Sermones in Cantica canticorum (page 31)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

quod tanto tibi fenore compensatum est? Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non fuit qui per te transiret: Ponam te, inquit, in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem; et suges lac gentium, et mammilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob . Tali itaque modo dicit se sponsa positam custodem in vineis, et quia vineam suam non custodivit.

Ego loci hujus occasione me ipsum reprehendere soleo, quod animarum susceperim curam, qui meam non sufficerem custodire; vineas animas interpretans. Quod si probas et tu hanc nostram interpretationem, vide etiam consequenter, an recte

quoque dicamus fidem, vitem; virtutes, palmites; 1377 botrum, opus; devotionem, vinum. Siquidem nec palmes absque vite, nec virtus sine fide aliquid est. Sine fide enim impossibile est placere Deo ; fortasse et displicere necesse erit. Denique omne quod non est ex fide, peccatum est . Hoc ergo considerare oportuit illos qui me posuerunt custodem in vineis, si videlicet propriam custodissem. At quanto tempore inculta jacuit et deserta, redacta in solitudinem! Prorsus defecerat vinum ex ea, arefactis, prae sterilitate fidei, virtutum palmitibus. Erat fides, sed mortua. Quomodo enim non mortua sine operibus? Et id quidem in saeculari vita. Caeterum conversus ad Dominum, meliuscule coepi, fateor, custodire; non tamen

prout oportuit. Et quis nempe ad hoc idoneus? Nec sanctus Propheta, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, frusta vigilat qui custodit eam . Quantis etiam tunc memini me patere insidiis illius, qui sagittat in occultis immaculatum? Quantum nobis, o vinea mea, furtivis subreptum est machinamentis eo ipso tempore, quo vigilantius intendere coepimus curae et custodiae nostri? Quot et quales piorum botros operum aut praefocavit ira, aut tulit jactantia, aut foedavit inanis gloria? Quanta ab illecebra gulae, quanta ab acediae spiritu, quanta a pusillanimitate spiritus et tempestate sustinuimus? Sic eram: et nihilominus tamen posuerunt me custodem in vineis, non considerantes quid de mea ego facerem vel fecissem, nec audientes

arguentem magistrum ac dicentem: Si quis domui suae praesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit?

Miror audaciam plurimorum, quos videmus de suis vineis non colligere nisi spinas et tribulos, vineis tamen Dominicis etiam se ingerere non vereri. Fures sunt et latrones, non custodes, neque cultores. Hoc illis. Vae autem mihi etiam nunc a periculo vineae meae! imo magis nunc, quando pluribus intentus, minus circa unam diligens, minusque sollicitus fieri cogor. Nec spem circumdare, nec torcular fodere in ea licet. Heu! destructa est maceria ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam! Patet exposita tristitiae, iracundiae atque impatientiae pervia. Demoliuntur

eam sedulae quaedam vulpeculae instantium necessitatum; irrumpunt undique anxietates, suspiciones, sollicitudines; turbae discordantium, causarum molestiae rara hora desunt. Non est prohibendi facultas, non copia declinandi, sed nec orandi spatium. Quo imbre lacrymarum perfundere sufficiam sterilitatem animae meae? Vineae meae volui dicere, sed de psalmo sic incidit propter usum, et sensus idem est; nec piget erroris qui admonet similitudinis, quia non de vinea sermo est, sed de anima. Ergo anima cogitetur, cum vinea legitur; siquidem sub hujus specie et nomine illius sterilitas deploratur. Quibus ergo lacrymis rigabo sterilitatem vineae meae? Omnes palmites ejus aruerunt prae inopia; jacent sine fructu, eo quod non habeant humorem,

Jesu bone! quos fasciculos sarmentorum ex eis in tuo quotidie sacrificio ustio contriti cordis mei te teste absumit? Sit, obsecro, sacrificium tibi spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, ne despicias .

Et ego quidem sic pro imperfecto meo traho ad me capitulum praesens. Perfectus autem omnis erit qui alias dicere poterit: Vineam meam non custodivi; illo videlicet sensu, quo Salvator loquitur in Evangelio, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam . Idoneus plane et dignus qui ponatur custos in vineis, quem propriae cura vineae a commissarum diligentia et sollicitudine non impedit aut retardat; dum non quaerit quae sua

sunt, neque quod sibi utile est, sed quod multis. Propterea sane Petro cura ista credita est in tam multis vineis, quae erant de circumcisione, quia homo paratus erat, et in carcerem, et in mortem ire , usque adeo suae vineae, id est suae animae, non detinebatur amore, quominus curae intenderet creditarum. Merito et Paulo inter gentes tam ingens 1378 silva credita est vinearum, quod et ipse in suae custodia vineae minime curiosus inventus sit; ita ut non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus fuerit propter nomen Domini Jesu Christi . Denique: Nihil horum vereor, inquit, nec facio animam meam pretiosiorem

quam me . Optimus aestimator rerum, qui nihil suorum sibi praeferendum existimet.

