Sermones in Cantica canticorum (page 35)
Et tunc meridies, id est major claritas, apparet, tentans, cum quasi boni majoris imaginem praefert. 1391
Quoties, verbi causa, suggessit anticipare vigilias, quo ad solemnia fratrum illuderet dormitanti? Quoties, produci jejunia, ut divinis obsequiis eo inutilem redderet, quo imbecillem? Quoties bene proficientibus in coenobiis invidens, obtentu quasi majoris puritatis eremum petere persuasit, et cognoverunt miseri tandem, quam verus sit sermo quem frustra legerant: Vae soli, quoniam si ceciderit, non habet sublevantem?
Quoties ad opus manuum plus, quam opus fuerat, incitavit; et fractum viribus, caeteris regularibus exercitiis invalidum reddidit? Quam multis exercitationem corporis, quae juxta Apostolum ad modicum
valet , non modicam persuasit, et pietate fraudavit? Denique ipsi experti estis, quomodo quidam, ad verecundiam illorum dico, qui ante inhiberi non poterant (ita in spiritu vehementi ad omnia ferebantur), post ad tantam ignaviam devenerunt, ut secundum illud Apostoli, cum spiritu coeperint, nunc carne consummentur : quam turpe iniere foedus cum suis corporibus, quibus crudele ante indixerant bellum. Videas, proh pudor! importune superflua quaeritare, qui prius necessaria obstinatissime recusabant. Quanquam si qui in sua forte invicti obstinatione perdurant, indiscretius abstinentes, et singularitate notabili conturbantes eos, cum quibus habitare debent unius moris in domo; haud scio sane an se existiment
pietatem retinere, cum hujusmodi mihi videantur et longius abjecisse. Nam qui sapientes in oculis suis decreverunt apud se nec consilio acquiescere, nec praecepto, videant quid respondeant, non mihi, sed dicenti: Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Praemiserat autem quia melior est obedientia quam victima et auscultare magis quam offerre adipem arietum , id est abstinentiam contumacium. Unde Dominus per Prophetam: Nunquid manducabo, ait, carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo ? significans minime sibi accepta fore jejunia superborum vel immundorum.
Sed sane vereor, ne damnantes superstitiosos, videamur frena laxare gulosis; et audiant illi ad periculum sui, quod ad remedium his dicitur. Quamobrem audite, utraque pars, quatuor esse tentationum genera, et ipsa nobis ita prophetico sermone describi. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano . Attendite nihilominus et vos alii, quod omnibus spero profuturum. Illud omnes in nobis sentimus et sensimus qui conversi sumus ad Dominum, quod sancta Scriptura dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem . Itaque primordia nostrae
conversionis, juxta communis quidem experientiae rationem, primus exagitat timor, quem intrantibus statim horror vitae ingerit arctioris, et insuetae austeritas disciplinae. Atque is timor nocturnus dicitur, vel quia nox in Scripturis designare solet adversa, vel quoniam propter quod adversa pati aggredimur, id nondum revelatum est. Si enim dies ille luceret, in cujus lumine pariter et labores et praemia videremus; timor omnino quorumvis laborum nullus esset prae desiderio praemiorum. dum clara luce appareret quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis . Nunc vero quoniam abscondita sunt ab oculis nostris, et nox est interim in hac parte; tentamur nimirum a timore
nocturno, et pro bonis quae non videmus, formidamus quae impraesentiarum sunt adversa tolerare. Vigilandum proinde et orandum primo intrantibus contra hanc primam tentationem, ne subito praeoccupati a pusillanimitate spiritus et tempestate, a bono coepto, quod absit! resiliant.
Superata autem hac tentatione, armemus nos nihilominus et adversus hominum laudes, quae de laudabili potissimum vita sumunt materiam. Alioquin patebimus vulneri a sagitta volante in die, quae est inanis gloria. Fama siquidem volat; et ideo in die, quia ex 1392 operibus lucis. Si haec exsufflatur tanquan inanis aura, restat ut solidius aliquid afferatur de divitiis et honoribus saeculi, si forte
qui non curat laudes, appetat dignitates. Et vide, si non hic ordo tentandi servatus est in Domino nostro, cui post suggestum ad solam vanitatem praecipitium, ostensa sunt omnia regna mundi atque oblata . Tu ergo exemplo Domini et ista renue. Aliter necesse est circumveniri te a negotio perambulante in tenebris, quod est hypocrisis. Etenim ista de ambitione descendit, et in tenebris habitatio ejus: quippe abscondit quod est, et quod non est mentitur. Negotiatur autem omni tempore, formam retinens pietatis ad sese occultandum, virtutem autem ejus vindicans, et emens honores.
