Sermones in Cantica canticorum (page 28)
Et haec pro eo quod sponsa videtur de pellibus Salomonis inducere similitudinem. Restat tamen aperiendus ille super eodem capitulo sensus, quem in principio commemoravi et promisi, qualiter videlicet tota ad solam nigredinem similitudo referatur: qua quidem non estis promissione fraudandi.
Caeterum id differendum in aliud sermonis principium; tum quia hoc jam hujus flagitat longitudo; tum etiam ut praeveniat ex more oratio ea, quae in laudem et gloriam sunt referenda sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
1366 SERMO XXVIII. De nigredine et formositate sponsi, et quomodo auditus potius quam visus valeat in rebus fidei, et ad notiiam veritatis.
Tenetis, credo, cujus et quibus Salomonis pellibus decorem sponsae sentiam comparatum, si tamen ad ostensionem commendationemque referatur decoris data ex his similitudo. At si ad nigredinem magis referenda putetur, sicut et illa de
tabernaculis Cedar: non equidem aliunde occurrit mihi quidquam de hujusmodi pellibus Salomonis, nisi quas forte rex in usum tabernaculi soleret assumere, si quando in tentoriis habitare liberet; quas utique, si quae tamen fuerunt, obscuras sine dubio et tetras esse necesse fuit, tanquam quae quotidiano forent expositae soli, et frequentium injuriis pluviarum. Neque id frustra, sed ut is qui intus repositus erat ornatus, nitidior servaretur. Hoc exemplo sponsa non negat nigredinem, sed excusat; nec probro ducit qualemcunque habitum, quem charitas formet, judicium veritatis non improbet. Denique quis infirmatur, cum quo non infirmetur? quis scandalizatur, et non uritur? (II Cor.
XI, 29.) Induit se compassionis naevum, ut morbum in altero passionis levet, vel sanet; nigrescit candoris zelo, lucro pulchritudinis.
Multos candidos facit unius denigratio, non cum tingitur culpa, sed cum cura afficitur. Expedit, inquit, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat : expedit ut unus pro omnibus denigretur similitudine carnis peccati, et non tota gens nigredine condemnetur peccati: splendor et figura substantiae Dei obnubiletur in forma servi pro vita servi: candor vitae aeternae nigrescat in carne, pro carne purganda: speciosus
forma prae filiis hominum, pro filiis hominum illuminandis obscuretur in passione, turpetur in cruce, palleat in morte: ex toto non sit ei species neque decor, ut sibi speciosam atque decoram acquirat sponsam Ecclesiam sine macula et sine ruga. Agnosco pellem Salomonis, imo ipsum in pelle nigra Salomonem amplector. Habet et Salomon nigredinem, sed in pelle; foris niger, in cute niger, non intus: alioquin omnis gloria ejus filiae regis ab intus . Intus divinitatis candor, decor virtutum, splendor gloriae [ alias, gratiae], innocentiae puritas: sed tegit haec despicabilior infirmitatis color; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, dum tentatur per omnia pro similitudine absque peccato. Agnosco denigratae formam naturae; agnosco
tunicas illas pelliceas, protoplastorum peccantium habitum . Denique semetipsum denigravit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo . Agnosco sub pelle haedi, qui peccatum significat, et manum quae peccatum non fecit, et collum per quod mali cogitatio non transivit; ideoque non est inventus dolus in ore ejus . Novi quod sis lenis natura, mitis et humilis corde, blandus aspectu, suavis spiritu, et quidem unctus oleo laetitiae prae consortibus tuis . Unde ergo nunc ad instar Esau pilosus et hispidus? Cujusnam rugosa et tetra imago haec, et unde hi pili? Mei sunt: nam pilosae manus similitudinem
exprimunt peccatoris. Meos agnosco hos pilos; et in pelle mea video Deum Salvatorem meum.
