Sermones in Cantica canticorum (page 36)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

portio justitiae est, sed consummatio ejus apud humilem; qui autem dicere potest: Bonum mihi quia humiliasti me, is vere humilis est. Non potest hoc dicere qui invitus tolerat; minus, qui murmurat. Neutri horum promittimus gratiam, quod humiliatur: etsi sane longe hi duo a se differant, et alter quidem in patientia sua possideat animam suam, alter in suo murmure pereat. Sed enim etsi unus iram, neuter tamen gratiam promeretur; quoniam non humiliatis, sed humilibus Deus dat gratiam. Est autem humilis, qui humiliationem convertit in humilitatem, et ipse est qui dicit Deo: Bonum mihi quod humiliasti me. Nemini prorsus, quod patienter fert, bonum est, sed plane molestum. Scimus autem quod hilarem datorem diligit Deus .

Unde et cum jejunamus, jubemur caput nostrum ungere oleo, et faciem lavare , ut nostrum scilicet opus bonum spirituali quodam gaudio condiatur, et holocaustum nostrum pingue fiat. Etenim sola gratiam, quam praefert, meretur laeta et absoluta humilitas. Quae enim coacta fuerit vel extorta, qualis utique est in viro patiente illo qui possidet animam suam; haec, inquam, humilitas, etsi vitam obtinet propter patientiam, propter tristiam tamen gratiam non habebit. Non enim congruit ei, qui ejusmodi est, illud Scripturae: Glorietur humilis in exaltatione sua

Vis autem videre humilem recte gloriantem, et vere dignum gloria? Libenter, inquit, gloriabor in

infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi . Non dicit patienter se ferre infirmitates suas; sed et gloriari, et libenter gloriari in illis, probans etiam sibi bonum esse, quod humiliatur; nec sufficere omnino, ut possideat animam suam tanquam patienter humiliatus, nisi et gratiam accipiat tanquam sponte humiliatus. Generalem vero hinc audi regulam: Omnis qui se humiliat, ait, exaltabitur

. Significat profecto, non omnem exaltandam esse humilitatem, sed eam tantum, quae de voluntate venit, non ex tristitia, nec ex necessitate. Nec enim per contrarium omnis qui exaltatur, humiliandus erit; sed tantum qui se exaltat, humiliabitur, nimirum ob voluntariam vanitatem. Ita ergo non qui humiliatur, sed qui sponte

se humiliat, exaltabitur; 1395 utique ob meritum voluntatis. Esto enim quod humilitatis materia per alium ministratur, verbi gratia, probra, damna, supplicia; non tamen idcirco recte ab alio, quam a semetipso humiliatus ille dicetur, qui illa omnia tacita et laeta conscientia, causa Dei subeunda decreverit.

Sed quo progredimur? Patienter, ut sentio, sustinetis excessum in verbo de humilitate et patientia; sed revertamur ad locum, de quo digressi sumus. Id namque incidit nobis ex occasione responsi,

quo grandia praesumentem sponsam reprimendam censuit sponsus, et non ad insipientiam illi; sed ut sane ex eo probabilioris et majoris humilitatis daretur occasio, per quam dignior potiorum, atque eorum ipsorum quae petebat, capacior efficeretur. Verumtamen quia adhuc in januis sumus praesentis capituli, discussionis ejus initium principio, si placet, sermonis alterius ordiamur, praesertim ne verba sponsi vel recenseantur cum taedio, vel audiantur. Quod ipse avertat a servis suis Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXV. De increpatione dura, quam facit sponsus ad sponsam; et duplici ignorantia nimium pavenda et fugienda.

Si te, inquit, ignoras, egredere . Dura et aspera increpatio, quod dicit, egredere. Hoc quippe verbum servi audire solent a valde irascentibus et indignantibus dominis, vel ancillae a dominabus suis, cum graviter illas offenderint: Exi hinc, exi a me, egredere a conspectu meo et a domo ista. Hoc ergo verbo aspero et amaro satis, nimiumque increpatorio utitur modo sponsus contra dilectam, sub conditione tamen, si se ipsam ignoraverit. Nil quippe validius efficaciusve ad terrendum potuit in eam intendere, quam ut egredi minaretur. Quod et tu advertere potes, si bene attendas unde quo egredi jubeatur. Unde enim, quo putas, nisi de spiritu ad carnem, de bonis animi ad saecularia desideria,

de interna requie mentis ad mundi strepitum, et inquietudinem curarum exteriorum? In quibus omnibus non est nisi labor et dolor, atque afflictio spiritus. Quae enim anima semel a Domino didicit et accepit intrare ad se ipsam, et in intimis suis Dei praesentiam suspirare, et quaerere faciem ejus semper: spiritus est enim Deus; et qui quaerunt eum, oportet eos in spiritu ambulare, et non in carne, ut secundum carnem vivant: talis, inquam, anima nescio an vel ipsam gehennam ad tempus experiri horribilius poenaliusve ducat, quam post spiritualis studii hujus gustatam semel suavitatem exire denuo ad illecebras, vel potius ad molestias carnis, sensuumque inexplebilem repetere curiositatem, dicente Ecclesiaste: Oculus non impletur visu, nec auris

auditu . Audi enim hominem expertum quae loquimur: Bonus es, inquit, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te . Ab hoc bono si quis avertere sanctam illam animam conaretur, puto haud secus accepisset, quam si se de paradiso, et ab ipso introitu gloriae conspiceret deturbari. Audi adhuc et alium similem huic: Tibi dixit cor meum, ait, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram . Unde et dicebat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est ; et item loquens ad animam suam dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi

