De laudibus Virginis Matris (Homélies super Missus est)

Bernard de Clairvaux · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Scribere me aliquid et devotio jubet, et prohibet occupatio. Verumtamen quia praepediente corporali modestia, fratrum ad praesens non valeo sectari conventum; id tantillum otii, quod vel mihi de somno fraudans in noctibus intercipere sinor, non sinam otiosum. Libet ergo tentare id potissimum aggredi, quod saepe animum pulsavit; loqui videlicet aliquid in laudibus Virginis matris, super illa lectione evangelica, in qua, Luca referente, Dominicae Annuntiationis continetur historia. Ad quod sane opus faciendum etsi nulla fratrum (quorum

me profectibus deservire necesse est) vel necessitas urgeat, vel utilitas moveat [ alias moneat]; dum tamen ex hoc non impediar, quo ad quaeque ipsorum necessaria minus paratus inveniar, non arbitror eos debere gravari, si propriae satisfacio devotioni.

733 HOMILIA I. Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen Virginis Maria .

Quid sibi voluit evangelista, tot propria nomina rerum in hoc loco tam signanter exprimere? Credo

quia noluit nos negligenter audire, quod tam diligenter studuit enarrare. Nominat siquidem nuntium qui mittitur, Dominum a quo mittitur, Virginem ad quam mittitur, sponsum quoque virginis: amborumque genus, civitatem ac regionem propriis designat nominibus. Utquid hoc? Putasne aliquid horum supervacue positum sit? Nequaquam. Si enim nec folium de arbore sine causa, nec unus ex passeribus sine Patre coelesti cadit super terram ; putem ego de ore sancti Evangelistae superfluum difluere verbum, praesertim in sacra historia Verbi? Non puto. Plena quippe sunt omnia supernis mysteriis, ac coelesti singula dulcedine redundantia; si tamen diligentem habeant inspectorem, qui noverit sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo

Nempe in illa die stillarunt montes dulcedinem, et colles fluxerunt lac et mel (Joel III, 18), quando rorantibus coelis desuper, nubibusque pluentibus justum, aperta est terra laeta germinans Salvatorem : quando Domino dante benignitatem, et terra nostra reddente fructum suum, super illum montem montium, montem coagulatum et pinguem misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt . Illo quoque in tempore unus iste inter caeteros montes non modicus, beatus hic videlicet evangelista, dum desideratum nobis nostrae salutis exordium suo mellifluo

commendavit eloquio, veluti perflante austro, atque e vicino sole radiante justitiae, quaedam ex eo spiritualia profluxerunt aromata. Utinam et nunc Deus emittat verbum suum, et liquefaciat ea nobis; perflet spiritus ejus, et fiant nobis intelligibilia verba evangelica: fiant in cordibus nostris desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, fiant et dulciora super mel et favum!

Ait itaque: Missus est angelus Gabriel a Deo. Non arbitror hunc angelum de minoribus esse, qui qualibet ex causa, crebra soleant ad terras fungi legatione: quod ex ejus nomine palam intelligi datur, quod interpretatum fortitudo Dei dicitur; et quia non ab alio aliquo forte excellentiori se (ut assolet) spiritu, sed ab ipso Deo mitti perhibetur.

Propter hoc ergo positum est, a Deo; vel ideo dictum est, a Deo, ne cui vel beatorum spiritum suum Deus, antequam Virgini, revelasse putetur consilium, excepto duntaxat archangelo Gabriele, qui utique tantae inter suos inveniri potuerit excellentiae, ut tali et nomine dignus haberetur, et nuntio. Nec discordat nomen a nuntio. Dei quippe virtutem Christum quem melius nuntiare decebat, quam hunc, quem simile nomen honorat? Nam quid est aliud fortitudo, quam virtus? Non autem dedecens aut incongruum videatur, dominum et nuntium communi censeri vocabulo; cum similis in utroque appellationis, non sit tamen utriusque similis causa. Aliter quippe Christus fortitudo vel virtus Dei dicitur, aliter angelus.

Angelus enim tantum nuncupative, Christus autem etiam substantive Christus Dei virtus et dicitur et est, quae forti armato, qui suum atrium in pace custodire solebat, fortior superveniens, ipsum suo brachio debellavit; et sic ei vasa captivitatis potenter eripuit. Angelus vero fortitudo Dei appellatus est, vel quod hujusmodi meruerit praerogativam officii, quo ejusdem nuntiaret adventum virtutis: vel quia virginem natura pavidam, simplicem, verecundam, de miraculi novitate ne expavesceret, confortare deberet: quod et fecit, Ne timeas, inquiens, Maria, invenisti gratiam apud Deum. Sed et ipsius sponsum, hominem utique nihilominus humilem ac timoratum, non irrationabiliter forsitan idem angelus confortasse 734 creditur,

quanquam tunc ab evangelista non nominetur. Joseph, inquit, fili David, ne timeas accipere Mariam conjugem tuam . Convenienter itaque Gabriel ad hoc opus eligitur: imo quia tale illi negotium injungitur, recte tali nomine designatur.

