Sermones in Cantica canticorum (page 24)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

non putavit amplius irritandas satis commotas per sed nec quidquam addendum stimulis invidiae, qua torquebantur. Magis autem cum his qui oderunt pacem, studuit esse pacifica, sciens se etiam insipientibus debitricem. Maluit ergo ipsas favorabili demulcere vocabulo, quia curae fuit ei infirmarum potius operam dare saluti quam propriae ultioni,

Omnibus quidem optanda est ista perfectio; proprie autem optimorum forma est praelatorum. Sciunt quippe boni fidelesque praepositi, languentium sibi creditam animarum curam, non pompam. Cumque internum murmur cujuspiam illarum querulae vocis indicio deprehendunt, etsi in ipsos usque ad convicia et contumelias prorumpentis; medicos se

et non dominos agnoscentes, parant confestim adversus phrenesim animae, non vindictam, sed medicinam. Haec igitur ratio cur sponsa filias Jerusalem dicat eas ipsas, quas malevolas sustinet atque maledicas: videlicet ut in blando sermone deliniat murmurantes, commotionem sedet, sanet livorem. Scriptum est enim: Lingua pacifica compescit lites . Alias vero filiae revera Jerusalem quodam modo sunt quae hujusmodi sunt, nec falso ita eas nominat sponsa. Sive enim propter sacramenta Ecclesiae, quae indifferenter quidem cum bonis suscipiunt; sive propter fidei aeque communem confessionem, sive ob fidelium corporalem saltem societatem, seu etiam propter spem futurae salutis, a qua omnino non sunt, quandiu hic vivunt, vel tales desperandae,

quantumlibet vivant desperate; non incongrue filiae Jerusalem nominantur.

Videamus jam quid illud fuerit dicere: Nigra sum, sed formosa. Nullane in his verbis repugnantia est? Absit! Propter simplices dico, qui inter colorem et formam discernere non noverunt, cum forma ad compositionem pertineat, nigredo color sit. Non omne denique quod nigrum est continuo deforme est. Nigredo, verbi causa, in pupilla non dedecet; et nigri quidam lapilli in ornamentis placent; et nigri capilli candidis vultibus etiam decorem augent et gratiam. Sic tibi quoque facile advertere est in rebus innumeris. Quanquam sine numero sunt, quae in superficie quidem reperies decoloria, in compositione vero decora. Tali fortassis modo potest

sponsa, cum pulchritudine utique compositionis, naevo non carere nigredinis; sed sane in loco peregrinationis suae. Alioquin erit cum eam sibi in patria exhibebit sponsus gloriae gloriosam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi. At vero nunc si diceret, quia nigredinem non haberet, se ipsam seduceret, et veritas in ea non esset. Quamobrem ne mireris quia dixit: Nigra sum, et rursum nihilominus, quia formosa sit, gloriatur. Quomodo enim non formosa cui dicitur: Veni, formosa mea? Cui autem dicitur: Veni, nondum pervenerat, ne forte quis putet hoc dictum, non quidem huic nigrae, quae adhuc laborat veniendo in via; sed beatae illi, quae jam prorsus absque nigredine regnat in patria.

Sed audi unde nigram et unde formosam se dixerit. An nigram quidem ob tetram conversationem, quam prius habuit sub principe hujus mundi, imaginem terrestris hominis adhuc portans; formosam vero de coelesti similitudine, quam postea commutavit, ambulans jam in novitate vitae? Sed si hoc est, cur non magis de praeterito, nigra fui, et non nigra sum, dicit? Si cui tamen placet hic sensus, id quod sequitur, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis , sic oportet intelligi, ut de veteri quidem conversatione Cedar, de nova vero Salomonis se dixerit tabernaculum. Hoc enim esse pelles, quod tabernaculum, propheta ostendit dicens: Repente vastata sunt tabernacula mea, sabito pelles

. Prius igitur 1351 nigra, sicut vilissima tabernacula Cedar: postea formosa, sicut pelles gloriosi regis.

Sed videamus quomodo ad statum potius vitae potioris utrumque respiciat. Si consideremus habitum exteriorem sanctorum, eum qui in facie est, quam sit humilis utique et abjectus, et quadam neglectus incuria; cum tamen identidem intus revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformentur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu : nonne una quaelibet talis anima merito nobis videbitur posse respondere exprobrantibus sibi nigredinem: Nigra sum, sed formosa? Vis tibi denique demonstrem animam et nigram pariter, et formosum? Epistolae, inquiunt, graves sunt; sed praesentia corporis infirma, et sermo contemptibilis

. Paulus hic erat. Itaque Paulum, o filiae Jerusalem, de praesentia corporis aestimatis, et tanquam decolorem deformemque contemnitis, quia cernitis homunculum afflictari in fame et siti, et frigore et nuditate, in laboribus plurimis, in plagis supra modum, in mortibus frequenter?

