Sermones in Cantica canticorum (page 34)
Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO XXXIII. De his quae semper sectanda sunt a mente devota. Quid sit meridies, et de quatuor generibus tentationum semper evitandis.
Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie . Et alius quidam: Indica, inquit, mihi cur me ita judices . Ubi non sane sententiam causatur, sed scrutatur causam, erudiri flagellis petens, non erui. Item alius precatur, dicens: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me . Quas dixerit vias vel semitas, manifestat alibi: Deduxit me, inquit, super semitas justitiae (Psal.
XXII, 3). Ergo tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere; justitiam, et judicium, et locum habitationis gloriae sponsi: tanquam viam in qua ambulet, cautelam qua ambulet, et ad quam ambulet mansionem. De qua mansione sic habes in propheta: Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabilem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ; et iterum: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae . Porro de reliquis duobus: Justitia et judicium, ait, praeparatio sedis tuae . Merito tria ista mens devota requirit, utpote sedem Dei, et sedis praeparationem. Et pulchre in sponsae praerogativam concurrunt pariter omnia ad
consummationem virtutum, ut de forma justitiae sit formosa, de judiciorum notitia cauta, de desiderio praesentiae seu gloriae sponsi casta. Talem prorsus decet esse sponsam Domini, pulchram, eruditam et castam. Ergo petitio quam ultimam posui; istius est loci. Petit siquidem ab eo quem diligit anima sua, indicari sibi ubi pascat, et ubi cubet in meridie.
Et primo adverte quam eleganter amorem spiritus a carnis discernat affectu, dum dilectum exprimere magis ipsa affectione, quam nomine volens, non simpliciter: Quem diligo; sed: O, inquit, quem diligit anima mea, spiritualem designans dilectionem. Deinde quidnam eam in loco pascuae adeo delectet, diligenter attende. Sed nec illud
praetereat te de hora meridiana, et quod is potissimum exploratur locus, in quo qui pascit, cubat simul: quod est magnae securitatis indicium. Arbitror enim ob hoc additum, Cubat, quod eo loci minime necesse sit stare, et vigilare super custodiam gregis, 1388 quando grex, etiam cubante pastore et pausante sub umbris, libere nihilominus discurrat in pascuis. Felix regio, in qua pro libitu oves ingrediuntur et egrediuntur, et non est qui exterreat. Quis mihi tribuat videre vos, meque pariter in montibus pasci una cum illis nonaginta novem quae illic relictae leguntur, cum pastor earum dignanter ad unam descendit quae erraverat? Secure procul dubio cubat prope, qui et longe recedere minime dubitavit, sciens quia in tuto
eas relinqueret. Merito sponsa illo suspirat, merito inhiat loco pascuae simul et pacis, sed quietis, sed securitatis, sed exsultationis, sed admirationis, sed stuporis. Nam et me miserum, heu! longe agentem et de longe salutantem, en ipsa ejus recordatio ad lacrymas provocat, plane juxta affectionem et vocem dicentium: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion . Libet exclamare et me cum sponsa pariter et cum Propheta: Lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te . Quis non illic vehementer cupiat pasci et propter pacem, et propter adipem, et propter satietatem?
Nihil ibi formidatur, nihil fastiditur, nihil deficit. Tuta habitatio paradisus, dulce pabulum Verbum, opulentia multa nimis aeternitas.
Habeo et ego Verbum, sed in carne; et mihi apponitur veritas, sed in sacramento. Angelus ex adipe frumenti saginatur, et nudo saturatur grano; me oportet interim quodam sacramenti cortice esse contentum, carnis furfure, litterae palea, velamine fidei. Et haec talia sunt quae gustata afferunt mortem, si non de primitiis spiritus quantulumcunque accipiant condimentum. Prorsus mors mihi in olla, nisi ex prophetae farina dulcoretur . Denique absque spiritu et sacramentum ad judicium sumitur, et caro non prodest quidquam,
et littera occidit, et fides mortua est. Sed spiritus est qui vivificat, ut vivam in eis. At quantalibet sane abundantia spiritus pinguescant ista, non pari omnino jucunditate sumitur cortex sacramenti et adeps frumenti, fides et species [ alias mendose, spes], memoria et praesentia, aeternitas et tempus, vultus et speculum, imago Dei et forma servi. Nempe in omnibus his fides locuples mihi, intellectus pauper. Nunquid vero par sapor intellectui fideique, cum sit in meritum ista, ille in praemium? Vides ergo tantum distare inter pabula, quantum et inter loca; et sicut exaltantur coeli a terra, ita habitantes in eis, bonis potioribus abundare?
