Sermones in Cantica canticorum (page 48)
videtur, quod cum dixisset Dominus: Diligite inimicos vestros, mox de operibus infert: Benefacite his qui oderunt vos . Item Scriptura: Si esuriet inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum datu
. Et hic de actu habes, non de affectu. Sed audi item Dominum etiam de sui dilectione mandantem: Si diligitis me, inquit, sermones meos servate . Atque hic quoque ad opera mittimur per injunctam observantiam mandatorum. Supervacue autem 1439 de opere monuisset, si in affectione jam fuisset dilectio. Sic te ergo necesse est et illud accipere, quod juberis diligere proximum tuum sicut te ipsum , etsi non ita aperte expressum sit. An non
denique satis tibi esse judices ad implendum istud de proximi dilectione mandatum, si id perfecte observes, in quo omni homini recte de lege naturae praescribitur: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris?
Neque hoc dico, ut sine affectione simus, et corde arido solas moveamus manus ad opera. Legi inter alia, quae scribit Apostolus magna et gravia hominum mala, hoc quoque annumeratum, sine affectione scilicet esse . Sed est affectio quam caro gignit; et est quam ratio regit, et est quam condit sapientia. Prima est, quam Apostolus legi Dei dicit non esse subjectam, nec esse posse ; secunda, quam perhibet e regione consentientem legi Dei, quoniam bona est ; nec dubium distare inter se contentiosam et consentaneam. Longe vero tertia ab utraque distat, quae et gustat, et sapit quoniam suavis est Dominus , primam eliminans, secundam remunerans. Nam prima quidem dulcis, sed turpis; secunda sicca, sed fortis; ultima pinguis, et suavis est. Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa charitas sedet, non illa affectualis, quae sale sapientiae condita pinguescens magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini; sed quaedam potius actualis, quae etsi nondum dulci illo amore suaviter reficit, amore tamen amoris ipsius vehementer accendit. Non diligamus, ait, verbo, neque lingua, sed opere et veritate .
Vides quomodo caute medius incedit inter vitiosum atque affectuosum amorem, ab utroque pariter hanc distinguens actualem et salutiferam charitatem?
Nec linguae mentientis in hac dilectione recipit fictum, nec rursum afficientis exigit sapientiae gustum. Opere, inquit, diligamus et veritate: quod videlicet moveamur ad bene operandum magis quodam vividae veritatis impulsu, quam sapidae illius charitatis affectu. Ordinavit in me charitatem. Quam putas harum? Utramque, sed ordine opposito. Nam actualis inferiora praefert, affectualis superiora. Etenim in bene affecta mente non dubium, verbi causa, quin dilectioni hominis Dei dilectio praeponatur, et in hominibus ipsis perfectiores infirmioribus, coelum terrae, aeternitas tempori, anima carni. Attamen in bene ordinata actione saepe, aut etiam semper, ordo oppositus invenitur. Nam et circa proximi curam et plus urgemur, et pluries occupamur;
et infirmioribus fratribus diligentiori sedulitate assistimus; et paci terrae magis quam coeli gloriae jure humanitatis et ipsa necessitate intendimus; et temporalium inquietudine curarum vix aliquid sentire de aeternis permittimur; et languoribus nostri corporis,
postposita animae cura, pene continue inservimus; et ipsis denique infirmioribus membris nostris abundantiorem honorem, juxta sententiam Apostoli, circumdamus : per hoc quodam modo facientes verbum Domini, de quo habes: Erunt novissimi primi, et primi novissimi . Orantem denique hominem cum Deo loqui quis dubitet? Quoties tamen inde charitate jubente abducimur et avellimur, propter eos qui nostra indigent opera vel loquela? quoties pie cedit negotiorum tumultibus pia quies? quoties bona conscientia ponitur codex, ut operi manuum insudetur? quoties pro administrandis terrenis, justissime ipsis supersedemus celebrandis missarum solemniis? Ordo praeposterus: sed necessitas non habet legem. Agit
ergo suum 1440 actualis charitas ordinem juxta patrisfamilias jussionem, incipiens a novissimis . Pia certe et justa, quae non sit acceptrix personarum; nec pretia consideret rerum, sed hominum necessitates.
