Sermones in Cantica canticorum (page 25)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Scit nimirum quae hujusmodi est, quod non possit in tabernaculo Cedar carere ad purum macula aut ruga, non quantulacunque nigredine;

et cupit exire, ut se possit exuere. Et haec ratio, cur sponsa nigram se dixerit sicut tabernacula Cedar. Sed enim quomodo formosa, sicut pelles Salomonis? At nescio quid sublime ac sacrum sentio in his pellibus involutum, quod minime ausim omnino contingere, nisi ad nutum sane ipsius, qui reposuit et signavit. Legi nimirum: Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria . Supersedeo igitur et differo. Vobis interim curae erit solito impetrare 1354 favorem vestris precibus; ut eo alacriores, quo fidentiores redeamus ad id, quod attentioribus eget animis. Et fortassis inveniet pius pulsator, quod temerarius scrutator non posset. Quanquam et moeror finem imperat, et calamitas

Quousque enim dissimulo, et ignis quem intra me ipsum abscondo, triste pectus adurit, interiora depascitur? Clausus latius serpit, saevit acrius. Quid mihi et cantico huic, qui in amaritudine

sum? Vis doloris abducit intentionem, et indignatio Domini ebibit spiritum meum. Subtracto siquidem illo, per quem mea in Domino studia utcunque libera esse solebant, simul et cor meum dereliquit me. Sed feci vim animo, ac dissimulavi usque huc; ne affectus fidem vincere videretur. Denique plorantibus aliis, ego, ut advertere potuistis, siccis oculis secutus sum invisum funus, siccis oculis steti ad tumulum, quousque cuncta peracta sunt exsequiarum solemnia. Indutus sacerdotalibus, solitas in cum orationes proprio ore complevi, terram meis manibus ex more jeci super dilecti corpus, terram mox futurum. Qui me intuebantur flebant, et mirabantur quod non flerem ipse, cum non illum quidem, sed me potius, qui illum amisissem, omnes miserarentur.

Cujus enim vel ferreum pectus super me ibi non moveretur, quem videret Girardo superstitem? Commune damnum; sed prae meo non reputabatur infortunio. At ego quibus poteram viribus fidei, reluctabar affectui, nitens vel invitus non moveri frustra addictione naturae, universitatis debito, conditionis usu, potentis jussu, judicio justi, flagello terribilis, Domini voluntate. Pro hujusmodi semper extunc et deinceps exegi a memetipso non indulgere multo fletui, multum tamen turbatus et moestus. Nec potui imperare tristitiae, qui potui lacrymae; sed, ut scriptum est: Turbatus sum, et non sum locutus . At suppressus dolor altius introrsum radicavit, eo, ut sentio, acerbior factus, quo non est exire permissus. Fateor, victus

sum. Exeat necesse est foras quod intus patior. Exeat sane ad oculos filiorum, qui scientes incommodum, planctum humanius aestiment, dulcius consolentur.

Scitis, o filii, quam justus sit dolor meus, quam dolenda plaga mea. Cernitis nempe quam comes deseruit me in via hac qua ambulabam, quam non segnis ad opus, quam suavis ad mores. Quis ita mihi pernecessarius? cui aeque dilectus ego? Frater erat genere, sed religione germanior. Dolete, quaeso, vicem meam vos, quibus haec nota sunt. Infirmus corpore eram, et ille portabat me; pusillus corde eram, et confortabat me; piger et negligens, et excitabat me; improvidus et obliviosus, et commonebat me. Quo mihi avulsus es? quo mihi raptus e manibus, homo unanimis, homo secundum cor

meum? Amavimus nos in vita; quomodo in morte sumus separati? Amarissima separatio! et quam non posset omnino efficere nisi mors. Quando enim me vivus vivum desereres? Omnino opus mortis, horrendum divortium. Quis enim tam suavi vinculo mutui nostri non pepercisset amoris, nisi totius suavitatis inimica mors? Bene mors, quae unum rapiendo, duos furiosa peremit. 1355 An non mors etiam mihi? Imo plus mihi, cui utique omni morte

infelicior vita servata est. Vivo ut vivens moriar; et hoc dixerim vitam? Quam mitius me privares, o austera mors, vitae usu, quam fructu! nam vita sine fructu gravior mors. Denique duplex malum ligno paratur infructuoso, securis et ignis . Ergo meis laboribus invidens, elongasti a me amicum et proximum, per cujus maxime studium erant, si quando erant, fructuosi. Satius proinde mihi fuisset periclitari vita, quam tua, o Girarde, praesentia, qui meorum in Domino studiorum eras sollicitus incitator, fidelis [ alias, fortis] adjutor, cautus examinator. Cur, quaeso, aut amavimus, aut amisimus nos? Dura conditio, sed mea miseranda fortuna, et non illius! Nam tu, chare frater, si charos amisisti, chariores utique recepisti.

