Sermones in Cantica canticorum (page 45)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Et quid me vis facere, inquis? Profecto ut primo quidem emundes conscientiam ab omni inquinamento irae et disceptationis, et murmuris, et livoris; et quidquid omnino adversari cognoscitur aut paci fratrum, aut obedientiae seniorum, de cordis habitaculo climinare festines. Deinde etiam circumdare tibi flores bonorum quoruncumque actuum et laudabilium studiorum, atque odoramenta virtutum; id est, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae; haec cogitare , in his exerceri curato. Ad istiusmodi secure vocabis sponsum: quoniam cum introduxeris eum, veraciter dicere poteris et tu, quia lectulus noster

floridus, redolente nimirum conscientia pietatem, sed pacem, sed mansuetudinem, sed justitiam, sed obedientiam, sed hilaritatem, sed humilitatem. Et de lectulo quidem sic.

Domum vero Dei spiritualem se ipsum quisque agnoscat, qui tamen jam non in carne ambulet, sed in spiritu: Templum enim Dei, ait, sanctum est, quod estis vos . Curate ergo, fratres, spirituali huic aedificio, quod vos estis, ne forte cum in superiora proficere coeperit, vacillet et corruat, si lignis fortibus non fuerit subnixum et colligatum: curate, inquam, illi tigna dare imputribilia et immobilia; timorem videlicet Domini castum, illum, qui permanet in saeculum saeculi ; patientiam, de qua scriptum est quia patientia

pauperum non peribit in finem ; longanimitatem quoque, quae sub quovis structurae pondere inflexibilis perseverans, in infinita saecula vitae beatae protenditur, Salvatore loquente in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ; magis autem super omnia charitatem, quae nunquam excidit, quia fortis est, inquit, ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio

. Studete deinde his tignis substernere et alligare ligna alia aeque pretiosa et pulchra, cui tamen illa ad manum fuerint in opus laquearium ad decorem domus; sermonem scilicet sapientiae sive scientiae, prophetiam, gratiam curationum, interpretationem sermonum, et caetera talia, quae magis noscuntur

sane apta ornatui, quam necessaria fore saluti. De his praeceptum non habeo, consilium autem do: quoniam quidem istiusmodi ligna constat et laboriose quaeri, et difficile inveniri, et periculose elaborari (nam et rara ea, praesertim his temporibus, terra nostra producere reperitur), consulo sane et moneo non multopere ista requiri; magis autem ex lignis aliis laquearia praeparari, quae etsi minus appareant splendida, non minus tamen valida esse probantur, insuper et facilius possidentur et tutius.

Utinam et mihi illorum suppetat copia lignorum, quibus hortus Sponsi Ecclesia copiose densatur, pax, bonitas, benignitas, gaudium in Spiritu sancto, misereri in hilaritate, tribuere in simplicitate,

gaudere cum gaudentibus, fiere cum fientibus . An non tu illam domum (quod ad laquearia spectat) satis abundeque ornatam censeas, quam talibus lignis inspexeris sufficienter compositeque tabulatam? Domine, dilexi decorem domus tuae . Semper da mihi ligna haec, quaeso, 1429 quibus tibi semper ornatum exhibeam thalamum conscientiae: conscientiae dico et meae, et alterius. His contentus ero. Erunt et qui meo in hac re consilio acquiescere volent, quia et te puto fore contentum: caetera sanctis apostolis, et viris apostolicis derelinquo. Sed et vos, dilectissimi, tametsi illa ligna non habeatis; nihilominus tamen, si haec habetis, confidite; nihilominus cum omni fiducia accedite ad lapidem summum, angularem,

electum, pretiosum; nihilominus super fundamentum apostolorum et prophetarum et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Jesum Christum (Ephes. II, 19-22, et I Petr. II, 4-9, sponsum Ecclesiae, Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XLVII. De triplici flore, scilicet virginitatis, martyrii et bonae operationis - et de devotione habenda circa divinum officium.

