Sermones in Cantica canticorum (page 44)
Dominum, dominum nesciat, sed dilectum. Existimo enim nequaquam hac vice ejus sensibus importatas imagines carnis, aut crucis, aut alias quascunque corporearum similitudines infirmitatum. In his namque, juxta prophetam, non erat ei species neque decor . Haec autem eum intuita, nunc pulchrum decorumque pronuntiat, in visione meliori illum sibi apparuisse significans. Ore enim ad os, sicut quondam cum sancto Moyse , loquitur cum sponsa; et palam, non per aenigmata et figuras, Deum videt. Talem denique ore pronuntiat, qualem et mente conspicatur, visione plane sublimi et suavi. Regem in decore suo viderunt oculi ejus, non tamen ut regem, sed ut dilectum. Viderit sane eum quis super solium excelsum
et elevatum; et alius quoque facie ad faciem sibi apparuisse testatus sit: mihi tamen videtur eminentia in hac parte esse apud sponsam, quod ibi visus legitur Dominus, hic dilectus. Sic enim habes: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum ; et item: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea . Sed si ego Dominus, inquit, ubi est timor meus? Quod si illis facta est revelatio cum timore; quia ubi Dominus, ibi timor: ego profecto, si optio daretur, tanto libentius, tantoque charius sponsae amplecterer visionem, quanto in meliori affectione, quae est amor, factam adverto. Nam timor poenam habet, perfecta autem charitas foras mittit timorem . Multum sane
interest apparere terribilem in consiliis super filios hominum , et apparere speciosum forma prae filiis hominum . Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Verba ista plane amorem resonant, non timorem.
Sed forte ascendunt cogitationes in corde tuo, et quaeris dubius apud te, dicens: Qua ratione verba Verbi facta ad animam referuntur, et rursum animae ad 1425 Verbum, ut illa audierit vocem loquentis sibi, et perhibentis quod pulchra sit, vicissimque idem praeconium suo mox reddiderit laudatori? Quomodo possunt haec fieri? Nam verbo loquimur, non verbum loquitur. Itemque anima non habet unde loquatur, nisi os corporis sibi verba formaverit
ad loquendum. Bene quaeris: sed attende spiritum loqui, et spiritualiter oportere intelligi quae dicuntur. Quoties proinde audis vel legis, Verbum atque animam pariter colloqui, et se invicem intueri; noli tibi imaginari quasi corporeas intercurrere voces, sicut nec corporeas colloquentium apparere imagines. Audi potius quid tibi sit in hujusmodi cogitandum. Spiritus est Verbum, spiritusque anima, et habent linguas suas, quibus se alterutrum alloquantur, praesentesque indicent. Et Verbi quidem lingua favor dignationis ejus: animae vero, devotionis fervor. Elinguis est anima atque infans quae hanc non habet, et non potest ipsi ullatenus sermocinatio esse cum Verbo. Ergo hujuscemodi linguam suam cum Verbum movet, volens ad animam loqui, non
potest anima non sentire. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus . Et rursum cum suam anima [ alias male animam] movet, Verbum latere multo minus poterit; non solum quia ubique est praesens, sed propter hoc magis, quod, nisi ipso stimulante, devotionis lingua minime ad loquendum movetur.
Verbo igitur dicere animae, pulchra es, et appellare amicam, infundere est unde et amet, et se praesumat amari. Ipsi vero Verbum vicissim nominare dilectum, et fateri pulchrum; quod amat et quod amatur, sine fictione et fraude adscribere illi, et mirari dignationem, et stupere ad gratiam. Siquidem pulchritudo illius dilectio ejus; et ideo
major, quia praeveniens. Medullis proinde cordis et intimarum vocibus affectionum tanto amplius atque ardentius clamitat sibi diligendum, quanto id prius sensit diligens quam dilectum. Itaque locutio Verbi infusio doni, responsio animae cum gratiarum actione admiratio. Et idcirco plus diligit, quod se sentit in diligendo victam: et ideo plus miratur, quod praeventam agnoscit. Unde non contenta est semel dicere pulchrum, nisi repetat et decorum, eminentiam decoris illa repetitione designans.
