De laudibus Virginis Matris (Homélies super Missus est) (page 5)
Sed audiamus quid idem angelus sentiat de illo, cui necdum concepto tale indidit nomen. Ait
namque: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Bene magnus, qui Filius Altissimi merebitur appellari. An non magnus, cujus magnitudinis non est finis? Et quis magnus, ait, sicut Deus noster? Plane magnus, qui tam magnus, quam Altissimus, quia et ipse Altissimus. Neque enim Altissimi Filius rapinam arbitrabitur esse se aequalem Altissimo . Ille merito arbitrandus est cogitasse rapinam, qui cum de nihilo in angelicam formam factus fuisset, factori suo se comparans, usurpavit sibi quod Filii Altissimi proprium est, qui utique in forma Dei a Deo non factus, sed genitus est. Altissimus enim Deus Pater, quamvis omnipotens sit, non potuit tamen vel aequalem sibi condere creaturam, vel inaequalem gignere
filium. Fecit itaque angelum magnum, sed non quantus ipse: et ideo nec altissimum. Solum autem Unigenitum, quem non fecit, sed genuit Omnipotens omnipotentem, Altissimus altissimum, Aeternus coaeternum; ipsum sibi per omnia comparari, nec rapinam aestimat, nec injuriam. Recte ergo hic erit magnus, qui Filius Altissimi vocabitur.
Sed quare hic erit, et non potius est magnus, qui semper aequaliter magnus, non habet quo crescat, nec major post conceptum futurus sit, quam ante vel sit, vel fuerit? An forte propterea dixerit, erit, quia qui magnus Deus erat, magnus homo futurus sit? Bene ergo, Hic erit magnus. Magnus homo, magnus doctor, magnus propheta. Sic enim dicitur
de eo in Evangelio: Quia propheta magnus surrexit in nobis . Et a minori quodam propheta magnus itidem propheta venturus promittitur: Ecce, inquit, veniet propheta magnus, et ipse renovabit Jerusalem. Et tu quidem, o Virgo, parvulum paries, parvulum nutries, parvulum lactabis: sed videns parvulum, cogita magnum. Erit enim magnus, quia magnificabit eum Deus in conspectu regum, adeo ut adorent eum omnes reges, omnes gentes serviant ei. Magnificet ergo et anima tua Dominum, quia hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Magnus erit, et magna faciet tibi qui potens est, et sanctum nomen ejus Quod enim sanetius nomen, quam quod Filius Altissimi vocabitur? Magnificetur et a nobis parvulis magnus Dominus, quos ut faceret magnos,
factus est parvulus. Parvulus, ait, natus est nobis, et filius datus est nobis . Nobis, inquam, non sibi, qui utique ante tempora multo nobilius natus ex Patre, nasci temporaliter non indigebat ex matre. Non angelis quoque, qui, cum magnum haberent, parvulum non requirebant. Nobis ergo natus, nobis et datus, quia nobis necessarius.
Jam de nobis nato et dato faciamus ad quod natus est et datus. Utamur nostro in nostram utilitatem, de Salvatore salutem operemur. Ecce parvulus in medio statuitur. O parvulus, parvulis [ Al., parvulus] desideratus! O vere parvulus, sed malitia, non sapientia! Studeamus effici sicut parvulus iste; discamus ab ipso, quia mitis est et humilis corde: ne magnus videlicet Deus sine causa factus sit homo
parvus, ne gratis mortuus, ne in vacuum crucifixus. Discamus ejus humilitatem, imitemur mansuetudinem, amplectamur dilectionem, communicemus passionibus, lavemur in sanguine ejus. Ipsum offeramus propitiationem pro peccatis nostris; quoniam ad hoc ipse natus et datus est nobis. Ipsum oculis Patris, ipsum offeramus et suis: quia et Pater proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum , et ipse filius semetipsum exinanivit formam servi accipiens . Ipse tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata 749 multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit ut non perirent . Non possunt perire pro quibus Filius rogat ne pereant, pro quibus Pater tradidit Filium in mortem
ut vivant. Aequaliter ergo ab utroque speranda est venia, quibus aequalis est in pietate misericrodia, par in voluntate potentia, una in deitate substantia, in qua unus cum eis Spiritus sanctus vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Non est dubium, quidquid in laudibus Matris proferimus, ad Filium pertinere; et rursum, cum Filium honoramus, a gloria Matris non recedimus. Nam, si juxta Salomonem, Filius sapiens gloria est patris : quanto magis gloriosum est matrem ipsius effici Sapientiae? Sed quid ego tento in
ejus laudibus, quam laudabilem praedicant prophetae, perhibet angelus, narrat evangelista? Non ergo laudo, quia non audeo; sed tantum replico devotus, quod jam explicavit per os evangelistae Spiritus sanctus. Sequitur namque, et ait: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui. Verba sunt angeli ad Virginem de promisso Filio, promittentis quod debeat possidere regnum David. Quod de stirpe David duxerit originem Dominus Jesus, nemo dubitat. Quaero autem, quomodo dederit ei Deus sedem David patris sui, cum ipse in Jerusalem non regnaverit, quin imo turbis eum volentibus constituere regem, non acquieverit , sed et ante faciem Pilati protestatus sit: Regnum meum non est de hoc mundo . Denique quid magnum
