Sermones in Cantica canticorum (page 41)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

est, cum distinctionibus argenti, et vermiculatas argento. In quo mihi significare videtur non modo similitudines intus per angelos suggeri, sed nitorem quoque eloquii per ipsos extrinsecus ministrari, quo congrue atque decenter ornatae, et facilius ab auditoribus capiantur, et delectabilius. Quod si dixeris: Quid eloquio et argento! dicit tibi propheta: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum . Ita ergo illi coelestes administratorii spiritus peregrinanti in terris sponsae faciunt muraenulas aureas, vermiculatas argento.

Vide autem quomodo illa aliud cupit, et aliud accipit: et nitenti ad contemplationis quietem labor praedicationis imponitur; et sitienti sponsi praesentiam, filiorum sponsi pariendorum, alendorumque

sollicitudo injungitur. Neque nunc tantum accidit illi hoc; sed et alia vice, ut memini, cum sponsi amplexus et oscula suspiraret, responsum est ei: Qua meliora sunt ubera tua vino ; ut ex hoc se intelligeret matrem, atque ad dandum lac parvulis, nutriendumque filios revocari. Fortassis et in aliis cantici hujus locis hoc ipsum tu quoque, nisi piger sis ad inquirendum, per te ipsum advertere poteris. An non res ista quondam in sancto patriarcha Jacob praefigurabatur, cum frustratus optatis diuque exspectatis Rachelis amplexibus, pro sterili et decora fecundam et lippam invitus atque ignarus accepit? Ita ergo nunc sponsa scire cupiens et inquirens, ubi in meridianis horis dilectus pascat et cubet, muraenulas pro eo reportat

aureas, vermiculatas argento; id est, sapientiam cum eloquentia; haud dubium quin ad praedicationis opus.

Docemur ex hoc sane, intermittenda plerumque dulcia oscula propter lactantia ubera; nec cuiquam sibi, sed omnibus esse vivendum. Vae qui bene de Deo et sentire, et eloqui acceperunt, si quaestum aestiment pietatem; si convertant ad inanem gloriam, quod ad lucra Dei acceperant erogandum; si alta sapientes, humilibus non consentiant. Paveant quod in propheta legitur, dicente Domino: Dedi eis aurum meum et argentum meum; ipsi autem de argento et auro meo operati sunt Baal . Tu ergo audi quid sponsa, accepta hinc quidem increpatione, inde vero promissione, responderit. Neque

enim vel de promissis extollitur, vel pro repulsa irascitur; sed, sicut scriptum est: Corripe sapientem, et amabit te ; et item quod ad donationes et promissiones spectat: Quanto major es, humilia te in omnibus ; quod ex ejus responsione melius utrumque patebit. Sed ipsa, si placet, discussio in aliud sermonis principium differatur, et de iis quae dicta sunt, glorificemus Sponsum Ecclesiae Dominum nostrum Jesum Christum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLII. De duplici humilitate: una videlicet, quam parit veritas; et altera, quam inflammat charitas.

odorem suum . Haec sunt verba sponsae, quae in hodiernum diem distulimus; hoc responsum, quod dedit 1414 ubi increpata est a sponso, non tamen sponso, sed ejus sodalibus: quod facile est advertere ex verbis ipsis. Cum enim non dicit, quasi ad secundam personam: Cum esses rex in accubitu tuo, sed: Cum esset in accubitu suo, patet quod non ad ipsum loquitur, sed de ipso. Puta proinde sponsum, ubi eam (quatenus visum fuit) aut corripuit, aut repressit, comperta ex suffusione genarum verecundia, cessisse loco, ut illa se absente loqueretur liberius quae sentiret; sed et si pavidior, ut assolet, quam oportuerit, et dejectior animo facta esset, sodalium

eam consolationes erigerent. Quod tamen et per se ipsum facere non neglexit, quantum judicavit pro tempore oportere. Nam ut clarum relinqueret quantum sibi in illa correptione complacuit, quippe quam sensit digne et prout oportuit acceptari, non sane ante se absentavit quam ex abundantia (quod non est dubium) cordis prorumperet in laudes ejus, et genarum collique ipsius pulchritudinem commendaret. Propterea et qui cum ipsa remanent, blande loquuntur illi, et munera offerunt, scientes Domini voluntatem. Ad ipsos ergo responsio ejus. Et litteralis quidem contextio schematis ita se habet.