Me vero quaenam jam miserum consolatio manet post te unicum solatium meum? Placita fuit pariter utrique societas corporum pro morum concordia; sed solum me divisio vulneravit. Commune quod libuit; quod triste et lugubre, meum: in me transierunt irae, in me confirmatus est furor. Erat ambobus alterutrum grata praesentia, dulce consortium, suave colloquium; sed tantas utriusque delicias ego perdidi, tu mutuasti. Et quidem immutatis illis retributio multa.

Quanto fenore gaudiorum ac benedictionum cumulo cares hodie nobis, frater charissime! Habes certe pro me tantillo repositam tibi Christi praesentiam; nec dispendium sentis absentiae a nobis tuae, angelorum admistus choris. Non est igitur

quod causeris tu de nostra quasi subtracta tibi praesentia, cui affatim sui suorumque copiam Dominus majestatis indulsit. At ego pro te quid? Quam vellem scire quidnam sentias nunc de me illo unico tuo, mediis nutante curis et poenis, destituto te baculo imbecillitatis meae! si tamen licet adhuc cogitare de miseris, ingresso abyssum luminis, atque illo pelago aeternae felicitatis absorpto. Forte enim etsi nosti nos secundum carnem, sed nunc jam non nosti: et quoniam introisti in potentias Domini, memoraris justitiae ejus solius, immemor nostri. Caeterum qui adhaeret Deo, unus spiritus est , et in divinum quemdam totus immutatur affectum, nec potest jam sentire aut sapere nisi Deum, et quod sentit et sapit Deus, plenus Deo. Deus autem charitas

est, et quanto quis conjunctior Deo, tanto plenior charitate. Porro impassibilis est Deus, sed non incompassibilis, cui proprium est misereri semper et parcere. Ergo et te necesse est misericordem esse, qui inhaeres misericordi, quamvis jam minime miser sis: et qui non pateris, compateris tamen. Affectus proinde tuus non est imminutus, sed immutatus; nec, quoniam Deum induisti, nostri cura te exuisti; et ipsi enim cura est de nobis . Quod infirmum

est abjecisti, sed non quod pium. Charitas denique nunquam excidit : non oblivisceris me in finem.

Videor mihi quasi audire fratrem meum dicentem: Nunquid mater oblivisci poterit filii uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui

. Non expedit prorsus. Scis ubi verser, ubi jaceam, ubi reliqueris me; non est qui porrigat manum. Ad omne quod emerserit, respicio ad Girardum ut consueveram, et non est. Heu! tunc ingemisco miser, sicut homo sine adjutorio. Quem consulam ambiguis? cui in adversis fidam? quis portabit onera? quis pericula propulsabit? Nonne ubique gressus meos Girardi oculi anteibant [ alias, animabant]? Nonne tuum, Girarde, pectus curae meae

notius, quam meum ipsius habebant, familiarius incursabant, acrius urgebant? Nonne in lingua tua illa placabili et potenti meam a sermonibus saeculi frequentissime vindicabas, 1356 et amico reddebas silentio? Dominus dederat illi linguam eruditam, ut sciret quando deberet proferre sermonem. Ita denique in prudentia responsorum suorum, et in gratia data sibi desuper, et domesticis satisfacieba et exteris, ut pene me nemo requireret, cui prior forte Girardus occurrisset. Occurrebat autem adventantibus, opponens se, ne subito meum otium incursarent. Si quibus sane per se satisfacere non quibat, hos perducebat ad me, caeteros emittebat. O virum industrium! o amicum fidelem! et amico gerebat morem, et officiis charitatis non deerat.