Aut certe in utraque Christi substantia dignum expressit omni admiratione decorem, in altera naturae, in altera gratiae. Quam pulcher es angelis tuis, Domine Jesu, in forma Dei, in die aeternitatis tuae, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus,
splendor et figura substantiae Patris, et quidem perpetuus minimeque fucatus candor vitae aeternae! Quam mihi decorus es! Domine mi, in ipsa tui hujus positione decoris! Etenim ubi te exinanivisti, ubi naturalibus radiis lumen indeficiens exuisti; ibi pietas magis emicuit, ibi charitas plus effulsit, ibi amplius gratia radiavit. Quam clara mihi oriris Stella ex Jacob , quam lucidus Flos de radice Jesse egrederis , quam jucundum lumen in tenebris visitasti me, Oriens ex alto! Quam spectabilis et stupendus etiam Virtutibus supernis in conceptu de Spiritu, in ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae fluentis, in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum! Quam denique rutilans post occasum,
Sol justitiae, de corde terrae resurgis! quam formosus in stola tua demum , Rex gloriae, in alta coelorum te recipis! Quomodo non pro his omnibus omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tui .
Haec ergo similiaque puta in dilecto intuentem sponsam advertisse, cum diceret: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Neque haec sola, sed insuper aliquid procul dubio de naturae decore superioris, quod nostrum omnino praetervolat intuitum, et effugit experimentum. Ergo iteratio utriusque decorem substantiae designavit. Audi deinde quomodo tripudiat ad aspectum affatumque dilecti, et coram ipso nuptiali carmine quae amoris sunt gratulabunda
decantat. Sequitur enim: Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Sed servemus recentiori 1426 principio sponsae cantilenam, ut et nos de quiete facti alacriores, liberius exsultemus et laetemur in ea ad laudem et gloriam sponsi ipsius Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO XLVI. De statu et compositione totius Ecclesiae. Item, quomodo per activam vitam, quae sub obedientia agitur, perveniatur ad contemplativam.
Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina . Epithalamium canit, cubile et thalamos
pulchro sermone describens. Sponsum invitat ad requiem. Hoc enim melius, quiescere et cum Christo esse. Necessarium autem exire ad lucra propter salvandos. Verum nunc opportunitate, ut putat, inventa, ornatum nuntiat thalamum, lectulumque velut digito monstrans, dilectum, ut dixi, invitat ad requiem, et cum euntibus in Emmaus cordis ardorem non sustinens, ad mentis pertrahit hospitium, secum pernoctare compellit , et cum Petro loquitur: Domine, bonum est nos hic esse .
Jam quid spiritualiter ista contineant, requiramus. Et in Ecclesia quidem lectum in quo quiescitur, claustra existimo esse et monasteria, in quibus quiete a curis vivitur saeculi, et sollicitudinibus
vitae. Atque is lectus floridus demonstratur, cum exemplis et institutis patrum, tanquam quibusdam bene olentibus respersa floribus, fratrum conversatio et vita refulget. Porro domos populares conventus intellige Christianorum: quos hi qui in sublimitate positi sunt, christiani utique utriusque ordinis principes, quasi tigna parietes, justis impositis legibus fortiter stringunt, ne sua quique lege vel voluntate viventes, tanquam parietes inclinati et maceriae depulsae dissideant a semetipsis, et sic omnis structura aedificii corruens dissipetur. Laquearia vero quae a tignis firmiter pendent, et domos insigniter ornant, puto bene instituti cleri mansuetos et disciplinatos mores, riteque administrata officia designare. Quomodo namque stabunt ordines
clericorum, et administrationes eorum, si non principum, tanquam tignorum beneficio et munificentia sustententur, et protegantur potentia?
Quod autem tigna cedrina, et cypressina laquearia describuntur, natura absque dubio habet in his speciebus lignorum, quod congruat praefatis ordinibus. Et cedrus quidem quoniam imputribile est, necnon et odoriferum, altaeque proceritatis lignum, satis indicat quales oporteat assumi viros in vices tignorum. Ergo validos et constantes necesse est esse eos, qui super alios ordinantur, necnon et longanimes in spe, atque ad superna mentis verticem attollentes, qui etiam bonum fidei suae et conversationis ubique odorem spargentes, dicere
cum Apostolo possint: Christi enim bonus odor sumus Deo in omni loco . Cypressus item, boni aeque odoris et imputribile similiter lignum, incorruptae vitae et fidei etiam quemvis de clero debere esse demonstrat, ut merito decori domus ac laquearium ornatui deputetur. Scriptum est enim: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum . Ubi sane et sanctimoniae decus, et indeficientis gratiae expressa perseverantia est. Oportet ergo virum, qui ad ornamentum et decorem assumitur domus, bonis ornatum moribus esse; et quamvis semper ipse sit intus, bonum tamen testimonium habere et ab his qui foris sunt. Sunt et alia in natura lignorum horum competentia his, quae spiritualiter disseruntur:
Notandum vero pulchre omnem Ecclesiae statum brevi uno versiculo comprehensum; auctoritatem scilicet praelatorum, cleri decus, populi disciplinam, monachorum quietem. In horum prorsus, cum recte sunt omnia, sancta mater Ecclesia consideratione laetatur, et tunc ea quoque offert intuenda dilecto, cum ad ejus, tanquam omnium auctoris, refert omnia 1427 bonitatem, nihil sibi ex omnibus tribuens. Nam quod ait, noster et nostrarum, non usurpationis est signum, sed dilectionis: quod nimiae videlicet fiducia charitatis, nihil ejus, quem valde diligit, a se aestimet alienum. Nec enim se sponsi contubernio, aut quietis ejus putat arcendam consortio, quae semper non quae sua, sed quae illius
sunt, quaerere consuevit: et haec causa, cur sibi et sponso simul, sive lectulum, sive domos ausa sit pronuntiare communes. Dixit enim: Lectulus noster; et, tigna domorum nostrarum; et, laquearia nostra: audacter se in possessione associans, cui junctam non dubitat in amore. Non ita illa, quae propriae voluntati nondum abrenuntiavit, sed per se jacet, per se habitat: magis autem non per se, sed cum meretricibus luxuriose vivendo conversatur, concupiscentias loquor carnis, cum quibus dissipat bona sua, et portionem substantiae quam sibi dividi postulavit .
