De la vraie religion (De vera religione) (page 2)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 34 · 7 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAPUT IX.-- Manichaeorum error de duobus principiis et duabus animabus.

Credo autem affuturum Deum, ut ista scriptura, praecedente pietate, legentibus bonis, non adversus unam aliquam, sed adversus omnes pravas et falsas opiniones possit valere. Contra eos tamen potissimum

est instituta, qui duas naturas ve. substantias singulis principiis adversus invicem rebelles esse arbitrantur. Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur, volunt esse auctorem Deum. Et cum consuetudinem suam vincere nequeunt, jam carnalibus laqueis irretiti, duas animas esse in uno corpore existimant: unam de Deo, quae naturaliter hoc sit quod ipse; alteram de gente tenebrarum, quam Deus nec genuerit, nec fecerit, nec protulerit, nec abjecerit; sed quae suam vitam, suam terram, suos fetus et animalia, suum postremo regnum habuerit, ingenitumque principium; sed quodam tempore adversus Deum rebellasse, Deum autem cum aliud quod faceret non haberet, et quomodo aliter posset hosti resistere non inveniret, necessitate oppressum misisse huc animam bonam, et quamdam particulam suae substantiae, cujus commixtione atque miscela hostem temperatum esse somniant, et mundum fabricatum.

Neque nunc opiniones eorum refellimus, quod partim jam fecimus, partim quantum Deus siverit faciemus: sed in hoc opere quomodo adversus eos fides catholica tuta sit, et quomodo non perturbent animum ea quibus commoti homines in eorum cedunt sententiam, rationibus quas Dominus dare dignatur, quantum possumus demonstramus. Illud sane in primis tenere te volo, qui bene nosti animum meum, non hoc me fugiendae arrogantiae gratia quasi solemniter dicere, quidquid in his litteris erroris inveniri poterit, hoc solum mihi esse tribuendum; quidquid autem verum et convenienter expositum, uni omnium bonorum munerum largitori Deo.

CAPUT X.-- Historiam divinae oeconomiae erga nostram salutem narraturus, ostendit primum unde error in religione contingat, et quomodo perfecta religio Deo subveniente instauretur.

Quamobrem sit tibi manifestum atque perceptum, nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam, aut corpus, aut phantasmata sua, aut horum aliqua duo conjuncta, aut certe simul omnia: sed in hac vita societati generis humani sine dolo temporaliter congruens, aeterna meditaretur, unum Deum colens; qui nisi permaneret incommutabilis, nulla mutabilis natura remaneret. Mutari autem animam posse, non quidem localiter, sed tamen temporaliter, suis affectionibus quisque cognoscit. Corpus vero et temporibus et locis esse mutabile, cuivis advertere facile est. Phantasmata porro nihil sunt aliud quam de specie corporis corporeo sensu attracta figmenta: quae memoriae mandare ut accepta sunt, vel partiri, vel multiplicare, vel contrahere, vel distendere, vel ordinare, vel perturbare, vel quolibet modo figurare cogitando facillimum est, sed cum verum quaeritur, cavere et vitare difficile.

Non ergo creaturae potius quam Creatori serviamus, nec evanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est. Aeterno enim Creatori adhaerentes, et nos aeternitate afficiamur necesse est. Sed quia hoc anima peccatis suis obruta et implicata, per seipsam videre ac tenere non posset, nullo in rebus humanis ad divina capessenda interposito gradu, per quem ad Dei similitudinem a terrena vita homo niteretur, ineffabili misericordia Dei temporali dispensatione per creaturam mutabilem, sed tamen aeternis legibus servientem, ad commemorationem primae suae perfectaeque naturae, partim singulis hominibus, partim vero ipsi hominum generi subvenitur. Ea est nostris temporibus christiana religio, quam cognoscere ac sequi, securissima ac certissima salus est.