At non ita affectualis: nam a primis ipsa ducit ordinem. Est enim sapientia, per quam utique quaeque res sapiunt prout sunt: ut, verbi gratia, quae pluris natura habet, pluris quoque ipsa affectio sentiat, minora minus, minima minime. Et illum quidem ordinem charitatis veritas facit; hunc autem veritatis charitas vindicat sibi. Nam et vera in hoc est charitas, ut qui indigent amplius, accipiant prius: et rursus in eo chara apparet veritas, si ordinem tenemus affectu, quem illa ratione. Tu ergo si diligas
Dominum Deum tuum toto corde, tota anima, tota virtute tua ; et amorem amoris illum, quo contenta est charitas actualis, affectu ferventiori transiliens, ipso cominus divino amore, ad quem is est gradus, accepto in plenitudine spiritu, totus ignescas: sapit tibi profecto Deus, etsi non digne omnino prout est (quod utique impossibile est omni creaturae), certe prout tuum sapere est. Deinde sapies etiam ipse tu tibi prout es, cum te senseris nil habere prorsus, unde te ames, nisi in quantum Dei es: quippe qui totum unde amas, in illum effuderis. Sapies, inquam, tibi prout es, cum ipso experimento amoris tui, et affectionis quam ad te ipsum habebis, nihil dignum te esse invenies, quod vel a te ipso ametur, nisi propter ipsum, sine quo ipse es
Jam vero proximus, quem vere te oportet diligere tanquam te ipsum, ut tibi et ipse sapiat prout est, haud aliud profecto sapiet tibi, quam tu tibi, qui hoc est quod tu: est enim homo. Qui itaque te non diligis, nisi quia diligis Deum; consequenter
omnes qui similiter diligunt eum, diligis tanquam te ipsum. Porro inimicum hominem, quoniam nihil est, pro eo quod non diligit Deum; non potest quidem diligere tanquam te ipsum, qui Deum diligis; diliges tamen ut diligat. Non est autem id ipsum, diligere ut diligat, et diligere quia diligit. Proinde ut tibi et ipse sapiat prout est, sapiet tibi, non quidem quod est, qui utique nihil est; sed quod futurus forsitan est. quod est prope nihili, quippe quod adhuc pendet sub dubio. Etenim de quo constat quod ad amorem Dei non sit deinceps rediturus, sapiat tibi necesse est, non prope jam nihil, sed nihil ex toto, utpote quod in aeternum nihil est. Illo igitur excepto, qui non modo jam non diligendus, insuper et odio habendus est, secundum illud: Nonne qui oderunt te,
De caetero nulli vel inimicissimo homini negari quantulumcunque affectum charitas sane in hac parte ambitiosa permittit. Quis sapiens, et intelliget haec?
