Sermones in Cantica canticorum (page 22)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Vidisti rationem vocabulorum; vide et differentiam cellarum. Nec enim paris facilitatis seu facultatis ejusdem est, petulantes vagosque sensus atque intemperantem carnis appetitum magistri comprimere metu, ac rigida disciplinae cohibere censura; et spontaneo affectu bene cum sociis convenire; castigatis sub ferula vivere moribus, et sola Magistra voluntate gratum paribus gerere morem. Nam neque unius rursum quis dicat esse meriti, uniusve virtutis, socialiter vivere, et utiliter praeesse. Quam multi denique sub praeceptore quieti vivunt, quos si jugo absolvas, videas non posse quiescere, nec se ullo modo aequalibus servare innoxios? Itemque innumeros cernes simpliciter ac sine querela

inter fratres conversari, super fratres non solum inutiliter, sed et insipienter et nequiter. Quadam siquidem bona mediocritate contenti sunt qui hujusmodi sunt, sicut eis mensuram gratiae partitus est Deus; minime quidem egentes magistro, nec 1342 tamen idonei magisterio. Prioribus ergo sequentes quidem in moribus antecellunt; sed utrisque superiores existunt, qui superiores esse sciunt. Denique et accipiunt in promissione qui bene praesunt, constitui super omnia bona Domini sui . At pauci profecto qui utiliter; pauciores, qui et humiliter praesint. Facile tamen utrumque adimplet, qui matrem virtutum discretionem perfecte adeptus, vino nihilominus charitatis usque ad contemptum propriae gloriae, usque ad sui ipsius oblivionem,

et non ad quaerenda quae sua sunt debriatur; quod solo ac miro Spiritus sancti magisterio intra cellam vinariam obtinetur. Virtus siquidem discretionis absque charitatis fervore jacet, et fervor vehemens absque discretionis temperamento praecipitat. Ideoque laudabilis, cui neutrum deest: quatenus et fervor discretionem erigat, et discretio fervorem regat. Ergo taliter oportet esse moratum eum qui praeest. Optimum autem in moribus dixerim, et summam disciplinae hujus perfecte apprehendisse, cui totas has cellas absque offendiculo percurrere et circuire donatum est: qui in nullo prorsus aut resistat prioribus, aut invideat paribus, aut subjectis vel desit in cura, vel in superbia praesit; praelatis obediens, sociis congruens, subditis utiliter condescendens:

quod quidem perfectionis insigne haud dubius sponsae annuerim. Innuit hoc etiam sermo quem dixit, quia Introduxit me rex in cellaria sua, dum non in unam aliquam cellam, sed in cellaria pluraliter se introductam ostendit.

Jam ad cubiculum veniamus. Quid et istud? Et id me praesumo scire quid sit? Minime mihi tantae rei arrogo experientiam, nec glorior in praerogativa, quae soli servatur beatae sponsae, cautus juxta illud Graecorum, scire me ipsum; ut sciam etiam cum Propheta, quid desit mihi . Tamen si nihil omnino scirem, nihil dicerem. Quod scio, non invideo vobis, nec subtraho: quod nescio, doceat vos qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII,

10). Dixi, et meministis, in theoricae contemplationis arcano regis esse quaerendum cubiculum. Sed quomodo de unguentis dixisse me scio, multa videlicet et diversa penes sponsum ea esse, nec omnia praesto omnibus, sed sua quibusque pro diversitate indulta meritorum: sic quoque non unum puto cubiculum regi esse, sed plura. Nam nec una est regina profecto, sed plures: et concubinae multae sunt, et adolescentularum non est numerus. Et unaquaeque invenit secretum sibi cum sponso, et dicit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi . Non omnibus uno in loco frui datur grata et secreta sponsi praesentia, sed ut cuique paratum est a Patre ipsius. Non enim nos eum elegimus, sed ipse elegit nos, et posuit nos; et ubi ab eo quisque positus est, ibi

est. Denique mulier una compuncta secus pedes Domini Jesu sortita est locum cum altera suae devotionis fructum ad caput invenerit, si tamen altera. Porro Thomas in latere, Joannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio coelo, secreti hujus gratiam sunt assecuti.

