod aliquid nominent, et nulla earum sit quae non verbo adiuncto pronuntiatum possit implere. Sed cum tantumdem valeant nomen et verbum, eo quod omnia quae verba sunt, sint etiam nomina; non tamen idem valent. Alia quippe de causa verba, et alia nomina nuncupari, satis probabiliter disputatum est. Siquidem alterum horum ad auris verberationem, alterum ad animi commemorationem notandam esse compertum, vel ex hoc intellegi potest, quod in loquendo rectissime dicimus: "Quod est huic rei nomen", rem memoriae mandare cupientes; "Quod est autem huic rei verbum", dicere non solemus. Quae vero non solum tantumdem, sed etiam idem omnino significent, et inter quae nihil praeter litterarum distet sonum, nomen et invenimus. Illud sane mihi elapsum erat an hoc genere, in quo invicem se significant, nullum nos signum comperisse, quod non inter caetera quae significat, se quoque significet. Haec quantum potui recordatus sum. Tu iam videris, quem nihil puto in hoc sermone nisi scientem certumque dixisse, utrum ista bene ordinateque digesserim.

8. 21. Aug. - Satis tu quidem memoriter omnia quae vellem recoluisti; et, ut tibi fatear, multo evidentius mihi nunc videntur ista distincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibus latebris ambo erueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum pervenire moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere nos, et a seriis rebus avocare animum, quasi quibusdam puerilibus quaestiunculis, arbitraris, aut parvam vel mediocrem aliquam utilitatem requirere; aut si magnum quiddam parturire istam disputationem suspicaris, iamiamque id scire sive saltem audire desideras. Ego autem credas velim, neque me vilia ludicra hoc instituisse sermone, quamvis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non puerili sensu aestimandum sit; neque parva bona vel mediocria cogitare. Et tamen si dicam vitam esse quamdam beatam, eamdemque sempiternam, quo nos Deo duce, id est ipsa veritate, gradibus quibusdam infirmo gressui nostro accommodatis perduci cupiam; vereor ne ridiculus videar, qui non rerum ipsarum quae significantur, sed consideratione signorum tantam viam ingredi coeperim. Dabis igitur veniam, si praeludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi vires et mentis aciem, quibus regionis illius, ubi beata vita est, calorem ac lucem non modo sustinere, verum etiam amare possimus.

Ad. - Perge potius ut coepisti: nam nunquam ego contemnenda putem quae tu dicenda vel agenda putaveris.

8. 22. Aug. - Age, iam ergo illam partem consideremus, cum signis non alia signa significantur, sed ea quae significabilia vocamus. Et primum dic mihi utrum homo, homo sit.

Ad. - Quia quaerendum ex me censes, utrum homo aliud sit quam homo.

Tous les livres