Sermones in Cantica canticorum (page 30)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Christum peccatis, qui ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . Nec cavendum a gravioribus tantum offensis, verbi gratia, ab aperto convicio seu maledicto, sed a clandestino quoquo et venenato susurrio. Non, inquam, sufficit os custodire ab his et his similibus; cavenda sunt et levia: si tamen leve debeat dici quodcunque in fratrem praesumpseris voluntate laedendi; cum hoc solo, si irasceris illi, divini reus judicii tenearis . Merito quidem: nam quod 1373 tu leve putas, et ob hoc levius praecipias, plerumque alius aliter accipit, tanquam homo videns in facie, et secundum faciem judicans, paratus festucam trabem suspicari, et scintillam putare fornacem. Non enim est omnium charitas illa, quae omnia credit . Proni sunt autem sensus hominis et cogitationes ad malum potius suspicandum, quam ad bonum credendum: praesertim ubi disciplina silentii nec te, qui in causa es, excusare permittit, nec illum vulnus suspicionis aperire quod patitur, ut curetur. Ita uritur ille, et moritur clauso et lethali vulnere, intra semetipsum gemens, dum totus in ira et disceptatione positus, nil aliud silens versare in mente possit, nisi injuriam quam accepit. Non potest orare, non potest legere, non sanctum aut spirituale aliquid meditari: et ita intercepto vitali spiritu, dum suis destituta alimentis vadit ad mortem anima pro qua Christus mortuus est, quid tu interim, quaeso, animi habes? Quid oratio tua, aut opus, quodcunque interim feceris, sapit

tibi, contra quem nimirum Christus anxie clamat de pectore fratris tui quem contristasti: Filius, inquiens, matris meae pugnat contra me, et qui simul mecum dulces capiebat cibos, replevit me amaritudine?

Quod si dixeris illum non tam graviter pro tam levi causa debuisse turbari, respondeo: Quanto levior est, tanto a te levius potuit non committi. Quanquam nescio quomodo leve dicas, ut jam dixi, quidquid amplius est quam irasci, cum vel hoc ipsum obnoxium esse judicio ex ore ipsius acceperis judicis. Quid enim? Tune leve dixeris, in quo offenditur Christus, unde ad Dei judicium pertrahi habes, cum horrendum sit incidere in manus Dei viventis? Tu ergo accepta forte injuria (quod quidem interdum non accidere in his conventibus

difficile est), non continuo more saecularis, obliqua referire fratrem responsione festines, sed neque, sub specie quasi corripiendi, verbo acuto et urenti transfigere audeas ullatenus animam, pro qua Christus affigi cruci dignatus est, non grunnire quasi increpando, non labiis mussitare quasi murmurando, non narem contrahere aut cachinare quasi subsannando, non frontem rugare quasi invehendo aut comminando. Sane commotio tua ibi moriatur ubi oritur, nec permittatur exire quae mortem portat, ne perimat; ut dicere possis et tu cum Propheta: Turbatus sum, et non sum locutus

Quosdam altius intellexi sentire istud, quasi de diabolo et angelis ejus dictum, qui, cum fuerint et

ipsi filii Jerusalem illius quae sursum est mater nostra, ex quo lapsi sunt, non cessant sororem suam Ecclesiam impugnare. Sed neque contendo, si quis usurpet hoc etiam in bonam significationem, secundum quod spirituales, qui sunt in Ecclesia, adversus carnales fratres suos dimicant in gladio spiritus, quod est verbum Dei , vulnerantes eos ad salutem, atque ad spiritualia istiusmodi impugnationibus provehentes? Utinam corripiat me justus in misericordia, et increpet me, percutiens et sanans, occidens et vivificans, quo audeam et ego dicere: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus . Esto, inquit, consentiens adversario tuo, dum es cum eo in via, ne tradat te judici, et judex tortori . Bonus adversarius,

cui si consentiens ero, non erit unde aut judex me calumnietur, aut tortor. Ego profecto, si quos vestrum aliquando pro hujusmodi contristavi, non me poenitet; contristati enim sunt ad salutem. Et quidem nescio id me fecisse unquam absque mea quoque magna tristitia, secundum illud: Mulier cum parit, tristitiam habet . Sed absit ut jam meminerim pressurae, tenens fructum doloris mei, dum perinde videam Christum formatum in sobole. Nescio autem quomodo etiam tenerius mihi astricti sunt, qui post increpatoria et per increpatoria tandem convaluerunt de infirmitate, quam qui fortes ab initio permanerunt, non indigentes istius modi medicamento. 1374

