De laudibus Virginis Matris (Homélies super Missus est) (page 2)
Sed felix Maria, cui nec humilitas defuit, nec virginitas. Et quidem singularis virginitas, quam non temeravit, sed honoravit fecunditas: et nihilominus specialis humilitas, quam non abstulit, sed extulit fecunda virginitas: et incomparabilis prorsus fecunditas, quam virginitas simul comitatur et humilitas. Quid horum non mirabile? quid non
incomparabile? quid non singulare? Mirum vero si non haesitas in eorum ponderatione, quid tua judices dignius admiratione, utrum videlicet potius stupenda sit fecunditas in virgine, an in matre integritas; sublimitas in prole, an cum tanta sublimitate humilitas: nisi quod indubitanter horum singulis praeferenda sunt simul cuncta, et incomparabiliter excellentius est atque felicius, omnia percepisse, quam aliqua. Et quid mirum si Deus, qui mirabilis legitur et cernitur in sanctis suis , mirabiliorem se exhibuit in Matre sua? Veneramini ergo, conjuges, in carne corruptibili carnis integritatem: miramini etiam, vos sacrae virgines, in virgine fecunditatem: imitamini, omnes homines, Dei Matris humilitatem. Honorate, sancti Angeli, vestri
Regis Matrem, qui nostrae adoratis Virginis Prolem, ipsum utique nostrum pariter ac vestrum regem, nostri generis reparatorem, vestrae civitatis instauratorem. Cujus apud vos tam sublimis, inter nos tam humilis, a vobis pariter, et a nobis detur et dignitati debita reverentia, et dignationi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Novum quidem canticum illud, quod solis dabitur in regno Dei cantare virginibus, ipsam virginum Reginam cum caeteris, imo primam inter caeteras esse cantaturam, nemo est qui ambigat. Puto autem illam, praeter illud quod solis licet, cum omnibus
tamen virginibus ei, ut dixi, commune erit, dulciori quodam atque elegantiori carmine laetificaturam esse civitatem Dei. Cujus utique dulcisonos depromere vel exprimere modulos ne ipsarum quidem virginum ulla digna invenietur; quia soli merito decantandum servabitur, quae sola de partu, et partu divino gloriatur. Gloriatur dixerim de partu, non in se, sed in ipso quem peperit. Deus siquidem (Deus enim est quem peperit). Matrem suam singulari in coelestibus donaturus gloria, singulari in terris praevenire curavit et gratia, qua videlicet ineffabiliter et intacta conciperet, et pareret incorrupta. Porro Deo hujusmodi decebat nativitas, qua nonnisi de Virgine nasceretur: talis congruebat et
Virgini partus, ut non pareret nisi Deum. Proinde factor hominum ut homo fieret, 737 nasciturus de homine, talem sibi ex omnibus debuit deligere, imo condere matrem, qualem et se decere sciebat, et sibi noverat placituram. Voluit itaque esse virginem, de qua immaculata immaculatus procederet, omnium maculas purgaturus: voluit et humilem, de qua mitis et humilis corde prodiret, harum in se virtutum necessarium omnibus saluberrimumque exemplum ostensurus. Dedit ergo Virgini partum, qui ei jam ante et virginitatis inspiraverat votum, et humilitatis praerogaverat meritum. Alioquin quomodo angelus
eam in sequentibus gratia plenam pronuntiat, si quidpiam vel parum boni, quod ex gratia non esset, habebat?