Defendi autem adversus loquaces, et aperiri quaerentibus, multis modis potest; omnipotente ipso Deo per seipsum demonstrante quae vera sunt, et ad haec intuenda et percipienda bonas voluntates per bonos Angelos et quoslibet homines adjuvante. Eo modo autem quisque utitur, quem videt congruere iis cum quibus agit. Ego itaque diu multumque considerans quales oblatrantes, et quales quaerentes expertus sim, vel qualis ipse, sive cum latrarem, sive cum quaererem, fuerim; hoc modo mihi utendum putavi. Quae vera esse perspexeris, tene, et Ecclesiae catholicae tribue; quae falsa, respue, et mihi qui homo sum ignosce; quae dubia, crede, donec aut respuenda esse, aut vera esse, aut semper credenda esse, vel ratio doceat, vel praecipiat auctoritas. Intende igitur in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes: tales enim adjuvat Deus.

Nulla vita est quae non sit ex Deo, quia Deus utique summa vita est et ipse fons vitae, nec aliqua vita in quantum vita est, malum est, sed in quantum vergit ad mortem: mors autem vitae non est, nisi nequitia, quae ab eo quod ne quidquam sit, dicta est; et ideo nequissimi homines, nihili homines appellantur. Vita ergo voluntario defectu deficiens ab eo qui eam fecit, et cujus essentia fruebatur, et volens contra Dei legem frui corporibus, quibus eam Deus praefecit, vergit ad nihilum; et haec est nequitia: non quia corpus jam nihilum est. Nam et ipsum habet aliquam concordiam partium suarum, sine qua omnino esse non posset. Ergo ab eo factum est et corpus, qui omnis concordiae caput est. Habet corpus quamdam pacem suae formae, sine qua prorsus nihil esset. Ergo ille est et corporis conditor, a quo pax omnis est, et qui forma est infabricata, atque omnium formosissima. Habet aliquam speciem, sine qua corpus non est corpus. Si ergo quaeritur quis instituerit corpus, ille quaeratur qui est omnium speciosissimus. Omnis enim species ab illo est. Quis est autem hic, nisi unus Deus, una veritas, una salus omnium, et prima

atque summa essentia, ex qua est omne quidquid est, in quantum est; quia in quantum est quidquid est, bonum est.

Et ideo ex Deo non est mors. Non enim Deus mortem fecit, nec laetatur in perditione vivorum : quoniam summa essentia esse facit omne quod est, unde et essentia dicitur. Mors autem non esse cogit quidquid moritur, in quantum moritur. Nam si ea quae moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio pervenirent; sed tantum moriuntur, quantum minus essentiae participant: quod brevius ita dici potest: tanto magis moriuntur, quanto minus sunt. Corpus autem minus est quam vita quaelibet; quoniam quantulumcumque manet in specie, per vitam manet, sive qua unumquodque animal, sive qua universa mundi natura administratur. Corpus ergo magis subjacet morti, et ideo vicinius est nihilo: quapropter vita, quae fructu corporis delectata negligit Deum, inclinatur ad nihilum, et ista est nequitia.

Hoc autem pacto vita carnalis et terrena efficitur, et ob hoc etiam caro et terra nominatur; et quamdiu ita est, regnum Dei non possidebit, et eripitur ei quod amat. Id enim amat quod et minus est quam vita, quia corpus est; et propter ipsum peccatum, quod amatur fit corruptibile, ut fluendo deserat amatorem suum, quia et ille hoc amando deseruit Deum. Praecepta enim ejus neglexit dicentis: Hoc manduca, et hoc noli . Trahitur ergo ad poenas: quia diligendo inferiora, in egestate voluptatum suarum et in doloribus apud inferos ordinatur. Quid est enim dolor, qui dicitur corporis, nisi corruptio repentina salutis ejus rei quam male utendo anima corruptioni obnoxiavit? Quid autem dolor, qui dicitur animi, nisi carere mutabilibus rebus, quibus fruebatur, aut frui se posse speraverat? Et hoc est totum quod dicitur malum, id est, peccatum, et poena peccati.