Quis nostrum digne distinguere sufficiat has varietates meritorum, vel potius praemiorum? Ne omnino tamen praeteriisse quod ipsi novimus [ alias movimus] videamur; prior mulier stravit sibi in tuto humilitatis; posterior, in solio spei; Thomas, in solido fidei; Joannes, in lato charitatis: Paulus, in intimo sapientiae; Petrus, in luce veritatis. Sic ergo

apud sponsum mansiones multae sunt, et sive regina, sive concubina, sive etiam de numero sit adolescentularum, congruum quaeque pro meritis accipit ibi locum terminumque, quousque liceat sibi contemplando procedere, et introire in gaudium Domini sui, et rimari dulcia secreta sponsi. Quod suo loco distinctius, quantum dignabitur ipse suggerere, demonstrare conabor. Nunc vero id nosse sufficiat, nulli adolescentularum, nulli concubinarum, nulli 1343 vel reginarum patere omnino accessum ad secretum illud cubiculi, quod suae illi columbae formosae, perfectae uni, unicum sponsus servat. Unde nec ego sane indignor, si non ad illud admittor,

praesertim cum constet mihi ne ipsam quidem sponsam interim adhuc ad omne quod vult pervenire secretum. Denique et flagitat indicari sibi, ubi pascat, ubi cubet in meridie

Sed audite quousque pervenerim, aut me pervenisse putaverim. Nec enim jactantiae deputandum est, quod in vestros pando profectus. Est locus apud sponsum, de quo sua jura decernit, et disponit consilia ipse universitatis gubernator, leges constituens omni creaturae, pondus, et mensuram, et numerum. Et locus iste altus et secretus, sed minime quietus. Nam etsi ipse, quantum in se est, disponit omnia suaviter, disponit tamen; et contemplantem, qui forte eo loci pervenerit, quiescere non permittit; sed mirabiliter, quamvis delectabiliter, rimantem et

admirantem fatigat, redditque inquietum. Pulchre utrumque in consequentibus sponsa exprimit, et delectationem videlicet istiusmodi contemplationis, et inquietudinem, ubi et se dormire, et cor suum vigilare fatetur . Nam in somno quidem suavissimi stuporis, placidaeque admirationis, sentire quietem; in vigiliis vero inquietae nihilominus curiositatis ac laboriosae exercitationis pati se fatigationem significat. Hinc beatus Job: Si dormiero, ait, dico, Quando consurgam? et rursus exspectabo vesperam . Sentisne in his verbis sanctam animam velle interdum molestam quodam modo declinare suavitatem, eamdemque rursum suavem molestiam affectare? Non enim dixisset, Quando consurgam, si ex toto ei quies illa suae contemplationis placuisset: sed et si ex toto displicuisset, non denuo exspectasset horam quietis, id est vesperam. Non igitur locus est iste cubiculi, ubi nequaquam per omnem modum quiescitur.

Est item locus, de quo super rationalem reprobam quidem creaturam immobilis vigilat secretissima et severissima animadversio justi judicis Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. Cernitur, inquam, a timorato contemplatore hoc loco Deus, justo, sed occulto judicio suo, reproborum nec diluens mala, nec acceptans bona; insuper et corda indurans, ne forte doleant, et resipiscant,

et convertantur, et sanet eos. Et hoc non absque certa et aeterna ratione, quod tanto formidolosius constat esse, quanto immobilius fixum exstat in aeternitate. Pavendum valde quod in propheta de hujusmodi legimus, ubi loquens ad angelos suos Deus sic ait: Misereamur impio. Quibus paventibus atque quaerentibus, Non ergo discet facere justitiam? Non, inquit; subdensque causam: In terra, ait, sanctorum iniqua gessit; et non videbit gloriam Domini . Timeant clerici, timeant ministri Ecclesiae, qui in terris sanctorum quas possident, tam iniqua gerunt, ut stipendiis, quae sufficere debeant, minime contenti, superflua quibus egeni sustentandi forent, impie sacrilegeque sibi retineant; et in usus suae superbiae atque luxuriae victum pauperum

consumere non vereantur, duplici profecto iniquitate peccantes, quod et aliena diripiunt, et sacris in suis vanitatibus et turpitudinibus abutuntur.

