Sermones in Cantica canticorum (page 26)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

inter amicos: et quid effecerit mutuus amor in sibi praesentibus, horror indicat separationis, et dolor de invicem separatis. Doleo super te, Girarde charissime, non quia dolendus, sed quia ablatus. Et ideo fortassis dolendum mihi potius super me, qui bibo calicem amaritudinis. Et solus dolendus, quia solus bibo: non enim et tu. Solus ego patior quod solent pariter pati qui se diligunt, cum se amittunt.

Utinam non te amiserim, sed praemiserim! utinam vel tarde aliquando sequar te quocunque ieris! Non enim dubium quin ad illos ieris, quos circa medium extremae noctis tuae invitabas ad laudem, cum in vultu et voce exsultationis subito erupisti

in illud Davidicum, stupentibus qui assistebant: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis . Jam tibi, frater mi, nocte adhuc media diescebat, et nox sicut dies illuminabatur Prorsus illa nox illuminatio tua in deliciis tuis. Accitus sum ego ad id miraculi, videre exsultantem in morte hominem, et insultantem morti. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Jam non stimulus, sed jubilus. Jam cantando moritur homo, et moriendo cantat. Usurparis ad laetitiam, mater moeroris; usurparis ad gloriam, gloriae inimica; usurparis ad introitum regni, porta inferi; et fovea perditionis, ad inventionem salutis: idque ab homine peccatore. Juste nimirum, quia tu inique in hominem innocentem et justum potestatem temeraria

usurpasti. Mortua es, o mors, et perforata hamo quem incauta glutiisti, cujus illa vox est in propheta: O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne . Illo, inquam, hamo perforata, transeuntibus per medium tui fidelibus latum laetumque exitum pandis ad vitam. Girardus te non formidat, larvalis effigies. Girardus per medias fauces tuas transit ad patriam, non modo securus, sed et laetabundus et laudans. Cum ergo supervenissem, et extrema jam psalmi, me audiente, clara voce complesset, suspiciens in coelum, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum . Et repetens eumdem sermonem, ac frequenter ingeminans: Pater, Pater, conversus ad me, exhilarata quidem facie: « Quanta, » inquit, « dignatio

Dei, patrem hominum esse! quanta hominum gloria, Dei filios Dei esse et haeredes! Nam si filii, et haeredes. » Sic cantabat quem nos lugemus: in quo et meum, fateor, luctum pene in cantum convertit, dum intentus gloriae ejus, propriae fere miseriae obliviscor.

Sed revocat me ad me pungens dolor, facileque a sereno illo intuitu, tanquam a levi excitat somno perstringens anxietas. Plangam igitur, sed super me, quia super illum jam vetat ratio. Puto enim, si opportunitas daretur, modo diceret nobis: Nolite flere super me, sed super vos ipsos flete. Planxit merito David super parricida filio , cui perpetuo sciret obstructum exitum de ventre mortis mole criminis. Merito super Saul et

super Jonatham ; quibus aeque 1359 absorptis semel, emersio jam non speratur. Et quidem resurgent, sed non ad vitam; imo ad vitam, ut vivi in morte infelicius moriantur. Quanquam de Jonatha possit non immerito haerere sententia. At mihi etsi non ista suppetit plangendi ratio, non tamen nulla. Plango primum super mea ipsius plaga, atque hujus jactura domus; plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Girardus pater erat; plango certe et super universo statu nostri ordinis nostraeque professionis, qui de tuo, Girarde, zelo, consilio et exemplo robur non mediocre capiebat; plango postremo, etsi non super te, propter te tamen. Hinc prorsus, hinc afficior graviter,

quia vehementer amo. Et nemo mihi molestus sit, dicens non debere sic affici; cum benignus Samuel super reprobo rege , et pius David super parricida filio satisfecerint affectioni, et non ad injuriam fidei, non in superni suggillationem judicii. Absalon fili mi, ait sanctus David, fili mi Absalon : et ecce plus quam Absalon hic. Salvator quoque videns civitatem Jerusalem, et praevidens ruituram, flevit super eam . Et ego propriam, et quae in praesenti est desolationem non sentiam? Plagam meam recentem, et gravem non doleam? Ille flevit compatiendo, et ego patiendo non audeam? Et certe ad tumulum Lazari nec flentes arguit, nec a fletu prohibuit, insuper et flevit cum flentibus: Et lacrymatus est, inquit, Jesus

. Fuerunt lacrymae illae testes profecto naturae, non indices diffidentiae. Denique et prodiit mox ad vocem ejus qui erat mortuus, ne continuo putes fidei praejudicium dolentis affectum.

