Sermones in Cantica canticorum (page 49)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

opera, et sollicitam ad lucra, in eo nimirum, quod flores sibi et fructus praeceperat adunari; etiam cum propensiori hac vice remuneratione gratiae est reversus. Denique uno brachiorum suorum sustentat caput jacentis, alterum ad amplexandum parans, ut sinu foveat. Felix anima quae in Christi recumbit pectore, et inter Verbi brachia requiescit. Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Non ait: Amplexatur; sed, amplexabitur me, ut noveris priori gratiae adeo non ingratam, ut secundam gratiarum actione praevenerit.

Disce in referendo gratiam non esse tardus aut segnis, disce ad singula dona gratias agere. Diligenter, inquit, considera quae tibi apponuntur (Prov.

XXIII, 1), ut nulla videlicet Dei dona debita gratiarum actione frustrentur; non grandia, non mediocria, non pusilla. Denique jubemur colligere fragmenta ne pereant ; id est, nec minima beneficia oblivisci. Nunquid non perit quod donatur ingrato. Ingratitudo inimica est animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio. Ingratitudo ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae. Propter hoc denique sponsa mox ut gratiam de laeva sensit, gratias egit, non exspectans plenitudinem quae in dextera est. Neque enim ubi memorata est laevam jam esse sub capite suo, etiam secuta est a dextera se similiter amplexatam; sed, amplexabitur me, inquit.

Caeterum quid putamus Verbo sponso laevam esse, sive dexteram? Num id quod dicitur hominis verbum istiusmodi corporeas partes habet in se divisas, et lineamenta distincta, ac distinguentia inter sinistram et dexteram? Quanto magis is, qui Dei et Deus est, sermo varietatem prorsus aliquam non admittit, sed est qui est , in sua nimirum natura tam simplex ut non habeat partes, tam unus ut non habeat numeros. Est enim Dei sapientia, de qua scriptum est: Et sapientiae ejus non est numerus . At si quod invariabile est, id incomprehensibile, ac per hoc etiam ineffabile esse necesse est; ubi, quaeso, invenias verba, quibus illam majestatem vel digne assignes, vel proprie proloquaris, vel competenter definias? Tamen

utcunque loquamur, quod utcunque de ea Spiritu sancto revelante sentimus. Docemur auctoritate Patrum, et consuetudine Scripturarum congruentes de rebus notis licere similitudines usurpare; sed et verba non nova invenire, sed nota mutuari [ alias, transferre], quibus digne et competenter eaedem similitudines vestiantur. Alioquin ridicule ignota per ignota docere conaberis.

Ergo quia per dextrum et sinistrum adversa solent atque prospera designari: videtur mihi hoc loco intelligi posse laevam quidem Verbi, comminationem supplicii; dextram vero regni promissionem. Est autem cum mens nostra formidine poenae serviliter premitur: et tunc nequaquam sub capite, sed super caput laeva esse dicenda est; nec potest sic

affecta anima omnino dicere, quia laeva ejus sub capite meo. At vero si proficiens ex hoc spiritu servitutis transierit in quemdam spontanei obsequii digniorem affectum, quatenus videlicet praemiis potius provocetur quam arctetur suppliciis, magis autem si amore boni ipsius agatur; tunc indubitanter dicere poterit, quia laeva ejus sub capite meo: quippe qui illum servilem metum, qui in sinistra est, meliori atque excellentiori habitudine animi superarit, et dignis desideriis etiam ipsi appropiaverit dexterae, in qua sunt omnes promissiones, dicente Propheta ad Dominum: Delectationes in dextera tua usque in finem . Unde et certa spe concepta cum fiducia loquitur: Et dextera ejus amplexabitur

Tu jam mecum videris, an ita affectae et assecutae hunc tantae suavitatis locum, illud quoque conveniat de psalmo usurpare, ut dicat etiam ipsa: In pace in idipsum dormiam, et requiescam; praesertim cum suppetat causa quae sequitur: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me . Quod equidem tale est. Donec quis premitur a spiritu servitutis, parumque habet de spe, de timore plurimum; non est ei pax neque requies, fluctuante nimirum conscientia inter spem et timorem, maximeque quod a superexcellente timore abundantius crucietur: nam timor poenam habet. Et ideo non est illi dicere: In pace in idipsum dormiam et requiescam, quando necdum se singulariter

in spe constitutum dicere potest. Caeterum si paulatim per incrementum gratiae coeperit deficere timor, et proficere spes; cum demum ad hoc ventum fuerit ut totis viribus exsurgens charitas in adjutorium spei foras mittat timorem: nonne ejusmodi anima singulariter in spe constituta videbitur, ac proinde etiam in pace in idipsum dormire jam et requiescere?