Sed priusquam ex hac testa nucleum spiritus elicere inchoemus, dico unum breviter. Felix, cui sua objurgatio sic respondet, quemadmodum habemus

formam praesentis loci. Utinam magis neminem objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes, mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem increpatio procedens minime quod suum est faciat, neque id ad quod misi illam, sed revertatur ad me vacua, tanquam jaculum feriens et resiliens: quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor, nonne torqueor? Et ut mihi usurpem aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum; prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio : placerene mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod

debui feci; an poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui, non recepi? Volui nimirum perimere hostem, et eripere fratrem; et non feci sic, magis autem contrarium accidit: nam laesi animam, et culpam auxi, siquidem accessit et contemptus. Nolunt audire te, inquit, quia nolunt audire me . Vides quae majestas contemnitur. Non te putes me solum sprevisse. Dominus locutus est; et quod dixit prophetae, dixit et apostolis: Qui vos spernit, ait, me spernit . Non sum propheta, non sum apostolus; et prophetae tamen et apostoli, audeo dicere, vice fungor: et quibus non aequor meritis, eorum implicor curis; etsi ad meam multam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen

non vindico mihi vitam, nec experior gratiam. Quid tamen? num ideo cathedrae non deferetur, quoniam occupata est ab indigno? Etiamsi Scribae et Pharisaei in ea sedeant, inquit: Quae dicunt facite .

Plerumque etiam impatientia contemptui jungitur, ita ut aliquis non solum non curet corrigi objurgatus, sed insuper objurganti indignetur, more phrenetici manum medici repellentis. Mira perversitas! Medicanti irascitur, qui non irascitur sagittanti! Est enim qui sagittat in obscuro rectos corde , qui et te ipsum nunc sagittavit ad mortem; et in illum non commoveris? Mihi indignaris,

qui sanum te fieri cupio? Irascimini, inquit, et nolite peccare

. Si peccato irasceris, non solum minime peccas, sed et quod peccaras, exterminas. Nunc vero et peccatum retines medicamentum respuendo, et peccare apponis irrationabiliter irascendo; et est supra modum peccans peccatum.

Aliquoties additur et impudentia, ut non modo 1415 impatienter ferat quod corripitur, sed etiam id unde reprehenditur, impudenter defendat. Hoc plane desperatio. Frons, inquit, mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere : et ait: Recessit zelus meus a te, ultra non irascar tibi . Solo auditu contremisco. Sentisne quanti periculi, quantique horroris et tremoris

res sit peccati defensio? Dicit iterum: Ego quos amo, arguo et castigo . Si ergo te zelus deseruit; et amor: nec eris amore dignus, qui indignus castigatione censeris. Vides quia tunc magis irascitur Deus, dum non irascitur. Misereamur impio, inquit, et non discet facere justitiam . Misericordiam hanc ego nolo. Super omnem iram miseratio ista, sepiens mihi vias justitiae. Satius profecto mihi, juxta Prophetae consilium, apprehendere disciplinam, nequando irascatur Dominus, et peream de via justa . Volo irascaris mihi, Pater misericordiarum; sed illa ira, qua corrigis devium, non qua extrudis de via. Illud tua nobis benigna animadversio parit, hoc formidolosa nutrit dissimulatio. Non enim cum nescio, sed

cum sentio te iratum, tunc maxime confido propitium: etenim cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus, inquit, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum . Moysen loquitur et Aaron, atque Samuelem, quos modo praemiserat; et hoc vocat propitiationem, quod eorum. Deus non pepercit excessibus. I nunc tu ergo, atque hanc tibi excludito in aeternum, defendendo errorem, et accusando correptionem. An non istud est malum dicere bonum, et bonum malum? In non ex hac odiosa impudentia pullulabit mox impoenitentia, mater desperationis? Quem enim poeniteat super bono quod putat? Vae illis inquit . Vae istud aeternum est. Aliud est quemque tentari a propria concupiscentia abstractum et illectum;

et aliud sponte appetere malum tanquam bonum, ad mortem quasi ad vitam male securum properare. Pro hujusmodi, dico, mallem aliquando tacuisse et dissimulasse quod agi perperam deprehendi, quam ad tantam reprehendisse perniciem.

