De laudibus Virginis Matris (Homélies super Missus est) (page 3)

Bernard de Clairvaux · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

esset nisi sapientissimus. Similiter et cum semper omni gratia plenus fuisset, sive quam apud Deum, sive quam apud homines habere deberet, pro suo tamen arbitrio eam nunc plus, nunc minus ostendebat, prout cernentium vel meritis congruere, vel saluti expedire sciebat. Constat ergo quia semper Jesus virilem animum habuit, etsi semper in corpore vir non apparuit. Cur denique dubito virum fuisse in utero, quem inibi Deum fuisse non ambigo? Minus quippe est esse virum, quam esse Deum.

Sed vide si non etiam hanc Jeremiae novitatem Isaias lucidissime aperit, qui et novos superius Aaronicos flores exposuit. Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium. En habes, feminam, scilicet Virginem. Vis et de viro audire quis scit? Et vocabitur,

ait, nomen ejus Emmanuel, id est, Nobiscum Deus . Femina itaque circumdans virum, Virgo est concipiens Deum. Vides quam pulchre et concorditer sanctorum mira facta et mystica dicta sibi invicem concinant. Vides quam stupendum sit hoc unum de Virgine et in Virgine factum miraculum, quod tot miracula praevenerunt, tot oracula promiserunt. Unus nimirum fuit spiritus prophetarum, et licet diversis modis, signis et temporibus, eamdem rem diversi, non diverso spiritu et praeviderunt, et praedixerunt. Quod Moysi monstratum est in rubo et igne, Aaroni in virga et flore, Gedeoni in vellere et rore; hoc aperte Salomon praedixit in forti muliere et ejus pretio; apertius Jeremias praecinuit de femina et viro, apertissime

Isaias declaravit de Virgine et Deo, Gabriel tandem exhibuit ipsam Virginem [ Virginem deest aliis] salutando. Ipsa namque est, de qua nunc Evangelista: Missus est, ait, angelus Gabriel a Deo ad Virginem, desponsatam Joseph.

Ad Virginem, inquit, desponsatam. Quare desponsatam? Cum esset, inquam, virgo electa, et, ut ostensum est, virgo conceptura, virgo paritura, mirum cur desponsata fuerit, non nuptura. Nunquid vel hoc casu factum quis dixerit? Non est casu factum, quod rationabilis causa commendat, causa valde utilis et necessaria, et divini prorsus adinventione consilii digna. Dicam quod mihi, imo quod ante me Patribus visum fuit. Illa utique fuit ratio

desponsationis Mariae, quae et dubitationis Thomae. Mos siquidem Judaeorum erat, ut a die desponsationis suae, usque ad tempus nuptiarum, sponsis sponsae traderentur custodiendae: quatenus earum ipsi eo sibi pudicitiam curiosius servarent, quo sibi ipsi fideliores existerent. Sicut ergo Thomas dubitando, palpando, constantissimus factus est Dominicae confessor resurrectionis, ita et Joseph Mariam sibi desponsando ejusque conversationem in tempore custodiae studiosius comprobando, factus est pudicitiae fidelissimus testis. Pulchra utriusque rei convenientia: et dubitatio Thomae, et desponsatio Mariae. Poterant quidem similis erroris laqueum nobis injicere, fidei videlicet in illo, castitatis in illa, veritatem in suspicionem adducere: sed valde

prudenter et pie factum est per contrarium, ut unde metuebatur suspicio, firma sit certitudo. Nam et de Filii resurrectione citius quidem ego, qui infirmus sum, crediderim Thomae dubitanti et palpanti, quam Cephae audienti et credenti: et de Matris continentia facilius sponso ejus custodienti et experienti, quam ipsi quoque Virgini de sola sua conscientia se defendenti. Dic, quaeso, quis 741 eam videns non desponsatam et gravidam, non potius diceret meretricem [ alias, corruptam] quam virginem? Non autem decebat hoc dici de Matre Domini. Tolerabilius vero atque honestius fuit putari ad tempus Christum de conjugio fuisse natum, quam de fornicatione.

