Sermones in Cantica canticorum (page 29)
te, confortata est, et non poteris ad eam. Differ ergo judicium, suspende sententiam, et tantae rei definitionem ne credas sensui, fidei reservato. Illa dignius, illa definiet certius, quae plenius comprehendet. Denique comprehendit suo illo mystico ac profundo sinu, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, illa in se quasi quodam involucro clausum portat, servatque signatum.
Illa igitur digne me tanget, quae Patri consedentem suscipiet, non jam in humili habitu, sed in coelesti: carne ipsa, sed altera specie. Quid deformem vis tangere? Exspecta ut formosum tangas. Nam qui deformis modo, tunc formosus; deformis tactui, deformis aspectui; deformis denique deformi
tibi, quae sensibus plus inhaeres, fidei minus. Esto formosa, et tange me; esto fidelis, et formosa es. Formosa formosum et dignius tanges, et felicius. Tanges manu fidei, desiderii digito, devotionis amplexu; tanges oculo mentis. At nunquid adhuc nigrum? Absit! Dilectus tuus candidus et rubicundus. Formosus plane quem circundant flores rosarum, et lilia convallium; hoc est, martyrum, virginumque chori: et qui medius resideo, utrique non dissideo choro, virgo et martyr. Quomodo denique candidis non congruo virginum choris, virgo, Virginis filius, virginisque sponsus? Quomodo non roseis martyrum, causa, virtus, fructus et forma martyrii? Talem talis taliterque tange, et dic: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus .
Millia millium cum dilecto, et decies centena millia circa dilectum, et nemo ad dilectum. Num tibi verendum erit, ne forte in quempiam de multitudine errore incidas, quaerendo quem diligis? Non prorsus ambiges quemnam eligas. Facile occurret electus e millibus, cunctis insignior, et dices: Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae . Non ergo in pelle nigra, quae hactenus sane ingerenda fuit oculis persequentium, ut contemnerent occidendum; aut etiam amicorum, et recognoscerent redivivum. Non, inquam, jam in pelle occurret nigra, sed in veste alba, speciosus forma, non modo prae filiis hominum, sed etiam prae vultibus angelorum. Quid me vis tangere in humili habitu, servili forma, specie contemptibili?
Tange coelesti decorum specie, gloria et honore coronatum; divina quidem majestate tremendum, sed ingenita serenitate gratum ac placidum.
Inter haec advertenda prudentia sponsae, et profunditas sermonum ejus, quae sub figura pellium Salomonis, scilicet in carne, rimata est Deum, in morte vitam; summam gloriae et honoris inter opprobria, et sub nigro denique habitu crucifixi candorem innocentiae, splendoremque virtutum, sicut illae utique pelles, cum essent nigrae atque despectae, pretiosa et praecandida praedivitis regis in se ornamenta servabant. Merito nigredinem non contemnit in pellibus, decorem qui sub pellibus est advertens. Et ideo quidam 1370 illam contempserunt,
quia hunc minime cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Non cognovit Herodes, et idcirco despexit; non cognovit Synagoga, quae nigredinem illi passionis et infirmitatis improperans, Alios, ait, salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, et credimus ei
. Sed cognovit latro de cruce, licet in cruce, qui et innocentiae puritatem confessus est. Hic autem, inquiens, quid mali fecit? et gloriam regiae majestatis simul est protestatus: Memento mei, dicens, dum veneris in regnum tuum . Cognovit centurio, qui Filium Dei clamat ; cognoscit Ecclesia, quae et aemulatur nigredinem, ut decorem participet. Non confunditur
nigra videri, nigra dici, ut dilecto dicat: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me . At sane nigra instar pellium Salomonis, foris scilicet, et non intus: neque enim intus nigredinem meus Salomon habet. Denique non ait: Nigra sum sicut Salomon; sed, sicut pelles Salomonis: quod in superficie tantum sit veri nigredo pacifici. Peccati nigredo intus est; et prius interiora culpa commaculat, quam ad oculos prodeat. Denique de corde exeunt cogitationes malae, furta, homicidia, adulteria, blasphemiae: et haec sunt quae coinquinant hominem ; sed absit ut Salomonem! Minime prorsus apud verum pacificum istiusmodi inquinamenta reperies. Oportet namque esse sine peccato eum qui tollit
peccata mundi, quo ad reconciliandos peccatores inventus idoneus, jure sibi nomen vindicet Salomonis.
