De la vraie religion (De vera religione)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 34 · 7 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Praemisso veram religionem non reperiri apud Paganos, neque in secta ulla, praeterquam in catholica Ecclesia; mox divinae oeconomiae erga humanam salutem historia (quod quidem christianae religionis ca ut ac undamentum est) sic explicatur, ut Manichaeorum de duabus praesertim naturis seu de mali origine et natu a errores revincantur. Igitur de duplici via qua Deus hominibus consulit, auctoritate credentes ad salutem vocans, intelligentes ratione. Quippe ratione subnixus homo ex rebus inferioribus ad Deum evehitur: imo ad ipsum prosequendum admonetur ex ipsis vitiis, de quorum triplici genere prolixum hic sermonem instituit Augustinus; qui denique unum verum Deum, id est, Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum vera religione colendum esse concludit.

CAPUT PRIMUM.-- Philosophi de religione aliud in scholis docebant, aliud in templis profitebantur.

sit constituta, qua unus Deus colitur, et purgatissima pietate cognoscitur principium naturarum omnium, a quo universitas et inchoatur et perficitur et continetur:

hinc evidentius error deprehenditur eorum populorum, qui multos deos colere. quam unum verum Deum et Dominum omnium maluerunt, quod eorum sapientes, quos philosophos vocant, scholas habebant dissentientes et templa communia. Non enim vel populos vel sacerdotes latebat, de ipsorum deorum natura quam diversa sentirent, cum suam quisque opinionem publice profiteri non formidaret, atque omnibus, si posset, persuadere moliretur; omnes tamen cum sectatoribus suis diversa et adversa sentientibus, ad sacra communia nullo prohibente veniebant. Non nunc agitur, quis eorum verius senserit; sed certe illud satis, quantum mihi videtur, apparet, aliud eos in religione suscepisse cum populo, et aliud eodem ipso populo audiente defendisse privatim.

CAPUT II.-- De diis quid Socrates senserit. Mundus hic pro Deo habitus.

Socrates tamen audacior caeteris fuisse perhibetur jurando per canem quemlibet, et lapidem quemlibet, et quidquid juraturo esset in promptu, et quasi ad manum occurrisset. Credo, intelligebat qualiacumque opera naturae, quae administrante divina providentia gignerentur, multo quam hominum et quorumlibet opiticum esse meliora, et ideo divinis honoribus digniora, quam ea quae in templis colebantur. Non quod vere lapis et canis essent colenda sapientibus, sed ut hoc modo intelligerent qui possent, tanta superstitione demersos esse homines, ut emergentibus hic esset tam turpis demonstrandus gradus, ad quem venire si puderet, viderent quanto magis pudendum esset in turpiore consistere. Simul et illos qui mundum istum visibilem, summum Deum esse opinabantur, admonebat turpitudinis suae, docens esse consequens ut quilibet lapis tanquam summi Dei particula jure coleretur. Quod si exsecrarentur, mutarent sententiam, et unum Deum quaererent, quem solum supra mentes nostras esse, et a quo omnem animam et totum istum mundum fabricatum esse constaret. Postea suavius ad legendum, quam potentius ad persuadendum scripsit Plato. Non enim sic isti nati erant, ut populorum suorum opinionem ad verum cultum veri Dei, a simulacrorum superstitione atque ab hujus mundi vanitate converterent. Itaque et ipse Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque, nemo ausus est jurare per canem, nec appellare quemcumque lapidem Jovem, sed haec tantummodo memoriae litterisque mandare. Quod utrum timore severitatis, an aliqua cognitione temporum fecerint, judicare non est meum.

CAPUT III.-- Vera religio christiana, quae hominibus persuasit, quod illis persuaderi posse Plato non credidit.

Illud tamen fidentissime dixerint, pace horum omnium, qui eorum libros pervicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit, et quae ad veritatem ac beatitatem via est, non esse dubitandum. Si enim Plato ipse viveret, et me interrogantem