Festinemus proinde, filii, festinemus ad locum tutiorem, ad pastum suaviorem, ad uberiorem et
fertiliorem agrum. Festinemus ut habitemus sine metu, abundemus sine defectu, epulemur sine fastidio. Tu enim, Domine sabaoth, qui cum tranquillitate judicas omnia, etiam cum securitate aeque omnia ibi pascis. Idem ipse et Dominus exercituum, et pastor ovium. Ergo et pascis, et cubas pariter, sed non hic. Denique stabas cum e coelo prospiceres unam ex tuis oviculis (Stephanum loquor) a lupis circumdari super terram . Et propterea, quaeso, indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie; hoc est tota die: etenim illa meridies tota est dies, et ipsa nesciens vesperam. Et ideo melior dies illa in atriis tuis super millia , quia nescit occasum. At matutinum forsitan habuit, cum primum videlicet dies sanctificatus illuxit nobis,
per viscera utique misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto . Vere tunc suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui , cum in medio umbrae mortis exortus matutini lux orta est nobis, et mane vidimus gloriam Domini. Quanti reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt? Quare? nisi quia nox erat, et necdum venerat illud exspectatum mane, cui fuerat repromissa misericordia? Unde et orabat quis dicens: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi .
Fuit namque quaedam hujus aurora diei, ex quo sol justitiae per archangelum Gabrielem nuntiatus est terris, et Virgo Deum in utero de Spiritu sancto concepit 1389 et peperit Virgo, ac deinceps,
quoad in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Nam usque adeo per totum id temporis lux pusilla, et tanquam lux revera aurorae apparuit, ut diem esse interim apud homines pene universitas ignoraret. Denique si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Et utique ipsis paucis discipulis dicebatur: Adhuc modicum lumen in vobis est ; eo quod aurora esset et initium, vel potius indicium diei, dum Sol adhuc absconderet radios suos, et minime eos spargeret super terram. Paulus quoque dicebat, quoniam nox praecessit, dies autem appropinquavit , significans esse tunc adhuc adeo modicum lumen, ut propinquasse, quam venisse
diem dicere maluerit. Quando autem hoc dicebat? Profecto quando Sol reversus ab inferis, jam se ad alta coeli sustulerat. Quanto magis cum adhuc similitudo carnis peccati instar densae nubis operiret auroram, juxta omnes nimirum nostri corporis passiones, ita ut neque amara mors, nec crux probrosa defuerit? quanto magis, inquam, tunc exigua tenuisque admodum lux fuit, et quae de aurorae magis, quam de Solis prodire praesentia videretur?
Erat ergo aurora, et ipsa subobscura satis, tota illa Christi videlicet conversatio super terram, usque dum occumbens et rursum exoriens, solaris suae praesentiae lumine clariori fugavit auroram, et mane facto absorpta est nox in victoria. Denique
habes: Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole . Annon mane fuit, quando ortus est Sol? Attulit autem novum de resurrectione decorem, et sereniorem solito lucem, quoniam etsi noveramus eum secundum carnem, sed nunc jam non novimus . Est scriptum in Propheta: Decorem induit, induit fortitudinem, et praecinxit se ; quod carnis infirma, tanquam nubila quaedam excusserit, stolam gloriae induens. Sane extunc elevatus est Sol, et sensim demum diffundens suos radios super terram, coepit paulatim ubique clarior apparere, fervidiorque sentiri. Verum quantumlibet incalescat et invalescat, multiplicet et dilatet radios suos per omnes hujus nostrae mortalitatis curriculum
(erit enim nobiscum usque ad consummationem saeculi ; non tamen ad meridianum perveniet lumen, nec in illa sui plenitudine videbitur modo, in qua videndus est postea, ab his duntaxat, quos hac visione ipse dignabitur. O vero meridies, plenitudo fervoris et lucis, solis statio, umbrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum depulsio! O perenne solstitium, quando jam non inclinabitur dies! o lumen meridianum, o vernalis temperies, o aestiva venustas, o autumnalis ubertas; et, ne quid videar praeteriise, o quies et feriatio hiemalis! Aut certe, si hoc magis probas, sola tunc hiems abiit et recessit. Hunc locum, inquit, tantae claritatis et pacis et plenitudinis indica mihi, ut quemadmodum Jacob adhuc in corpore
manens vidit Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima ejus ; vel certe sicut Moyses vidit eum, non per figuras et aenigmata, seu per somnia, uti prophetae alii, sed modo plane praecellenti atque inexperto caeteris, sibi noto et Deo ; vel sicut Isaias revelatis oculis cordis vidit eum super solium excelsum et elevatum ; vel etiam quomodo Paulus raptus in paradisum audivit verba ineffabilia , et Dominum suum Jesum Christum vidit oculis suis; ita ego quoque te in lumine tuo et in decore tuo per mentis excessum merear contemplari pascentem uberius, quiescentem securius.