Haec sunt quae denigrant Paulum. Pro hujusmodi doctor gentium reputatur inglorius, ignobilis, niger, obscurus; tanquam denique peripsema hujus mundi. Enimvero nonne ipse est qui rapitur in paradisum, qui unum alterumque perambulans, usque ad tertium sui puritate penetrat coelum? O vere pulcherrima anima! quam, etsi infirmum inhabitantem corpusculum, pulchritudo coelestis

admittere non despexit, angelica sublimitas non rejecit, claritas divina non repulit. Hanc vos dicitis nigram? Nigra est, sed formosa, filiae Jerusalem. Nigra vestro, formosa divino angelicoque judicio. Etsi nigra est, forinsecus est. Sibi autem pro minimo est, ut a vobis judicetur, aut ab his qui secundum faciem judicant. Homo siquidem videt in facie, Deus autem intuetur cor . Propterea etsi nigra foris, sed intus formosa, ut ei placeat cui se probavit. Non enim vobis: quibus si adhuc placeret. Christi servus non esset. Felix nigredo, quae mentis candorem parit, lumen scientiae, conscientiae puritatem.

Audi denique quid per prophetam Deus promittat istiusmodi nigris, quos aut humilitas poenitentiae,

aut charitatis zelus, tanquam solis aestus, decolorasse videtur. Si fuerint, ait, peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt . Non plane contemnenda in sanctis ista nigredo extera, quae candorem operatur internum, et sedem proinde praeparat sapientiae. Candor est enim vitae aeternae sapientia, ut Sapiens definit : et candidam oportet esse animam, in qua ipsa sedem elegerit. Quod si anima justi sedes est sapientiae, haud dubie dixerim animam justi esse candidam. Et fortassis justitia ipsa candor est. Justus autem erat Paulus, cui reposita fuerat corona justitiae . Candida proinde Pauli anima erat, et sapientia sedebat in ea, ita ut sapientiam loqueretur inter perfectos, sapientiam

in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi hujus agnovit. Porro hunc in eo sapientiae, justitiaeque candorem nigredo illa exterior de praesentia corporis infirma, de laboribus plurimis, de jejuniis ac vigiliis multis, aut operabatur, aut promerebatur. Ideoque et quod nigrum est Pauli, speciosius est omni ornatu extrinseco, omni etiam regio cultu. Non comparabitur ei quantalibet pulchritudo carnis, non cutis utique nitida et arsura, non facies colorata vicina putredini, non vestis pretiosa obnoxia vetustati, non auri species, splendorve gemmarum, seu quaeque talia, quae omnia sunt ad corruptionem.

ornatu cultuque superfluo exterioris sui hominis, qui certe corrumpitur, omni se diligentia praebet et occupat excolendo ac decorando interiori illi, qui ad imaginem Dei est, et renovatur de die in diem. Certi sunt enim Deo non posse esse quidquam acceptius imagine sua, si proprio fuerit restituta decori. 1352 Propterea et omnis gloria eorum intus, non foris est; hoc est, non in flore feni, aut in ore vulgi, sed in Domino. Unde et dicunt: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae : quod conscientiae solus sit arbiter Deus, cui soli placere desiderant; et cui placere, sola vera et summa gloria est. Non mediocris plane gloria illa quae intus est, in qua gloriari dignatur et Dominus gloriae, dicente David: Omnis gloria ejus filiae regis

ab intus . Et tutior sua cuique gloria, dum habet eam in semetipso, et non in altero. At non in solo fortassis candore interno, sed in exteriori quoque nigredine et exteriore gloriandum, ne quid omnino sanctis depereat, sed omnia cooperantur in bonum. Non solum igitur in spe, sed et gloriari in tribulationibus. Libenter, ait, gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Optanda infirmitas, quae Christi virtute compensatur. Quis dabit mihi non solum infirmari, sed et destitui ac deficere penitus a memetipso, ut Domini virtutum virtute stabiliar? Nam virtus in infirmitate perficitur. Denique ait: Quando infirmor, tunc fortis sum et potens .

gloriam, quod ei pro opprobrio ab aemulis intorquetur; non modo formosam, sed et nigram esse se glorians. Non enim erubescit nigredinem, quam novit praecessisse et in sponso: cui similari quantae etiam gloriae est? Nil sibi gloriosius proinde putat, quam Christi portare opprobrium. Unde vox illa prorsus exsultationis et salutis: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi!