Da mihi hominem, qui ante omnia quidem ex toto se diligat Deum; se vero et proximum, in quantum diligunt ipsum; inimicum autem, tanquam aliquando forsitan dilecturum; porro parentes carnis suae germanius, propter naturam; spirituales vero eruditores suos profusius, propter gratiam; atque in hunc modum ad caetera quaeque Dei ordinato intendat amore, despiciens terram, suspiciens coelum, utens hoc mundo tanquam non utens, et inter utenda et fruenda intimo quodam mentis sapore
discernens, ut transitoria transitorie, et ad id duntaxat quod opus, et prout opus est curet, aeterna desiderio amplectatur aeterno: talem, inquam, da mihi hominem, et ego audacter illum sapientem pronuntio, cui nimirum quaeque res revera sapiunt prout sunt, et cui in veritate atque securitate competit gloriari, et dicere, quia ordinavit in me charitatem. Sed 1441 ubi ille, aut quando ista? Quod flens dico, quousque odoramus, et non gustamus, prospicientes patriam, et non apprehendentes, suspirantes, et de longe salutantes? O veritas exsulum patria, exsilii finis? video te, sed intrare non sinor carne retentus, sed nec dignus admitti, peccatis sordens. O Sapientia, quae attingis a fine usque ad finem fortiter in instituendis et continendis rebus;
et disponis omnia suaviter in beandis et ordinandis affectibus! dirige actus nostros, prout nostra temporalis necessitas poscit; et dispone affectus nostros, prout tua veritas aeterna requirit, ut possit unusquisque nostrum secure in te gloriari et dicere, quia ordinavit in me charitatem. Tu es enim Dei virtus et
Dei sapientia, Christus sponsus Ecclesiae, Dominus noster, super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LI. Qualiter sponsa petit sibi accumulari fructus bonorum operum cum floribus et odoramentis fidei; item de spe et timore.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo . Crevit amor, quia incentiva amoris plura solito processerunt. Vides siquidem, quanta hac vice non videndi tantum, sed et colloquendi copia fuit. Ipsa quoque visio apparet vultu indulta sereniori, et sermo jucundior, et sermocinatio longior atque protractior. Nec solum oblectata colloquio, sed et gloriata praeconio est. Ad haec, ejus quem desideraverat refrigerata est umbra, cibata
fructu, potata calice. Nec enim sitibunda putanda est exisse de cella vinaria, in quam se introductam modo novissime gloriatur; imo vero sitibunda, quoniam qui bibit me, inquit, adhuc sitiet . Post ista omnia, sponso more suo secedente, illa languere amore se perhibet, id est prae amore. Quo enim gratiorem fuerat experta praesentiam, eo postmodum absentiam molestiorem sensit. Subtractio nempe rei quam amas, augmentatio desiderii est; et quod ardentius desideras. cares aegrius. Rogat proinde ista interim odoramentis florum ac fructuum confoveri, quousque denuo revertatur, quem molestissime sustinet demorantem. Atque is ordo sermonum.
spiritu duce veritatis tentemus eruere. Et si communis Ecclesia sanctorum hic recipitur loquens, nos in floribus fructibusque designati sumus; sed et quique conversi de saeculo in toto saeculo. In floribus quidem novella et tenera adhuc incipientium conversatio demonstratur, in fructibus vero proficientium fortitudo et maturitas perfectorum. His stipata mater peregrinans et fructificans, cui vivere Christus est, et mori lucrum; profecto aequanimius fert molestiam suae dilationis, quoniam, juxta Scripturam, datur ei de fructu manuum suarum, tanquam ex primitiis spiritus, et laudant eam in portis opera ejus . Si autem secundum moralem sensum in una anima vis tibi utraque haec assignari, et flores
videlicet, et fructus; fidem florem, fructum actum intellige. Nec incongrue, ut opinor, id tibi videbitur, si advertas, quomodo instar floris necessario praecedentis fructum, bonum quoque opus fide oporteat praeveniri. Alioquin sine fide impossibile est placere Deo , Paulo attestante, magis autem aeque ipso docente: Omne quod non est ex fide, etiam peccatum est . Itaque nec sine flore fructus, nec sine fide opus bonum. Sed et fides sine operibus mortua est ; sicut inutiliter quoque flos apparet, ubi non sequitur fructus. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Ergo ex bonis operibus in fide non ficta radicatis recipit consolationem mens assueta quieti, quoties sibi, ut assolet, lux contemplationis
subtrahitur. Quis enim, non dico continue, sed vel aliquandiu, dum in hoc corpore manet, lumine contemplationis fruatur? At quoties, ut dixi, corruit a contemplativa, toties in 1442 activam se recipit, inde nimirum tanquam e vicino familiarius reditura in idipsum; quoniam sunt invicem contubernales hae duae, et cohabitant pariter; est quippe soror Mariae Martha. Neque enim, etsi a contemplationis lumine cadit, patitur tamen ullatenus se incidere in tenebras peccati, seu ignaviam otii, sane in luce bonae operationis se retinens. Et ut scias etiam opera lucem esse: Luceat lux vestra, inquit, coram hominibus : quod non est dubium de operibus fuisse dictum, quae homines poterant intueri.