Non tamen Rebecca sic illum induit, sed Maria; tanto digniorem qui benedictionem acciperet, quanto sanctior quae peperit. Et bene in meo habitu; quia mihi benedictio vindicatur, mihi postulatur haereditas. Siquidem audierat: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae . Tuam, inquit, haereditatem, tuamque possessionem dabo tibi. Quomodo dabis ei, si sua est? Et quomodo suam mones ut postulet? aut quomodo sua, si necesse habet ut postulet? Mihi proinde postulat, qui 1367 meam ad hoc induit formam, ut suscipiat causam. Quippe disciplina pacis nostrae super eum, dicente propheta, et Dominus in eo posuit iniquitatem omnium nostrum : unde debuit fratribus per omnia similari, sicut ait Apostolus, ut misericors fieret . Propterea vox quidem, vox Jacob est; manus autem, manus sunt Esau . Suum est quod auditur ex eo: quod in eo videtur, nostrum. Quod loquitur, spiritus et vita est: quod apparet, mortale et mors. Aliud cernitur, et aliud creditur. Nigrum sensus renuntiat, fides candidum et formosum probat. Niger est, sed oculis insipientium: nam fidelium mentibus formosus valde: niger est, sed formosus: niger reputatione Herodis,
Quam formosum adverterat qui exclamavit: Vere homo hic Filius Dei erat! Sed in quo advertit, advertendum. Si enim attenderet quod apparebat, quomodo formosus, quomodo Filius Dei? Quid nisi deforme et nigrum oculis spectantium occurrebat, cum expansis in cruce manibus medius duorum nequam, risum malignantibus daret, fletum fidelibus? Et solus erat risui, qui solus poterat esse terrori, solus honori debuerat. Unde igitur advertit pulchritudinem Crucifixi, et quod is sit Filius Dei, qui cum iniquis reputatus est? Respondere aliquid ad id nostrum nec fas, nec opus est; nec enim evangelistae hoc diligentia praeteriit. Sic enim habes: Videns autem centurio qui ex adverso
stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat . Ergo ad vocem credidit, ex voce agnovit Filium Dei, et non ex facie. Erat enim fortasse ex ovibus ejus, de quibus ait: Oves meae vocem meam audiunt .
Auditus invenit quod non visus; oculum species fefellit, auri veritas se infudit. Oculus pronun tiabat infirmum, oculus foedum, oculus miserum, oculus morte turpissima condemnatum; auri Dei Filius, auri formosus innotuit; sed non Judaeorum, quia erant incircumcisi auribus. Merito Petrus abscidit auriculam servi, ut viam faceret veritati, et veritas liberaret eum, id est liberum faceret. Erat ille centurio incircumcisus, sed non
aure, qui ad unam exspirantis vocem sub tot infirmitatis indiciis Dominum majestatis agnovit. Ideoque non despexit quod vidit, quia credidit quod non vidit. Non autem credidit ex eo quod vidit; sed ex eo procul dubio quod audivit, quia fides ex auditu . Dignum quidem fuerat per superiores oculorum fenestras veritatem intrare ad animam; sed hoc nobis, o anima, servatur in posterum, cum videbimus facie ad faciem. Nunc autem unde irrepsit morbus, inde remedium intret, et per eadem sequatur vestigia vita mortem, tenebras lux, venenam serpentis antidotum veritatis; et sanet oculum qui turbatus est, ut serenus videat quem turbatus non potest. Auris prima mortis janua, prima aperiatur
et vitae; auditus, qui tulit, reparet visum; quoniam nisi crediderimus, non intelligemus. Ergo auditus ad meritum, visus ad praemium. Unde Propheta, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et laetitiam : quod fidelis retributio auditionis beata visio sit, et beatae meritum visionis fidelis auditio. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Porro, fide oportet mundari oculum qui videat Deum, quemadmodum habes: Fide mundans corda eorum .
Interim ergo, dum necdum paratus est visus, auditus excitetur, auditus exercitetur, auditus
excipiat veritatem. Felix, cui Veritas attestatur, dicens: In auditu oris obedivit mihi . Dignus qui videam, si priusquam videam, obedisse inveniar; securus videbo, ad quem meae obedientiae munus praecesserit. Quam beatus qui ait: Dominus Deus aperuit mihi aurem, et ego non contradico, retrorsum non abii
. Ubi et voluntariae habes obedientiae formam, et longanimitatis exemplum. Qui enim non contradicit, spontaneus est; et qui retro non abiit, perseverat. Utrumque necessarium; 1368 quoniam hilarem datorem diligit Deus , et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Utinam et mihi aperiat aurem Dominus, intret ad cor meum sermo veritatis, mundet oculum, et laetae praeparet
visioni, ut dicam Deo etiam ipse: Praeparationem cordis mei audivit auris tua ; ut audiam a Deo, etiam ipse cum caeteris obedientibus: Et vos mundi esti propter sermonem quem locutus sum vobis . Nec omnes mundantur qui audiunt, sed qui obediunt: Beati qui audiunt, et custodiunt illud . Talem requirit auditum qui mandat dicens: Audi, Israel ; talem offert qui ait: Loquere, Domine, quia audit servus tuus ; talem spondet qui dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus .
Et ut scias etiam Spiritum sanctum hunc in animae spirituali profectu ordinem observare, ut videlicet prius formet auditum, quam laetificet visum: Audi, inquit, filia, et vide . Quid intendis oculum? Aurem para. Videre desideras Christum? Oportet te prius audire eum, audire de eo, ut dicas cum videris: Sicut audivimus, sic vidimus . Immensa claritas, visus augustus, et non potes ad eam. Potes auditu, sed non aspectu. Clamantem denique Deum: Adam, ubi es? , non videbam jam peccator, audiebam tamen. Sed auditus aspectum restituet, si pius, si vigil, si fidelis praecesserit. Fides purgabit quem turbavit impietas; et quem inobedientia clausit, aperiet obedientia. Denique: A mandatis tuis, inquit, intellexi
: quod intellectum reddat observatio mandatorum, quem tulit transgressio.
Adverte adhuc in sancto Isaac quomodo prae caeteris sensibus auditus in jam sene viguerit. Caligant oculi patriarchae, palatum seducitur, fallitur manus, non fallitur auris. Quid mirum, si auris percipit veritatem, cum fides ex auditu, auditus per verbum Dei , verbum Dei veritas sit? Vox, inquit, vox Jacob est. Nihil verius. Manus autem manus sunt Esau . Nihil falsius. Falleris: manus similitudo decepit te. Nec in gustu veritas, etsi suavitas est. Nam quomodo habet veritatem qui se putat edere venationem, cum domesticis vescatur haedorum carnibus? Multo minus
oculus qui nihil videt. Non est veritas in oculo, non sapientia. Vae qui sapientes estis, ait, in oculis vestris!
Non bona sapientia, cui maledicitur. Mundi est, ac per hoc stultitia apud Deum .
Bona et vera sapientia trahitur de occultis, ut sapit beatus Job . Quid foris eam quaeris in corporis sensu? Sapor in palato, in corde sapientia est. Non quaeras sapientiam in oculo carnis, quia caro et sanguis non revelat eam, sed spiritus . Non in gustu oris: nec enim invenitur in terra suaviter viventium (Job XXVIII, 13). Non in tactu manus, cum sanctus dicat: Si osculatus sum manum meam ore meo, quod est iniquitas maxima, et negatio in Deum (Job XXXI, 27,
28). Quod tunc fieri arbitror, cum donum Dei, quod est sapientia, non Deo, sed meritis ascribitur actionum. Sapiens fuit Isaac, sed tamen erravit in sensibus. Solus habet auditus verum, qui percipit verbum. Merito carnem redivivam Verbi tangere prohibetur mulier carnaliter sapiens; plus quippe tribuens oculo quam oraculo, id est carnis sensui quam verbo Dei. Quem enim mortuum vidit, resuscitatum [ alias resurrecturum] non credidit, cum tamen hoc promiserit ipse. Denique non quievit oculus, usque dum satiatus est visus; quoniam non erat consolatio fidei, nec Dei rata promissio. Nonne coelum et terra, et quidquid omnino carnis oculus attingere potest, ante habent transire et perire, quam iota unum aut unus apex ex omnibus quae locutus
est Deus? Et tamen cessavit a fletu in visu oculi, quae noluit consolari in verbo Domini; pluris habens experimentum, quam fidem. At experimentum fallax.
Mittitur ergo ad certiorem fidei cognitionem; quae utique apprehendit quod sensus nescit, experimentum non invenit. Noli me tangere, inquit: hoc est: Dissuesce huic seducibili sensui; innitere verbo, fidei assuesce. Fides nescia falli, fides invisibilia comprehendens, 1369 sensus penuriam non sentit. denique transgreditur fines etiam rationis humanae, naturae usum, experientiae terminos. Quid interrogas oculum ad quod non sufficit? Et manus quid explorare conatur quod supra ipsam est? Minus est quidquid ille vel illa renuntiet. Sane fides pronuntiet de
me, quae majestati nihil minuat. Disce id habere certius, id tutius sequi, quod illa suaserit. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum . Quasi vero cum jam ascenderit, tunc tangi ab ea velit aut possit. Et utique poterit, sed affectu, non manu; voto, non oculo; fide, non sensibus. Quid tu me, ait, modo tangere quaeris, quae sensu corporis gloriam aestimas resurrectionis? Nescis quod tempore adhuc meae mortalitatis transfigurati ad horam morituri corporis gloriam oculi discipulorum sustinere nequiverint? Adhuc quidem tuis sensibus gero morem, formam ingerendo servilem, quam de consuetudine recognoscas. Caeterum mirabilis facta et gloria mea ex