Postrema tentatio est daemonium meridianum, quod solea maxime insidiari perfectis, qui videlicet, tanquam viri virtutum, omnia superaverint;
voluptates, favores, honores. Quid enim jam superest ei qui tentat, in quo possit pugnare palam adversus hujusmodi? Venit proinde occultus, qui manifestus non audet; et quem satis expertus est apertum omne horrere malum, falso bono supplantare molitur. Qui autem dicere possunt cum Apostolo: Non enim ignoramus astutias ejus
; quo plus proficiunt, eo magis solliciti sunt cavere a laqueo isto. Hinc est quod Maria angelica salutatione turbatur , dolum, nisi fallor, suspicans; et Josue non prius amicum angelum suscipit, quam esse amicum noverit. Denique sciscitatur, suusne sit, an adversariorum , tanquam qui expertus sit daemonii meridiani versutias. Apostoli quoque aliquando cum laborarent
in remigando, vento adversante et jactante naviculam, videntes Dominum ambulantem super mare, et putantes esse phantasma, ita ut clamarent prae timore, nonne apertam meridiani suspicionem daemonii praetenderunt? Et recordamini Scripturae dicentis, quia quarta vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Quarto igitur, id est supremo demum loco, haec tentatio formidetur, et quo se in summo stare quis viderit, eo sibi vigilantius ab incursu et daemonio meridiano cavendum intelligat. Porro discipulis verus se manifestavit meridies in eo quod audierunt: Ego sum, nolite timere ; et falsi suspicio ab eis depulsa est. Utinam et nobis, quoties palliata falsitas molitur irrepere, emittat lucem suam et veritatem suam ad prodendam
illam oriens ex alto verus meridies, et dividat lucem a tenebris, ut non notemur a propheta tanquam ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem .
Adhuc, nisi taedio fuerit longitudo sermonis, has quatuor tentationes tentabo suo ordine assignare ipsi corpori Christi, quod est Ecclesia. Et ecce quam brevius possum percurro. Videte primitivam Ecclesiam, si non primo pervasa est acriter nimis a timore nocturno. Erat enim nox, quando omnis qui interficeret sanctos, arbitrabatur obsequium se praestare Deo. Hac autem tentatione devicta et sedata tempestate, inclyta facta est, et juxta promissionem ad se factam, in brevi posita in superbiam saeculorum.
Et dolens inimicus quod frustratus esset, a timore nocturno convertit se callide ad sagittam volantem in die, et vulneravit in ea quosdam de Ecclesia. Et surrexerunt homines vani, cupidi gloriae, et voluerunt sibi facere nomen: et exeuntes de Ecclesia, diu eamdem matrem suam afflixerunt in diversis et perversis dogmatibus. Sed haec quoque pestis depulsa est in sapientia sanctorum, sicut et prima in patientia martyrum.
En tempora ista libera quidem Deo miserante ab utraque illa malitia; sed plane foeda a negotio perambulante in tenebris. Vae generationi huic a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis! si tamen hypocrisis dici debet, quae jam latere prae abundantia non valet, et prae impudentia non quaerit. Serpit
hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiae, et quo latius, eo desperatius; eoque periculosius, quo interius. Nam si insurgeret apertus inimicus haereticus, mitteretur foras et aresceret; si violentus inimicus, absconderet se forsitan 1393 ab eo. Nunc vero quem ejiciet, aut a quo abscondet se? Omnes amici, et omnes inimici; omnes necessarii, et omnes adversarii; omnes domestici, et nulli pacifici; omnes proximi, et omnes quae sua sunt quaerunt. Ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo. Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Inde is quem quotidie vides meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis et calcaribus, et plus calcaria quam altaria fulgent. Inde splendidae
mensae et cibis, et scyphis; inde commessationes et ebrietates; inde cithara, et lyra, et tibia; inde redundantia torcularia, et promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentaria, inde referta marsupia. Pro hujusmodi volunt esse et sunt ecclesiarum praepositi, decani, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi. Nec enim haec merito cedunt, sed negotio illi, quod perambulat in tenebris.