non aspernaretur, vel potius, si quis ejus discipulas eo ipso tempore quo vivebat, eum interrogaret, cum sibi ab illo persuaderetur, non corporeis oculis, sed pura mente veritatem videri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam: ad quam percipiendam nihil magis impedire, quam vitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae, varias opiniones erroresque generarent; quamobrem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam, et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis, nec tempore variatam, sed unum atque idem omni ex parte servantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa vere summeque sit: caetera nasci, occidere, fluere, labi; et tamen in quantum sunt, ab illo aeterno Deo per ejus veritatem fabricata constare: in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum est, ut ejus aeternitatis contemplatione perfruatur, atque afficiatur orneturque ex ea, aeternamque vitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur, et dedita consuetudini hujus vitae atque sensibus corporis, inanibus evanescit imaginibus, irridet eos, qui dicunt esse aliquid, quod nec istis videatur oculis, nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intelligentia cerni queat: cum haec ergo a magistro sibi persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum si quisquam existeret vir magnus atque divinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si percipere non valerent, aut si qui possent percipere, non pravis opinionibus multitudinis implicati, vulgaribus obruerentur erroribus; eum divinis honoribus dignum judicaret: responderet, credo, ille, non posse hoc ab homine fieri, nisi quem forte ipsa Dei Virtus atque Sapientia ab ipsa rerum natura exceptum, nec hominum magisterio, sed intima illuminatione ab incunabulis illustratum, tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique majestate subveheret, ut omnia contemnendo quae pravi homines cupiunt, et omnia perpetiendo quae horrescunt, et omnia faciendo quae mirantur, genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate converteret. De honoribus vero ejus frustra se consuli, cum facile possit existimari quanti honores debeantur Sapientiae Dei, qua gestante et gubernante ille pro vera salute generis humani, magnum aliquid proprium, et quod supra homines esset, mereretur.

Quae si facta sunt, si litteris monumentisque celebrantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus colebatur Deus, et ubi talem nasci oportebat, per totum orbem terrarum missi electi viri, virtutibus atque sermonibus divini amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disciplina, illuminatas terras posteris reliquerunt; et, ne de praeteritis loquar, quae potest quisque non credere, si hodie per gentes populosque praedicatur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc

erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil . Si ad hoc percipiendum, diligendum, perfruendum ut anima sanetur, et tantae luci hauriendae mentis acies convalescat, dicitur avaris, Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et aerugo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminant, neque fures effodiunt, neque furantur: ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum : dicitur luxuriosis, Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem: qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam

: dicitur superbis, Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur : dicitur iracundis, Accepisti alapam, para alteram maxillam : dicitur discordiosis, Diligite inimicos vestros : dicitur superstitiosis, Regnum Dei intra vos est : dicitur curiosis, Nolite quaerere quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt

: postremo dicitur omnibus, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi .

Si haec per totum orbem jam populis leguntur, et cum veneratione libentissime audiuntur. Si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum, tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes Ecclesiae pullularunt. Si tot juvenum et virginum millia contemnentium nuptias casteque viventium jam nemo miratur: quod cum fecisset Plato, usque adeo perversam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae, ut tanquam peccatum illud aboleretur. Si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit. Si tali pollicitationi atque sponsioni per omnes terrarum partes quas homines incolunt, sacra christiana traduntur. Si haec quotidie leguntur in ecclesiis, et a sacerdotibus exponuntur. Si tundunt pectora qui conantur haec implere; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc viam, ut desertis divitiis et honoribus hujus mundi ex omni hominum genere uni Deo summo totam vitam dicare volentium, desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur. Si denique per urbes atque oppida, castella, vicos et agros etiam, villasque privatas in tantum aperte persuadetur et appetitur a terrenis aversio, et in unum Deum verumque conversio, ut quotidie per universum orbem humanum genus una pene voce respondeat, sursum corda se habere ad Dominum : quid adhuc oscitamus crapulam hesternam, et in mortuis pecudibus divina eloquia perscrutamur; si quando autem ad disputationem venitur, Platonico nomine ora crepantia, quam pectus vero plenum, magis habere gestimus?

CAPUT IV.-- Philosophi qui sensibilibus toti haerent contemnendi.

Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere et animam virtute purgandam, summo Deo subjicere atque subjugare, vanum aut malum putant, alia ratione refellendi sunt: si tamen cum his dignum est disputare. Qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant Deum et cedant Deo, per quem populis jam omnibus haec credenda persuasa sunt. Quod utique ab ipsis fieret, si tantum valerent: aut si non fieret, crimen invidentiae vitare non possent. Ergo cedant ei a quo factum est, nec curiositate aut inani jactantia impediantur quominus agnoscant, quid intersit inter paucorum timidas conjecturas, et manifestam salutem correptionemque populorum. Illi enim si reviviscerent, quorum isti nominibus gloriantur, et invenirent refertas ecclesias, templaque deserta, et a cupiditate bonorum temporalium et fluentium ad spem vitae aeternae et bona spiritualia et intelligibilia vocari et currere humanum genus; dicerent fortasse (si tales essent, quales fuisse memorantur): Haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus, et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem voluntatemque traduximus.