Talibus ergo cum impraesentiarum parcere ac misereri, ne in aeternum parcat, cujus judicia abyssus multa, advertitur; quis hoc loco requiem quaerat? Habet haec visio tremorem [ alias, terrorem] judicii, non securitatem cubiculi. Terribilis est locus iste, et totius expers quietis. Totus inhorrui, si quando in eum raptus sum, illam apud me replicans cum tremore sententiam: Quis scit si est dignus amore, an odio? Nec mirum si titubo ego ibi (folium utique quod a vento rapitur, et stipula sicca , ubi et maximus ille contemplator

suos quoque fatetur pene motos fuisse pedes, pene effusos gressus; et dicebat: Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quare? In labore, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; 1344 ideoque tenuit eos superbia , ne humilientur ad poenitentiam, sed damnentur propter superbiam cum superbo diabolo et angelis ejus. Nam qui in labore hominum non sunt, in labore daemonum profecto erunt, dicente judice: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus . Est tamen Dei locus et iste, plane non aliud quam domus Dei, et porta coeli. Hic nempe timeri dicitur Deus; hic sanctum et terribile nomen ejus, et tanquam

Nec te moveat, quod initium sapientiae huic demum loco dederim, et non priori. Ibi quippe in quodam quasi auditorio suo docentem de omnibus magistram audimus Sapientiam, hic et suscipimus; ibi instruimur quidem, sed hic afficimur. Instructio doctos reddit, affectio sapientes. Sol non omnes, quibus lucet, etiam calefacit; sic Sapientia multos, quos docet quid sit faciendum, non continuo etiam accendit ad faciendum. Aliud est multas divitias scire, aliud et possidere; nec notitia divitem facit, sed possessio. Sic prorsus, sic aliud est nosse Deum, et aliud timere; nec cognitio sapientem, sed timor

facit, qui et afficit. Tune sapientem dixeris, quem sua scientia inflat? Quis illos sapientes nisi insipientissimus dicat, qui cum cognovissent Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt? Ego magis cum Apostolo sentio, qui insipiens cor eorum manifeste pronuntiat . Et bene initium sapientiae timor Domini; quia tunc primum Deus animae sapit, cum eam afficit ad timendum, non cum instruit ad sciendum. Times Dei justitiam, times potentiam; et sapit tibi justus et potens Deus, quia timor sapor est. Porro sapor sapientem facit, sicut scientia scientem, sicut divitiae divitem. Quid ergo prior locus? Tantum praeparat ad sapientiam. Illic praepararis, ut hic initieris. Praeparatio, rerum cognitio est. Verum hanc facillime sequitur elationis

tumor, si non reprimat timor, ut merito dicatur: Initium sapientiae timor Domini, qui se pesti insipientiae primus opponit. Ibi itaque quidam accessus est ad sapientiam, hic et ingressus. Porro nec hic, nec ibi speculanti perfecta est quies; quia illic Deus apparet tanquam sollicitus, hic tanquam turbatus. Non ergo cubiculum quaesieris in his locis, quorum alter auditorium quasi docentis, alter praetorium judicis magis apparet.