Sic nec fletus utique noster infidelitatis est signum, sed conditionis indicium; nec quia percussus ploro, arguo ferientem, sed provoco pietatem, severitatem

flectere satago. Unde et verba mea dolore sunt plena, non tamen et murmure. Nunquid non plenum justitiae protuli, quod unius sententiae complemento et punitus est qui debuit, et coronatus qui meruit? Et adhuc dico: Bene utrumque fecit dulcis et rectus Dominus. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Cantet tibi misericordia, quam fecisti cum servo tuo Girardo; cantet et judicium, quod nos portamus. In altero bonus, in altero justus laudaberis. An solius laus bonitatis? Est et justitiae. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum

. Girardum tu dedisti, Girardum tu abstulisti: et si dolemus ablatum, non tamen obliviscimur quod datus fuit, et gratias agimus quod habere illum meruimus, quo carere in tantum non volumus,

Recordor, Domine, pacti mei et miserationis tuae, ut magis justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Cum pro causa Ecclesiae anno praeterito Viterbii essemus, aegrotavit ille, et invalescente languore, cum jam proxima videretur vocatio, ego aegerrime ferens comitem peregrinationis, et illum comitem in terra relinquere aliena, nec resignare his qui mihi cum commiserant, quoniam amabatur ab omnibus, sicut erat amabilis valde; conversus ad orationem cum fletu et gemitu: Exspecta, inquam, Domine, usque ad reditum. Restitutum amicis tolle jam eum, si vis, et non causabor. Exaudisti me, Deus: convaluit, opus perfecimus

quod injunxeras, redivimus cum exsultatione reportantes manipulos pacis. Porro ego oblitus pene sum meae conventionis, sed non tu. Pudet singultuum horum, qui praevaricationis me arguunt. Quid plura? Repetiisti commendatum, recepisti tuum. Finem verborum indicunt lacrymae; tu illis, Domine, finem modumque indixeris.

1360 SERMO XXVII. De ornatu sponsae, et qualiter anima sancta in coelum dicatur.

Quia debitis humanitatis officiis amicum revertentem in patriam prosecuti sumus, redeo, fratres, ad propositum aedificandi quod intermiseram. Incongruum namque est diu flere laetantem; et sedenti ad epulas lacrymas multas ingerere, importunum.

Sed et si nostras defleamus aerumnas, ne id quidem oportet nimis, ne non tam amasse illum, quam nostra quaesisse de illo commoda videamur. Temperet sane dilecti gaudium moestitiam desolatorum; et tolerabilius fiat nobis quod nobiscum non est, quia cum Deo est. Fretus ergo orationibus vestris, volo in lucem, si possum, prodere quidquid illud est, quod opertum illis pellibus sentio, quae in exemplum

decoris sponsae productae sunt. Hoc, si recolitis [ alias, sicut recolitis], tactum fuit, sed indiscussum remansit: porro discussum et declaratum, quomodo nigra sit sicut tabernacula Cedar. Quomodo ergo sicut pelles Salomonis formosa

, quasi vero Salomon in omni gloria sua quidquam habuerit condignum decore sponsae, et gloria ornatus ejus? Et quidem si non ad decorem sponsae, sed ad nigredinem potius nescio quas pelles istas, sicut et tabernacula Cedar respicere diceremus, fortassis competeret, nec deesset unde id congruere monstraremus, sicut et monstrabimus. At vero si sponsae claritati quarumcunque decorem pellium comparandum putamus, hic prorsus opus nobis est ejus ad quem pulsastis auxilio, quatenus mysterium hoc digne aperire

possimus. Quid namque eorum quae in facie lucent, si internae cujuspiam sanctae animae pulchritudini comparetur, non vile ac foedum recto appareat aestimatori? Quid, inquam, tale in se ostendit ea quae praeterit figura hujus mundi, quod aequare speciem animae possit illius, quae exuta terreni hominis vetustatem, ejus qui de coelo est, decorem induit, ornata optimis moribus pro monilibus, ipso purior sicut et excelsior aethere, sole splendidior? Noli ergo respicere ad istum Salomonem, cum indagare cupis cujusmodi se pellibus similem in decore sponsa glorietur.