Nam et hic pascis, sed non in saturitate; nec cubare licet, sed stare et vigilare oportet propter timores nocturnos. Heu! nec clara lux, nec plena refectio, nec mansio tuta: et ideo indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Beatam me dicis cum esurio et sitio justitiam . Quid hoc ad illorum felicitatem, qui repleti sunt in bonis domus tuae , qui epulantur et exsultant in conspectu Dei, et delectantur in laetitia? Sed et si quid patior propter justitiam, nihilominus 1390 beatam pronuntias . Et certe pasci ubi timeas pati, jucunditatem habet, sed non securitatem. Porro autem pasci et pati simul, nonne molesta jucunditas est? Omnia mihi hic cedunt citra perfectum, plura praeter votum, et tutum
nihil. Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? Vultum tuum, Domine, requiram . Vultus tuus meridies est. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Scio satis ubi pascas non cubans; indica mihi ubi pascas et cubes. Non ignoro ubi aliis temporibus pascere soleas; sed scire velim ubi in meridie pascas. Nam in tempore quidem mortalitatis meae, et in loco peregrinationis meae consuevi sane sub tua custodia pasci, et pascere in lege, et prophetis, et psalmis de te; nec non in evangelicis pascuis, et apud apostolos similiter requievi; frequenter etiam de gestis sanctorum, et verbis, et scriptis eorum, victum mihi atque attinentibus mihi mendicavi ut potui; frequentius autem (quoniam is magis ad manum
fuit) manducavi panem doloris, et vinum compunctionis bibi; et factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Nisi quod de mensa tua; siquidem parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me : de ipsa, inquam, tuae quidem beneficio miserationis, accipio, in quo utcunque respiro, quoties tristis est anima mea, et quoties conturbat me. Haec pascua novi et frequentavi te secuta pastorem; sed indica, quaeso, etiam quae non novi.
Sunt quidem et alii pastores, qui dicunt se esse sodales tuos, et non sunt, habentes greges suos, et fines suos pabulo mortis refertos, in quibus pascunt nec tecum, nec per te, quorum utique terminos
non intravi, nec appropiavi eis. Ipsi sunt qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic est ; promittentes sapientiae et scientiae pascua uberiora, et creditur eis, et confluunt ad eos multi, et faciunt eos filios gehennae duplo quam se. Cur hoc, nisi quia non est ibi meridies et perspicua lux, ut liquido veritas cognoscatur; facileque pro ea recipitur falsitas propter verisimilitudinem, quae non facile in obscuro a vero discernitur, praesertim quia aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior?
Et propterea quaeso, ut indices mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est in manifesto, ne seducta incipiam vagari post greges sodalium tuorum, quemadmodum et ipsi vagi sunt, nulla stabiles certitudine veritatis, semper discentes,
et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes . Haec sponsa propter philosophorum et haereticorum varia et vana dogmata.
Mihi vero videtur non solum propter ea, sed et propter dolos invisibilium potestatum, sicut sunt seductorii spiritus, sedentes in insidiis, et parantes sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: propter hos, inquam, et maxime, videtur mihi illa meridies optanda etiam nobis, ut clara luce deprehendamus astutias diaboli, atque angelum Satanae illum, qui se transfigurat in angelum lucis , ab angelo nostro facillime discernamus. Non enim aliter nos custodire sufficimus ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC,
6), nisi in meridiano aeque lumine. Quod quidem daemonium idcirco meridianum dictum existimo, quia sunt aliqui de numero malignorum, qui cum merito tenebrosae obstinataeque voluntatis suae nox et nox perpetua sint, diem tamen se ad fallendum simulare noverunt, nec modo diem, sed et meridiem, sicut eorum princeps non contentus esse aequalis Deo, etiam adversatur, et extollitur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus . Itaque nisi cordi illius, quem forte aliquod istiusmodi daemonium meridianum tentandum acceperit, oriens ex alto illuxerit verus meridies, qui falsum convincat et prodat, non poterit omnino caveri, sed tentabit et supplantabit sine dubio sub specie boni, pro bono scilicet malum incauto et improvido persuadens.