Ergo in hunc sensum poterit Ecclesia, seu anima diligens Deum, dicere quod decoloravit

eam sol, mittendo scilicet et armando de filiis matris ejus qui eam salubriter expugnarent, et captivam ducerent ad fidem amoremque ipsius, multis utique confixam sagittis illis, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae ; et item: Sagittae tuae infixae sunt mihi. Ideoque sequitur et ait: Quoniam non est sanitas in carne mea ; ut secundum animam sanior proinde fortiorque factus dicat: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ; et cum Apostolo: Quando enim infirmor, tunc potens sum et fortis . Vides quia carnis infirmitas robur spiritui augeat, et subministret vires? Ita econtrario noveris carnis fortitudinem debilitatem spiritus operari. Et quid mirum, si hoste debilitato,

tu fortior efficeris? Nisi forte illam tibi insanissime ducas amicam, quae non cessat concupiscere adversus spiritum . Vide ergo, si non prudenter sagittari et impugnari salubriter postulat sanctus, cum dicit in oratione: Confige timore tuo carnes meas . Optima timor iste sagitta, qui configit et interficit carnis desideria, ut spiritus salvus sit. Sed et qui castigat corpus suum, et in servitutem redigit, nonne is tibi videtur etiam manum contra se pugnantis ipse juvare?

Est et sagitta sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti , de quo Salvator: Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium . Est etiam sagitta electa

amor Christi, quae Mariae animam non modo confixit, sed etiam pertransivit, ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret, sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena. Aut certe pertransivit eam, ut veniret usque ad nos, et de plenitudine illa omnes acciperemus, et fieret mater charitatis, cujus pater est charitas Deus, parturiens et in sole ponens tabernaculum ejus, ut Scriptura impleretur, quae dicit: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae . Hoc enim impletum est per Mariam, quae in carne visibilem edidit, quem invisibilem nec de carne, nec cum carne suscepit. Et illa quidem in tota se grande et suave amoris vulnus accepit: ego vero me felicem putaverim,

si summa saltem quasi cuspide hujus gladii pungi inter me sensero, ut vel modico accepto amoris vulnere, dicat etiam anima mea: Vulnerata charitate ego sum . Quis mihi tribuat in hunc modum non modo vulnerari, sed et expugnari omnino usque ad exterminationem coloris et caloris illius, qui militat adversus animam?

Si exprobraverint filiae hujus saeculi illi animae quae hujusmodi est, dicentes pallidam et sine colore esse; nonne tibi congrue posse respondere videbitur: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol? Et si se ad hoc meminerit pervenisse adhortationibus seu increpationibus aliquorum servorum Dei, aemulantium eam Dei aemulatione; nonne consequenter veraciterque inferre poterit,

quia filii matris meae pugnaverunt contra me? Erit ergo sensus, juxta quod dictum est, ut Ecclesia seu studiosa quaevis anima id loquatur, non quasi gemens aut conquerens, sed quasi gaudens et gratias agens, insuper et glorians, quod pro nomine et amore Christi digna sit fusca seu decolor esse et dici: atque hoc ipsum ascribat non suae industriae, sed gratiae et misericordiae praevenientis se, et mittentis ad se. Nam quomodo crederet sine praedicante? quomodo autem praedicarent nisi mitterentur? Filios matris suae contra se pugnasse memorat, non ut irata, sed ut non ingrata. Unde et sequitur: Posuerunt me custodem in vineis. Quod verbum utique si spiritualiter examinetur, puto, nil in se quaerimoniae aut

rancoris habere videbitur, sed magis favorabile aliquid redolere. Verum ad id contingendum, prius sane quam manum apponere audeamus (locus enim sanctus est), conciliandus est nobis solitis precibus, et sic consultandus ille Spiritus qui scrutatur alta Dei; aut certe. Unigenitus qui est in sinu Patris, sponsus 1375 Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXX. Qualiter populus fidelium seu animae electorum per vineas significantur, quarum Ecclesia custos dicitur; et de prudentia carnis, quae est mors.

Posuerunt me custodem in vineis . Qui? Tuine illi oppugnatores quos proxime memorasti?

Audite et intelligite, si non se ab illis ipsis fatetur ista promotam, a quibus et passam. Nec mirum tamen, siquidem fuerit causa pugnandi intentio corrigendi. Nam quis nesciat multos amicabiliter utiliterque multoties oppugnatos? Quam multos quotidie experimur piis impugnationibus praelatorum ad meliora proficere, provehi ad altiora? Ergo illud potius demonstremus, si possumus, quemadmodum adversus Ecclesiam pugnatum sit a filiis matris suae, et hostili animo, et damno utili. Id enim jucundius, cum qui nocere intendunt, prosunt et nolentes. Utrumque vero sensum tenet superior interpretatio: quoniam quidem non defuerunt, et qui bene, et qui male aemularentur eam, diversa intentione pugnantes; sed utrique profuerunt. In tantum denique se

profecisse ex iis quae ab aemulis passa est gloriatur, ut pro una vinea, quam sibi abstulisse visi sunt, super multas se gaudeat constitutam. Hoc mihi, inquit, praestitere pugnando contra me et contra vineam meam, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea , ut unam pluribus commutarim. Hoc quippe est quod infert, Vineam meam non custodivi: tanquam causam subjungens unde hoc illi contigerit, ut non in una jam, sed in pluribus custos posita sit. Et littera quidem sic est.