. Dico ergo vobis: Nihil est quod in tantum formidet, quisquis hoc beneficium semel accepit, quam ne gratia derelictus, necesse habeat denuo egredi ad carnis consolationes, imo desolationes; rursumque carnalium sensuum sustinere tumultus.

Terribilis proinde et nimis formidolosa comminatio: Egredere, et pasce haedos tuos. Quod est: Indignam te noveris illa tua familiari et suavi rerum contemplatione coelestium, intelligibilium, divinarum. Quamobrem egredere de sanctuario meo, corde tuo, ubi secretos sacrosque veritatis ac sapientiae sensus 1396 dulciter haurire solebas; et magis tanquam una de saecularibus, pascendis et oblectandis

tuae carnis sensibus intricare. Haedos quippe (qui peccatum significant, et in judicio collocandi sunt a sinistris) dicit vagos et petulantes corporis sensus, per quos peccatum, tanquam mors per fenestras, intravit ad animam. Cui et bene congruit quod sequitur in Scriptura: Juxta tabernacula pastorum. Non enim supra, sicut agni, sed juxta tabernacula pastorum haedi pascuntur. Pastores siquidem, qui veri pastores sunt, licet tabernacula habeant de terra et in terra, corpora videlicet sua, in diebus quibus nunc militant; non tamen de terra, sed de coelestibus pascuis greges Dominicos pascere consueverunt: neque enim suam eis, sed Domini praedicant voluntatem. At haedi, qui sunt corporis sensus, coelestia non requirunt; sed juxta tabernacula

pastorum, in omnibus videlicet bonis sensibilibus hujus mundi, quae est regio corporum, sumunt, unde sua desideria non tam satient quam irritent.

Turpis mutatio studiorum! ut cui ante studii fuerat, peregrinantem et exsulem animam suam sacris meditationibus, tanquam coelestibus pascere bonis, Dei beneplacitum et mysteria voluntatis ejus inquirere, penetrare devotione coelos, et mente supernas circuire mansiones, salutare patres atque apostolos et choros prophetarum, martyrumque admirari triumphos, ac stupere pulcherrimos ordines angelorum: nunc omnibus his omissis, turpi se mancipet corporis servituti ad obediendum carni, ad satisfaciendum ventri et gulae, ad mendicandum

in universa terra, unde ex ea quae praeterit mundi hujus figura, suam semper famelicam curiositatem aliquatenus consoletur. Exitus aquarum deducant oculi mei super hujusmodi animam, quae cum nutriretur in croceis, demum amplexatur stercora . Pavit enim, juxta beati viri sententiam, sterilem quae non habebat filios, et viduae non benefecit

. Et vide, quia non simpliciter, egredere; sed, egredere, inquit, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos. In quo, ut mihi videtur, magnae cujusdam rei nos admonet. Quid istud? Heu! quod egregia creatura, jam olim facta de grege, et nunc in pejus miserabiliter proruens, non saltem inter greges remanere permittitur,

sed post abire jubetur. Quomodo, inquis? Quomodo legis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis . Ecce quomodo de grege facta est egregia creatura. Puto, dicerent jumenta, si loqui fas esset: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis . Cum in honore esset, inquit. In quo honore, quaeris? Habitabat in paradiso, et in loco voluptatis conversatio ejus. Nihil molestiae, nihil indigentiae sentiebat, odoriferis stipatus malis, fulcitus floribus, gloria et honore coronatus, et constitutus super opera manuum Plasmatoris; magis autem ob insigne divinae similitudinis praecellebat; et erat illi sors et societas cum plebe angelorum, et cum omni militia coelestis

Sed mutavit istam gloriam Dei in similitudinem vituli comedentis fenum. Inde est quod panis angelorum factus est fenum positum in praesepio, appositum nobis tanquam jumentis. Verbum quippe caro factum est , et juxta prophetam: Omnis caro fenum. At fenum istud minime desiccatum est, nec ex eo cecidit flos, quia requievit super ipsum Spiritus Domini. Propter hoc namque aliquando finis venit universae carnis, quia spiritus recesserat vitae. Denique ait: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est . Carnis nomine hoc loco vitium designari intellige, non naturam: nec enim spiritum natura expungit, sed vitium. Propter vitium ergo omnis caro fenum, et

omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est, inquit, fenum, et cecidit flos; sed non ille flos qui de virga et radice Jesse ascendit, eo quod requievit super eum Spiritus Domini ; nec illud fenum quod Verbum factum est, pro eo quod sequitur in propheta, Verbum autem Domini manet in aeternum . Si enim fenum Verbum, et 1397 Verbum in aeternum manet, fenum quoque necesse est maneat in aeternum. Alioquin quomodo vitam praebet aeternam, si ipsum minime manet in aeternum? Ait enim: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et quem panem dicat, aperit cum subjungit: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita . Quomodo ergo aeternum non est, quo aeternaliter vivitur?