Itaque si hanc vitam illi viri nobiscum rursum agere potuissent, viderent profecto cujus auctoritate facilius consuleretur hominibus, et paucis mutatis verbis atque sententiis christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorumque temporum Platonici fecerunt. Aut si hoc non faterentur neque facerent, in superbia et invidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant, cum istis sordibus viscoque revolare. Nam tertio vitio curiositatis in percunctandis daemonibus, quo isti maxime, cum quibus nunc agitur, Pagani a christiana salute revocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur viri.

CAPUT V.-- In quibus sectis vera religio. Munus divinum. Spiritus sanctus.

Sed quoquo modo se habeat philosophorum jactantia, illud cuivis intelligere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam, qui eadem sacra suscipiebant cum populis, et de suorum deorum natura ac summo bono, diversas contrariasque sententias in scholis suis, eadem teste multitudine, personabant. Quod si hoc unum tantum vitium christiana disciplina sanatum videremus, ineffabili laude praedicandam esse, neminem negare oporteret. Haereses namque tam innumerabiles a regula Christianitatis aversae, testes sunt non admitti ad communicanda Sacramenta eos qui de Patre Deo, et Sapientia ejus, et Munere divino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur, quam veritas postulat. Sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum ii quorum doctrinam non approbamus, nec Sacramenta nobiscum communicant.

quoque Sacramentorum ritu dispares esse voluerunt, sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. Sed in illis magis animadvertendum hoc magisque praedicandum, qui paria Sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt, et errores suos animosius defendere, quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione, et a participatione quamvis parium Sacramentorum, propria vocabula propriosque conventus, non in sermone tantum, sed etiam in superstitione meruerunt: ut Photiniani, Ariani, multique praeterea. Nam de iis qui schismata fecerunt, alia quaestio est. Posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae ventilationis velut paleas sustinere , nisi vento superbiae nimia levitate cessissent, et sese a nobis ultro separassent. Judaei vero quamvis uni omnipotenti Deo supplicent, sola tamen temporalia et visibilia bona de illo exspectantes, rudimenta novi populi ab humilitate surgentia, in ipsis suis Scripturis nimia securitate noluerunt advertere, atque ita in veteri homine remanserunt. Quae cum ita sint, neque in confusione Paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Judaeorum quaerenda est religio, sed apud eos solos qui Christiani catholici, vel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes, et recta sectantes.

CAPUT VI.-- Vera religio in sola Ecclesia catholica, quae omnibus errantibus utitur ad provectus suos. Boni nonnunquam ex Ecclesia per seditiosos expulsi.

Haec enim Ecclesia catholica per totum orbem valide lateque diffusa, omnibus errantibus utitur ad provectus suos, et ad eorum correctionem, cum evigilare voluerint. Utitur enim Gentibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Judaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Alios ergo invitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit: omnibus tamen gratiae Dei participandae dat potestatem; sive illi formandi sint adhuc, sive reformandi, sive recolligendi, sive admittendi. Carnales autem suos, id est viventes aut sentientes carnaliter, tanquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur. Sed quia in hac area pro voluntate quisque vel palea, vel frumentum est, tamdiu sustinetur peccatum aut error cujuslibet, donec aut accusatorem inveniat, aut pravam opinionem pertinaci animositate defendat. Exclusi autem aut poenitendo redeunt, aut in nequitiam male liberi defluunt, ad admonitionem nostrae diligentiae; aut schisma faciunt, ad exercitationem nostrae patientiae; aut haeresim aliquam gignunt, ad examen sive occasionem nostrae intelligentiae. Hi sunt exitus christianorum carnalium qui non potuerunt corrigi aut sustineri.

Saepe etiam sinit divina providentia, per nonnullas nimium turbulentas carnalium hominum seditiones expelli de congregatione christiana, etiam bonos viros Quam contumeliam vel injuriam suam cum patientissime pro Ecclesiae pace tulerint, neque ullas novitates vel schismatis vel haeresis moliti fuerint, docebunt homines quam vero affectu, et quanta sinceritate charitatis Deo serviendum sit. Talium ergo virorum propositum est, aut sedatis remeare turbinibus; aut si id non sinantur, vel eadem tempestate perseverante, vel ne suo reditu talis aut saevior oriatur; tenent voluntatem consulendi etiam eis ipsis quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla conventiculorum segregatione usque ad mortem defendentes, et testimonio juvantes eam fidem quam in Ecclesia catholica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater, in occulto videns. Rarum hoc videtur genus, sed tamen exempla non desunt: imo plura sunt quam credi potest. Ita omnibus generibus hominum et exemplorum ad animarum curationem, et ad institutionem spiritualis populi, utitur divina providentia.

