De laudibus Virginis Matris (Homélies super Missus est) (page 6)

Bernard de Clairvaux · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Absit! Legimus et Zachariae incredulitatem ab hoc ipso angelo fuisse castigatam: Mariam autem in aliquo reprehensam non legimus; quin potius fidem! ipsius Elisabeth prophetante laudatam agnovimus. Beata, inquit, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a Domino . Sed ideo sterilis cognatae conceptus Virgini nuntiatur, ut, dum miraculo miraculo miraculum additur, gaudium gaudio cumuletur. Porro necesse erat non modico laetitiae et amoris praeveniente inflammari incendio, quae Filium paternae dilectionis cum gaudio Spiritus sancti mox fuerat conceptura. Neque enim nisi in devotissimo corde atque hilarissimo tanta se capere poterat dulcedinis et alacritatis affluentia. Vel ideo conceptus Elisabeth nuntiatur

Mariae, quia profecto 752 decebat ut verbum mox divulgandum ubique prius sciret Virgo per angelum, quam audiret ab homine: ne Mater videlicet Dei a consiliis Filii videretur amota, si eorum quae in terris tam prope gererentur, remansisset ignara. Vel ideo potius conceptus Elisabeth Mariae nuntiatus est, ut dum nunc Salvatoris, nunc praecursoris edocetur adventum, rerum tempus et ordinem tenens, ipsa melius postmodum scriptoribus ac praedicatoribus Evangelii reseraret veritatem, quae et plene de omnibus a principio coelitus fuerit instructa mysteriis. Vel ideo adhuc nuntiatur Mariae conceptus Elisabeth, ut audiens cognatam vetulam et gravidam, cogitet juvencula de obsequio: sicque illa properante ad visitandum, parvulo prophetae

locus et occasio detur, quo minori adhuc Domino suo officii valeat exhibere primitias; et dum ad se invicem occurrit matrum, infantumque ab alterutro excitata devotio, mirabilius fiat miraculum de miraculo.

Vide autem ne haec tam magnifica, quae ab angelo audis praenuntiata, ab ipso speres perficienda. A quo ergo si quaeris; ipsum audi Angelum. Quia non erit, inquit, impossibile apud Deum omne verbum; tanquam diceret: Haec quae ego tam fideliter promitto, non de mea, sed de illius qui me misit, virtute praesumo. Quia non erit impossible apud Deum omne verbum. Quale enim illi verbum impossibile poterit esse, qui omnia fecit in Verbo? Movet me et hoc in verbis angelicis, quod signanter non ait? Quia non erit impossibile apud Deum omne factum; sed, omne verbum. An idcirco posuit verbum, quia quam facile possunt homines loqui quod volunt, etiam quod nullatenus facere possunt; tam facile, imo incomparabiliter facilius valet Deus opere implere, quidquid illi verbo valent exprimere? Dicam apertius. Si hominibus tam facile esset facere quam dicere quod volunt; et ipsis quoque non esset impossibile omne verbum. Nunc autem quoniam vulgaris et vetus sermo est, multum interesse inter loqui et facere, sed apud homines, non apud Deum: soli Deo quia idem est facere quod loqui, idem loqui quod velle; merito non erit impossibile apud Deum omne verbum. Verbi gratia: potuerunt praevidere et praedicere prophetae Virginem vel sterilem concepturam

ac parituram; sed nunquid facere ut conciperet et pareret? Deus autem, qui dedit eis posse praevidere, quam facile potuit tunc quod voluit, per illos praedicere, tam facile potuit nunc quando voluit, per se ipsum quod promisit implere. Siquidem apud Deum nec verbum dissidet ab intentione, quia veritas est; nec factum a verbo, quia virtus est; nec modus a facto, quia sapientia est: ac per hoc non erit impossible apud Deum omne verbum.

Audisti, Virgo, factum; audisti et modum: utrumque mirum, utrumque jucundum. Jucundare, filia Sion; et exsulta satis, filia Jerusalem . Et quoniam auditui tuo datum est gaudium et laetitia, audiamus et nos a te responsum laetitiae quod

desideramus, ut jam exsultent ossa humiliata. Audisti, inquam, factum, et credidisti: crede et de modo quod audisti. Audisti quia concipies, et paries filium: audisti quod non per hominem, sed per Spiritum sanctum. Exspectat angelus responsum: tempus est enim ut revertatur ad Deum qui misit illum. Exspectamus et nos, o Domina, verbum miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis. Et ecce offertur tibi pretium salutis nostrae: statim liberabimur si consentis. In sempiterno Dei Verbo facti sumus omnes, et ecce morimur: in tuo brevi responso sumus reficiendi, ut ad vitam revocemur. Hoc supplicat a te, o pia Virgo, flebilis Adam cum misera sobole sua exsul de paradiso, hoc Abraham, hoc David. Hoc caeteri flagitant sancti