ostendere signum, quo videlicet fieret ut ejus nec ortus infamaretur, nec mater criminaretur? Poterat utique; sed non poterat latere daemones, quod scirent homines. Oportebat autem a principe mundi aliquandiu celari divini consilii sacramentum: non quod Deus, si palam opus suum facere vellet, impediri posse ab illo metueret: sed quia ipse, qui non solum potenter, sed etiam sapienter quaecunque voluit fecit, sicut in omnibus operibus suis quasdam rerum vel temporum congruentias propter ordinis pulchritudinem servare consuevit, ita in hoc quoque tam magnifico opere suo, nostrae videlicet reparationis, non tantum potentiam suam, sed et prudentiam ostendere voluit. Et quanquam illud aliter, quomodo vellet, perficere potuisset; placuit

ei tamen eo potius et modo, et ordine hominem sibi reconciliare, quo noverat cecidisse: ut, sicut diabolus prius seduxit feminam, et postmodum virum per feminam vicit, ita prius a femina virgine seduceretur, et post a viro Christo aperte debellaretur: quatenus malitiae fraudi dum ars pietatis illuderet, ac maligni fortitudinem Christi virtus contereret, diabolo Deus et prudentior appareret et fortior. Ita quippe decuit incarnatam Sapientiam spiritualem vincere malitiam, quo non solum attingeret a fine usque ad finem fortiter, sed et disponeret omnia suaviter . Attingit autem a fine usque ad finem, id est a coelo usque ad infernum. Si ascendero, inquit, in coelum,tu illic es: si

descendero in infernum, ades . Utrobique vero fortiter, quando et de supernis expulit superbum, et apud inferos spoliavit avarum. Conveniens ergo erat ut suaviter quoque omnia, coelestia scilicet et terrena, disponeret: quatenus et illinc dejiciens inquietum, reliquos in pace firmaret, et hic debellaturus invidum, nobis prius suae humilitatis et mansuetudinis valde necessarium exemplum relinqueret: sicque mirabili fieret moderamine sapientiae, ut et suis suavis, et hostibus fortis appareret. Quid enim prodesset diabolum a Deo vinci, nobis manentibus superbis? Necessario igitur desponsata est Maria Joseph, quando per hoc et a canibus sanctum absconditur, et a sponso virginitas comprobatur, et Virginis tam verecundiae parcitur, quam

famae providetur. Quid sapientius, quid dignius divina providentia? Uno tali consilio secretis coelestibus et admittitur testis, et excluditur hostis, et integra servatur fama Virginis matris. Alioquin quando pepercisset justus adulterae? scriptum est autem: Joseph autem vir ejus, cum esset justus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam . Bene, cum esset justus, noluit eam traducere: quia sicut nequaquam justus esset, si cognitam ream consensisset; sic nihilominus justus non esset, si probatam innoxiam condemnasset. Cum ergo justus esset et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

Quare voluit dimittere eam? Accipe et in hoc non meam, sed Patrum sententiam. Propter hoc

Joseph voluit dimittere eam, propter quod et Petrus Dominum a se repellebat, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum : propter quod et Centurio a domo sua eum prohibebat, cum diceret: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum . Ita ergo et Joseph indignum et peccatorem se reputans, dicebat intra se, a tali et a tanta non debere sibi ultra familiare praestari contubernium, cujus supra se mirabilem expavescebat dignitatem. Videbat et horrebat divinae praesentiae certissimum gestantem insigne: et quia mysterium penetrare non poterat, volebat dimittere eam. Expavit Petrus potentiae magnitudinem, expavit Centurio praesentiae majestatem. Exhorruit nimirum et Joseph, sicut homo, hujus tanti

novitatem, mysterii profunditatem: et ideo occulte voluit dimittere eam. 742 Miraris quod Joseph praegnantis sese consortio Virginis judicabat indignum, cum audias et sanctam Elisabeth ejus non posse ferre praesentiam, nisi cum tremore quidem et reverentia? Ait namque: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ideo itaque Joseph voluit dimittere eam. Sed quare occulte, et non palam? Ne videlicet divortii causam inquireretur, exigeretur rationem. Quid enim vir justus responderet populo durae cervicis, populo non credenti et contradicenti? Si diceret quod sentiebat, quod de illics puritate comprobaverat, nonne mox increduli et crudeles Judaei subsannarent

illum, lapidarent illam? Quando namque Veritati crederent tacenti in utero, quam postea contempserunt clamantem in templo? Quid facerent necdum apparenti, qui postmodum impias manus injecerunt etiam miraculis coruscanti? Merito ergo vir justus, ne aut mentiri, aut diffamare cogeretur innoxiam, voluit occulte dimittere eam.