Si autem dum in hoc stadio vitae humanae anima degit, vincat eas quas adversum se nutrivit cupiditates fruendo mortalibus, et ad eas vincendas gratia Dei se adjuvari credat, mente illi serviens et bona voluntate; sine dubitatione reparabitur, et a multis mutabilibus ad unum incommutabile revertetur, reformata per Sapientiam non formatam, sed per quam formantur universa, frueturque Deo per Spiritum sanctum, quod est Donum Dei. Ita fit homo spiritualis omnia judicans, ut ipse a nemine judicetur , diligens Dominum Deum suum in toto corde suo, in tota anima, in tota mente, et diligens proximum suum non carnaliter, sed tanquam seipsum. Se autem spiritualiter diligit, qui ex toto, quod in eo vivit, Deum diligit. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae .

Inde jam erit consequens ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae

stabilitati, quam non per se habebit, sed per animam stabilitam in Deo. Quae rursus non per se stabilitur, sed per Deum quo fruitur; ideoque amplius quam corpus vigebit: corpus enim per ipsam vigebit, et ipsa per incommutabilem veritatem, qui Filius Dei unicus est; atque ita et corpus per ipsum Filium Dei vigebit, quia omnia per ipsum. Dono etiam ejus, quod animae datur, id est sancto Spiritu, non solum anima, cui datur, salva et pacata et sancta fit, sed ipsum etiam corpus vivificabitur, eritque in natura sua mundissimum. Ipse enim dixit: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt . Dicit et Apostolus: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis . Ablato ergo peccato, auferetur et poena peccati: et ubi est malum? Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Vincit enim essentia nihilum, et sic absorbetur mors in victoriam .

Nec aliquid sanctificatis malus angelus oberit, qui diabolus dicitur; quia et ipse, in quantum angelus est, non est malus, sed in quantum perversus est propria voluntate. Fatendum est enim, et Angelos natura esse mutabiles, si solus Deus est incommutabilis: sed ea voluntate qua magis Deum quam se diligunt, firmi et stabiles manent in illo, et fruuntur majestate ipsius, ei uni libentissime subditi. Ille autem angelus magis seipsum quam Deum diligendo, subditus ei esse noluit, et intumuit per superbiam, et a summa essentia defecit, et lapsus est: et ob hoc minus est quam fuit, quia eo quod minus erat frui voluit, cum magis voluit sua potentia frui, quam Dei. Quanquam enim non summe, tamen amplius erat, quando eo quod summe est, fruebatur, quoniam Deus solus summe est. Quidquid autem minus est quam erat, non in quantum est, sed in quantum minus est, malum est. Eo enim, quo minus est quam erat, tendit ad mortem. Quid autem mirum si ex defectu inopia, et ex inopia invidentia, qua diabolus utique diabolus est?

Defectus autem iste quod peccatum vocatur, si tanquam febris invitum occuparet, recte injusta poena videretur, quae peccantem consequitur, et quae damnatio nuncupatur. Nunc vero usque adeo peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium; et hoc quidem ita manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. Quare aut negandum est peccatum committi, aut fatendum est voluntate committi. Non autem recte negat peccasse animam, qui et poenitendo eam corrigi fatetur, et veniam poenitenti dari, et perseverantem in peccatis justa lege Dei damnari. Postremo, si non voluntate male facimus, nemo objurgandus est omnino, aut monendus: quibus sublatis Christiana lex et disciplina omnis religionis

auferatur necesse est. Voluntate ergo peccatur. Et quoniam peccari non dubium est, ne hoc quidem dubitandum video, habere animas liberum voluntatis arbitrium. Tales enim servos suos meliores esse Deus judicavit, si ei servirent liberaliter: quod nullo modo fieri posset, si non voluntate, sed necessitate servirent.

