Sermones in Cantica canticorum (page 11)
aliqua iniquitate, id est absque quadam inaequalitate vitae et conversationis suae, memento quia charitas operit multitudinem peccatorum . Haec dicta sint contra 1301 geminam tentationem, qua saepe viri religiosi episcoporum vel ambire gloriam, vel excessus temere judicare diabolicis instigationibus incitantur.
Sed redeamus ad unguenta sponsae. Videsne quam sit praeferendum caeteris istud pietatis unguentum, de quo solo permissum non est perditionem fieri? In tantum perditio de ipso non fit, ut nec aquae frigidae munus irremuneratum sinatur . Bonum tamen contritionis unguentum, quod
de recordatione peccatorum conficitur, mittiturque in pedes Domini; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet . Caeterum longe melius esse arbitror id quod dicitur devotionis, factum de recordatione beneficiorum Dei; quippe quod et capiti idoneum reputatur, ita ut perhibeat de ipso Deus: Sacrificium laudis honorificabit me . Porro utrumque vincit unctio pietatis, quae de respectu miserorum fit, et per universum Christi corpus diffunditur. Corpus dico, non illud crucifixum, sed quod illius acquisitum est passione. Optimum revera unguentum, in cujus comparatione caetera nec respicere se ostendit, qui ait: Misericordiam volo, et non sacrificium
redolere puto ubera sponsae, quae sponsi per omnia gestit congruere voluntati. An non odore misericordiae Thabita etiam in morte fragrabat? Et ideo cito de morte convaluit , quia praevaluit odor vitae.
Sed audite verbum abbreviatum super praesenti capitulo. Quisquis et inebriat verbis, et fragrat beneficiis, sibi dictum putet: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis . Et ad haec quis idoneus? Quis nostrum unum saltem horum integre perfecteque possideat, ut non videlicet interdum et in dicendo sterilior, et in operando tepidior sit? Sed est quae merito et non dubie hoc praeconio glorietur, Ecclesia utique, cui nunquam de universitate sua deest et unde inebriet, et
unde fragret. Quod enim sibi deest in uno, habet in altero, secundum mensuram donationis Christi, ac moderationem Spiritus, dividentis singulis prout vult . Fragrat Ecclesia in his, qui sibi faciunt amicos de mammona iniquitatis; inebriat in ministris verbi, qui vino laetitiae spiritualis infundunt terram, et inebriant eam, et fructum referunt in patientia. Ipsa audacter secureque sese nominat sponsam, tanquam quae vere habet ubera meliora vino, et fragrantia unguentis optimis. Quod etsi nemo nostrum sibi arrogare praesumat, ut animam suam quis audeat sponsam Domini appellare; quoniam tamen de Ecclesia sumus, quae merito hoc nomine, et re nominis
gloriatur; non immerito gloriae hujus participium usurpamus. Quod enim simul omnes plene integreque possidemus, hoc singuli sine contradictione participamus. Gratias tibi, Domine Jesu, qui nos charissimae Ecclesiae tuae aggregare dignatus es, non solum ut fideles essemus, sed ut etiam tibi vice sponsae in amplexus jucundos, castus, aeternosque copularemur, revelata et ipsi facie speculantes gloriam tuam, quae tibi communis pariter est cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XIII. De gloria et laude Deo semper attribuenda pro omnibus bonis ejus nobis impensis.
virtutum et scientiarum, Dominus Jesus Christus. Quis enim Dominus virtutum, nisi ipse est rex gloriae? Sed et juxta Annae canticum, idem ipse Deus scientiarum Dominus est . Continentia carnis, cordis industria, voluntatis rectitudo, ex illo fonte manant. Non solum autem, sed et si quis callet ingenio, si quis nitet eloquio, si quis moribus placet, inde est. Inde scientiae, inde sapientiae sermo. Thesauri siquidem sapientiae et scientiae ibi omnes absconditi sunt . Quid? Casta consilia, justa judicia, sancta desideria, 1302 nonne rivuli fontis illius sunt? Quod si copiae aquarum secretis, subterraneisque recursibus incessanter aequora repetunt, ut inde rursus ad visus ususque nostros jugi et infatigabili erumpant obsequio; cur non etiam
spirituales rivi, ut arva mentium rigare non desinant, proprio fonti sine fraude et sine intermissione reddantur? Ad locum unde exeunt, revertantur flumina gratiarum, ut iterum fluant. Remittatur ad suum principium coeleste profluvium, quo uberius terris refundatur. Qualiter, inquis? Qualiter dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes . Quidquid sapientiae, quiquid te virtutis habere confidis, Dei virtuti, et Dei sapientiae deputa Christo.