Sin vero aliter quis sentiat, et Joseph sicut hominem dubitasse contendat, sed quia justus erat, noluisse quidem habitare cum ea propter suspicionem, nec tamen (quia pius erat) traducere voluisse suspectam, et ideo voluerit occulte dimittere eam, breviter respondeo, etiam sic dubitationem illam Joseph fuisse necessariam, quae divino meruit certificari oraculo. Sic quippe scriptum est: Haec

autem eo cogitante, scilicet quod occulte dimitteret eam, apparuit ei angelus in somnis, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est . Itaque propter istas rationes desponsata est Maria Joseph, vel potius, sicut ponit evangelista, viro, cui nomen erat Joseph. Virum nominat, non quia maritus, sed quod homo virtutis erat. Vel potius quia, juxta alium evangelistam, non vir simpliciter, sed vir ejus dictus est, merito appellatur quod necessarie putatur. Debuit ergo vir ejus appellari, quia necesse fuit et putari: sicut et pater Salvatoris non quidem esse, sed dici meruit, ut putaretur esse, dicente hoc ipso evangelista: Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut

putabatur, filius Joseph . Nec vir ergo matris, nec filii pater exstitit, quamvis certa (ut dictum est) et necessaria dispensatione utrumque ad tempus et appellatus sit et putatus.

Conjice tamen ex hac appellatione, qua, licet dispensatoria, meruit honorari a Deo, ut pater Dei et dictus, et creditus sit: conjice et ex proprio vocabulo (quod augmentum non dubitas interpretari) quis et qualis homo fuerit iste Joseph. Simul et memento magni illius quondam patriarchae venditi in Aegypto : et scito ipsius istum non solum vocabulum fuisse sortitum, sed et castimoniam adeptum, innocentiam assecutum et gratiam. Siquidem ille Joseph, fraterna ex invidia venditus

et ductus in Aegyptum, Christi venditionem praefiguravit: iste Joseph Herodianam invidiam fugiens, Christum in Aegyptum portavit . Ille domino suo fidem servans, dominae noluit commisceri : iste dominam suam, Domini sui matrem, virginem agnoscens, et ipse continens fideliter custodivit. Illi data est intelligentia in mysteriis somniorum : isti datum est conscium fieri atque participem coelestium sacramentorum . Ille frumenta servavit non sibi, sed omni populo : iste panem vivum e coelo servandum accepit tam sibi quam toti mundo. Non est dubium quin bonus et fidelis homo fuerit iste Joseph, cui Mater desponsata est Salvatoris. Fidelis, inquam, servus et prudens,

quem constituit Dominus suae matris solatium, suae carnis nutritium, solum denique in terris magni consilii coadjutorem sibi fidelissimum. Huc accedit quod dicitur fuisse de domo David. Vere enim de domo David, vere de regia stirpe descendit vir iste Joseph, nobilis genere, mente nobilior. Plane filius David, non degenerans a patre suo David. Prorsus, inquam, filius David, non tantum carne, sed fide, sed sanctitate, sed devotione: quem tanquam alterum David Dominus invenit secundum cor suum, cui tuto committeret secretissimum atque sacratissimum sui cordis arcanum: cui tanquam 743 alteri David incerta et occulta sapientiae suae manifestavit, et dedit illi non ignarum esse mysterii, quod nemo principum hujus saeculi agnovit: cui denique datum

est quod multi reges et prophetae, cum vellent videre, non viderunt; audire, et non audierunt; non solum videre et audire, sed etiam portare, deducere, amplecti, deosculari, nutrire et custodire. Non tantum autem Joseph, sed et Maria descendisse credenda est de domo David. Alioquin non fuisset desponsata viro de domo David, si non esset et ipsa de domo David. Ambo igitur erant de domo David; sed in altera completa est veritas, quam juravit Dominus David, altero tamen conscio et teste adimpletae promissionis.