Liberaliter igitur Deo Angeli serviunt, neque hoc Deo, sed ipsis prodest. Deus enim bono alterius non indiget, quoniam a seipso est. Quod autem ab eo genitum est, idipsum est; quia non est factum, sed genitum. Illa vero quae facta sunt, ejus bono indigent, summo scilicet bono, id est summa essentia. Minus autem sunt quam erant, cum per animae peccatum minus ad illum moventur: nec tamen penitus separantur; nam omnino nulla essent. Quod autem affectibus contingit animae, hoc locis corpori: nam illa movetur voluntate, corpus autem spatio. Quod autem homini a perverso angelo persuasum dicitur, etiam ad hoc utique voluntate consensit. Nam si necessitate id fecisset, nullo peccati crimine teneretur.

Quod vero corpus hominis, cum ante peccatum esset in suo genere optimum, post peccatum factum est imbecillosum et morti destinatum, quanquam justa vindicta peccati sit, plus tamen clementiae Domini quam severitatis ostendit. Ita enim nobis suadetur a corporis voluptatibus, ad aeternam essentiam veritatis amorem nostrum oportere converti. Et est justitiae pulchritudo cum benignitatis gratia concordans, ut quoniam bonorum inferiorum dulcedine decepti sumus, amaritudine poenarum erudiamur. Nam ita etiam nostra supplicia divina providentia moderata est, ut et in hoc corpore tam corruptibili ad justitiam tendere liceret, et deposita omni superbia uni Deo vero collum subdere, nihil de seipso fidere, illi uni se regendum tuendumque committere. Ita ipso duce homo bonae voluntatis molestias hujus vitae in usum fortitudinis vertit: in copia vero voluptatum prosperisque successibus temporalium, temperantiam suam probat et roborat; acuit in tentationibus prudentiam, ut non solum in eas non inducatur, sed fiat etiam vigilantior, et in amorem veritatis, quae sola non fallit, ardentior.

CAPUT XVI.-- Incarnato Verbo beneficentius homini consultum est.

Sed cum omnibus modis medeatur animis Deus pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia ejus ordinantur, de quibus aut non est tractandum, aut inter pios perfectosque tractandum est; nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum ipsa Sapientia Dei, id est unicus Filius consubstantialis Patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Ita enim demonstravit carnalibus, et non valentibus intueri mente veritatem,

corporeisque sensibus deditis, quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum visibiliter (nam id poterat et in aliquo aethereo corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato), sed hominibus in vero homine apparuit: ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. Et ne quis forte sexus a suo Creatore se contemptum putaret, virum suscepit, natus ex femina.

Nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo. Veteri quippe servitute transacta, tempus libertatis illuxerat, et opportune jam homini suadebatur atque salubriter, quam libero esset creatus arbitrio. Miraculis conciliavit fidem Deo qui erat, passione homini quem gerebat. Ita loquens ad turbas ut Deus, nuntiatam sibi matrem negavit : et tamen, ut Evangelium loquitur, puer parentibus subditus erat . Doctrina enim Deus apparebat, aetatibus homo. Item aquam in vinum conversurus ut Deus, dicit, Recede a me, mulier: mihi et tibi quid est? Nondum venit hora mea . Cum autem venisset hora, qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendavit discipulo, quem prae caeteris diligebat . Satellites voluptatum divitias perniciose populi appetebant: pauper esse voluit. Honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit. Carnales filios magnum bonum putabant: tale conjugium prolemque contempsit. Contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit. Injurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae major injuria quam justum innocentemque damnari? Dolores corporis exsecrabantur: flagellatus atque cruciatus est. Mori metuebant: morte multatus est. Ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est. Omnia quae habere cupientes non recte vivebamus, carendo vilefecit. Omnia quae vitare cupientes a studio deviabamus veritatis , perpetiendo dejecit. Non enim ullum peccatum committi potest, nisi aut dum appetuntur ea quae ille contempsit, aut fugiuntur quae ille sustinuit.