Sed est nigredo affligentis poenitentiae, cum assumitur lamentatio pro delictis. Hanc fortassis non abhorreat in me Salomon, si sponte tamen induam mihi pro peccatis meis; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet . Est et afficientis compassionis, si afflicto condoleas; et fraternum te decoloret incommodum. Nec hanc profecto rejiciendam putat noster pacificus, quippe quam et sibi ipse pro nobis dignanter induit, qui peccata nostra tulit in corpore suo super lignum . Est et persecutionis: quae etiam
pro summo ornamento habetur, si quidem suscipiatur pro justitia et veritate. Unde est illud: Ibant gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati ; denique: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam . Hac potissimum gloriari Ecclesiam arbitror, hanc libentius imitari de pellibus sponsi. Denique et habet in promissione: Si me persecuti sunt, et vos persequentur .
Unde et addit sponsa: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol , hoc est: Nolite me notare quasi deformem, quia cernitis pro ingruente persecutione minus florentem, minus secundum gloriam saeculi coloratam. Quid
exprobratis nigredinem, quam fervor persecutionis, non conversationis pudor invexit? Vel solem dicit zelum justitiae, quo ascenditur et accingitur adversus malignantes, dicens Deo: Zelus domus tuae comedit me ? et illud: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei; illud quoque: Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam ; item: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Etiam illud Sapientis caute observat: Filiae, ait, tibi sunt? noli ostendere laetum vultum ad ipsas : ut scilicet remissis et mollibus et fugitantibus disciplinam, non candorem serenitatis, sed obscurum severitatis exhibeat. Vel decolorari a
sole, est ignescere charitate fraterna, flere cum flentibus, cum infirmitantibus infirmari, uri ad scandala singulorum. Vel sic: Sol justitiae decoloravit me Christus, cujus amore languco. Languor iste, coloris quaedam exterminatio est, et defectus in desiderio animae: unde et dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum et defecit spiritus meus . Ergo, instar urentis solis, desiderii ardor peregrinantem in corpore decolorat, dum vultui gloriae inhiantem, impatientem facit 1371 repulsa, et excruciat amantem dilatio. Quis nostrum ita sancto amore ardet, ut desiderio videndi Christum, omnem colorem praesentis gloriae, laetitiaeque fastidiat et deponat, illa ei prophetica voce contestans: Et diem hominis non desideravi, tu scis ; item cum sancto David: Renuit consolari anima mea ; id est, praesentium bonorum inani laetitia despicit colorari? Vel certe decoloravit me sol, sui nimirum comparatione splendoris, dum approprians illi, ex eo me obscuram deprehendo, nigram invenio, foedam despicio. Caeterum alias quidem formosa sum; quid fuscam dicitis, solius solis pulchritudini succumbentem? At sensui priori videntur magis assentire ea quae sequuntur. Adjiciens siquidem: Filii matris meae pugnaverunt contra me; persecutionem passam se esse aperte significat. Sed hinc aliud sermonis principium ordiemur, quoniam sufficere hac vice possunt, quae accepimus de gloria sponsi Ecclesiae
Domini nostri Jesu Christi, dono ipsius, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO XXIX. De querimonia Ecclesiae contra suos impugnatores, vel contra illos qui impugnant unitatem fraternam.
Filii matris meae pugnaverunt contra me . Annas et Caiphas, et Judas Iscarioth, filii Synagogae fuerunt: et hi contra Ecclesiam, aeque Synagogae filiam, in ipso exortu ipsius acerbissime pugnaverunt, suspendentes in ligno collectorem ipsius Jesum. Jam tunc siquidem Deus implevit per eos, quod olim praesignaverat per prophetam, dicens: Percutiam pastorem, et dispergentur oves . Et fortassis illius vox illa est in cantico Ezechiae: Praecisa est velut a texente vita mea,
dum adhuc ordirer, succidit me . De his ergo atque aliis, qui de illa gente Christiano nomini contradixisse sciuntur, puta dictum a sponsa: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Et pulchre filios matris suae, non autem et patris sui illos vocat, qui non habebant patrem Deum, sed ex patre diabolo erant; homicidae utique, sicut et ille homicida erat ab initio . Propterea non dicit: Fratres mei; aut: Filii patris mei; sed Filii, inquit, matris meae pugnaverunt contra me. Alioquin si non ita distingueret, videretur etiam apostolus Paulus comprehensus in his, de quibus conqueritur, quod et ipse aliquando persecutus sit Ecclesiam Dei , sed misericordiam consecutus est, quia ignorans
hoc fecit manens in incredulitate ; et probavit Deum se habere patrem, fratrem Ecclesiae tam ex patre, quam ex matre esse.
Sed attende quomodo nominatim filios matris suae, et solos incusat, quasi soli in culpa sint. Quanta et ab exteris passa est? juxta illud apud prophetam: Saepe expugnaverunt me a juventute mea; et: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores . Quid ergo singulariter filios matris tuae causaris, quae te minime ignoras et ex aliis at que aliis nationibus saepissime impugnatam? Ad mensam divitis vocatus, diligenter, inquit, considera quae tibi apponuntur. Fratres, ad mensam Salomonis sedemus. Quis ditior Salomone? Non de terrenis dico divitiis, quanquam et ipsis Salomon abundaret;
sed intuemini praesentem mensam, quomodo supernis est referta deliciis. Spiritualia sunt et divina, quae nobis in ea apponuntur. Diligenter ergo, inquit, considera quae tibi apponuntur, sciens quia talia te oportet praeparare
. Ego utique, quod in me est, diligenter attendo id mihi apponi in his verbis sponsae, et ad meam prorsus doctrinam cautelamque respicere, quod ita ex nomine ac sola exprimitur persecutio a domesticis; et tacentur tot et tam gravia quae ubique terrarum nihilominus ex omni natione quae sub coelo est, ab infidelibus, ab haereticis et schismaticis pertulisse cognoscitur. Novi sponsae prudentiam; nec putavetim casu haec illam, aut quasi immemorem praeteriisse.
Sed profecto id expressius 1372 plangit, quod et sentit differentius, quodque vigilantius nobis cavendum existimat. Quidnam hoc? Malum utique intestinum atque domesticum. Hoc tibi manifeste in Evangelio ore ipsius Salvatoris exprimitur, cum dicit: Et inimici hominis domestici ejus . Hoc et in propheta: Homo, inquit, pacis meae, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem ; item: Quoniam, si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos , hoc est: Quod a te patior convivo et contubernali meo, id
molestius sentio, fero aegrius. Scitis haec quaerimonia cujus, et de quo sit.
Agnoscite ergo et sponsam eodem de filiis matris suae conquerentem affectu, quoniam in eodem spiritu, cum ait: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Unde et alibi loquitur: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt . Longe, quaeso, a vobis facite semper hoc tam abominabile et detestabile malum, vos qui experti estis, et quotidie experimini, quam bonum sit et quam jucundum habitare fratres in unum , si tamen in unum, et non in scandalum. Alioquin nec jucundum plane, nec bonum, sed pessimum ac molestissimum. Vae autem homini illi, per quem unitatis vinculum jucundum
turbatur! Judicium profecto portabit quicunque est ille. Ante mihi contingat mori, quam audire in vobis quempiam juste clamitantem: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Nonne praesentis congregationis tanquam unius matris filii omnes vos estis, singuli alterutrum fratres? Quid ergo a foris vos conturbare, aut contristare possit, si intus bene estis, et fraterna pace gaudetis? Denique quis vobis nocere poterit, inquit, si boni aemulatores feuritis? Quamobrem aemulamini charismata meliora , ut bonos vos probetis aemulatores. Charisma peroptimum charitas est; plane incomparabile, quod novae sponsae coelestis sponsus toties inculcare curabat, nunc quidem dicens: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli,
si dilectionem habueritis ad invicem; nunc vero: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem ; et: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem ; itemque orans unum eos fore, sicut ipse et Pater unum sunt . Et vide si non ipse Paulus, qui te ad charismata meliora invitat, inter caetera charitatem in summo ponit, sive cum fide et spe dicit eam esse majorem et supereminentem scientiae; sive cum enumeratis pluribus ae mirabilibus supernae gratiae donis, tandem ad superexcellentiorem viam nos mittit; haud aliam profecto illam, quam charitatem definiens. Denique quidnam huic comparandum putemus, quae ipsi
praefertur martyrio ac fidei transferenti montes . Hoc igitur est quod dico: Pax vobis a vobis sit; et omne quod extrinsecus minari videtur, non terret, quia non nocet. Nam econtrario quidquid foris blandiri appareat, nulla est profecto consolatio, si intus, quod absit! seminarium discordiae germinaverit.
Proinde, dilectissimi, pacem habete ad vos, et nolite laedere invicem, non facto, non verbo, non signo qualicunque: et ne quis forte exacerbatus et praeoccupatus a pusillanimitate spiritus et tempestate, Deum interpellare cogatur adversus eos qui se laeserint aut contristaverint, et prorumpere in verbum grave contingat: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Sic enim peccantes in fratrem, in