Ego flos campi, et lilium convallium . Ad hoc respicere puto quod sponsa de respersis lectulum floribus commendarat. Ne enim sibi flores

adscriberet illos, quibus lectulus decoratus, et venustatus thalamus videbatur, infert sponsus se esse florem campi; nec de thalamo sane prodire flores, sed de campo; et suo munere et sui participatione fieri quod renitet, et quod redolet. Ne quis ergo exprobrare illi posset, et dicere: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? ipse dilectae suae, sicut ambitiosus amator, ita informator benignus, pie illi dignanterque demonstrat, cui nitorem, de quo gloriabatur, ac suaveolentiam lectuli debeat deputare. Ego flos campi, inquit: de me est quod gloriaris. Saluberrime admonemur et ex hoc loco, quia nequaquam gloriari oportet: et si quis gloriatur, in

Domino glorietur . Et secundum litteram istud: nunc jam scrutemur, ipso de quo loquitur, adjuvante, spiritualem qui in ea tegitur intellectum.

Et primo adverte nunc mihi trifarium quemdam floris statum; in campo, in horto, in thalamo: ut post hoc etiam illud facilius compertum fiat, cur se potissimum campi florem elegerit appellare. Et in campo quidem atque in horto oritur flos, in thalamo autem minime. Redolet et lucet in eo, non tamen erectus et stans, ut in horto vel campo; sed plane jacens, tanquam qui illatus sit, non innatus. Propterea et necesse est sane reparare frequenter, et semper recentiores apponere flores, quod diu odorem suum minime retineant, nec decorem. Quod

si, ut in alio sermone praefatus sum, lectulus respersus floribus conscientia est bonis referta operibus ; vides certe, ut similitudo servetur, nequaquam sufficere semel vel secundo operari quod bonum est, nisi incessanter addas nova prioribus, quatenus seminans in benedictionibus, de benedictionibus et metas. Alioquin jacet et marcet flos boni operis atque in brevi omnis ex eo et nitor exterminatur, et vigor, si non aliis atque aliis superjectis pietatis actibus continue reparetur. Hoc in thalamo.

In horto autem non ita: sed neque in campo similiter. Ex se enim semel productis floribus assidue subministrant, unde diu in ipsis decus ingenitum perseveret. Differunt tamen et ipsi inter se,

quod hortus quidem ut floreat, hominum manu et arte excolitur: campus vero ex semetipso naturaliter producit flores, et absque omni humanae diligentiae adjutorio. Putasne jam tibi videris advertere quisnam ille sit campus, nec sulcatus vomere, nec defossus sarculo, nec fimo impinguatus, nec manu hominis seminatus; honestatus [ alias, venustatus] tamen nihilominus nobili illo flore, super quem constat requievisse Spiritum Domini? Ecce, inquit, odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus

. Necdum speciem suam ille flos agri induerat, et jam dabat 1430 odorem suum, quando eum, ut hoc prae gaudio exclamaret, praesensit spiritu, corpore marcens sanctus et senex Patriarcha, caligans visu, sed odoratu sagax. Non

se proinde debuit florem thalami protestari, qui flos est perpetuo vigens: sed neque item horti, ne humano videretur opere generatus. Pulchre autem et convenientissime, Flos campi sum, ait, qui et absque humana industria prodiit, et semel prodeunti nulla est deinceps dominata corruptio, ut sermo impleatur quem dixit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem .

Sed, si placet, accipe et aliam hujus rei rationem, ut arbitror, non spernendam. Non enim sine causa sane multiplex spiritus a Sapiente describitur, nisi quod sub uno litterae cortice diversos plerumque sapientiae intellectus tegere consuevit. Itaque juxta praefatam de floris statu partitionem, flos est

virginitas, flos martyrium, flos actio bona. In horto virginitas, in campo martyrium, bonum opus in thalamo. Et bene in horto virginitas, cui familiaris verecundia est, fugitans publici, latibulis gaudens, patiens disciplinae. Denique in horto flos clauditur, qui in campo exponitur, spargiturque in thalamo. Et habes: Hortus conclusus, fons signatus . Quod utique claustrum pudoris signat in virgine, et inviolatae custodiam sanctitatis: si tamen talis fuerit, quae sit sancta corpore et spiritu. Bene item in campo martyrium, dum martyres ludibrio omnium exponantur, spectaculum facti et angelis, et hominibus. Nonne illorum miseranda vox est in psalmo: Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt?