Patres, patres scilicet tui, qui et ipsi habitant in regione umbrae mortis. Hoc totus mundus tuis genibus provolutus exspectat. Nec immerito quando ex ore tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum: 753 salus denique universorum filiorum Adam, totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. O Domina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod exspectant et superi. Ipse quoque omnium Rex et Dominus quantum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et responsionis assensum: in qua nimirum proposuit salvare mundum. Et cui placuisti in silentio jam magis placebis ex verbo, cum ipse

tibi clamet e coelo: O pulchra inter mulieres, fac me audire vocem tuam. Si ergo tu eum facias audire vocem tuam, ipse te faciet videre salutem nostram. Nunquid non hoc est quod quaerebas, quod gemebas, quod diebus et noctibus orando suspirabas? Quid igitur? tu es cui hoc promissum est, an aliam exspectamus? Imo tu ipsa, non alia. Tu, inquam, illa promissa, illa exspectata, illa desiderata, ex qua sanctus pater tuus Jacob jam morti appropinquans vitam sperabat aeternam, cum dicebat: Exspectabo salutare tuum, Domine . In qua denique, et per quam Deus ipse rex noster ante saecula disposuit operari salutem in medio terrae. Quid ab alia speras, quod tibi offertur? quid per aliam exspectas, quod per te mox exhibebitur, dummodo

praebeas assensum, respondeas verbum? Responde itaque citius angelo, imo per angelum Domino. Responde verbum, et suscipe Verbum: profer tuum, et concipe divinum: emitte transilorium, et amplectere sempiternum. Quid tardas? quid trepidas? Crede, confitere, et suscipe. Sumat humilitas audaciam, verecundia fiduciam. Nullatenus convenit nunc ut virginalis simplicitas obliviscatur prudentiam. In hac sola re ne timeas, prudens Virgo, praesumptionem: quia, etsi grata in silentio verecundia, magis tamen nunc in verbo pietas necessaria. Aperi, Virgo beata, cor fidei, labia confessioni, viscera Creatori. Ecce desideratus cunctis gentibus foris pulsat ad ostium. O si te morante pertransierit, et

rursus incipias dolens quaerere quem diligit anima tua! Surge, curre, aperi. Surge per fidem, curre per devotionem, aperi per confessionem.

Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Semper solet esse gratiae divinae familiaris virtus humilitas. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliter ergo respondet, ut sedes gratiae praeparetur. Ecce, inquit, ancilla Domini. Quae est haec tam sublimis humilitas, quae cedere non novit honoribus, insolescere gloria nescit? Mater Dei eligitur, et ancillam se nominat. Non mediocris revera humilitatis insigne, nec oblata tanta gloria oblivisci humilitatem. Non magnum est esse humilem in abjectione; magna prorsus et rara virtus, humilitas honorata. Si me miserum homuncionem

meis decepta simulationibus ad aliquem vel mediocrem honorem provexerit Ecclesia, Deo nimirum hoc vel propter mea, vel propter subditorum peccata permittente; nonne statim oblitus qui fuerim, talem me puto, qualis ab hominibus (qui cor non vident) putatus sum? Credo famae [ alias, sane], conscientiam non attendo; et reputans non honorem virtutibus, sed virtutes honori, eo sanctiorem, quo superiorem me aestimo. Videas plerosque in Ecclesia de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, subito intumescere, pristinae oblivisci abjectionis: genus quoque suum erubescere, et infimos dedignari parentes. Videas et homines pecuniosos

[ al. perniclosos.] ad honores quosque ecclesiasticos pervolare; moxque sibi applaudere sanctitatem, vestium duntaxat mutatione, non mentium; et dignos se aestimare dignitate ad quam ambiendo pervenerunt; quodque (si audeo dicere) adepti sunt nummis, attribuere meritis. Omitto autem de his quos excaecat ambitio, et honor ipse superbiendi eis materia est.

Sed video (quod magis doleo) post spretam saeculi pompam nonnullos in schola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri gravius insolescere, et impatientes amplius fieri in claustro, quam fuissent in saeculo. Quodque magis 754 perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi contemptui, qui in

sua nonnisi contemptibiles esse potuerunt: ut quia videlicet, ubi a pluribus honores appetuntur, ipsi locum habere non meruerunt, saltem ibi honorabiles videantur, ubi ab omnibus honores contemnuntur. Video et alios (quod non sine dolore videri debet) post aggressam Christi militiam, rursus saecularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus terrenis immergi: cum magna cura erigere muros, et negligere mores: sub praetextu quoque communis utilitatis, verba vendere divitibus, et matronis salutationes: sed et contra Imperatoris sui edictum concupiscere aliena, et sua cum lite repetere; non audientes apostolum ex imperio Regis tubicinantem: Hoc ipsum, inquit, delictum est in vobis, quod causas habetis. Quare non magis fraudem patimini? (I Cor. VI,