langueo. Cum praesto est quod amatur, viget amor; languet, cum abest. Quod non est aliud, quam taedium quoddam impatientis desiderii, quo necesse est affici mentem vehementer amantis absente quem amat, dum totus in exspectatione, quantamlibet festinationem reputat tarditatem. Et ideo ista postulat sibi accumulari bonorum operum fructus cum fidei odoramentis, in quibus moram faciente sponso interim requiescat. Loquor vobis experimentum meum quod expertus sum. Si quando sane comperi profecisse aliquos vestrum ex meis monitis, tunc non me piguit, fateor, curam praetulisse sermonis proprio otio et quieti. Cum enim, verbi gratia post sermonem iracundus quispiam reperitur mutatus in mitem, superbus in humilem, pusillanimis in fortem:
porro mitis, humilis, fortis in sua quisque gratia excrevisse, et se ipso melior factus esse agnoscitur: sed et qui forte tepuerant et languebant circa spirituale studium torpentes et dormitantes, ad ignitum eloquium Domini referbuisse et evigilasse videntur; et qui deserto fonte sapientiae, foderant sibi propriae voluntatis cisternas non valentes aquas continere, proptereaque ad omne injunctum gravati corde arido murmurabant, nullum in se habentes devotionis humorem: hi, inquam, cum de rore verbi, et pluvia voluntaria, quam segregavit. Deus haereditati suae, refloruisse probantur in opera obedientiae, facti in omnibus voluntarii et devoti; non est, dico vobis, unde subeat mentem,
quasi pro intermisso studio jucundae contemplationis, tristitia, cum talibus fuero circumdatus floribus atque fructibus pietatis. Patienter avellor ab infecundae Rachelis amplexibus, ut de Lia mihi exuberent fructus profectuum vestrorum. Minime prorsus pigebit me intermissae quietis [ alias, interturbatae quietis] pro cura sermonis, cum videro in vobis germinare semen meum, atque ex eo augeri incrementa frugum justitiae vestrae. Charitas enim quae non quaerit quae sua sunt , id mihi jamdudum facile persuasit, nil scilicet desiderabilium meorum vestris praeferre utilitatibus. Orare, legere, scribere, meditari, et si quae sunt alia spiritualis studii lucra haec arbitratus sum propter vos detrimenta.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Hoc itaque locuta est sponsa adolescentulis in sponsi absentia, monens eas in fide proficere et operibus bonis donec veniat, sentiens in eo fore et beneplacitum sponsi, et filiarum salutem, et suam ipsius consolationem. Scio me hunc locum in libro De dilectione Dei plenius explicuisse, et sub alio intellectu: potiorine an deteriori lector judicet si cui utrumque videre placuerit. Non sane a prudente de diversitate sensuum judicabor, dummodo veritas utrobique nobis patrocinetur; et charitas, cui Scripturas servire oportet, eo aedificet plures, quo plures ex eis in opus suum veros eruerit intellectus. Cum enim hoc displiceat in sensibus Scripturarum, quod in usibus rerum assidue experimur? In quantos,
verbi causa, sola aqua nostrorum assumitur corporum usus? Ita unus quilibet divinus sermo non erit ab re, si diversos pariat intellectus, diversis animarum necessitatibus et usibus accommodandos.
Sequitur: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Et insuper hoc quoque in praefato opusculo memini uberius disputatum; sed signemus sermonis ordinem. Liquet denuo adesse sponsum, 1443 credo, ut sua praesentia languentem erigat. Quomodo enim non in praesentia ejus convalesceret, quam absentia consternarat? Ergo non sustinet dilectae molestiam: adest, neque enim moram facere potest tantis desideriis evocatus. Et quia illam compererat, donec absens fuit, fidelem ad