Bene quoque in thalamo actio bona, quae conscientiam et quietam facit, et tutam. Post bonum denique opus securius in contemplatione dormitur, et tanto quis fiducialius sublimia intueri et investigare aggreditur, quanto sibi conscius est minime se propriae amore quietis charitatis operibus defuisse.

Et haec omnia secundum aliquid Dominus Jesus. Ipse flos horti, virgo virga virgine generatus. Idem flos campi, martyr, martyrum corona, martyrii forma. Denique foras civitatem eductus est, extra castra passus est, in ligno elevatus est, spectandus hominibus, subsannandus ab omnibus. Ipse item thalami flos, speculum et exemplum totius beneficentiae, quemadmodum ipse Judaeis protestatus est,

dicens: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo ; et item Scriptura de eo: Qui pertransiit, ait, benefaciendo et sanando omnes . Si igitur haec tria Dominus, quae fuit causa ut e tribus se campi florem maluerit appellare? Profecto ut eam ad tolerantiam animaret, cui noverat immisere, si quidem vellet pie vivere in Christo, persecutionem pati. Id se ergo libentius profitetur, ad quod potissimum vult habere sequacem; atque hoc est quod alias dixi, quoniam semper et illa appetit quietem, et ille incitat ad laborem, denuntians ei quod per multas tribulationes oportet intrare in regnum coelorum . Unde cum nova in terris Ecclesia noviter desponsata sibi redire ad

Patrem disponeret, dicebat ei: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo ; item: Si me, ait, persecuti sunt, et vos persequentur . Potes et tu in Evangelio multa colligere huic denuntiationi malorum perferendorum similia.

Ego flos campi et lilium convallium. Illa ergo monstrante lectulum, ille vocat ad campum, ad exercitium provocat. Non putat quidquam persuasibilius fore illi ad ineundum certamen, quam si se ipsum certantis aut exemplum proponat, aut praemium. Ego flos campi. Sane utrumvis in hoc sermone intelligi datur, vel quod sit videlicet pugnantis forma, vel quod gloria triumphantis. Utrumque es mihi, Domine Jesu, et speculum patiendi, et praemium

patientis. Utrumque fortiter provocat ac vehementer accendit. Tu doces manus meas ad praelium exemplo virtutis tuae, tu caput meum post victoriam tuae coronas praesentia majestatis; sive quia pugnantem te specto, sive 1431 quia te exspecto non solum coronantem, sed et coronam: in utroque mirabiliter tibi me allicis; uterque funis violentissimus ad trahendum. Trahe me post te: libenter te sequor, libentius fruor. Si sic bonus es, Domine, sequentibus te, qualis futurus es consequentibus? Ego flos campi. Qui diligit me, veniat in campum, non refugiat mecum et pro me inire certamen, ut possit dicere: Bonum certamen certavi .

humiles potius, qui de se praesumere nesciunt, martyrio idonei sunt; addit se etiam lilium esse convallium, id est humilium coronam, specialem gloriam futurae exaltationis ipsorum hujus eminentia floris designans. Erit namque cum omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur : et tunc candor ille vitae aeternae, lilium plane, non collium, sed convallium, apparebit. Justus germinabit sicut lilium, inquit . Quis justus, nisi humilis? Denique cum se manibus Baptistae servi Dominus inclinaret, et ille expavesceret majestatem, Sine, inquit; sic enim decet nos implere omnem justitiam , consummationem profecto justitiae in humilitatis perfectione constituens. Justus ergo humilis, justus convallis est. Et si humiles

inventi fuerimus, germinabimus et nos sicut lilium, et florebimus in aeternum ante Dominum. An non vere vel tunc maxime se lilium convallium comprobabit, cum reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae?

Non ait, corpus nostrum, sed, corpus humilitatis nostrae: ut hujus lilii miro et sempiterno candore solos significet humiles illustrandos. Et haec dicta sint pro eo quod sponsus se florem campi, et lilium esse convallium protestatus est.

Tous les livres