Sermones in Cantica canticorum (page 12)
Fratres, si haec scitis, nemo vestrum velit laudari in vita ista; quia quidquid hic favoris captas quod ad Deum non retuleris, ipsi furaris. Tibi enim unde gloria, putide pulvis, tibi unde? De vitae sanctitate? Sed Spiritus est qui sanctificat, spiritus dico, non tuus, sed Dei. Etsi prodigiis ac signis effulgeas,
in manu tua fiunt, sed virtute Dei. An blanditur popularis favor, quod verbum bonum, et forte bene deprompseris? Sed Christus donavit os et sapientiam. Nam lingua tua quid, nisi calamus scribae? Et hoc ipsum mutuo accepisti. Talentum creditum est, repetendum cum usura. Si inventus fueris ad opus impiger, ad fructum referendum fidelis, pro labore tuo mercedem accipies. Si quo minus, tolletur a te talentum, et nihilominus exigetur lucrum, et vocaberis servus nequam et piger. Omnis igitur de bonis multiformis gratiae apparentis in vobis referatur ad ipsum laus, laudabilium siquidem universorum auctorem et largitorem; idque non ficte, quemadmodum ab hypocritis, nec sola consuetudine, sicut a saecularibus; sed nec necessitate quidem, ut jumenta
ferendis oneribus applicantur: sed sicut decet sanctos, sinceritate fida, 1305 devotione sollicita, hilaritate grata, sed non dissoluta. Immolantes itaque hostiam laudis, et reddentes vota nostra de die in diem, curemus omni vigilantia jungere sensum usui, affectum sensui, exsultationem affectui, gravitatem exsultationi, humilitatem gravitati, libertatem humilitati: quo interdum liberis purgatae mentis passibus procedamus, et excedamus per inusitatas quasdam affectiones spirituales laetitias in jubileis amoenitatibus, in lumine Dei, in suavitate, in Spiritu sancto; probantes nos comprehensos in his quos propheta intuebatur, cum diceret, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur (Psal. LXXXVIII,
At fortasse aliquis mihi dicat: Bene admones, sed si ea diceres quae tuo proposito convenirent. Exspectate paulisper; non sum immemor. Nonne in manibus est id tractare quod dicitur, Oleum effusum nomen tuum? Hoc opus, hic labor est. Et quae praemisimus, an fuerint necessaria, vos videritis. Nunc quod ad me attinet, quia hinc aliena non sint, paucis advertite. Non recordamini in sponsae uberibus extremam commendatam esse suaveolentiam unguentorum? Quid ergo consequentius, quam ut eamdem fragrantiam sponsa, ne sibi arrogare putetur, de sponsi beneficio recognoscat? Cui plane sensui illa omnia, quae praetaxavimus, subservire
cognoscitis. Quod ubera, inquit, mea sic redolent, et sic placent, nec studiis, nec meritis adscribo meis, sed tuae, o sponse, tribuo largitati; de oleo utique effuso, nomine tuo. Hoc pro litterae consequentia.
Caeterum explanatio ipsius capituli, cujus occasione super nequissimo vitio ingratitudinis praesentem sermonem tam in longum protraximus, tempus aliud et aliud exordium sermonis desiderat. Nunc hoc solum admonitos vos esse sufficiat, si sponsa utique de omni virtute sua vel gratia minime audet sibi quidpiam arrogare; quanto minus adolescentulae, forte quae nos sumus? Dicamus proinde et nos sponsae vestigia insectantes, dicamus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal.
CXIII, 1). Dicamus non verbo et lingua tantum, sed opere et veritate, ne forte (quod nimis vereor) dicatur et de nobis: Quoniam dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei; cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus . Dicamus ergo, dicamus, clamantes plus medullis cordis, quam labiis oris: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, non nostro; et gloriemur in laude, non nostra, sed tua , in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XIV. De Ecclesia fidelium Christianorum; et de Synagoga Judaeorum perfidorum.
Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus . Populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam , quae erat in Judaea, et in Israel, voluitque accedere et illuminari, ut qui aliquando non populus, nunc populus esset ; lapisque unus angularis ambos in se parietes venientes e diverso reciperet, et esset de caetero in pace locus ejus. Porro fiduciam dabat invitantis vox quae jam sonuerat: Laetamini, gentes, cum plebe ejus . Ergo accedere voluit; sed vetuit Synagoga, immundam asserens Ecclesiam de gentibus et indignam, idololatriae faecem et ignorantiae caecitatem improperans, et dicebat: Tu enim quo merito? Noli me
tangere. Cur inquit? An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Et si mihi certe meritum deest, sed non illi miseratio. Nunquid solummodo justus est? Est et misericors. Domine, veniant mihi miserationes tuae et vivam; et rursum: Misericordiae tuae multae, Domine; secundum judicium tuum vivifica me
; quod nimirum temperatum, misericordia est. Quid faciet justus et misericors Dominus, altera gloriante in lege, 1306 et applaudente justitiam sibi, nec indigente misericordia, sed despiciente ipsam quae indiget; altera e regione propria cognoscente delicta, confidente indignitatem, renuente judicium, flagitante misericordiam? quid, inquam, faciet judex, et ille
judex, cui et judicare, et misereri sic utrumque familiare est, ut neutrum altero familiarius? Quid sane possit convenientius, quam ut pro suo quaeque accipiat voto, judicium illa, ista misericordiam? Judaeus judicium quaerit, et habeat; gentes autem super misericordia honorent Deum. Et est judicium, ut qui contemnunt Dei misericordem justitiam, et suam volunt constituere (quae profecto non justificat, sed accusat), eidem suae justitiae relinquantur, opprimendi magis quam justificandi.