Tota itaque vita ejus in terris, per hominem quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. Resurrectio vero ejus a mortuis, nihil hominis perire naturae, cum omnia salva sunt Deo, satis indicavit, et quemadmodum cuncta serviant Creatori suo, sive ad vindictam peccatorum, sive ad hominis liberationem, quamque facile corpus animae serviat, cum ipsa subjicitur Deo. Quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri nunquam potest; sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et vindictam potuit. Et haec est disciplina naturalis,

Christianis minus intelligentibus plena fide digna, intelligentibus autem omni errore purgata.

CAPUT XVII.-- Doctrinae ratio in vera religione quam optima, seu Vetus seu Novum Testamentum spectetur.

Jamvero ipse totius doctrinae modus, partim apertissimus, partim similitudinibus, in dictis, in factis, in sacramentis, ad omnem animae instructionem exercitationemque accommodatus, quid aliud quam rationalis disciplinae regulam implevit? Nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur, quae apertissime dicta sunt. Et si ea tantum essent quae facillime intelliguntur, nec studiose quaereretur, nec suaviter inveniretur veritas. Neque si essent in Scripturis sacramenta , et in sacramentis non essent signacula veritatis, satis cum cognitione actio conveniret. Nunc vero quoniam pietas timore inchoatur, charitate perficitur; populus timore constrictus tempore servitutis in veteri Lege multis Sacramentis onerabatur. Hoc enim talibus utile erat ad desiderandam gratiam Dei, quae per Prophetas ventura canebatur. Quae ubi venit, ab ipsa Dei Sapientia homine assumpto, a quo in libertatem vocati sumus, pauca Sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem christiani populi, hoc est sub uno Deo liberae multitudinis, continerent. Multa vero quae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno Deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt. Ita nunc nec serviliter alligant, et exercent liberaliter animum.

Quisquis autem ideo negat utrumque Testamentum ab uno Deo esse posse, quia non eisdem sacramentis tenetur populus noster, quibus Judaei tenebantur vel adhuc tenentur; potest dicere non posse fieri ut unus paterfamilias justissimus aliud imperet eis quibus servitutem duriorem utilem judicat, aliud eis quos in filiorum gradum adoptare dignatur. Si autem praecepta vitae movent, quod in veteri Lege minora sunt, in Evangelio majora, et ideo putatur non ad unum Deum utraque pertinere; potest qui hoc putat perturbari, si unus medicus alia per ministros suos imbecillioribus, alia per seipsum valentioribus praecipiat ad reparandam, vel obtinendam salutem. Ut enim ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo pacto ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo: ita divina providentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varie subvenit, et pro diversitate morborum alias alia jubet aut vetat; ut a vitio unde mors incipit, et ab ipsa morte, ad naturam suam et essentiam, ea quae deficiunt, id est ad nihilum tendunt, reducat et firmet.

Sed dicis mihi: Quare deficiunt? Quia mutabilia sunt. Quare mutabilia sunt? Quia non summe sunt. Quare non summe sunt? Quia inferiora sunt eo a quo facta sunt. Quis ea fecit? Qui summe est. Quis hic est? Deus incommutabilis Trinitas, quoniam et per summam Sapientiam ea fecit, et summa benignitate conservat. Cur ea fecit? Ut essent. Ipsum enim quantumcumque esse, bonum est; quia summum bonum est summe esse. Unde fecit? Ex nihilo. Quoniam quidquid est, quantulacumque specie sit necesse est; ita etsi minimum bonum, tamen bonum erit, et ex Deo erit. Nam quoniam summa species summum bonum est, minima species minimum bonum est. Omne autem bonum, aut Deus, aut ex Deo est. Ergo ex Deo est etiam minima species. Sane quod de specie, hoc etiam de forma dici potest. Neque enim frustra tam speciosissimum, quam etiam formosissimum in laude ponitur. Id ergo est, unde fecit Deus omnia, quod nullam speciem habet, nullamque formam; quod nihil est aliud quam nihil. Nam illud quod in comparatione perfectorum informe dicitur, si habet aliquid formae, quamvis exiguum, quamvis inchoatum, nondum est nihil, ac per hoc id quoque in quantum est, non est nisi ex Deo.

Tous les livres