Caeterum tu qui has Spiritus sancti voces audis vel legis, putasne aliqua horum quae dicuntur, valeas applicare tibi, ac de felicitate sponsae, quae
hoc amoris carmine ab ipso Spiritu canitur, aliquid recognoscere in temetipso, ne dicatur et tibi, quia vocem ejus audis, et non scis unde veniat, aut quo vadat? En forte appetis et ipse contemplationis quietem, et bene facis: tantum ne obliviscaris flores, quibus lectulum sponsae legis aspersum. Ergo cura et tu tuum similiter circumdare bonorum floribus operum, virtutum exercitio, tanquam flore, fructum sanctum otium praevenire. Alioquin delicato satis otio dormitare voles, si non exercitatus quiescere appetas, et Liae fecunditate neglecta, solis cupias Rachelis amplexibus oblectari. Sed et
praeposterus ordo est, ante meritum exigere praemium, et ante laborem sumere cibum, cum dicat Apostolus: Qui non laborat non manducet . A mandatis tuis intellexi, inquit : ut scias, nisi obedientiae mandatorum contemplationis gustum penitus non deberi. Non igitur putes de propriae amore quietis, sanctae obedientiae actibus, seniorumve traditionibus praejudicium ullatenus faciendum. Alioquin non dormiet tecum sponsus in lecto uno [ alias, lectulo uno], illo praesertim, quem tibi pro obedientiae floribus, cicutis atque urticis inobedientiae aspersisti. Propter quod non exaudiet orationes tuas, vocatusque non veniet: nec enim dabit inobedienti copiam sui tantus obedientiae amator, ut [ alias qui] mori quam
non obedire maluerit. Sed neque approbat tuae contemplationis inane otium, qui dicit per prophetam: Laboravi, sustinens
; significans tempus, quo exsul coelo et patria summae quietis, operatus est salutem in medio terrae. Magis autem vereor, ne te quoque involvat formidolosa illa sententia, ita intonans in perfidiam Judaeorum: Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram; item: Calendas vestras et solemnitates vestras odit anima mea, facta sunt mihi molesta . Et lugebit super te propheta, et dicet: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus . Cur enim quod dilectus repudiat, non irrideat inimicus.
nos sunt, qui, cum omnes nos sua singularitate turbaverint, sua impatientia irritaverint, sua contumacia et rebellione contempserint, audent nihilominus ad tam foedum conscientiae suae lectulum omni orationum instantia totius puritatis Dominum invitare. At cum extenderitis, ait, manus vestras, avertam oculos meos, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam . Quid enim? lectulus non est floridus, magis autem et putidus est; et tu illuc Regem gloriae trahis? Ad pausandum hoc facis, an ad causandum? Centurio vetat illum intrare sub tectum suum propter suam indignitatem, cujus tamen fides in universo redolet Israel : et tu ad te compellis intrare, tantorum sordens spurcitia vitiorum? Clamat apostolorum
princeps: Exi a 1428 me, Domine, quia homo peccator sum ; et tu dicis: Intra ad me, Domine, quoniam sanctus sum? Omnes, inquit, unanimes in oratione estote, fraternitatem diligite . Et vas electionis: Levantes puras manus, ait, sine ira et disceptatione . Videsne quomodo concordent sibi, et eodem spiritu de pace et tranquillitate animi, quam habere debet ille qui orat, loquantur princeps apostolorum, et doctor gentium? Perge ergo tu tota die expandere ad Deum manus tuas, qui fratres tota die molestas, unanimitatem impugnas, ab unitate te separas.