Est quippe ex lege, quae neminem unquam duxit ad perfectum; est jugum, quod neque ipsi, neque patres eorum unquam portare potuerunt. Sed Synagoga fortis est, non curat onus leve nec jugum suave. Sana est, non est ei opus medicus,
nec unctio Spiritus. Confidit in lege, liberet eam si potest. Non autem data est lex quae possit vivificare, iusuper et occidit: Littera enim occidit . Propterea, inquit, dico vobis: Moriemini in peccatis vestris . Hoc ergo judicium, o Synagoga, quod flagitas errori tuo. Caeca et contentiosa desereris, donec plenitudo gentium (quas superba spernis, et invida repellis) introeat, et agnoscat etiam ipsa ipsum qui notus est in Judaea Deus, quodque est in Israel magnum nomen ejus. Hoc quippe in judicium venit Jesus in hunc mundum; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant . Ex parte tamen; quia non repellet Dominus plebem suam , ex toto servans sibi ad semen apostolos et multitudinem credentium,
quorum erat cor unum et anima una. Sed nec repellet in finem, reliquias salvaturus. Iterum enim suscipiet Israel puerum suum; et recordabitur misericordiae suae , ut ne ibi quidem judicium deserat comes misericordia, ubi nullum ipsa reperit locum. Alioquin si pro meritis recepisset; judicium profecto sine misericordia ei qui non facit misericordiam . Habet quippe Judaea oleum multum divinae notitiae, idque in se tanquam in vase clausum avara retinet. Peto, et non miseretur, nec commodat. Sola Dei cultum, sola notitiam, sola vult possidere magnum nomen ejus; nec zelat sibi, sed invidet mihi.
Ergo tu, Domine, judica judicium meum, et nomen tuum magnum magnificetur adhuc, et oleum
quod multum est, multiplicetur magis. Crescat, ebulliat, effundatur, derivetur et in gentes, et sentiat omnis caro salutare Dei. Quo pacto ut vult Judaeus ingratus, tota in barba Aaron remaneat unctio salutaris? Non barbae, sed capitis est. Caput autem non barbae solius, sed et totius est corporis. Capiat sane prima, non sola. Refundat et inferioribus membris quod accepit ipsa desuper. Descendat, descendat et in ubera Ecclesiae supernus liquor (avida quippe nimis hunc sibi exprimere de barba non despicit); perfusaque rore gratiae, ut se non ingratam probet, dicat: Oleum effusum nomen tuum . Sed exuberet, quaeso, adhuc et perveniat usque in oram vestimenti, in me utique omnium novissimo atque
indignissimo, de vestimento tamen. Nam et ego illud mihi de maternis uberibus, tanquam parvulus in Christo, jure profecto pietatis efflagito. Quod si murmuret homo, cui de bonitate oculus nequam est; Domine, responde pro me, de vultur tuo judicium meum prodeat, et non de supercilio Israel. Imo responde pro te, et dic calumniatori: Tibi quippe calumniatur, quod tribuas gratis; dic proinde illi: Volo et huic novissimo dare similiter
. Displicet Pharisaeo. Quid mussitas? Jus meum, voluntas est judicis. Quid justius ad meritum, quid ad praemium ditius? An non licet ei quod vult facere? Mihi quidem misericordia, sed tibi minime injuria fit. Tolle quod tuum est, et vade. Si decreverit salvare et me, quid tu perdis?