CAPUT VII.-- Catholicae Ecclesiae religio amplectenda. Quid illa profiteatur.

Quamobrem, cum ante paucos annos promiserim tibi scribere, charissime mihi Romaniane, quid de vera religione sentirem , tempus nunc esse arbitratus sum, postquam tuas acerrimas interrogationes, sine ullo certo fine fluctuare, ea charitate qua tibi obstrictus sum, diutius sustinere non possem. Repudiatis igitur omnibus qui neque in sacris philosophantur, nec in philosophia consecrantur; et iis qui vel prava opinione, vel aliqua simultate superbientes, a regula et communione Ecclesiae catholicae deviarunt; et iis qui sanctarum Scripturarum lumen, et spiritualis populi gratiam, quod Novum Testamentum vocatur, habere noluerunt, quos quanta potui brevitate perstrinxi: tenenda est nobis christiana religio, et ejus Ecclesiae communicatio quae catholica est, et catholica nominatur, non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis. Velint nolint enim ipsi quoque haeretici, et schismatum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, Catholicam nihil aliud quam Catholicam vocant. Non enim possunt intelligi, nisi hoc eam nomine discernant, quo ab universo orbe nuncupatur.

Hujus religionis sectandae caput est historia et prophetia dispensationis temporalis divinae providentiae, pro salute generis humani in aeternam vitam reformandi atque reparandi. Quae cum credita fuerit, mentem purgabit vitae modus divinis praeceptis conciliatus, et idoneam faciet spiritualibus percipiendis, quae nec praeterita sunt, nec futura, sed eodem modo semper manentia, nulli mutabilitati obnoxia; id est, unum ipsum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum: qua Trinitate quantum in hac vita datum est

cognita, omnis intellectualis et animalis et corporalis creatura, ab eadem Trinitate creatrice esse in quantum est, et speciem suam habere, et ordinatissime administrari, sine ulla dubitatione perspicitur; non ut aliam partem totius creaturae fecisse intelligatur Pater, et aliam Filius, et aliam Spiritus sanctus, sed et simul omnia et unamquamque naturam Patrem fecisse per Filium in dono Spiritus sancti. Omnis enim res, vel substantia, vel essentia, vel natura, vel si quo alio verbo melius enuntiatur, simul haec tria habet; ut et unum aliquid sit, et specie propria discernatur a caeteris, et rerum ordinem non excedat.

CAPUT VIII.-- Quae primo auctoritate ducti credidimus, postmodum ratione intelligimus. Haeretici prosunt Ecclesiae.

Quo cognito, satis apparebit quantum homo assequi potest, quam necessariis et invictis et justis legibus, Deo et Domino suo cuncta subjecta sint: ex quo illa omnia, quae primo credidimus, nihil nisi auctoritatem secuti, partim sic intelliguntur, ut videamus esse certissima; partim sic, ut videamus fieri posse, atque ita fieri oportuisse, doleamusque illos haec non credentes, qui nos antea credentes irridere, quam nobiscum credere maluerunt. Non enim jam illa hominis sacrosancta susceptio, et Virginis partus, et mors Filii Dei pro nobis, et resurrectio a mortuis, et in coelum ascensio, et consessus ad dexteram Patris, et peccatorum abolitio, et judicii dies, et corporum resuscitatio, cognita aeternitate Trinitatis et mutabilitate creaturae, creduntur tantum, et non etiam judicantur ad summi Dei misericordiam, quam generi humano exhibet, pertinere.

Sed quoniam verissime dictum est, Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos ; utamur etiam isto divinae providentiae beneficio. Ex his enim hominibus haeretici fiunt, qui etiamsi essent in Ecclesia, nihilominus errarent. Cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum docendo, quod nesciunt; sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum aperiendum spirituales catholicos excitando. Sunt enim innumerabiles in Ecclesia sancta Deo probati viri, sed manifesti non fiunt inter nos, quamdiu imperitiae nostrae tenebris delectati dormire malumus, quam lucem veritatis intueri. Quapropter multi, ut diem Dei videant et gaudeant, per haereticos de somno excitantur. Utamur ergo etiam haereticis non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores et cautiores simus, etiamsi eos ad salutem revocare non possumus.

Tous les livres