Sed recole nunc mecum vocem Filii ad Patrem loquentis in psalmo: Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem . Haud dubium quin de corpore dicat, quod in sepulcro jacebat exanime. Hoc enim sanctum et angelus qui nuntiavit Virgini, locutus est dicens: Et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei . Quo ergo pacto sanctum fenum poterat videre corruptionem, quod de incorrupti uteri perpetuo virore vernantibus pascuis ortum, etiam avidos angelorum in se figere possit obtutus, insatiabiliter oblectandos? Perdat sane fenum viriditatem, si Maria virginitatem amiserit. Ergo cibus hominis mutavit se in pabulum pecoris, homine mutato in pecus. Heu tristis et lacrymosa

mutatio! ut homo paradisi accola, terrae dominus, coeli civis, domesticus Domini sabaoth, frater beatorum spirituum, et coelestium cohaeres virtutum, repentina se conversione invenerit et propter infirmitatem jacentem in stabulo, et propter similitudinem pecorinam indigentem feno, et propter indomitam feritatem alligatum praesepio, sicut scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te . Agnosce tamen, o bos, possessorem tuum; et tu, asine, praesepe domini tui; ut prophetae Dei fideles inveniantur, qui ista sunt Dei mirabilia praelocuti. Cognosce, pecus, quem non cognovisti homo; adora in stabulo quem fugiebas in paradiso; honora praesepium cujus contempsisti imperium; comede fenum,

Sed quaenam causa, inquis, tantae dejectionis? Profecto quod homo cum in honore esset, non intellexit. Quid non intellexit? Non dicit: Nos dicamus. Positus in honore non intellexit quod limus esset, honoris fastigio delectatus; et continuo in se expertus est, quod tanto post tempore homo de filiis captivitatis et prudenter advertit, et veraciter protulit, dicens: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit . Vae misero, quod non fuit qui jam tunc diceret ei: Quid superbis, terra et cinis? Hinc egregia creatura gregi admista est, hinc bestiali similitudine Dei similitudo mutata est, hinc societas cum jumentis pro consortio

angelorum inita est. Vides quam sit fugienda nobis haec ignorantia, de qua tot millia malorum universo nostro generi provenerunt? Ait enim propterea hominem jumentis insipientibus comparatum, quia non intellexit. Cavenda proinde omnimodis ignorantia, ne forte, si adhuc sine intellectu, et post vexationem, inventi fuerimus, multo plura et graviora prioribus mala inveniant nos, dicaturque de nobis: Curavimus Babylonem, et non est sanata . Merito quidem, quod nec vexatio dederit intellectum auditui.

Et vide ne forte etiam hinc sponsus, cum dilectam ab ignorantia tanto increpationis tonitruo deterreret, propterea minime dixerit: Egredere

cum gregibus; aut: Egredere ad greges; sed: Egredere, ait, post greges sodalium tuorum. Utquid hoc? Sane ut secundam proinde ignorantiam priore magis pavendam pudendamque ostenderet, quod illa hominem bestiis parem fecisset, ista et posteriorem. Nam homines quidem merito ignorantiae ignorati, id est reprobati, et ad tremendum illud judicium stare, et igni perpetuo tradi habent, non autem et pecudes. Nec dubium fore deterius his qui sic erunt, quam his qui omnino non erunt. Melius ei fuerat, inquit, si natus non fuisset homo ille

. Non utique si natus non fuisset omnino, sed si natus non fuisset homo; sed, verbi gratia, aut pecus, aut alia quaepiam creatura: quae quoniam judicium non haberet, ad judicium non veniret, ac per hoc nec ad

supplicium. Sciat ergo anima rationalis, quae se ob priorem ignorantiam 1398 erubescit, pecudes habere sodales in perfruendis utique bonis terrae; non etiam similiter socias habituram in perferendis tormentis gehennae; et tum demum etiam ab ipsis gregibus suorum sodalium jumentorum cum dedecore exturbandum; nec jam vel cum ipsis ituram, sed plane post, quando illis nihil mali sentientibus, ipsa malis omnibus exponetur: a quibus non liberabitur in aeternum, siquidem secundo ignorare adjecerit. Egreditur itaque homo, et solitarius abit post greges sodalium suorum, cum solus in inferno inferiori retruditur. Annon tibi posteriorem videtur tenere locum, qui ligatis manibus et pedibus projicitur in tenebras exteriores? Et erunt profecto novissima

Tous les livres