Quam multi saluti propriae modicam vilissimamque pecuniam praetulerunt! Paulus nec animam. Non, inquit, facio eam pretiosiorem quam me. Ergo differentiam facis inter te, et animam tuam? Prudenter quidem tu tibi pluris es, quam quidvis tuum. Sed quomodo non tua anima tu? Arbitror quod quia Paulus jam tunc in spiritu ambularet, et mente consentiret legi Dei quoniam bona est ; idcirco hanc ipsam mentem suam, tanquam principale ac supremum quiddam sui, dignum duxerit suimet potius, quam suae cujuspiam rei nomine designare; reliquum vero, quod constat naturae esso inferioris, et inferiori proinde viliorique essentiae,

quod est corpus, inhaerere; non modo officio vivificandi ac sensificandi, sed et fovendi nutriendique desiderio: hoc, inquam, sensuale atque carnale appellatione sui homo spiritualis indignum judicans, inter sua magis censuit deputandum, quam se personaliter exprimendum per illud. Cum me dico, inquit, excellentius quod in me est, in quo et sto per gratiam Dei, id est mentem rationemque, intellige. Cum loquor animam meam, hoc inferius accipe, quod carni animandae vides accommodatum, etiam et junctum in concupiscentia. Id me fuisse quidem, sed jam non esse agnosco, quia non secundum carnem adhuc ambulo, sed secundum spiritum . Vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus . Secundum mentem ego, secundum

carnem non ego. Quid enim si carnaliter etiam nunc anima concupiscit? Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum . Et ideo non me quidem, sed tamen meum dixerim quod in me carnaliter sapit, idque non aliud quam ipsam animam. Revera enim animae portio est carnalis affectio ejus, et vita, quam administrat corpori. Hanc ergo animam suam Paulus spernebat prae se, paratus pro Domino non solum alligari, sed et mori in Jerusalem, et sic perdere animam suam juxta consilium Domini.

Tu quoque si propriam deseras voluntatem, si corporis voluptatibus perfecte renunties, si carnem tuam crucifigas cum vitiis et concupiscentiis,

sed et mortifices membra tua, quae sunt super terram: probabis te Pauli imitatorem, qui non facias animam tuam pretiosiorem te ipso; probabis et Christi discipulum, etiam illam perdendo salubriter. Et quidem prudentius eam perdis ut custodias, quam custodis ut perdas. Nam qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam . Quid hic vos dicitis, observatores ciborum, morum neglectores? Hippocrates et sequaces ejus docent animas salvas facere in hoc mundo; Christus et ejus discipuli, perdere. Quemnam vos e duobus sequi magistrum eligitis? At manifestum se facit qui sic disputat: hoc oculis, hoc capiti, et illud pectori

vel stomacho nocet. Profecto unusquisque quod a suo magistro didicit, hoc in medium profert. Num in Evangelio legisti has differentias, aut in prophetis, aut in litteris apostolorum? Caro et sanguis pro certo revelavit tibi hanc sapientiam, non spiritus Patris; est enim carnis haec sapientia. Sed audi quid de ipsa nostri medici sentiant. Sapientia, inquiunt, carnis mors est; item: Sapientia carnis inimica est Deo . Num Hippocratis seu Galeni sententiam, aut certe de schola Epicuri debui proponere vobis? Christi sum discipulus; Christi discipulis loquor: ego si peregrinum dogma induxero, ipse peccavi. Epicurus atque Hippocrates corporis alter voluptatem, alter bonam habitudinem praefert; meus Magister utriusque rei contemptum praedicat.

Animae in corpore vitam, quam summo studio iste 1379 unde sustentet, ille unde et delectet, inquirit atque inquirere docet, Salvator monet et perdere.

Quid enim tibi aliud de Christi auditorio sonuit, cum paulo ante clamatum est: Qui amat animam suam, perdet eam? Perdet eam dixit, sive ponendo ut martyr, sive affligendo ut poenitens. Quanquam genus martyrii est, spiritu facta carnis mortificare; illo nimirum, quo membra caeduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. Videsne hac sententia Magistri mei carnis sapientiam condemnari, per quam utique aut in luxum voluptatis diffluitur, aut ipsa quoque bona valetudo corporis ultra quam oporteat appetitur? Denique quod vera sapientia in voluptates non effluat,

audisti profecto a Sapiente, ne inveniri quidem hanc in terra suaviter viventium . Qui autem invenit, dicit: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam . Si super salutem et pulchritudinem, quanto magis super voluptatem et turpitudinem? Quid vero prodest temperare a voluptatibus, et investigandis diversitatibus complexionum, ciborumque varietatibus inquirendis, quotidianam expendere curam? Legumina, inquit, ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, potum aquae non sustinet pectus, caules nutriunt melancholiam, choleram porri accendunt, pisces de stagno aut de lutosa aqua meae penitus complexioni non congruunt. Quale est hoc, ut in

totis fluviis, agris, hortis, cellariisve reperiri vix possit quod comedas?