promittitur ei qui sedet super Cherubim , quem propheta vidit sedentem super solium excelsum et elevatum , sedere in throno David patris sui? Sed novimus quamdam aliam Jerusalem ab ea quae nunc est, in qua regnavit David, significatam, multo ista nobiliorem, multo ditiorem. Hanc igitur puto hic fuisse significatam, illo videlicet usu loquendi, quo saepe reperis in Scripturis significans poni pro significato. Tunc sane dedit illi Deus sedem David patris sui, quando constitutus est rex ab eo super Sion montem sanctum ejus . Sed hic propheta de quo regno dixerit, expressius aperuisse videtur, in eo quod non in Sion posuit, sed super Sion. Nam ideo fortassis dictum est, super, quia in Sion quidem
regnavit David: super Sion vero regnum est illius, de quo dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam : de quo et dictum est per alium prophetam, Super solium David, et super regnum ejus sedebit . Vides quia ubique reperis, super? Super Sion, super sedem, super solium, super regnum. Dabit ergo ei Dominus Deus sedem David patris sui, non typicam, sed veram; non temporalem, sed aeternam; non terrenam, sed coelestem. Quae idcirco, ut jam dictum est, memoratur fuisse David, quia haec, in qua temporaliter sedit, aeternae illius gerebat imaginem.
Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Hic quoque, si domum Jacob temporalem accipimus, quomodo in illa, quae aeterna
non est, in aeternum regnaturus est? Quaerenda est ergo domus aeterna Jacob, in qua regnet in aeternum, cujus regni non erit finis. An non denique domus illa Jacob exasperaus impie abnegavit eum, et insipienter respuit ante faciem Pilati, quando illo perhibente, Regem vestrum crucifigam? uno ore respondendo clamavit: Non habemus regem nisi Caesarem?
Require itaque Apostolum, et discernet tibi eum qui in occulto Judaeus est, ab illo qui in manifesto; et quae in spiritu est circumcisio, ab ea quae fit in carne : spiritualem Israel a carnali, et filios fidei Abrahae a filiis carnis. Non enim, inquit, omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae: neque qui semen sunt Abrahae, hi filii (Rom. IX,
6, 7). Sequere ergo et dic: Similiter non omnes qui ex Jacob, hi reputandi sunt in domo Jacob. Jacob quippe ipse est qui Israel. Solos igitur qui in fide Jacob perfecti inveniendi sunt, reputa 750 in domo Jacob, vel potius ipsos noveris fore spiritualem et aeternam domum Jacob, in qua regnabit Dominus Jesus in aeternum. Quis ex nobis est, qui juxta interpretationem nominis Jacob, supplantet diabolum de corde suo, luctetur cum vitiis et concupiscentiis suis. ut non regnet peccatum in suo mortali corpore, sed regnet in eo Jesu, et nunc quidem per gratiam, et in aeternum per gloriam? Beati in quibus Jesus regnabit in aeternum, quia et ipsi cum eo regnabunt, et regni hujus non erit finis. O quam gloriosum est regnum illud, in quo reges congregati
sunt, convenerunt in unum, ad laudandum scilicet et glorificandum eum qui super omnes est Rex regum, et Dominus dominantium: de cujus splendidissima contemplatione fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum . O si et mei peccatoris meminerit Jesus in beneplacito populi sui, cum venerit in regnum suum! O si me in illa die, quando traditurus est regnum Deo et Patri, visitare dignabitur in salutari suo, ad videndum scilicet in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur etiam a me cum haereditate sua! Veni interim, Domine Jesu, auter scandala de regno tuo, quod est anima mea, ut regnes tu (qui debes) in ea. Venit enim avaritia, et vindicat in me sibi sedem; jactantia cupit dominari
mihi; superbia vult mihi esse rex. Luxuria dicit: Ego regnabo; ambitio, detractio, invidia et iracundia certant in me ipso de me ipso, cujus ego potissimum esse videar. Ego autem quantum valeo resisto; renitor quantum juvor. Dominum meum Jesum reclamo; ipsi me defendo; quia ipsius me juris agnosco. Ipsum mihi Deum, ipsum mihi Dominum teneo, et dico: Non habeo regem nisi Dominum Jesum. Veni ergo, Domine, disperge illos in virtute tua, et regnabis in me, quia tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Primo quidem prudenter tacuit, cum adhuc dubia cogitabat qualis esset ista salutatio; maleus nimirum humiliter non