Sed est locus, ubi vere quiescens et quietus cernitur Deus; locus omnino, non judicis, non magistri, sed sponsi: et qui mihi quidem, nam de aliis nescio, plane cubiculum sit, si quando in illum contigerit introduci. Sed, heu! rara hora, et parva mora! Clare ibi agnoscitur misericordia Domini ab

aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et felix qui dicere potest: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua . Stat propositum Dei, stat sententia pacis super timentes eum, ipsorum et dissimulans mala, et remunerans bona: ut miro modo eis non modo bona, sed et mala cooperetur in bonum. O solus vere beatus, cui non imputabit Dominus peccatum! Nam qui non habuerit peccatum, nemo. Omnes enim peccaverunt, et omnes egent gloria Dei . Quis accusabit tamen adversus electos Dei? Sufficit mihi ad omnem justitiam solum habere propitium, cui soli peccavi. Omne quod mihi ipse non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Non peccare. Dei justitia est;

hominis justitia, indulgentia Dei. Vidi haec, et intellexi illius sententiae veritatem: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia generatio coelestis servat eum . Generatio coelestis, aeterna praedestinatio est, qua electos suos Deus dilexit et gratificavit in dilecto Filio suo ante mundi constitutionem, sic in sancto apparentes sibi, ut viderent virtutem suam et gloriam suam, quo ejus forent consortes haereditatis, cujus et apparerent conformes imaginis. Hos ergo adverti quasi 1345 nunquam peccasse; quoniam etsi qua deliquisse videntur in tempore, non apparent in aeternitate; quia charitas Patris ipsorum cooperit multitudinem peccatorum. Et dixit

beatos, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata ; cum subito tanta mihi quoque de me suborta fiducia et infusa laetitia est, quantus certe in loco horroris, id est in loco secundae visionis, non praecesserat timor, ita ut mihi visus sim tanquam unus ex illis beatis esse. O si durasset! Iterum, iterumque visita me, Domine, in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae .

O verae quietis locus, et quem non immerito cubiculi appellatione censuerim! in quo Deus, non quasi turbatus ira, nec velut distentus cura prospicitur; sed probatur voluntas ejus in eo bona, et beneplacens et perfecta. Visio ista non terret, sed

mulcet; inquietam curiositatem non excitat, sed sedat; nec fatigat sensus, sed tranquillat. Hic vere quiescitur. Tranquillus Deus tranquillat omnia; et quietum aspicere, quiescere est. Cernere est regem post diurnas forensium quasi lites causarum, dimissis a se turbis, curarum molestias declinantem, petentem de nocte diversorium, cubiculum introeuntem cum pacis, quos hoc secreto et hac familiaritate dignatur, eo certe securius, quo secretius quiescentem; eo serenius se habentem quo placidius solos intuentem quos diligit. In hoc arcanum et in hoc sanctuarium Dei si quem forte vestrum aliqua hora sic rapi et sic abscondi contigerit, ut minime avocet aut perturbet vel sensus agens, vel cura pungens, vel culpa mordens, vel ea certe, quae difficilius amoventur,

irruentia imaginum corporearum phantasmata; poterit quidem hic, cum ad nos redierit, gloriari et dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum . Quod tamen an ipsum sit de quo exsultat sponsa, non temere affirmaverim. Est tamen cubiculum, et cubiculum regis; quia nimirum de tribus, quos triplici assignavimus visioni, solus factus est in pace locus iste. Ut enim aperte monstratrum est, et in priori exigua, et in secundo nulla percipitur quies: cum et illic apparens admirabilis, ad indagandi studium exerceat curiositatem; et hic innotescens terribilis, infirmitatem concutiat. At vero tertio isto in loco, non plane terribilis, nec tam admirabilis quam amabilis apparere dignatur, serenus

et placidus, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus intuentibus se [ alias, invocantibus se].

Jam ut horum quae de cellario, horto, cubiculo, longiori sunt disputata sermone, memoria vestra

compendium teneat; mementote trium temporum, trium meritorum, trium quasi praemiorum. In horto advertite tempora, merita in cellario, praemia in triplici illa contemplatione cubiculum inquirentis. Et de cellario quidem ista sufficiant. Porro de horto vel cubiculo si qua addenda, aut alia forte quam dicta sunt, modo advertenda occurrerint, loco suo non praetereamus. Sin autem, sufficiant quae dicta sunt, et minime iterentur, ne unquam in fastidium, quod absit! veniant ea, quae proferuntur ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Tous les livres