Olim praedictum est, et nunc tempus impletionis advenit: Ecce in pace amaritudo mea amarissima . Amara prius in nece martyrum, amarior post in conflictu haereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugare, non fugere eos potest; ita invaluerunt, et multiplicati sunt super numerum. Intestina et insanabilis
est plaga Ecclesiae; et ideo in pace amaritudo ejus amarissima. Sed in qua pace? Et pax est, et non est pax. Pax a paganis, et pax ab haereticis; sed non profecto a filiis. Vox plangentis in tempore isto: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me . Spreverunt et maculaverunt me a turpi vita, a turpi quaestu, a turpi commercio, a negotio denique perambulante in tenebris. Superest ut jam de medio fiat daemonium meridianum ad seducendos si qui in Christo residui sunt, adhuc permanentes in simplicitate sua. Siquidem absorbuit fluvios sapientium, et torrentes potentium, et habet fiduciam ut Jordanis influat in os ejus , id est simplices et humiles qui sunt in Ecclesia. Ipse enim
est Antichristus, qui se non solum diem, sed et meridiem mentietur, et extolletur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus: quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui , utpote verus et aeternus Meridies, sponsus et advocatus Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum . Olim sanctus Moyses, quoniam multum praesumebat de gratia et familiaritate, quam invenerat apud Deum,
aspirabat ad quamdam visionem magnam, ita ut diceret Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi te ipsum. Accepit autem pro ea visionem longe inferiorem, ex qua tamen ad ipsam quam volebat, posset aliquando pervenire . Filii quoque Zebedaei in simplicitate cordis sui ambulantes, magnum aliquid et ipsi ausi sunt, sed ad gradum nihilominus sunt reducti, per quem fuerat ascendendum . Ita et modo sponsa, quoniam rem grandem postulare videtur, reprimitur sane austeriori responsione, sed plane utili et fideli. Oportet namque humiliter sentire de se nitentem ad altiora, ne, dum supra se attollitur, cadat a se, nisi in se firmiter per veram humilitatem fuerit solidatus. Et quia nisi humilitatis merito
maxima minime obtinentur, propterea qui provehendus est, correptione humiliatur, humilitate meretur. Tu ergo cum te humiliari videris, habeto id signum in bonum omnino argumentum gratiae propinquantis. Nam sicut ante ruinam exaltatur cor , ita ante exaltationem humiliatur, Sane utrumque legis, Deum scilicet et superbis resistere, et humilibus dare gratiam Nonne denique servum suum Job, cum post insignem 1394 triumphum, tantam et tam probatam ipsius patientiam larga remunerandam benedictione censeret, prius in multis et districtis percunctationibus humiliare curavit, et sic parare viam benedictioni .
Deus, si tunc libenter accipimus, nisi quando et per alium hoc facit, sapiamus similiter. Quamobrem accipite hujus rei mirabile documentum de sancto David. Aliquando maledictum est illi et a servo; at ille nec cumulatam injuriam sensit, quia praesensit gratiam. Quid mihi, ait, et vobis, filii Sarviae?
O vere hominem secundum cor Dei, qui se ulciscenti, potius quam exprobranti succensendum putavit! Unde et secura conscientia loquebatur: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis . Vetuit ergo prohiberi maledicum conviciantem, quaestum aestimans maledicta. Et addit: Dominus misit illum ad maledicendum David .
Prorsus secundum cor Dei, qui de corde Dei ferebat sententiam. Saeviebat lingua maledica, et ille intendebat quid in occulto ageret Deus. Vox maledicentis in auribus, et animus inclinabat se ad benedictionem. Nunquid in ore blasphemi Deus? Absit! Sed eo usus est ad humiliandum David. Nec latuit Prophetam; quippe cui incerta et occulta sapientiae suae manifestaverat Deus , et ideo dicit: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas
Vides quia humilitas justificat nos? Humilitas dixi; et non: Humiliatio. Quanti humiliantur, qui humiles non sunt? Alii cum rancore humiliantur, alii patienter, alii et libenter. Primi rei sunt, sequentes innoxii, ultimi justi. Quanquam et innocentia