Quis vacua ab eo recessit manu? Si dives, consilium; si pauper, subsidium reportabat. Nec quaerebat quae sua sunt, qui se mediis ingerebat curis, ut ego vacarem. Sperabat enim, sicut erat humillimus, majorem de nostra quiete fructum, quam si vacaret ipse. Interdum tamen postulabat absolvi, et alteri cedere, quasi qui melius provideret. Sed ubi ille inveniretur? Nec petulanti aliquo, ut assolet, in eo officii detinebatur affectu, sed solo intuitu charitatis. Siquidem plus omnibus laborabat, et minus omnibus accipiebat; ita ut saepe, cum aliis necessaria ministraret, egeret ipse in pluribus, verbi causa, cibo aut veste. Denique cum se sentiret decessui propinquare: « Deus, » inquit, « tu scis quod quantum

in me fuit, semper optavi quietem; mihi intendere, tibi vacare. Sed implicitum tenuit timor tuus, voluntas fratrum, et studium obediendi, super omnia abbatis pariter et fratris germana dilectio. » Ita est. Gratias tibi, frater, de omni fructu meorum, si quis est, in Domino studiorum. Tibi debeo si profeci, si profui. Tu intricabaris, et ego tuo beneficio feriatus sedebam mihi, aut certe divinis obsequiis sanctius occupabar, aut doctrinae filiorum utilius intendebam. Cur enim securus intus non essem, cum te scirem agentem foris manum dexteram meam, lumen oculorum meorum,

pectus meum, et linguam meam? Et quidem indefessa manus, oculus simplex, pectus consilii, lingua loquens judicium, sicut scriptum est: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium .

Sed quid dixi foris agentem illum? quasi interna Girardus nesciret, ac spiritualium expers esset donorum. Norunt qui illum norunt spirituales, quam verba ejus spiritum redolerent. Norunt contubernales, quam mores ejus et studia non carnem saperent, sed ferverent spiritu. Quis illo rigidior in custodia disciplinae? quis in castigando corpus suum districtior, suspensior vel sublimior in contemplando, subtilior in disserendo? Quoties cum eo disserens ea didici quae nesciebam; et qui docturus adveneram, doctus

magis abscessi? Nec mirum de me, cum magni ac sapientes viri id ipsum nihilominus ex illo sibi accidisse testentur. Non cognovit litteraturam; sed habuit litterarum inventorem sensum, habuit et illuminantem Spiritum. Nec in maximis tantum, sed in minimis maximus erat. Quid, verbi causa, in aedificiis, in agris, hortis, aquis, cunctis denique artibus seu operibus rusticorum? quid, inquam, vel in hoc rerum genere Girardi subterfugit peritiam? Caementariis, fabris, agricolis, hortulanis, sutoribus, atque textoribus facile magister erat. Cumque omnium judicio omnibus esset sapientior, solis in suis oculis non erat sapiens. Utinam multos, etsi minus sapientes, non plus tangeret illa maledictio: Vae qui sapientes estis in oculis vestris ! Scientibus ista loquor,

et adhuc plura his de illo, et majora compertis. Parco tamen, quia caro mea, et frater est. Hoc tamen securus addo: mihi utilis in omnibus, et prae omnibus; fuit utilis in parvis et magnis, in privatis et publicis, foris et intus. Merito ex eo pendebam totus, qui mihi totum erat. 1357 Solum pene reliquerat mihi provisoris honorem et nomen: nam opus ipse faciebat. Ego vocitabar abbas, sed ille praeerat in sollicitudine. Merito requievit in illo spiritus meus, per quem licebat delectari in Domino, praedicare liberius, orare securius. Per te, inquam, mihi, frater mi, mens sobria et grata quies, sermo efficacior, pinguior oratio, frequentior lectio et ferventior affectus.

