Sermones in Cantica canticorum (page 40)
sermoni alteri reservetur; ut semper quae in mensa Sponsi nobis apponuntur, cum aviditate sumentes, eructemus in ipsius laudem et gloriam, Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO XL. Quod intentio sit facies animae: quae sit ejus pulchritudo aut deformitas; quoe ejusdem solitudo et audicitia.
Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis . Tenera est sponsae verecundia; et ad increpatiotionem sponsi, puto, facies ejus rubore suffusa est, pulchriorque ex eo apparens, illico audit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Vide autem ne carnaliter cogites coloratam carnis putredinem, et purulentiam
flavi sanguineive humoris, vitreae cutis superficiem summatim atque aequaliter suffundentem: e quibus sibi invicem moderate permistis, ad venustandam genarum effigiem rubor subpallidus in efficientiam corporeae pulchritudinis temperatur. Alioquin incorporea illa animae invisibilisque substantia, nec corporeis distincta membris, nec visibilibus exstat fucata coloribus. Tu vero spiritualem essentiam spirituali, si potes, attinge intuitu, et ad coaptandum propositae similitudinis schema cogita animae faciem, mentis intentionem; ex qua nimirum rectitudo operis, sicut ex facie pulchritudo corporis, aestimatur. Porro verecundiam intellige, tanquam colorem in facie, quod haec potissimum virtus et venustatem ingerat, et augeat gratiam. Pulchrae ergo sunt genae tuae, sicut turturis. Poterat usitatius faciem ponere et describere pulchram, sicut solet, cujus pulchritudo laudatur, pulchra facie seu decora facie dici: sed nescio quid sibi voluerit, ut magis genas pluraliter dicendum putaverit, nisi quod minime id crediderim otiosum. Spiritus namque sapientiae loquitur, cui non est fas vel modicum quid omnino ascribere otiosum, aut secus dictum quam oportuerit. Est itaque sine dubio causa, quaecunque illa sit, cur pluraliter genas maluerit, quam singulariter faciem dicere. Et si tu melius non habes, ego quod mihi videtur aperio.
Duo quaedam in intentione, quam faciem animae esse diximus, necessario requiruntur, res et causa; id est, quid intendas, et propter quid. Et ex
his sane duobus animae vel decor, vel deformitas judicatur; ut, verbi causa, anima, quae ambo ista recta atque pudica habuerit, illi merito veraciterque dicatur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Quae vero altero 1410 horum caruerit, non poterit dici de ea, quod pulchrae sint genae ejus sicut turturis, propter eam, quae adhuc ex parte erit, deformitatem. Multo autem minus illi hoc poterit convenire, quae neutrum horum habere landabile invenitur. At id totum fiet planius in exemplis. Si, verbi causa, intendat quis animum inquirendae veritati, atque id solo veritatis amore; nonne is tibi videtur et rem, et causam habere honestam, meritoque sibi vindicare quod dicitur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis?
quippe cui in neutra genarum naevus reprehensionis appareat. Quod si minime quidem veritatis desiderio, sed aut inanis gloriae, aut alterius qualiscunque commodi temporalis obtentu in veritatem intenderit: jam, etsi unam genarum videatur habere formosam, non tamen, ut arbitror, dubitabis judicare vel ex parte deformem, cujus alteram faciem causae turpitudo foedaverit. Si autem videris hominem nullis honestis studiis intendentem, sed carnis illecebris irretitum, ventri et luxuriae deditum quales sunt illi, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt
: quid istum? nonne ex utraque parte foedissimum judicabis, in cujus utique intentione et res, et causa reproba invenitur?
Ergo intendere non in Deum, sed in saeculum, saecularis animae est, nec ullam prorsus genarum speciosam habentis. Intendere autem quasi in Deum, sed non propter Deum, hypocritae plane animae est: cujus etsi una facies decora videtur, quod ad Deum qualicunque intentione respiciat; ipsa tamen simulatio omne in ea decorum exterminat, et magis per totum ingerit foeditatem. Si autem vel solum, vel maxime, ob vitae praesentis necessaria ad Deum converterit intentionem; non quidem faece hypocrisis putidam, pusillanimitatis tamen vitio dicimus subobscuram, et minus acceptam. Porro e contrario intendere in aliud quam in Deum, tamen propter Deum; non otium Mariae, sed Marthae negotium est. Absit autem ut hujusmodi est, quidquam
illam dixerim habere deforme! Nec tamen ad perfectum affirmaverim pervenisse decoris: quippe quae adhuc sollicita est et turbatur erga plurima, et non potest terrenorum actuum vel tenui pulvere non respergi. Quem tamen cito facileque deterget vel in hora sanctae dormitionis casta intentio, et bonae conscientiae interrogatio in Deum. Ergo solum inquirere Deum propter ipsum solum, hoc plane est utramque bipartitae intentionis faciem habere pulcherrimam; atque id proprium ac speciale sponsae, cui merito singulari praerogativa audire conveniat: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis.