Ut igitur quae Sanctum sanctorum conceptura erat pariter et paritura, sancta esset corpore, accepit donum virginitatis: ut esset et mente, accepit et humilitatis. His nimirum Virgo regia gemmis ornata virtutum, geminoque mentis pariter et corporis decore praefulgida, specie sua et pulchritudine sua in coelestibus cognita, coeli civium in se provocavit aspectus, ita ut et Regis animum in sui concupiscentiam inclinaret, et coelestem nuntium ad se de supernis educeret. Et hoc est quod nobis hic Evangelista commendat, cum angelum perhibet a Deo destinatum ad Virginem: A Deo, inquit, ad virginem:
id est, a celso ad humilem, a Domino ad ancillam, a Creatore ad creaturam. Quanta dignatio Dei! quanta Virginis excellentia! Currite, matres; currite, filiae; currite, omnes quae post Evam, et ex Eva, et parturimini cum tristitia, et parturitis. Adite virginalem thalamum, ingredimini, si potestis, pudicum sororis vestrae cubiculum. Ecce enim Deus mittit ad Virginem, ecce affatur angelus Mariam. Apponite aurem parieti, auscultate quid nuntiet ei, si forte audiatis unde consolemini.
Laetare, pater Adam, sed magis tu, o Eva mater, exsulta, qui, sicut omnium parentes, ita omnium fuistis peremptores; et, quod infelicius est, prius peremptores, quam parentes. Ambo, inquam, consolamini
super filia, et tali filia; sed illa amplius, de qua malum ortum est prius, cujus opprobrium in omnes pertransiit mulieres. Instat namque tempus, quo jam tollatur opprobrium, nec habeat vir quid causetur adversus feminam: qui utique dum se imprudenter excusare conaretur, crudeliter illam accusare non cunctatus est, dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi . Propterea curre, Eva, ad Mariam; curre, mater, ad filiam; filia pro matre respondeat, ipsa [ alias, ita] matris opprobrium auferat, ipsa patri pro matre satisfaciat: quia ecce si vir cecidit per feminam, jam non erigitur nisi per feminam. Quid dicebas, o Adam? Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. Verba malitiae sunt haec, quibus magis
augeas quam deleas culpam. Verumtamen Sapientia vicit malitiam, cum occasionem veniae, quam a te Deus interrogando elicere tentavit, sed non potuit, in thesauro indeficientis suae pietatis invenit. Redditur nempe femina pro femina, prudens pro fatua, humilis pro superba; quae pro ligno mortis gustum tibi porrigat vitae, et pro venenoso cibo illo amaritudinis dulcedinem pariat fructus aeterni. Muta ergo iniquae excusationis verbum in vocem gratiarum actionis, et dic: Domine, mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno vitae, et comedi; et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti
me. Ecce enim ad hoc missus est angelus ad Virginem, O admirandam et omni honore dignissimam Virginem! o feminam singulariter venerandam, super omnes feminas admirabilem, parentum reparatricem, posterorum vivificatricem!
Missus est, inquit, angelus ad Virginem. Virginem carne, virginem mente, virginem professione, virginem denique, qualem describit Apostolus, mente et corpore sanctam ; nec noviter, nec fortuitu inventam, sed a saeculo electam, ab Altissimo praecognitam et sibi praeparatam, ab angelis servatam, a patribus praesignatam, a prophetis promissam. Scrutare 738 Scripturas, et proba quae dico. Visne ut et ego aliqua ex his testimonia hic inseram? Ut pauca loquar de pluribus, quam tibi
aliam praedixisse Deus videtur, quando ad serpentem ait: Inimicitias ponam inter te et mulierem? Et si adhuc dubitas quod de Maria non dixerit, audi quod sequitur: Ipsa conteret caput tuum . Cui haec servata victoria est, nisi Mariae? Ipsa procul dubio caput contrivit venenatum, quae omnimodam maligni suggestionem tam de carnis illecebra, quam de mentis superbia deduxit ad nihilum.
Quam vero aliam Salomon requirebat, cum dicebat: Mulierem fortem quis inveniet? Noverat quippe vir sapiens hujus sexus infirmitatem, fragile corpus, lubricam mentem. Quia tamen et Deum legerat promisisse, et ita videbat congruere ut qui vicerat per feminam, vinceretur per ipsam, vehementer admirans aiebat: Mulierem fortem quis inveniet?