Heu! sublatus es, et haec omnia simul. Tecam omnes pariter abiere deliciae, et laetitiae meae. Jam curae irruunt, jam molestiae hinc inde pulsant, et angustiae undique solum me repererunt, solae mihi te abeunte remanserunt, solus sub sarcina gemo. Aut ponere, aut opprimi necesse est, quia tu tuos humeros subduxisti. Quis mihi tribuat cito mori post te? Nam pro te nolim, nec te tua fraudare gloria. Porro supervivere tibi, labor et dolor. Vivam, quoad vivam, in amaritudine; vivam in moerore: et haec sit mihi consolatio, ut moerendo affligar. Non parcam; et juvabo manum Domini: etenim manus

Domini tetigit me. Me, inquam, tetigit et percussit, non illum, quem vocavit ad requiem; me occidit, cum succidit illum. Nunquid enim occisum quis dixerit, quem plantavit in vita? At quod illi vitae janua fuit, mihi plane est mors; meque illa morte mortuum dixerim, non hunc qui obdormivit in Domino. Exite, exite, lacrymae jampridem cupientes; exite, quia is qui vobis meatum obstruxerat, commeavit. Aperiantur cataractae miseri capitis; et erumpant fontes aquarum, si forte sufficiant sordes diluere culparum, quibus iram merui. Cum consolatus fuerit super me Dominus, tunc fortassis et ego merear consolari, si tamen non pepercero a moerore: nam, qui lugent, ipsi consolabuntur . Propterea condescendat mihi omnis sanctus, et in

spiritu lenitatis qui spiritualis est, sustineat lamentantem. Luctus meus humano, quaeso, pensetur affectu, non usu. Videmus nempe mortuos quotidie plangere mortuos suos: fletum multum, et fructum nullum. Non culpamus affectum, nisi cum excedit modum; sed causam. Ille nimirum naturae est, et ejus turbatio poena peccati: haec vanitas et peccatum. Etenim ibi sola, nisi fallor, plorantur damna gloriae carnis, vitae praesentis incommoda. Et plorandi qui ita plorant. Nunquid ego sic? Similis mihi affectus, sed altera causa, dissimilisque intentio. Nulla mihi sane querela de omnibus quae sunt mundi. In his profecto quae sunt Dei, ademptum doleo fidele auxilium, salutare consilium. Girardum lugeo:

Girardus est in causa, frater carne, sed proximus spiritu, socius proposito.

9 Adhaesit anima mea animae illius; et unam fecit de duabus, non consanguinitas, sed unanimitas. Carnis quidem necessitudo non defuit; sed plus junxit societas spiritus, consensus animorum, morum conformitas. Cum ergo essemus cor unum et anima una, hanc meam pariter atque ipsius animam pertransivit gladius, et scindens, mediam partem locavit in coelo, partem in coeno deseruit. Ego, ego illa portio misera in luto jacens, truncata parte sui, et parte potiori; et dicitur mihi: Ne fleveris? Avulsa sunt viscera mea a me; et dicitur mihi: Ne senseris? Sentio, sentio vel invitus, quia nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est;

sentio prorsus et doleo, et dolor meus in conspectu meo semper. Non sane nos poterit duritiae et insensibilitatis arguere ille qui verberat, quomodo illos de quibus ait: Percussi eos, et non doluerunt . Affectum meum confessus sum, et non negavi. Carnalem quis dixerit: ego humanum non nego, sicut nec me hominem. Si nec hoc sufficit, nec carnalem negaverim. Nam et ego carnalis sum, venundatus sub peccato, addictus morti, poenis et aerumnis obnoxius. Non sum, fateor, insensibilis ad poenas, mortem horreo meam et meorum. Meus Girardus erat, meus plane. An non meus, qui frater sanguine fuit, professione 1358 filius, sollicitudine pater, consors spiritu [ alias, concors spiritu], intimus affectu? Is recessit a me; sentio, laesus sum, et graviter.

Ignoscite, filii: imo si filii, vicem dolete paternam. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, qui certe consideratis quam gravia pro peccatis recepi de manu Domini. In virga indignationis suae percussit me, digne pro meritis, dure pro viribus. An leve quis dixerit vivere me absque Girardo, nisi qui ignorat quid mihi cum Girardo? Nec tamen contradico sermonibus sancti; nec reprehendo judicium, quo recepit quisque quo dignus est: ille, coronam quam meruit; ego, quam debui poenam. Nunquid quia sentio poenam, reprehendo sententiam? Humanum est illud, hoc impium. Humanum, inquam, et necesse affici erga charos, sive delectabiliter cum praesto sunt, sive cum absunt, moleste. Non erit otiosa socialis conversatio, praesertim

Tous les livres