respondere, quam temere loqui quod nesciret. Jam vero confortata et bene praemeditata, angelo quidem foris loquente, sed Deo intus persuadente (erat enim Dominus cum illa, dicente angelo: Dominus tecum): ita ergo confirmata, fide scilicet depellente timorem, laetitia verecundiam, dixit ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Non dubitat de facto, sed modum requirit et ordinem. Nec enim quaerit an fiet istud, sed quomodo. Quasi dicat: Cum sciat Dominus meus, testis conscientiae meae, votum esse ancillae suae non cognoscere virum; qua lege, quo ordine placebit ei ut fiat istud? Si oportuerit me frangere votum, ut pariam talem filium; et gaudeo de filio, et doleo de proposito: fiat tamen voluntas
ejus. Sin vero virgo concipiam, virgo et pariam quod utique si placuerit ei, impossibile non erit; tunc scio vere quia respexit humilitatem ancillae suae. Quomodo ergo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Superius dicta est fuisse gratia plena: et nunc quomodo dicitur, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Nunquid potuit repleri gratia, et necdum habere Spiritum sanctum, cum ipse sit dator gratiarum? Si autem jam Spiritus sanctus in ea erat, quomodo adhuc tanquam noviter superventurus repromittitur? An forte ideo non dixit simpliciter, veniet in re, sed addidit super, quia et prius quidem in ea fuit per
multam gratiam, sed nunc supervenire nuntiatur, propter abundatioris gratiae plenitudinem, quam effusurus est super illam? At vero cum plena jam sit, illud amplius quomodo capere poterit? Si autem plus aliquid capere potest, quomodo et ante plena fuisse intelligenda est? An prior quidem gratia ejus tantum repleverat mentem, sequens vero etiam ventrem perfundere debet: quatenus scilicet plenitudo divinitatis, quae ante in illa, sicut et in multis sanctorum, spiritualiter 751 habitabat, etiam sicut in nullo sanctorum corporaliter in ipsa habitare incipiat?
Ait itaque: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Quid est, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Qui potest capere, capiat.
Quis enim, excepta fortassis illa quae hoc sola in se felicissime meruit experiri, intellectu capere, ratione discernere possit, qualiter splendor ille inaccessibilis virgineis sese visceribus infuderit; et ut illa inaccessibilem accedere ad se ferre potuisset, de portiuncula ejusdem corporis, cui se animatae contemperavit, reliquae massae umbraculum fecerit? Et fortasse propter hoc maxime dictum est, obumbrabit tibi, quia res nimirum in sacramento erat, et quod sola per se Trinitas in sola et cum sola Virgine voluit operari, soli datum est nosse, cui soli datum est experiri. Dicatur ergo, Spiritus sanctus superveniet in te, qui utique sua potentia fecundabit te. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi: hoc est, illum modum quo de Spiritu sancto concipies, Dei virtus, et Dei
sapientia Christus, sic in suo secretissimo consilio obumbrando conteget et occultabit, quatenus sibi tantum notus habeatur et tibi. Ac si angelus respondeat ad Virginem: Quid a me requiris, quod in te mox experieris? Scies, scies, et feliciter scies, sed illo doctore, quo et auctore. Ego autem missus sum nuntiare virginalem conceptum, non creare. Nec potest doceri nisi a donante: nec potest addisci nisi a suscipiente. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quod est dicere: Quoniam non de homine, sed de Spiritu sancto concipies [ Al. Quoniam non est de homine, sed de Spiritu sancto, quod concipies], concipies autem Altissimi virtutem, hoc est Filium Dei; Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei: id est, non solum
qui de sinu Patris in uterum tuum veniens obumbrabit tibi, sed etiam id quod de tua substantia sociabit sibi, ex hoc jam vocabitur Filius Dei, quemadmodum et is qui a Patre est ante saecula genitus, tuus quoque amodo reputabitur filius. Sic autem et quod natum est ex ipso Patre, erit tuus, et quod nascetur ex te, erit ejus; ut tamen non siut duo filii, sed unus. Et licet aliud quidem ex te, aliud ex illo sit; jam non tamen cujusque suus, sed unus utriusque erit filius.
Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Attende, quaeso, quam reverenter dixerit, quod nascetur ex te Sanctum. Utquid enim ita simpliciter Sanctum, et absque additamento? Credo quia
non habuit quid proprie digneve nominaret illud eximium, illud magnificum, illud reverendum, quod de purissima videlicet Virginis carne cum sua anima Unico Patris erat uniendum. Si diceret, sancta caro, vel sanctus homo, vel sanctus infans; quidquid tale poneret, parum sibi dixisse videretur. Posuit ergo indefinite, Sanctum: quia quidquid illud sit quod Virgo genuit, sanctum procul dubio ac singulariter sanctum fuit, et per Spiritus sanctificationem, et per Verbi assumptionem.
Et adjecit angelus: Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Quid fuit necesse etiam hujus sterilis Virgini nuntiare conceptum? Nunquid forte dubiam adhuc et incredulam oraculo, recentiori voluit confirmare miraculo?