Grata ignominia crucis ei qui Crucifixo ingratus non est. Nigredo est, sed forma et similitudo Domini. Vade ad sanctum Isaiam, et describet tibi qualem in spiritu illum viderit. Quem namque alium dicit virum doloris, et scientem infirmitatem; et quia non erat ei species neque decor? Et addidit: Nos putavimus eum tanquam leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.

Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; et livore ejus sanati sumus . Ecce unde niger. Junge et illud sancti David: Speciosus forma prae filiis hominum ; et habes totum in sponso, quod sponsa de se hoc in loco testata est.

Num tibi recte et ipse videtur secundum ea quae dicta sunt, aemulis posse respondere Judaeis: Niger sum, sed formosus, filii Jerusalem? Niger plane, cui non erat species, neque decor; niger, quia vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis

. Denique se ipsum fecit peccatum : et nigrum dicere verear? Intuere sane pannis sordidum, plagis lividum, illitum

sputis, pallidum morte; et nigrum vel tunc profecto fatebere. Percunctare etiam apostolos, eumdem ipsum qualem in monte perspexerint; aut certe angelos, in qualem prospicere concupiscant; et nihilominus formosum mirabere. Ergo formosus in se, niger propter te. Quam formosum et in mea forma te agnosco, Domine Jesu! non ob divina tantum quibus effulges miracula, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Beatus qui te in his hominem inter homines conversantem diligenter observans, se ipsum praebet pro viribus imitatorem tui. Hoc jam beatitudinis munus formosa tua primitias suae dotis accepit; nec quod formosum est tui, imitari pigra; nec quod nigrum sustinere confusa. Unde et dicebat: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem;

et addidit similitudinem: Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. At istud obscurum est, nec attingendum omnino fatigatis. Habetis tempus ad pulsandum. Si non dissimulatis, aderit qui revelat mysteria; nec cunctabitur aperire, qui et ad pulsandum invitat. Ipse est enim qui aperit, et nemo claudit , sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1353 SERMO XXVI. In quo beatus Bernardus obitum fratris sui Girardi luget.

Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis . Hinc incipiendum, quia hic desiit sermo superior. Hoc exspectatis audire quid sit, et qualiter

ei quod proximo tractatum est capitulo coaptetur, quia similitudo est. Potest enim hoc ita subjunctum fuisse, ut utraque pars similitudinis ad id solum respondeat, quod ibi praecesserat: Nigra sum. Potest et ita, ut duobus illis duo ista, id est singula singulis, referantur. Ille sensus simplicior, iste obscurior est. Sed tentemus utrumque: et prius quidem hunc, qui difficilior apparet. Non autem in duobus primis, sed in duobus duntaxat extremis difficultas est. Nam Cedar quidem, quod interpretatur tenebrae, aperte satis cum nigredine convenire videtur; sed pelles Salomonis cum formositate non ita. Porro tabernacula in eamdem nihilominus concurrere convenientiam quis non videat? Quid enim tabernacula, nisi nostra sunt corpora, in quibus peregrinamur? Nec enim

habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus . Sed et militamus in eis, tanquam in tabernaculis; prorsas violenti ad regnum. Denique militia est vita hominis super terram (Job

VII, 1); et quandiu militamus in hoc corpore, peregrinamur a Domino, id est a luce. Nam Dominus lux est; et in quantum quisque cum eo non est, in tantum in tenebris est, hoc est in Cedar. Flebilem proinde vocem illam agnoscat suam: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea . Est ergo hoc habitaculum nostri corporis, non civis mansio, aut domus indigenae; sed aut tabernaculum militantis, aut stabulum viatoris. Est, inquam, hoc corpus tabernaculum, et tabernaculum Cedar, quod nimirum animam, quasi objectu sui, incircumscripti luminis interim nunc fraudat aspectu; nec sinit omnino videre illud, nisi per speculum quidem et in aenigmate, non autem facie ad faciem (I

Videsne unde Ecclesiae nigredo, unde pulcherrimis quoque animabus nonnulla rubigo inhaeserit? De tabernaculo profecto Cedar, de exercitio laboriosae militiae, de diuturnitate miseri incolatus, de angustiis aerumnosi exsilii, de corpore denique fragili et gravi; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Propterea et cupiunt dissolvi, ut corpore levatae, Christi avolent in amplexus. Unde et gemens una de miseris aiebat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?

Tous les livres