Missus est ergo angelus Gabriel a Deo. Quo? In civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth. Videamus si, ut ait Nathanael, a Nazareth potest aliquid boni esse . Nazareth interpretatur flos. Videntur autem mihi quoddam semen fuisse divinae cognitionis, tanquam e coelo jactatum in terras, allocutiones et promissiones factae coelitus ad patres, Abraham scilicet, Isaac et Jacob; de quo semine scriptum est: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus; et quasi Gomorrha

similes essemus . Floruit autem hoc semen in mirabilibus, quae ostensa sunt in exitu Israel de Aegypto, in figuris et aenigmatibus per totum iter in deserto usque in terram promissionis, et deinceps in visionibus et vaticiniis prophetarum, in ordinatione quoque regni ac sacerdotii usque ad Christum. Christus autem hujus seminis et horum florum non immerito fructus esse intelligitur, dicente David: Dominus dabit benignitatem. et terra nostra dabit fructum suum ; et iterum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam . In Nazareth ergo nuntiatur Christus nasciturus; quia in flore speratur fructus processurus. Sed prodeunte fructu, flos decidit, quia veritate apparente in carne, figura pertransiit. Unde

et Nazareth civitas Galilaeae dicitur, id est transmigrationis: quia nascente Christo, omnia illa transierunt quae superius enumeravi, quae, ut ait Apostolus, in figura contingebant illis . Hos ergo flores et nos qui jam fructum tenemus, pertransisse videmus: et dum adhuc florere videbantur, transituri praevidebantur. Unde David: Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat: vespere decidat, induret et arescat . Vespere etenim, id est, quando venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Unigenitum suum, factum ex muliere, factum sub lege , dicente ipso: Ecce nova facio omnia ; vetera transierunt et disparuerunt, quomodo in novitate succrescentis fructus flores decidunt et arescunt. Unde rursus

scriptum est: Fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum. Credo, non ambigis quin verbum fructus sit; Verbum autem Christus est.

Bonus itaque fructus Christus, qui manet in aeternum. Sed ubi est fenum quod aruit? ubi est flos qui decidit? Propheta respondeat. Omnis caro fenum; et omnis gloria ejus, tanquam flos feni . Si omnis caro fenum; ergo carnalis ille populus Judaeorum ut fenum aruit [ alias, fuit]. Annon fenum aruit, dum idem populus ab omni spiritus pinguedine vacuus, siccae litterae adhaesit? Annon etiam flos decidit, quando gloriatio, quam habebant in lege, non remansit? Si flos non decidit, ubi ergo

regnum, ubi sacerdotium, ubi prophetae, ubi templum, ubi denique magnalia illa, de quibus gloriari solebant, et dicere: Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis? et iterum: Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis?

Et haec dicta sunt pro eo quod positum est: In Nazareth civitatem Galilaeae.

In illam ergo civitatem missus est angelus Gabriel a Deo. Ad quem? Ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph. Quae est haec Virgo tam venerabilis, ut salutetur ab angelo; tam humilis, ut desponsata sit fabro? Pulchra permistio virginitatis et humilitatis: nec mediocriter placet Deo illa anima, in qua et humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat humilitatem. Sed

quanta putas veneratione digna est, in qua humilitatem exaltat fecunditas, et partus consecrat virginitatem? Audis virginem, audis humilem: si non potes virginitatem humilis, imitare humilitatem virginis. Laudabilis virtus virginitas, sed magis necessaria humilitas. Illa consulitur, ista praecipitur. Ad illam invitaris, ad istam cogeris. De illa dicitur: Qui potest capere, capiat

; de ista dicitur: Nisi quis efficiatur sicut parvulus iste, non intrabit in regnum 735 coelorum . Illa ergo remuneratur, ista exigitur. Potes denique sine virginitate salvari; sine humilitate non potes. Potest, inquam, placere humilitas, quae virginitatem deplorat amissam; sine humilitate autem (audeo dicere) nec virginitas Mariae placuisset. Super quem,

inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum? Super humilem, dixit, non, super virginem. Si igitur Maria humilis non esset, super eam Spiritus sanctus non requievisset; si super eam non requievisset, nec impraegnasset. Quomodo enim de ipso sine ipso conciperet? Patet itaque, quia ut de Spiritu sancto conciperet, sicut ipsa perhibet, respexit humilitatem ancillae suae Deus , potius quam virginitatem. Et si placuit ex virginitate, tamen ex humilitate concepit. Unde constat, quia etiam ut placeret virginitas, humilitas procul dubio fecit.