Quid est ergo quod dicit: Formosa sum sicut pelles Salomonis? Magnum et mirabile quiddam, ut

ego aestimo: si tamen non hunc, sed illum hic attendamus, de quo dicitur: Ecce plus quam Salomon hic . Nam usque adeo is meus Salomon est, ut non modo pacificus (quod quidem Salomon interpretatur), sed et pax ipsa vocetur, Paulo perhibente quia ipse est pax nostra . Apud istum Salomonem non dubito posse inveniri quod decori sponsae omnino comparare non dubitem. Et praesertim de pellibus ejus adverte in Psalmo: Extendens, ait, coelum sicut pellem . Non ille profecto Salomon, etsi multum sapiens, multumque potens, extendit coelum sicut pellem; sed is potius qui non tam sapiens quam ipsa Sapientia est, ipse prorsus extendit et condidit. Istius siquidem, et non illius illa vox est: Quando praeparabat

coelos, haud dubium quin Deus Pater, ego aderam. Aderat sine dubio praeparanti coelos sua virtus, suaque sapientia. Nec putes astitisse otiosam, et quasi ad spectandum solummodo, quia dixit, aderam, non etiam, praeparabam. Respice paulisper inferius, et invenies aperte subjungentem, quia eram cum eo componens omnia . Denique ait: Quaecunque enim Pater facit, haec et Filius similiter facit

. Et ipse itaque extendit coelum sicut pellem. Pulcherrima pellis, quae in modum magni cujusdam tentorii universam operiens faciem terrae, solis, lunae atque stellarum varietate tam

spectabili humanos oblectat aspectus. Quid hac pello formosius? quid 1361 ornatius coelo? Minime tamen vel ipsum ullatenus conferendum gloriae et decori sponsae, eo ipso succumbens, quod praeterit et haec figura ipsius, utpote corporea, et corporeis subjacens sensibus. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna .

Sed est rationalis quaedam sponsae species, et spiritualis effigies; ipsaque aeterna, quia imago aeternitatis. Decor ejus, verbi gratia, charitas est, et charitas, sicut legitis, nunquam excidit . Est certe et justitia: Et justitia ejus, inquit, manet in saeculum saeculi

. Est etiam patientia; et legitis nihilominus quia patientia pauperum

non peribit in finem . Quid voluntaria paupertas? quid humilitas? Nonne altera regnum aeternum , altera aeque exaltationem promeretur aeternam? Eo quoque spectat et timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi . Sic prudentia, sic temperantia, sic fortitudo, et si quae sunt virtutes aliae, quid nisi margaritae sunt quaedam in sponsae ornatu, splendore perpetuo coruscantes? Perpetuo, inquam, quia sedes et fundamentum perpetuitatis. Nec enim perpetuae beataeque vitae omnino locus in anima est, nisi mediis quidem interjectisque virtutibus. Unde Propheta Deo, qui utique vita beata est: Justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis tuae . Et Apostolus dicit: Christum

habitare, non omni modo quidem, sed signanter per fidem in cordibus nostris . Domino quoque sessuro super asellum, vestes suas discipuli substraverunt ; significantes Salvatorem seu salutem nequaquam insidere nudae animae, quam non videlicet vestitam invenerit doctrina et moribus apostolorum. Et ideo Ecclesia promissionem habens futurae felicitatis, curat interim praeparare et praeornare se in vestitu deaurato, circumdata varietate gratiarum atque virtutum, quo digna et capax plenitudinis gratiae inveniatur.

Caeterum spirituali huic tam pulchrae varietati, quam de prima interim stola in quadam veste suae

Tous les livres