Cur vero, sicut turturis? Pudica avicula est, et conversatio ejus non cum multis, sed solo degere
fertur contenta compare, ita ut si illum amiserit, alterum non requirat, sed sola deinceps conversetur. Tu ergo qui haec audis, ut sane non otiose audias ea quae scripta sunt propter te, et nunc propter te versantur et disputantur: tu, inquam, si ad istiusmodi Spiritus sancti incitamenta moveris, et inardescis dare operam, quomodo animam tuam facias sponsam Dei; stude ambas speciosas habere has genas tuae intentionis, ut imitator castissimae volucris, sedeas, secundum prophetam, solitarius, quoniam levasti te supra te . Omnino supra te est, angelorum Domino desponsari. An non supra te, adhaerere Deo atque unum spiritum esse cum eo? Sede itaque solitarius, sicut turtur. Nihil tibi et turbis, nihil cum multitudine caeterorum;
etiamque ipsum obliviscere populum tuum, et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum . O sancta anima, sola esto, ut soli omnium serves te ipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos; secede ab amicis et intimis, etiam et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam praesentibus caeteris? Secede ergo, sed mente, non corpore; sed intentione, sed devotione, sed spiritu. Spiritus enim ante faciem tuam Christus Dominus, spiritusque requirit, 1411 non corporis solitudinem, quanquam et corpore interdum non otiose te separas, cum opportune potes, praesertim in tempore orationis. Tenes etiam in hoc et mandatum
sponsi, et formam: Tu, inquit, cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora . Et quod dixit, fecit. Solus in oratione pernoctabat, non modo se abscondens a turbis, sed nec ullum quidem discipulorum, nec ullum domesticorum admittens . Denique tres secum intimos sibi adduxerat, cum ultro properaret ad mortem; avulsus est et ab ipsis orare volens . Ergo et tu fac similiter, quando orare volueris.
De caetero sola indicitur tibi mentis et spiritus solitudo. Solus es, si non communia cogites, si non affectes praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis injuriarum.
Alioquin nec si solus corpore es, solus es. Videsue posse esse te et solum, cum inter multos; et inter multos, cum solus es? Solus es in quantacunque hominum verseris frequentia: tantum cave alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiamsi perperam actum quid deprehendas, nec sic judices proximum, magis autem excusa. Excusa intentionem, si opus non potes; puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit nimis tentatio, quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem? Et memento, me modo alloqui sponsam, et non amicum sponsi instruere, cui alia ratio
est diligentius observandi ne quis peccet, et explorandi an peccet, et emendandi si peccatum fuerit. A qua sane necessitate sponsa libera est, soli vivens sibi, et ipsi, quem diligit, sponso pariter et Domino suo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO XLI. Qualiter sponsa recipit interim magnam consolationem de contemplatione divinae claritatis, antequam perveniat ad claram ejus visionem.
Collum tuum sicut monilia . Solet ornari collum monilibus, non ipsis comparari. Sed hoc illae faciant, quibus quia de proprio non inest decor, aliunde necesse est ut mendicent, unde se
speciosas mentiantur. Nam sponsae collum ita in se ipso formosum, et tam decenter quasi natura formatum est, ut extrinsecus non requirat ornatum. Quid enim opus est peregrinorum fucos adhibere colorum, cui propria, et tanquam innata sufficit pulchritudo, in tantum ut ipsorum quoque, quae ad ornandum quaeruntur monilium possit adaequare nitorem? Hoc nempe intelligi voluit, qui minime quidem a collo, ut assolet, pendere monilia, sed ipsum potius esse sicut monilia dixit. Non jam invocandus est nobis Spiritus sanctus, ut sicut spirituales sponsae genas sua dignatione tribuit invenire, ita etiam ipsius spirituale collum demonstrare dignetur. Et meo quidem intellectui (quia mihi incumbit loqui quae sentio) nihil interim verisimilius probabiliusve
elucet, quam ipsum animae intellectum colli nomine designari. Tu quoque idem, ut arbitror, approbabis, si advertas similitudinis rationem. Annon siquidem tibi videtur colli quodam modo vice fungi intellectus, per quem tua anima trajicit in se spiritus vitalia alimenta, atque in quaedam transfundit viscera morum, affectumque suorum? Hoc ergo sponsae collum, id est purus et simplex intellectus, eum nuda et aperta veritate satis per se ipsum reniteat, non indiget ornamento; sed ipsum magis, tanquam pretiosum monile, animam decenter exornat, ac proinde simile monilibus ipsis 1412 describitur. Bonum monile veritas, bonum puritas sive simplicitas, bonum plane monile sapere ad sobrietatem. Philosophorum vel haereticorum intellectus
non habet hunc in se puritatis, veritatisque nitorem: et ideo multam curam gerunt ipsum colorare et fucare phaleris verborum, et versutiis syllogismorum, ne, si nudus appareat, falsi etiam appareat turpitudo.