7.) Itane mundum sibi, et se mundo crucifixerunt, ut qui antea vix in suo vico vel oppido cogniti fuerant, modo circumeuntes provincias et curias frequentantes, regum notitias, principumque familiaritates assecuti sint? Quid de ipso habitu dicam, in quo jam non calor, sed color requiritur; magisque cultui vestium, quam virtutum insistitur? Pudet dicere! vincuntur in suo studio mulierculae, quando a monachis pretium affectatur in vestibus, non necessitas: nec saltem forma religionis retenta, in habitu ornari, non armari appetunt milites Christi: qui, dum se praeparare ad praelium, et contra aereas potestates praetendere paupertatis insigne debuerant (quod utique adversarii valde formidant), in mollitie

vestimentorum pacis potius praeferentes indicium, ultro se hostibus sine sanguine tradunt inermes. Nec aliunde haec omnia mala contingunt, nisi quod illam, qua saeculum deseruimus, deserentes humilitatem, dum per hoc cogimur inepta denuo sectari studia saecularium, canes efficimur revertentes ad vomitum.

Audiamus itaque, quotquot tales sumus, quid illa responderit, quae Dei mater eligebatur, sed humilitatem non obliviscebatur. Ecce, ait, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Fiat est desiderii signum, non dubitationis indicium. Et hoc quod dicit, fiat mihi secundum verbum tuum, magis intelligenda est affectum exprimere desiderantis, quam effectum requirere more dubitantis.

Quanquam nil obstat intelligi, fiat, esse verbum orantis. Nemo quippe orat, nisi quod credit et sperat. Vult autem a se requiri Deus etiam quod pollicetur. Et ideo forte multa quae dare disposuit, prius pollicetur, ut ex promissione devotio excitetur: sicque quod gratis daturus erat, devota oratio promereatur. Sic pius Dominus, qui omnes homines vult salvos fieri, merita nobis extorquet a nobis: et dum nos praevenit tribuendo quod retribuat, gratis agit, ne gratis tribuat. Hoc utique prudens Virgo intellexit, quando praevenienti se muneri gratuitae promissionis, junxit meritum suae orationis: fiat, inquiens, mihi secundum verbum tuum. Fiat mihi de Verbo secundum verbum tuum. Verbum quod erat in principio apud Deum, fiat caro de carne mea

secundum verbum tuum. Fiat, obsecro, mihi verbum, non prolatum quod transeat, sed conceptum ut maneat, carne videlicet indutum, non aere. Fiat mihi non tantum audibile auribus, sed et visibile oculis, palpabile manibus, gestabile humeris. Nec fiat mihi verbum scriptum et mutum, sed incarnatum et vivum: hoc est, non mutis figuris, mortuis in pellibus exaratum - sed in forma humana meis castis visceribus vivaciter impressum: et hoc non mortui calami depictione, sed sancti Spiritus operatione. Eo videlicet modo fiat mihi, quo nemini ante me factum est, nemini post me faciendum. Porro multifariam multisque modis olim Deus locutus est Patribus in prophetis; et aliis quidem in aure, aliis in ore, aliis etiam in manu factum esse

verbum Domini memoratur: mihi autem oro ut in utero fiat juxta verbum tuum. Nolo autem ut fiat mihi aut declamatorie praedicatum, aut figuraliter significatum, aut imaginatorie somniatum; sed silenter 755 inspiratum, personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum. Verbum igitur, quod in se nec poterat fieri, nec indigebat, dignetur in me, dignetur et mihi fieri secundum verbum tuum. Fiat quidem generaliter omni mundo, sed specialiter fiat mihi secundum verbum tuum.

Excusatio S. Bernardi, quod locum istum Evangelii post alios expositores tractandum sumpserit.

Lectionem evangelicam exposui, sicut potui: nec ignoro quod non omnibus placebit. sed scio me ob hanc rem multorum fore indignationi obnoxium; et

aut judicabor superfluus, aut praesumptor, quod videlicet post Patres, qui hunc ipsum locum plenissime exposuerunt, rursus in eodem novus expositor ausus fuerim mittere manum. Sed si quid dictum est post Patres quod non sit contra Patres; nec Patribus arbitror, nec cuiquam displicere debere. Ubi autem dixi quod a Patribus accepi, dum sic absit typhus praesumptionis, ut non desit fructus devotionis, patienter audiam de superfluitate causantes. Noverint tamen qui me tanquam de otiosa et non necessaria explanatione suggillant, non tam intendisse exponere Evangelium, quam ex Evangelio sumere occasionem loquendi quod loqui delectabat. Si vero peccavi, quod propriam magis ex hoc excitarim

devotionem, quam communem quaesierim utilitatem: potens erit pia Virgo apud suum misericordem Filiam hoc meum excusare peccatum, cui hoc

Tous les livres