Et quis tam insanus, ais, ut aliunde praesumat? Nemo plane, adeo ut et Pharisaeus gratias agat , cujus tamen justitiae non est laus a Deo. Nec enim illa gratiarum actio, si bene recolis Evangelium, gratiorem eum facit. Quare? Quia quidquid in ore devotum sonuerit, cordis non
sufficit excusare tumorem apud eum qui alta a longe cognoscit . Deus, o Pharisaee, non irridetur. Putas, tu habes aliquid quod non accepisti? Nil, inquis; et ideo gratias refero largitori. Si omnino nihil, ergo nec meritum praecessit in te ullum, ut illa, de quibus gloriaris, acciperes. Quod si et fatearis, primo quidem frustra inflaris adversus publicanum, qui ideo non habet quod tu, quia non accepit ut tu. Deinde vide etiam ne non integre sua dona resignes Deo, et tibi inflectens aliquid de gloria et honore ipsius, fraudis merito arguaris, et fraudis in Deum. Si enim de his quae jactas, ex te tibi quidpiam forte arrogares, falli te magis quam velle fraudare crederem, et errorem corrigerem.
Nunc vero quia gratias agendo, probas te tibi nihil tribuere, sed Dei esse dona tua merita, prudenter agnoscere, certe caeteros aspernando prodis te, quod in corde, et corde locutus sis, altero commodans linguam mendacio, altero veritatis usurpans gloriam. Non enim judicares publicanum contemnendum prae te, si non prae illo te honorandum censeres. Sed quid respondes Apostolo, praescribenti et dicenti: Soli Deo honor et gloria?
Quid angelo distinguenti et docenti quid sibi retinere placeat Deo, et quid partiri dignetur hominibus? Nam: Gloria, inquit, in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Cernitisne Pharisaeum agentem gratias, labiis quidem honorare Deum, cordis autem sententia se?
Sic usu quodam magis, quam sensu vel affectu personare in ore multorum gratiarum actionem advertere est, in tantum ut homines quoque sceleratissimi ad quaeque flagitia et facinora sua soleant gratias Deo agere, quod bene prospereque, ut quidem ipsi sapiunt, cesserit sibi in adimpletione perversarum voluntatum suarum. Audias, verbi gratia, furem, cum impiae machinationis male cupitum manipulum reportarit, exsultantem clam, et dicentem: Deo gratias, non inanes vigilias feci, nocturnum laborem meum non perdidi. Similiter qui hominem interfecit, nonne gloriatur, et refert gratias, quod praevaluit adversus aemulum, aut de hoste se vindicavit? Et nihilominus adulter tripudians gestit in Dei laudes, quod diu optato concubitu tandem potitus
Non ergo omnis gratiarum actio accepta est Deo, nisi quae de cordis pudica et mera simplicitate procedit. Pudica sane dixerim, propter eos qui et de malis actibus suis gloriantes, Deo gratias agere solent quasi Deus more ipsorum laetetur cum male fecerint, et exsultet in rebus pessimis. Audiet qui hujusmodi est: Existimasti inique quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam . Mera vero adjunxi propter hypocritas, qui Deum quidem de bonis suis, sed verbo tenus glorificantes, corde retinent quod ore praebuerant; et quoniam dolose agunt in conspectu ejus, invenitur iniquitas eorum ad odium. Illi impie mala sua Deo,
isti Dei bona fraudulenter intorquent sibi. Et quidem primum illud tam stultum, tamque saeculare, ac quodam modo etiam bestiale est, ut necesse non habeam de ipso monere vos: caeterum 1303 sequens religiosis maxime et spiritualibus viris insidiari solet. Magna et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus, tuam te solum latere sanctitatem. Mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare; hoc ego ipsis virtutibus mirabilius judico. Fidelis revera famulus es, si de multa gloria Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nil tuis manibus adhaerere contingat. Tunc, juxta prophetam, projicis avaritiam avaritiam ex calumnia, et excutis manus tuas ab omni munere . Tunc, juxta
mandatum Domini, lux tua lucet coram hominibus, ad glorificandum non te, sed Patrem qui in coelis est . Sed et imitator Pauli fideliumque praedicatorum, non praedicantium semetipsos, aeque nec tu quae tua sunt quaeris, sed quae Jesu Christi . Quamobrem audies et tu: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam
Joseph cum domum et omnia bona Aegyptii domini sui sibi credita sciret, dominam non ignoravit exceptam; et ob hoc non acquievit contingere. Non est, inquit, ex omnibus bonis domini mei, quod non in mea potestate sit, vel non tradiderit mihi, praeter
te, quae uxor ejus es . Mulierem noverat gloriam esse viri, et iniquum sibi judicavit vice contraria inglorium facere eum, qui se fecerat gloriosum. Advertit homo Dei sapientia prudens, virum uxorem fortiter, tanquam propriam zelare gloriam, sibique ipsi retinuisse servandam, non alii credidisse; et manum ad non concessum extendere non praesumpsit. Quid ergo? Homo zelat gloriam suam, et Deum audet velle fraudare de sua quasi non zelantem? Sed audi quid dicat: Gloriam, inquit, meam alteri non dabo
. Quid ergo dabis, Domine, quid dabis nobis? Pacem, inquit, do vobis, pacem relinquo vobis . Sufficit mihi: gratanter suscipio quod relinquis, et relinquo quod retines. Sic placet, sic mea interesse non dubito.