Quid dicis, virgo superbe? Maria virginem se oblita gloriatur de humilitate: et tu negligendo humilitatem, blandiris tibi de virginitate? Respexit,

ait illa, humilitatem ancillae suae. Quae illa? Virgo utique sancta, virgo sobria, virgo devota. Nunquid tu castior illa? nunquid devotior? Aut nunquid tua forte pudicitia gratior castitate Mariae; ut tu scilicet sine humilitate placere sufficias ex tua, quod illa non potuit ex sua? Denique quanto honorabilior es ex singulari munere castimoniae, tanto tibi tu majorem injuriam facis, quod ejus in te decorem foedas permistione superbiae. Alioquin expedit tibi virginem non esse, quam de virginitate insolescere. Non omnium quidem est virginitas: multo tamen pauciorum est cum virginitate humilitas, Si igitur virginitatem in Maria uon potes nisi mirari, stude humilitatem imitari, et sufficit tibi. Quod si et virgo, et humilis es, quisquis es, magnus es.

Est tamen majus aliquid quod mireris in Maria: scilicet cum virginitate fecunditas. A saeculo enim non est auditum, ut aliqua simul mater esset et virgo. O si [ alias, quod si] et cujus est mater attendas! quo te tua super ejus mirabili celsitudine ducet admiratio? Nonne ad hoc, ut te videas nec satis posse mirari? Nonne tuo, imo Veritatis judicio, illa quae Deum habuit filium, super omnes etiam choros exaltabitur angelorum? Annon Deum et Dominum angelorum Maria suum audacter appellat filium, dicens: Fili, quid fecisti nobis sic? Quis hoc audeat angelorum? Sufficit eis, et pro magno habent, quod cum sint spiritus ex conditione, ex gratia facti sunt et vocati angeli, testante David: Qui facit, inquit, angelos suos spiritus

. Maria vero matrem se agnoscens, majestatem illam, cui illi cum reverentia serviunt, cum fiducia suum nuncupat filium. Nec dedignatur nuncupari Deus quod esse dignatus est. Nam paulo post subdit evangelista: Et erat, inquiens, subditus illis . Quis, quibus? Deus hominibus, Deus, inquam, cui angeli subditi sunt, cui principatus et potestates obediunt, subditus erat Mariae, nec tantum Mariae, sed etiam Joseph propter Mariam. Mirare ergo utrumlibet, et elige quid amplius mireris, sive Filii benignissimam dignationem, sive Matris excellentissimam dignitatem. Utrinque stupor, utrinque miraculum. Et quod Deus feminae obtemperet, humilitas absque exemplo; et quod Deo femina principetur, sublimitas

sine socio. In laudibus virginum singulariter canitur, quod sequuntur Agnum quocunque ierit . Quibus ergo laudibus judicas dignam, quae etiam praeit?

Disce, homo, obedire; disce, terra, subdi; disce, pulvis, obtemperare. De auctore tuo loquens evangelista, Et erat, inquit, subditus illis; haud dubium, quin Mariae et Joseph. Erubesce, superbe cinis! Deus se humiliat, et tu te exaltas? Deus se hominibus subdit, et tu dominari gestiens hominibus, tuo te praeponis auctori? Utinam mihi aliquando, tale aliquid cogitanti, Deus respondere dignetur, quod et suo increpando respondit apostolo: Vade, inquit, post me, Satana, quia 736 non sapis ea quae Dei sunt . Quoties enim hominibus

praeesse desidero, toties Deum meum praeire contendo: et tunc vere non sapio ea quae Dei sunt. De ipso namque dictum est: Et erat subditus illis. Si hominis, o homo, imitari dedignaris exemplum, certe non erit tibi indignum sequi Auctorem tuum. Si non potes forsitan sequi eum quocunque ierit, dignare vel sequi quo tibi condescendit. Hoc est, si non potes sublimem incedere semitam virginitatis, sequere vel Deum per tutissimam viam humilitatis: a cujus rectitudine si qui etiam de virginibus deviaverint, ut verum fatear, nec ipsi sequuntur Agnum quocunque ierit. Sequitur quidem Agnum coinquinatus humilis, sequitur et virgo superbus; sed neuter quocunque ierit: quia nec ille ascendere

potest ad munditiam Agni, qui sine macula est; nec is ad ejusdem mansuetudinem descendere dignatur, quia scilicet non coram tondente, sed coram occidente, se obmutuit. Attamen salubriorem elegit sequendi partem in humilitate peccator, quam in virginitate superbus: cum et illius immunditiam sua humilis satisfactio purget, et hujus pudicitiam superbia inquinet.

Tous les livres