Quod est dicere: Si ita de manu feminae pendet et nostra omnium salus, et innocentiae restitutio, et de hoste victoria: fortis omnino necesse est ut provideatur [ alias, praevideatur], quae ad tantum opus possit esse idonea. Sed mulierem fortem quis inveniet? At ne hoc quaesisse putetur desperando, subdit prophetando, Procul et de ultimis finibus pretium ejus : hoc est non vile, non parvum, non mediocre, non denique de terra; sed de coelo, nec de coelo proximo terris pretium fortis hujus mulieris, sed a summo coelo egressio ejus. Quid deinde rubus ille quondam Mosaicus portendebat, flammas quidem emittens, sed non ardens , nisi Mariam parientem, et dolorem non sentientem?
Quid, rogo, virga Aaron florida , nec humectata, nisi ipsam concipientem, quamvis virum non cognoscentem? Hujus magni miraculi majus mysterium Isaias edisserit, dicens, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet
Sed si tibi quod nunc in flore Christus intelligi dicitur, superiori videtur adversari sententiae, qua non virgae flore, sed floris fructu designari dicebatur; noveris in eadem Aaronica virga (quae non solum floruit, sed et fronduit, et fructum emisit) non solum flore vel fructu, sed ipsis etiam frondibus eumdem significari. Noveris et apud Moysen nec fructu virgae, nec flore, sed ipsa virga demonstrari;
illa utique virga, qua feriente, aqua vel dividitur transituris , vel de petra excutitur bibituris . Nullum autem inconveniens est, diversis rebus diversis ex causis Christum figurari; et in virga quidem potentiam, in flore vero fragrantiam, in fructu autem saporis dulcedinem, in frondibus quoque sedulam ejus intelligi protectionem, qua videlicet parvulos ad se confugientes sub umbra alarum suarum protegere non desinit, sive ab aestu carnalium desideriorum, sive a facie impiorum, qui eos afflixerunt. Bona et desiderabilis umbra sub alis Jesu, ubi tutum est fugientibus refugium, gratum fessis refrigerium. Miserere mei, Domine Jesu, miserere mei; quoniam in te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas . In hoc tamen Isaiae testimonio, florem Filium, virgam intellige Matrem; quoniam et virga floruit absque germine, et virgo concepit non ex homine. Nec virgae virorem floris laesit emissio, nec virginis pudorem sacri partus editio.
Proferamus et alia Virgini Matri, Deoque Filio congrua de Scripturis testimonia. Quid illud Gedeonis vellus significat, quod utique de carne tonsum, sed sine vulnere carnis in area ponitur, et nunc quidem lana, nunc vero area rore perfunditur , nisi carnem assumptam de carne Virginis, et absque detrimento virginitatis? Cui utique distillantibus coelis tota se infudit plenitudo divinitatis: adeo ut ex hac plenitudine omnes acceperimus [ alias,
acciperemus], qui vere sine ipsa non aliud quam terra arida sumus. Huic quoque Gedeonico facto propheticum dictum pulchre satis convenire videtur, ubi legitur: Descendet sicut pluvia in vellus. Nam per hoc quod sequitur, et sicut stillicidia stillantia super terram , idem datur intelligi, quod per inventam 739 rore madidam aream. Pluvia nempe voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, placide prius et absque strepitu operationis humanae, suo se quietissimo illapsu [ alias, elapsu] virgineum demisit in uterum: postmodum vero ubique terrarum diffusa est per ora praedicatorum, non jam sicut pluvia in vellus, sed sicut stillicidia stillantia super terram, cum quodam utique
strepitu verborum, ac sonitu miraculorum. Siquidem recordatae sunt nubes illae, quae portabant pluviam, praeceptum sibi fuisse cum mitterentur: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta . Quod et fecerunt: etenim in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum .
Audiamus et Jeremiam nova veteribus vaticinantem, et quem praesentem monstrare non poterat, venturum et ardenter desiderantem, et fidenter promittentem: Novum, inquit, creavit Dominus super terram: femina circumdabit virum . Quae est haec femina? quis vero iste vir? Aut si vir, quomodo a femina circumdatus? aut si a femina circumdari potest, quomodo vir? Et ut apertius
dicam, quomodo potest simul et vir esse, et in utero matris? hoc est enim virum a femina circumdari, Novimus [ alias, dicimus] viros, qui scilicet infantiam, pueritiam, adolescentiam atque juventutem transeuntes, ad gradum usque senectuti proximum pervenerunt. Qui ergo jam adeo grandis est, quomodo a femina circumdari potest? Si dixisset, Femina circumdabit infantem; vel, Femina circumdabit parvulum; nec novum videretur, nec mirum. Nunc autem quia nil tale posuit, sed dixit virum, quaerimus quae sit haec novitas, quam Deus fecit in terra, ut femina circumdaret virum, et vir intra feminei unius corpusculi membra sese cohiberet? quid est hoc miraculi? Nunquid potest homo, ut ait Nicodemus, in ventrem matris suae iterato introire, et renasci?
Sed verto me ad conceptum partumque virginalem, si forte inter plurima nova ac mira, quae ibi profecto inspicit qui diligenter inquirit, etiam hanc, quam de Propheta protuli, reperiam novitatem. Porro ibi agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plana [ alias, plena]. Ibi agnoscitur lux non lucens, verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas, si attendas, potentiam regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari: Deum denique lactentem, sed angelos reficientem; vagientem, sed miseros consolantem. Videas, si attendas, tristari laetitiam, pavere fiduciam, salutem pati, vitam mori, fortitudinem infirmari. Sed, quod non minus mirandum est, ipsa
ibi cernitur tristitia laetificans, pavor confortans, passio salvans, mors vivificans, infirmitas roborans. Cui jam illud quoque non occurrat, quod quaerebam? Nunquid non facile tibi est inter haec feminam agnoscere virum circumdantem, cum Mariam videas virum approbatum a Deo Jesum suo utero circumplectentem? Virum autem dixerim fuisse Jesum, non solum jam cum diceretur vir propheta, potens in opere et sermone , sed etiam cum tenera adhuc infantis membra Dei mater blando vel foveret in gremio, vel gestaret in utero. Vir igitur erat Jesus necdum etiam natus, sed sapientia, non aetate; animi vigore, non viribus corporis; maturitate sensuum, non corpulentia membrorum. Neque enim minus habuit sapientiae, vel potius
non minus [ alias, minor] fuit sapientia Jesus conceptus, quam natus; parvus, quam magnus. Sive ergo latens in utero, sive vagiens in praesepio, sive jam grandiusculus interrogans doctores in templo, sive jam perfectae aetatis docens in populo, aeque profecto plenus fuit Spiritu sancto. Nec fuit hora in quacunque aetate sua, qua de plenitudine illa quam in sui conceptione accepit in utero, vel aliquid minueretur, vel aliquid eidem adjiceretur: sed a principio perfectus, a principio, inquam, plenus fuit spiritu sapientiae et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu scientiae et pietatis, spiritu timoris Domini .
loco: 740 Jesum autem proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines . Nam quod de sapientia et gratia hic dictum est, non secundum quod erat, sed secundum quod apparebat, intelligendum est: non quia videlicet aliquid ei novum accederet, quod ante non haberet; sed quod accedere videretur, quando volebat ipse ubi videretur [ alias, ut videretur]. Tu, homo, cum proficis, non quando, nec quantum vis proficis: sed te nesciente tuus moderatur profectus, tua vita disponitur. At vero puer Jesus, qui disponit vitam [vitam deest aliis ] tuam, ipse disponebat et suam, et quando volebat, et quibus volebat sapiens apparebat, quando et quibus volebat sapientior, quando et quibus volebat sapientissimus: quanquam in se nunquam