Sequitur: Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Si, faciam, singulariter, et non pluraliter, faciemus, dixisset, absolute et indubitanter hoc etiam loqui sponsum pronuntiassem. Nunc autem vide ne forte magis sodalibus ejus congruentiusque assignemus, sponsam quasi consolantibus tali promissione, quod donec perveniat ad visionem ejus, cujus sic flagrat desiderio, facturi sint illi muraenulas pulchras et pretiosas, quae sunt aurium
ornamenta. Atque hoc propterea, ut opinor, quia fides ex auditu; et quandiu per fidem ambulatur et non per speciem, danda opera potius instruendo auditui, quam visui exserendo [ alias, exercendo]. Frustra namque intenditur oculus qui non sit fide mundatus, cum solis qui mundo corde sunt, videndi copia promittatur . Scriptum vero est: Fide mundans corda eorum . Quia ergo fides ex auditu, et ex illa visus purgatio est, merito illi ornandis auribus intendebant, dum auditus, sicut ratio docuit, visus sit preparatio. Tu, inquiunt, o sponsa, intuendae dilecti inhias claritati; sed hoc alterius temporis est. Damus autem in praesentiarum ornamenta auribus tuis, quod erit tibi interim consolatio, erit et praeparatio ad hoc ipsum quod
postulas, ac si illud prophetae ei dicant: Audi, filia, et vide . Videre desideras, sed audi prius. Gradus est auditus ad visum. Proinde audi, et inclina aurem tuam ornamentis quae tibi facimus, ut per auditus obedientiam ad gloriam pervenias visionis. Nos auditui tuo damus gaudium et laetitiam. Nam visui non est nostrum dare (in quo gaudii plenitudo et tui desiderii adimpletio est), sed illius quem diligit anima tua. Ipse ut gaudium tuum plenum sit, ostendet se ipsum tibi; ipse adimplebit te laetitia cum vultu suo. Tu interim accipe ad consolationem muraenulas has de manu nostra; caeterum delectationes in dextera ejus usque in finem.
Advertendum cujusmodi ei muraenulas offerunt: Aureas, inquit, et vermiculatas argento. Aurum divinitatis
est fulgor, aurum sapientia quae desursum est. Hoc auro fulgentia quaedam quasi veritatis signacula spondent se figuraturos hi, quibus id ministerii est, superni aurifices, atque internis animae auribus inserturos. Quod ego non puto esse aliud, quam texere spirituales quasdam similitudines, et in ipsis purissima divinae sapientiae sensa animae contemplantis conspectibus importare, ut videat, saltem per speculum et in aenigmate, quod nondum facie ad faciem valet ullatenus intueri. Divina sunt, et nisi expertis prorsus incognita quae effamur; quomodo videlicet in hoc mortali corpore, fide adhuc habente statum, et necdum propalata perspicui substantia luminis, jam tamen [ alias, interim] purae interdum contemplatio veritatis partes suas agere intra nos
vel ex parte praesumit; ita ut liceat usurpare etiam alicui nostrum, cui hoc datum desuper fuerit, illud Apostoli: Nunc cognosco ex parte: item, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus . Cum autem divinius aliquid raptim et veluti in velocitate corusci luminis interluxerit menti spiritu excedenti, sive ad temperamentum nimii splendoris, sive ad doctrinae usum, continuo, nescio unde, adsunt imaginatoriae quaedam rerum inferiorum similitudines, infusis divinitus sensis convenienter accommodatae, quibus quodam modo adumbratus purissimus ille ac splendidissimus veritatis radius, et ipsi animae tolerabilior fiat, et quibus communicare illum voluerit, capabilior, Existimo tamen ipsas
formari in nobis sanctorum suggestionibus angelorum, sicut econtrario contrarias 1413 et malas ingeri immissiones per angelos malos non dubium est.
Et fortassis hinc illud est speculum atque aenigma, ut dixi, per quod videbat Apostolus , ex istiusmodi puris pulchrisque imaginationibus angelorum quasi manibus fabricatum: quatenus et Dei esse, quod purum et absque omni phantasia corporearum imaginum cernitur, sentiamus; et elegantem quamlibet similitudinem, qua id digne vestitum apparuerit, ministerio deputemus angelico. Quod signasse expressius videtur alia interpretatio, dicens: Similitudines auri fabri faciemus tibi, cum distinctionibus argenti (Cant. I, 10, juxta LXX. Unum