Puta te, quaeso, monachum esse, non medicum; nec de complexione judicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quidem quieti tuae, parce deinde labori ministrantium, parce gravamini domus, parce conscientiae. Conscientiae dico, non tuae, sed alterius; illius videlicet, qui prope sedens, et edens quod sibi apponitur, de tuo singulari jejunio murmurat. Scandalo quippe est ei aut tua odiosa superstitio, aut duritia, quam forte putat illius, qui tibi habet providere. Scandalizatur, inquam, in tua singularitate frater judicans te superstitiosum, tanquam

superflua quaeritantem; aut certe me durum causans, qui non perquiram victui tuo necessaria. Frustra sibi quidam blandiuntur de exemplo Pauli, hortantis discipulum non bibere aquam, sed modico uti vino propter stomachum et frequentes suas infirmitates . Qui attendere debent primum quidem Apostolum minime sibi ipsi rem istiusmodi suadere, sed nec discipulum aeque exposcere sibi. Deinde non monacho hoc intimari, sed episcopo, cujus vita tenerae adhuc et nascenti Ecclesiae pernecessaria esset. Timotheus hic erat. Da mihi alterum Timotheum; et ego cibo eum, si vis, etiam auro, et poto balsamo. Caeterum tu tibimetipsi dispensas, misertus tui. Suspecta est mihi, fateor, tua ipsius in te dispensatio; et vereor tibi illudi sub

tegmine et nomine discretionis a carnis prudentia. Id te saltem volo admonitum esse, ut si tibi ita auctoritas Apostoli placet de bibendo vino, modico, quod ille adjunxit, non praetermittas. Et de hoc satis. Sed revertamur ad sponsam, et discamus ab ea vineas proprias se utiliter non custodire, praesertim nos qui videmur deputati custodes in vineis sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen,

SERMO XXXI. De excellentia divinae visionis; et quomodo in praesenti sanctis viris gustus divinae praesentiae variatur, pro variis animae desideriis.

ubi cubes in meridie . Studiosis mentibus Verbum sponsus 1380 frequenter apparet, et non sub una specie. Quid ita? Profecto quoniam nondum videtur sicuti est. Nempe illa visio stat, quia forma stat quae tunc videtur; est enim: nec ullam capit ex eo quod est, fuit, vel erit, mutationem. Tolle nempe: Fuit et Erit; unde jam transmutatio aut vicissitudinis obumbratio? At quidquid veniens ex eo quod Fuit non cessat tendere in id quod Erit, transitum sane habet per Est, sed omnino non est. Nam quomodo est, quod nunquam in eodem statu permanet? Solum proinde vere est, quod nec a Fuit praeciditur, nec ab Erit expungitur; sed solum atque inexpugnabile remanet ei Est, et manet quod est. Nec fuit sane tollit illi esse ab aeterno; nec Erit

esse in aeternum: ac per hoc sibi vindicat verum esse, id est increabile, interminabile, invariabile. Cum igitur ipse qui sic est, imo qui non sic aut sic est, videtur sicuti est; stat, ut dixi, illa visio, quia nulla eam interpolat vicissitudo. Et tunc ille de Evangelio unus omnibus, qui sic vident, denarius redditur in una specie quae offertur. Nam et quod apparet, ut invariabile in se est, ita invariabiliter intuentibus praesto est; et quibus apparet, nil videre desiderabilius volunt, nil possunt delectabilius. Quando ergo illa vel fastidiet aviditas, vel se subtrahet suavitas, vel fraudabit veritas, vel deficiet aeternitas? Quod si in aeternum extenditur

videndi copia pariter et voluntas; quomodo non plena felicitas? Nil quippe aut deest jam semper videntibus, aut superest semper volentibus.

At talis visio non est vitae praesentis, sed in novissimis reservatur, his duntaxat qui dicere possunt: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est

. Et nunc quidem apparet quibus vult; sed sicuti vult, non sicuti est. Non sapiens, non sanctus, non propheta videre illum, sicuti est, potest, aut potuit in corpore hoc mortali; poterit autem in immortali; qui dignus habebitur. Itaque videtur et hic, sed sicut videtur ipsi, et non sicuti est. Nam neque hoc luminare magnum (solem loquor istum, quem quotidie vides) vidisti tamen aliquando sicuti est, sed

Tous les livres