Abjuro gloriam prorsus, ne forte si usurpavero non concessum, perdam merito et oblatum. Pacem volo, pacem desidero, et nihil amplius. Cui non sufficit pax, non sufficis tu. Tu es enim pax nostra, qui fecisti utraque unum . Hoc mihi necessarium, hoc satis est, reconciliari tibi, reconciliari mihi. Nam ex quo posuisti me contrarium tibi, factus sum etiam mihimetipsi gravis . Cautus sum, nec ingratus fore beneficio datae pacis, nec sacrilegus invasor gloriae tuae. Tibi, Domine, tibi gloria tua maneat illibata; mecum bene agitur, si pacem habuero.
Golia prostrato laetatus est populus pace recepta, sed David singulariter exstitit gloriosus. Josue, Jephte, Gedeon, Samson, Judith quoque, quanquam
femina, gloriose in diebus suis triumpharunt de hostibus; sed pace cum gaudio fruentibus caeteris, nemo eis communicavit in gloria. Judas Machabaeus, multis et ipse inclytus victoriis, cum frequenter exsultanti populo pacem fortiter pugnando tribuisset, nunquid gloriam quandoque est partitus alicui? Denique et facta est, inquit, non gloria, sed laetitia magna in populo . Quid minus ab his omnibus Conditor omnium fecit, quominus et ipse debeat gloriari singulariter? Solus cuncta creavit, solus de hoste triumphavit, solus captivos liberavit: et socium habebit in gloria? Et brachium, inquit, meum auxiliatum est mihi; item: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum
si nec in praelio fui? Impudentissime mihi arrogo vel gloriam absque victoria, vel victoriam sine pugna. Sed suscipite, montes, pacem populo, pacem suscipite vobis, non gloriam, ipsi soli eam servantes, qui solus et pugnavit, et vicit. Ita, quaeso, ita sit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. At vero non bonae, sed plane iniquae voluntatis est, qui nequaquam pace contentus, superbo oculo et insatiabili corde inquietus anhelat et ad gloriam Dei, nec pacem proinde retinens, nec gloriam apprehendens. Quis credat parieti, si se dicat 1304 parturire radium, quem suscipit per fenestram? aut si glorientur nubes quod imbres genuerint, quis non irrideat? Mihi liquido constat, nec de canalibus eriri
rivos aquarum, nec de labiis vel dentibus verba prudentiae, etsi sensus ultra corporeus non [ alias deest non] attingat.
Si qua sane in sanctis digna laude vel admiratione intueor, clara luce veritatis discutiens, profecto reperio laudabilem sive mirabilem alium apparere, atque alium esse: et laudo Deum in sanctis suis, sive sit Elisaeus, sive ille magnus Elias, mortuorum utique suscitatores. Ipsi quidem suo non imperio, sed ministerio foris exhibent nobis nova et insueta; Deus vero in ipsis manens ipse facit opera. Invisibilis et inaccessibilis in se, in suis spectabilis atque mirabilis est, et solus mirabilis, qui facit mirabilia solus . Nec laus calami, laudabilis est pictura sive scriptura; nec gloria linguae aut labiorum,
sermo bonus. Tempus est ut et propheta loquatur. Nunquid gloriabitur, inquit, securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum est ; sic contra Dominum omnis qui gloriatur, si non in Domino glorietur . Si gloriandum est, Paulus me docuit unde, et in quo. Gloria, inquit, nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae . Securus glorior, si teste conscientia de gloria Conditoris nihil mihi usurpo; securus plane, quia jam non contra Dominum, sed in Domino. Haec nobis gloriatio non solum non prohibetur, sed et suadetur, cum dicitur: Gloriam ab invicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non
vultis . Revera gloriari in solo Deo, nonnisi a solo Deo est. Nec mediocris ista gloria, quippe tam vera, quam de veritate, et in veritate tam rara, ut vix vel paucitas perfectorum perfecte glorietur in ea. Eant ergo vani filii hominum, mendaces filii hominum; eant, et decipiant ipsi de vanitate in idipsum . Nam sapiens gloriator probabit opus suum, atque ad lumen veritatis diligenter examinabit; et sic habebit in semetipso gloriam, et non in ore alterius. Stultus sum, si cistellae labiorum tuorum gloriam meam credidero, et coepero mendicare eam abs te cum habere voluero. Nonne nempe in tuo arbitrio est probare me, vel improbare, prout volueris? Sed retineo penes me,
ipse fidelius servo mihi. Imo nec mihi eam credo: ipsi potius repono servandum, qui potens est depositum meum servare in illum diem , cautus in custodiendo, fidelis in restituendo. Secura tunc erit unicuique laus a Deo, his duntaxat qui humanas laudes contempserint. Nam gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt, dicente etiam David: Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos