Sermones in Cantica canticorum (page 21)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. Jam qui in odore cucurrerint passionis, si audire vis, universos martyres accipe. En quatuor unguenta assignata habetis; primum, sapientiae; secundum, justitiae;

tertium, sanctificationis; quartum, redemptionis. Tenete nomina, percipite fructum; et compositionis modum, vel numerum specierum, quibus confecta sunt, nolite requirere. Non enim facile in sponsi unguentis haec praesto esse possunt nobis, quemadmodum in superioribus illis sponsae fuerunt. In Christo nempe rerum plenitudo est sine numero, et sine modo. Nam et sapientiae ejus non est numerus ; et justitia ipsius sicut montes Dei , sicut montes aeterni; et sanctitas singularis, et redemptio inexplicabilis.

Dicendum et hoc, quia frustra hujus saeculi sapientes de quatuor virtutibus tam multa disputaverunt, quas tamen apprehendere omnino nequiverunt,

cum illum nescierint, qui factus est nobis a Deo sapientia docens prudentiam; et justitia delicta donans; et sanctificatio, in exemplum temperantiae continenter vivens; et redemptio, in exemplum patientiae fortiter moriens. Forsitan dicit aliquis: Caetera bene conveniunt, sed sanctificatio ad temperantiam minus proprie referri videtur. Ad quod respondetur primum, id esse continentiam, quod temperantiam. Deinde usitatum in Scripturis, sanctificationem pro continentia seu munditia poni. Denique quid illae apud Moysen tam crebrae sanctificationes aliud erant, quam quaedam purificationes hominum temperantium se a cibo, a potu, concubitu, hisque similibus? Sed audi ipsum praecipue Apostolum, quam familiare habeat vel uti, vel usurpare

sanctificationem in hoc sensu. Haec est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione, et non in passione desiderii; item: Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem . Liquet quod sanctificationem pro temperantia ponit.

Educto itaque in lucem quod subobscurum videbatur, redeo ad id unde digressus eram. Quid vobis cum virtutibus, qui Dei virtutem Christum ignoratis? Ubinam, quaeso, vera prudentia, nisi in Christi doctrina? Unde vera justitia, nisi de Christi misericordia? Ubi vera temperantia, nisi in Christi vita? Ubi vera fortitudo, nisi in Christi passione? Soli ergo qui ejus doctrina imbuti sunt, prudentes

dicendi sunt; soli justi, qui de ejus misericordia veniam peccatorum consecuti sunt; soli temperantes, qui ejus vitam imitari student; soli fortes, qui ejus patientiae documenta fortiter in adversis tenent. Incassum proinde quis laborat in acquisitione virtutum, si aliunde eas sperandas putat, quam a Domino virtutum: cujus doctrina, seminarium prudentiae; cujus misericordia, opus justitiae; cujus vita, speculum temperantiae; cujus mors, insigne est fortitudinis. Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXIII. De tribus modis contemplationis circa Deum, sub figura trium cellarum.

Introduxit me rex in cellaria sua. Ecce unde odor, ecce quo curritur. Dixerat quia currendum,

et in quo currendum; sed quo currendum esset, non dixerat. Ergo ad cellaria curritur, et curritur in odore qui ex ipsis procedit, sponsa illum solita sua sagacitate praesentiente, et cupiente in ipsius plenitudinem introduci. Verum de cellariis his quid sentiendum putamus? Cogitemus ea interim loca quaedam redolentia penes sponsum, plena odoramentis, referta deliciis. In istiusmodi nempe officina 1339 potiora quaeque ex horto, sive ex agro servanda reponuntur. Illuc ergo pariter currunt. Qui? Spiritu ferventes animae. Currit sponsa, currunt adolescentulae; sed quae amat ardentius, currit velocius, et citius pervenit. Perveniens, non dico repulsionem, sed nec cunctationem patitur. Sine mora aperitur ei, tanquam domesticae, tanquam

charissimae, tanquam specialiter dilectae, et singulariter gratae. Adolescentulae autem quid? Sequuntur a longe; neque enim, cum adhuc infirmae sint, pari possunt devotione cum sponsa currere, nec ipsius omnino imitari desiderium et fervorem; ideoque tardius pervenientes, foris remanent. At charitas sponsae non quiescit, neque insolescit, ut assolet, successibus suis, ut eas obliviscatur, consolans magis et hortans ad patientiam, quatenus aequanimiter et sui ferant repulsam, et illius absentiam. Denique et nuntiat eis gaudium quod percepit, non ob aliud sane, nisi ut sibi congaudeant, dum confidant minime alienum fore a se, quidquid gratiae matri accesserit. Nam nec illa ita proficere curat,

quo ipsarum negligat curam; nec juvandos suos profectus putat illarum damno. Quocunque proinde meritorum praerogativa tollatur ab illis, charitate absque dubio et pia sollicitudine necesse est eam semper esse cum illis. Oportet denique eam sponsum suum imitari, et petentem nimirum coelos, et nihilominus in terris cum suis se fore usque ad consummationem saeculi pollicentem. Sic et ista, quantumvis proficiat, quantumlibet promoveatur; cura, providentia atque affectu ab his, quas in Evangelio genuit, nunquam amovetur, nunquam sua viscera obliviscitur.

Dicat itaque eis: Gaudete, confidite. Introduxit me rex in cellaria sua [alias, cubiculum]: putate et vos pariter introductas. Sola introducta videor; sed

soli non proderit. Vestrum omnium est meus omnis profectus: vobis proficio, vobiscum partibor quidquid plus forte vobis meruero. Vis indubitanter scire quia in hoc sensu et affectu locuta sit? Audi quid illae respondeant. Exsultabimus et laetabimur in te. In te, inquiunt, exsultabimus et laetabimur: nam in nobis necdum meremur. Et addunt, Memores uberum tuorum, hoc est, aequanimiter sustinemus dum venias, scientes te plenis ad nos reversuram uberibus. Tunc nos confidimus exsultare et laetari, memores interim uberum tuorum. Quod adjungunt, super vinum

, significant se adhuc quidem pro sui imperfectione carnalium desideriorum, quae vino designantur, recordatione pulsari; vinci tamen eadem desideria memoria abundantiae suavitatis,

quam jam ex uberibus fluentem expertae sunt. Dicerem de uberibus, si non me satis dixisse superius meminissem . Nunc vero vides quomodo de matre praesumunt, quomodo ejus lucra et gaudia sua reputant, propriae repulsae injuriam illius introductione consolantes. Minime ita confiderent, nisi matrem agnoscerent. Audiant hoc praelati, qui sibi commissis semper volunt esse formidini, utilitati raro. Erudimini, qui judicatis terram. Discite subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari, quam metui: et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica. Matres fovendo, patres vos corripiendo exhibeatis. Mansuescite, ponite feritatem; suspendite verbera, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non

typho turgeant. Quid jugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis? Cur morsus a serpente parvulus fugit conscientiam sacerdotis, ad quem eum magis oportuerat tanquam ad sinum recurrere matris? Si spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis; considerans unusquisque se ipsum, ne et ipse tentetur . Alioquin ille in peccato suo morietur: sanguinem autem ejus, ait, de manu tua requiram . Sed haec alias.

Nunc quoniam litterae consequentia ex his quae praetaxavimus manifesta est, videamus jam de cellariis 1340 quid spiritualiter sentire debeamus. In consequentibus mentio fit etiam de horto et de cubiculo, quae ambo nunc adjungo istis cellariis, et in

praesentem disputationem assumo: nam simul tractata melius ex invicem innotescent. Et quaeramus, si placet, tria ista in Scripturis sanctis, hortum, cellarium, cubiculum. In ipsis nempe libenter Deum sitiens anima versatur et moratur, sciens se ibi absque dubio inventuram quem sitit. Sit itaque hortus simplex ac plana historia; sit cellarium moralis sensus; sit cubiculum arcanum theoricae contemplationis.

Et primum quidem historiam ad hortum puto non immerito deputari, quod in ea inveniantur viri virtutum, tanquam ligna fructifera in horto sponsi et in paradiso Dei, de quorum bonis actibus ac moribus quot sumis exempla, tot carpis poma. An forte

quis ambigat Dei esse plantationem bonum hominem? Audi sanctum David de viro bono quid canat. Erit, ait, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet Audi Jeremiam eodem spiritu concinentem, et eisdem pene verbis. Erit tanquam lignum, inquit, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus . Item Propheta: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur . Et de se ipso: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei . Est ergo historia hortus, et ipsa tripartita. Continetur namque in ea coeli et terrae creatio, reconciliatio, et reparatio.

Creatio quidem, tanquam horti satio sive plantatio. Reconciliatio autem, quasi germinatio satorum vel plantatorum. Tempore nempe suo rorantibus coelis desuper, et nubibus pluentibus justum, aperta est terra et germinavit Salvatorem , per quem facta est coeli terraeque reconciliatio. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum , pacificans in sanguine suo quae in terris sunt, et quae in coelis . Porro reparatio futura est in fine saeculi. Erit enim coelum novum, et terra nova: et colligentur boni de medio malorum, tanquam fructus de horto, in Dei promptuaria reponendi. In die illa, ut scriptum est, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis . Habes igitur tria tempora in horto

In Morali quoque disciplina tria aeque advertere est, cellas quasi tres in cellario uno. Et idcirce forsitan pluraliter cellaria dixit, et non cellarium, cellarum videlicet hunc numerum cogitans. Infra denique introductam se gloriatur in cellam vinariam . Nos ergo, quia legimus: Da occasionem sapienti, et sapientior erit : habentes occasionem ex vocabulo quod Spiritus sanctus cellae huic censuit imponendum reliquis quoque duabus nomina imponamus, aromaticam uni, et unguentariam alteri. Causas horum vocabulorum videbimus postea. Nunc autem adverte cuncta apud sponsum salubria, cuncta suavia reperiri; vinum, unguenta, aromata. Vinum, Scriptura teste, laetificat

cor hominis . Exhilarari nihilominus faciem in oleo legis , quo utique pulvis pigmentorum infunditur, ut unguenta fiant. Aromata non modo grata suavitate odoris, sed vi quoque medendi utilia sunt. Merito se introductam illuc exsultat sponsa, ubi tanta redundat abertas gratiae.

Sed habeo et alia nomina puto et evidentiorem sui gerentia rationem. Et ut suo ordine nominentur, primam nuncupaverim disciplinae; secundam, naturae; postremam, gratiae. In priori discis juxta ethicae partis rationem inferior esse, in sequenti par, in posteriore superior: hoc est, sub alio, cum alio, super alium; vel sic, subesse, coesse, praeesse. Primo

ergo discis esse discipulus, secundo socius, tertio et magister. Et quidem omnes homines natura aequales genuit. At quoniam bono naturae in moribus superbia depravato, facti sunt homines aequalitatis impatientes, contendentes invicem superiores 1341 constitui, atque alterutrum supergredi cupientes, et inanis gloriae cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes: primo omnium in cella priori, jugo disciplinae insolentia morum domanda est, quousque duris ac diutinis seniorum attrita legibus humilietur et sanetur cervicosa voluntas, bonumque in se naturae, quod superbiendo amiserat, obediendo recipiat; dum solo jam naturali affectu, non metu disciplinae, cum universis naturae suae sociis, id est cum omnibus hominibus, socialiter, quantum in se est, quieteque sese

habere didicerit, in cellam tandem naturae transiens, experiensque quod scriptum est: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! sicut unguentum in capite . Accedit nimirum disciplinatis moribus, tanquam tritis speciebus, oleum laetitiae, bonum naturae; et fit unguentum bonum atque jucundum. Quo quasi unctus redditur homo suavis et mitis, homo sine querela, neminem circumveniens, neminem concutiens, neminem laedens, nemini se superextollens aut praeferens, insuper et libenter communicans in ratione dati et accepti.

Puto, si bene intellexisti utriusque cellae proprietates, non incongrue me hanc unguentariam,

illam aromaticam appellasse testaberis. In illa denique, sicut pigmentorum vires atque fragrantiam pistilli extorquet et exigit violenta contusio, sic rectorum morum elicit quodammodo et exprimit naturalem vim vis Magisterii, et districtio disciplinae. In hac autem voluntariae et tanquam innatae affectionis grata mansuetudo sponte officiosa currit, instar plane unguenti quod est in capite, ad levem caloris tactum descendentis ac diffluentis per totum. Itaque in cella disciplinae, tanquam siccae ac simplices aromatum species continentur, et inde aromaticam cam denominandam putavi. In ea vero quae naturae dicta est, quoniam jam quasi confecta reponuntur et servantur unguenta, nihilominus ex re nomen et ipsa accepit, ut unguentaria nuncupetur.

Nam vinariam quoque cellam, non aliam sane sui nominis arbitror ferre rationem, nisi quod in ea vinum zeli in charitate ferventis reconditur. Nec debet omnino praeesse aliis, qui in eam necdum meruit introduci. Oportet prorsus hoc vino aestuet, qui aliis praesidet, quemadmodum Doctor Gentium aestuabat, quando dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Alioquin improbe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas; et quorum non zeias salutem, subjectionem nimis ambitiose vindicas tibi. Hanc ego cellam quoque gratiae nominavi; non quod absque gratia vel reliquas duas obtinere omnino quis possit, sed ob plenitudinem quae singulariter in ista percipitur. Denique, plenitudo legis est charitas; et, qui diligit fratrem, legem implevit .

Tous les livres