In fine autem versus, Et nomen, inquit, Virginis Maria. Loquamur pauca et super hoc nomine, quod interpretatum maris stella dicitur, et matri Virgini valde convenienter aptatur. Ipsa namque

aptissime sideri comparatur; quia, sicut sine sui corruptione sidus suum emittit radium, sic absque sui laesione virgo parturit filium. Nec sideri radius suam minuit claritatem, nec Virgini Filius suam integritatem. Ipsa est igitur nobilis illa stella ex Jacob orta, cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor et praefulget in supernis, et inferos penetrat: terras etiam perlustrans, et calefaciens magis mentes quam corpora, fovet virtutes, excoquit vitia. Ipsa, inquam, est praeclara et eximia stella, super hoc mare magnum et spatiosum necessario sublevata, micans meritis, illustrans exemplis. O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam

per terram ambulare; ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis; respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso; cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum.

Ipsam sequens non devias: ipsam rogans non desperas: ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis: et sic in temetipso experiris quam merito dictum sit, Et nomen Virginis Maria. Sed jam modice pausandum est, ne et nos in transitu claritatem tanti luminis intueamur. Ut enim verbis apostolicis utar, Bonum est nos hic esse : et libet dulciter contemplari in silentio, quod laboriosa non sufficit explicare locutio. Interim autem ex devota scintillantis sideris contemplatione, ferventior reparabitur in his quae secuuntur, disputatio.

Libenter, ubi mihi congruere video, verba sanctorum assumo, quo vel vasculorum pulchritudine gratiora fiant quaecunque in eis lectori apposuerim. Ut autem nunc a propheticis verbis incipiam: Vae mihi, non quidem, sicut prophetae, quia tacui, sed quia locutus sum, quoniam vir pollutus labiis ego sum! Heu! quot vana, quot falsa, quot turpia per hoc ipsum spurcissimum os meum evomuisse me recolo, in quo nunc coelestia revolvere verba praesumo! Vehementer timeo, ne jamjam audiam ad me dictum: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Utinam et mihi de superno altari, non quidem carbo unus, sed ingens globus igneus afferatur, qui videlicet multam et inveteratam

prurientis 744 oris mei rubiginem ad plenum excoquere sufficiat! quatenus angeli ad Virginem, et Virginis ad ipsum grata invicem ac casta colloquia dignus habear meo qualicunque replicare sermone. Ait igitur evangelista: Et ingressus Angelus ad eam, haud dubium quin ad Mariam, dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Quo ingressus ad eam? Puto in secretarium pudici cubiculi, ubi illa fortassis clauso super se ostio orabat Patrem suum in abscondito. Solent angeli astare orantibus, et delectari in his quos vident levare puras manus in oratione: holocaustum sanctae devotionis gaudent se offerre Deo in odorem suavitatis. Mariae autem orationes quantum placuerint in conspectu Altissimi,

angelus indicavit, qui ingressus ad eam, tam reverenter salutavit. Nec fuit difficile angelo per clausum ostium penetrare ad abdita Virginis, qui utique ex subtilitate substantiae suae hoc habet in natura, ut nec seris ferreis ejus arceatur ingressus, quocunque suus eum impetus ferat. Angelicis enim spiritibus parietes non obsistunt, sed cuncta illis visibilia cedunt, cuncta aeque corpora, quantumlibet solida vel spissa, penetrabilia sunt eis ac pervia. Suspicandum igitur non est, quod apertum invenerit angelus ostiolum Virginis, cui nimirum in proposito erat hominum fugere frequentias, vitare colloquia; ne vel orantis perturbaretur silentium, vel continentis castitas tentaretur. Clauserat itaque etiam illa hora suum super se habitaculum Virgo

prudentissima, sed hominibus, non angelis. Proinde etsi ad eam potuit intrare Angelus, sed nulli hominum facilis patebat accessus.

Tous les livres