1307 4. Exaggera quantumvis merita, et extolle sudores: melior est misericordia Domini super vitas . Fateor, non sustinui pondus diei et aestus; sed jugum suave et onus leve pro beneplacito patrisfamilias porto. Opus meum vix unius est horae; et si plus [ alias, pluris], prae amore non sentio. Judaeus proprias exercitet vires; mihi probare libet, quae sit voluntas Domini bona, et beneplacens, et perfecta. Ex ea sane operis ac temporis damna mihi resarcio. Ille pacto conventionis, ego placito voluntatis innitor; credo, et non ad insipientiam mihi: nam vita in voluntate ejus. Illa mihi reconciliat Patrem, illa haereditatem restituit, etiam cumulatiori gratia; symphoniae, et cantus, et epularum, ac totius exsultantis familiae celeberrima
gaudia suscitat mihi. Si indignatur frater meus senior ille, qui haedum comedere mavult cum amicis suis foris, quam mecum in paterna domo vitulum saginatum, respondebitur illi: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est . Adhuc Synagoga foris epulatur cum amicis suis daemonibus, quibus satis placet, quod haedum peccati insipiens devorat transglutiens, atque quodam modo occultans, et reponens sibi illud in ventre socordiae et insipientiae suae, dum contemnens Dei justitiam, et suam volens constituere, dicit se non habere peccatum, nec morte egere vituli saginati, mundam siquidem justamque ex legis operibus se reputans. At vero Ecclesia, scisso velo occidentis litterae in morte
Verbi crucifixi, audacter ad ejus penetralia praeeunte spiritu libertatis irrumpit, agnoscitur, placet, sortitur aemulae locum, fit sponsa, fruitur praereptis amplexibus; et in calore spiritus Christo Domino, cui confricatur, inhaerens, stillante ac fundente undique suae oleum exsultationis, hoc illa prae participibus suis excipiens, ait: Oleum effusum nomen tuum. Quid mirum si ungitur, quae unctum amplectitur?
Ecclesia ergo recumbit intus, sed Ecclesia interim perfectorum. Spes tamen est et nobis. Excubemus pro foribus qui minus perfecti sumus, spe gaudentes. Sponsus et sponsa soli interim intus sint, mutuis secretisque fruantur amplexibus, nullo strepitu carnalium desideriorum, nullo corporeorum
plantasmatum perturbante tumultu. Turba vero adolescentularum, quae absque hujusmodi inquietudinibus nondum esse possunt, foris exspectent; exspectentque secure, scientes ad se illud spectare quod legunt: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi . Et ut quaeque sciat cujus spiritus sit, virgines dico illas, quae ante Christo foederatae, quam foedatae mundi complexibus, ipsi firmiter perseverant, cui se tanto felicius quanto maturius devoverunt; proximas vero, quae pristinam suam deformitatem, in qua mundo huic quandoque conformes, mundi principibus, id est spiritibus spurcis, in omni carnali concupiscentia sese turpiter prostituerant, tandem aliquando erubescentes et exeuntes, in novi
hominis formam, quanto serius tanto sincerius reformare festinant. Et hae et illae sane proficiant, non deficiant neque fatigentur, etsi necdum plene in se sentiunt, unde dicant et ipsae: Oleum effusum nomen tuum. Nec enim audent adolescentulae per se facere verba sponso. Tamen si magistrae vestigiis pressius inhaerere student, effusi olei saltem odore delectabuntur, et incitabuntur etiam de odoris perceptione cupere et quaerere potiora.
Frequenter ego ipse, quod fateri non verecundor, maximeque in initio conversionis meae, corde durus et frigidus, et quaerens quem vellet diligere anima mea: nec enim adhuc diligere poterat quem nondum invenerat, aut certe minus quam vellet diligebat, et ob hoc quaerebat ut magis diligeret; quem
nequaquam quaereret, nisi jam aliquatenus dilexisset. Cum ergo eum quaererem, in quo recalesceret atque requiesceret spiritus meus, utique torpens et languens; nec ulla de parte occurreret qui 1308 succurreret, per quem videlicet bruma rigens [ alias, pruina rigens], quae sensus stringebat inter nos, dissolveretur, et vernalis illa suavitas ac spiritualis amoenitas reverteretur: tunc magis ac magis languebat, et taedebat, et dormitabat anima mea; prae taedio, tristis et pene desperans, et mussitans secum illud: A facie frigoris hujus quis sustinebit?
Cum subito forte ad affatum, vel etiam aspectum cujuspiam spiritualis perfectique viri, interdum et ad solam defuncti seu absentis memoriam, flabat spiritus, et fluebant aquae; et erant
mihi lacrymae illae panes die ac nocte. Quidnam istud, nisi odor exhalantis unctionis, qua erat ille perfusus? Non enim unctio, quae ad me nimirum nisi homine mediante non pertingebat. Et propter etsi gaudebam de munere, confundebar tamen et humiliabar, quod sola ad me tenuis exhalatio, et non pinguis aspersio pervenisset. Odoratu quippe delectatus, non tactu, indignum me proinde cognoscebam, cui per seipsum dulcesceret Deus. Et nunc idipsum si accidat, avidus quidem suscipio munus indultum, gratumque habeo; sed dolens doleo per meipsum non meruisse, atque, ut dicitur, de manu in manum minime accepisse, cum obnixe id peterem. Pudet nimirum magis ad hominis, quam ad
Dei moveri memoriam. Et tunc cum gemitu clamo: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?