Sed si eam simpliciter sequimur, contenti eo solo quod sonare in superficie illa videtur, putabimus nos legere in Scriptura sancta de his vineis corporeis et terrenis quas quotidie cernimus de roro

coeli et de pinguedine terrae accipere, unde fundunt vinum, in quo est luxuria: et sic nihil, non dico Domini sponsae dignum, sed nec cuivis caeterarum congruum quid de tam sancta et divina Scriptura attulisse videbimur. Quae enim convenientia sponsis et custodiae vinearum? Sed etsi convenire putetur, unde docebimus fuisse aliquando Ecclesiam istiusmodi deputatam officio? Nunquid de vineis cura est Deo? Si autem spirituali sensu vineas Ecclesias, id est fideles interpretamur populos, juxta prophetae sensum dicentis, Vinea Domini sabaoth domus Israel est , incipiet fortassis elucere nobis quomodo sponsae minime indignum sit fieri custodem in vineis.

Puto quod et non parva insuper et in hoc ipso apparebit praerogativa, si quis diligentius curet advertere quantum ubique per orbem in hujusmodi vineas dilataverit terminos suos a die illa qua Jerosolymis a filiis matris suae expugnata est et exturbata, una cum prima illa sua novella plantatione; multitudinem dico credentium, quorum legitur fuisse cor unum et anima una

. Et ipsa est, quam modo fatetur se minime custodisse, sed non ad insipientiam sibi. Nec enim ita inde evulsa in persecutione fuit, ut non alibi plantaretur, atque aliis locaretur agricolis, qui reddant fructus ejus temporibus suis. Non prorsus, non periit, sed migravit; etiam crevit et dilatata est, tanquam cui benedixit Dominus. Denique leva oculos tuos, et vide

si non operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei; si non extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus . Nec mirum, Dei enim aedificatio est, Dei agricultura est . Ipse fecundat, ipse propagat, ipse putat et purgat eam, ut fructum plus afferat. Quando nempe sua destitueret cura vel opera, quam plantavit dextera ejus? Non plane habenda neglectui, in qua apostoli palmites, Dominus vitis, et Pater ejus 1376 agricola est . In fide plantata, in charitate mittit radices, defossa sarculo disciplinae, stercorata poenitentium lacrymis, rigata praedicantium verbis: et sic sane exuberans vino in quo est laetitia, sed non luxuria; vino totius suavitatis, nullius libidinis. Hoc

certe vinum laetificat cor hominis; hoc constat et angelos bibere cum laetitia. Denique gaudent in conversione et poenitentia peccatorum, salutem hominum sitientes. Lacrymae poenitentium vinum eorum, quod in illis vitae odor, sapor gratiae sit, indulgentiae gustus, reconciliationis jucunditas, sanitas redeuntis innocentiae, serenatae suavitas conscientiae.

Ergo ex illa una vinea, quam saevae persecutionis visa est delevisse tempestas, quantae in universa terra propagatae refloruerunt? Et in his omnibus custos posita sponsa est, ut non contristetur, quod primam vineam non custodivit. Consolare, filia Sion: si caecitas ex parte contigit in

Israel, quid tu perdis? Mirare mysterium, et noli plangere detrimentum: dilata sinum, et collige plenitudinem gentium. Dic civitatibus Judae: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes . Moysi sane oblatum est a Deo, si praevaricatorem populum vellet dimittere, et divinae exponere ultioni, ipsum quidem fieri posse in gentem magnam: sed ille renuit . Quare? Ob nimiam profecto dilectionem qua illi fortiter devinctus populo tenebatur; et quoniam non requirebat quae sua sunt, sed Dei honorem, et non quod sibi utile foret, sed quod multis. Et ille quidem sic.

divinitus pro sui magnitudine servatum sponsae, ut ipsa potius, et non Moyses, mitteretur in gentem magnam. Non enim oportebat amicum sponsi praeripere sponsae benedictionem; et propterea non quidem Moyses, sed nova sponsa, cui dicitur: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae ; ipsa, inquam, prorsus missa est in gentem magnam. Num in majorem potuit quam in universitatem? Et facile universitas cessit portanti pacem, gratiam offerenti. Sed non sicut gratia, ita et lex. Quam dissimili vultu ad omnem conscientiam se offerunt suavitas hujus, et illius austeritas. Quis sane ex aequo respiciat condemnantem et consolantem, reposcentem et ignoscentem, plectentem et amplectentem? Non pari profecto acceptabitur

voto umbra et lux, ira et pax, judicium et misericordia, figura et veritas, virga et haereditas, frenum et osculum. Graves denique Moysi manus, testibus Aaron et Hur ; grave Legis jugum, testibus ipsis apostolis, qui hoc et sibi, et patribus importabile clamitant ; grave jugum, et vile praemium: nam terra est in promissione. Pro hujusmodi non est Moyses missus in gentem magnam. Verum tu, mater Ecclesia, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae, facile in duplici gratia obtines ab universis te recipi, et propter jugum suave, et propter regnum sublime. Pulsa de civitate, ab universitate exciperis, dum sic provocat quod promittis, ut quod imponis non terreat. Quid adhuc unius vineae plangis damnum,

Tous les livres