Dicas forsan mihi, quod bonum meum, ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam aegrotanti

filio adhibuisse se sciat, si demum frustratam se viderit, et omnes labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus temperavit? Et illa quidem hoc pro morte temporali; quanto magis me pro morte aeterna mei filii manet utique ploratus et ululatus multus, etiamsi nihil mihi conscius sum, quominus annuntiaverim illi? Vides etiam a quantis e regione malis et se, et nos liberat, qui correptus mansuete respondet, verecunde acquiescit, modeste obtemperat, humiliter confitetur. Huic ego animae in omnibus me profitear debitorem, huic me ministrum et servum, tanquam dignissimae Domini mei sponsae, et quae revera dicere possit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

Bonus humilitatis odor, qui de hac valle plorationis ascendens, perfusis circumquaque vicinis regionibus, ipsum quoque regium accubitum grata suavitate respergat. Est nardus humilis herba, quam et calidae ferunt esse naturae hi qui herbarum vires curiosius explorarunt. Et ideo per hanc videor mihi non inconvenienter hoc loco virtutem humilitatis accipere, sed quae sancti amoris vaporibus flagret. Quod, propterea sane dico, quoniam est humilitas quam nobis veritas parit, et non habet calorem: et est humilitas quam charitas format et inflammat. Atque haec 1416 quidem in affectu, illa in cognitione consistit. Etenim tu, si temetipsum intus ad lumen veritatis et sine dissimulatione inspicias, et sine palpatione dijudices; non dubito quin humilieris

et tu in oculis tuis, factus vilior tibi ex hac vera cognitione tui, quamvis necdum fortasse id esse patiaris in oculis aliorum. Eris igitur humilis, sed de opere interim veritatis, et minime adhuc de amoris infusione. Nam, si veritatis ipsius, quae te tibi veraciter atque salubriter demonstravit, sicut splendore illuminatus, ita affectus amore fuisses; voluisses procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes tenere sententiam, quam ipsam apud te veritatem habere cognoscis. Sane, Quod in te est dixerim; quoniam plerumque non expedit innotescere omnibus omnia quae nos scimus de nobis, atque ipsa veritatis charitate, et charitatis veritate vetamur palam fieri velle quod noceat agnoscenti. Alioquin, si privato amore tui tentus detines pariter intra

te judicium veritatis inclusum, cui dubium est minus te veritatem diligere, cui proprium praefers vel commodum, vel honorem?

Vides igitur non esse id ipsum, hominem de se ipso non altum jam sapere, veritate luminis redargutum; et humilibus sponte consentire, munere charitatis adjutum. Illud enim necessitatis est, hoc voluntatis. Semetipsum exinanivit, inquit, formam servi accipiens , et formam humilitatis tradens. Ipse se exinanivit, ipse se humiliavit, non necessitate judicii, sed nostri charitate. Poterat nimirum vilem se et contemptibilem demonstrare, sed plane non reputare, quoniam sciebat se ipsum. Voluntate proinde humilis fuit, et non judicio, qui talem

se obtulit, qualem se esse nescivit; magis autem placuit minimum reputari, qui se summum non ignorabat. Denique ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde . Corde dixit, cordis affectu, id est voluntate. Itaque necessitatem exclusit, qui voluntatem confessus est. Non enim quomodo ego vel tu invenimus nos in veritate dignos dedecore et contemptu, dignos omni extremitate et inferioritate, dignos etiam suppliciis, dignos plagis; non, inquam, ita et ille: quae tamen omnia expertus est, quia voluit, tanquam humilis corde; humilis videlicet illa humilitate, quam cordis suasit affectio, non quam extorsit discussio veritatis.

Propterea dixi, hanc voluntariae humilitatis speciem, non redargutione veritatis, sed charitatis

intra nos infusione creari, quia cordis est, quia affectionis, quia voluntatis: an vero recte, tu judica. Itemque etiam hoc tuo aeque examinetur judicio, dignene eamdem Domino assignarim, quem charitate constat exinanitum, charitate minoratum ab angelis, charitate parentibus subditum, charitate Baptistae manibus inclinatum, charitate carnis infirma passum, charitate postremo morti obnoxium, cruce inglorium exstitisse. Sed et hoc unum adhuc tui sit considerare arbitrii, rectene etiam hanc ipsam humilitatem ita charitate calentem, herba humili et calida, id est nardo, putaverim designatam. Et si ita cuncta probaveris (probabis enim rationi manifestissimae acquiescens) tunc si jam apud te ipsum humiliatus es necessaria illa humilitate, quam scrutans

corda et renes Veritas sensibus ingerit animae vigilantis; adhibe voluntatem, et fac de necessitate virtutem, quoniam nulla est virtus sine convenientia voluntatis [ alias, conniventia voluntatis]. Sic autem fiet istud, si nolis alter apparere foris, quam te invenis intus. Alioquin time, ne de te ipso legas: Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium

Tous les livres