Si dormiatis, inquit, inter medios cleros, pennae columbae deargentatae . Quod propterea dictum puto, quoniam est locus inter timorem et securitatem, tanquam inter laevam et dexteram, media videlicet spes, in qua mens et conscientia, molli nimirum supposito charitatis stratu, suavissime requiescit. Et forte in consequentibus hujus

ipsius cantici hic locus fuerit designatus, ubi in descriptione ferculi Salomonis inter caetera habes: Media charitate constravit propter filias Jerusalem . Nam qui se singulariter in spe constitutum sentit, non jam in timore servit, sed requiescit in charitate. Denique requiescit et dormit sponsa, pro qua dicitur: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Magna et stupenda dignatio, quod quiescere facit animam contemplantem in sinu suo, insuper et custodit ab infestantibus curis, protegitque ab inquietudinibus actionum, et molestiis negotiorum; nec patitur omnino suscitari, nisi ad ipsius utique

voluntatem. At istud non in angustiis finiendi jam sermonis adoriendum est, magis autem hinc alius inchoetur, quatenus locus delectabilis debita in tractando diligentia non fraudetur. Non quod vel tunc sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, praesertim in tam digna, tamque excellente et omnino supereminente materia; sed sufficientia nostra ex Deo est, sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LII. De excessu, qui contemplatio dicitur, in qua sponsus facit quiescere animam sanctam, pro ejus quiete zelans.

Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreos cervosque camporum, ut non excitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit . Prohibentur adolescentulae: has enim filias Jerusalem dicit, quia, etsi delicatae et molles, et quasi femineis adhuc affectibus et actibus infirmae, sponsae tamen inhaerent spe proficiendi et proficiscendi Jerusalem: prohibentur ergo ab infestatione sponsae dormientis, ne scilicet praeter voluntatem ipsius ullatenus eam excitare praesumant. Propterea enim dulcissimus sponsus laevam suam capiti ejus supposuit, secundum ea quae praemissa sunt, quatenus in sinu suo eam quiescere faceret et dormire. Et nunc sicut subinde Scriptura prosequitur, ipse custos illius

dignantissime et benevolentissime vigilat super eam, ne adolescentularum crebris minutisque necessitatibus inquietata evigilare cogatur. Ista est litteralis cohaerentia textus. Sed enim contestatio illa facta per capreas cervosque camporum, nihil omnino secundum litteram consequentiae rationabilis habere videtur; adeo totam sibi eam 1445 vindicat intelligentia spiritualis. At quoquo modo illa se habeat, interim bonum est nos hic esse, et intueri paulisper naturae divinae bonitatem, suavitatem, dignationem. Quid namque tu, homo, in humanis unquam affectibus expertus es dulcius, quam modo tibi exprimitur de corde Altissimi? Et exprimitur ab illo qui scrutatur alta Dei, et non potest nescire quae in eo sunt, quia Spiritus ipsius est; nec aliud plane loqui, quam

Denique nec deest in nostro genere, qui hoc munere felix laetificari meruerit, et sic in semetipso suavissimi arcani hujus habuerit experimentum; nisi tamen Scripturae loco, qui prae manibus est, omnino decredimus, ubi manifeste inducitur coelestis sponsus vehementissime zelans pro quiete cujusdam dilectae suae, sollicitus servare inter brachia propria dormientem, ne qua forte molestia vel inquietudine a somno suavissimo deturbetur. Non me capio prae laetitia, quod illa majestas tam familiari dulcique consortio nostrae se inclinare infirmitati minime dedignatur, et superna Deitas animae exsulantis inire connubia, eique sponsi ardentissimo

amore capti exhibere affectum non despicit. Sic, sic in coelo esse non ambigo, ut lego in terra, sentietque pro certo anima quod continet pagina, nisi quod non sufficit ista omnino exprimere, quantum capere illa tunc poterit, sed nec quantum jam potest. Quid, putas, illic accipiet, quae hic tanta familiaritate donatur, ut Dei brachiis amplecti se sentiat, Dei sinu foveri, Dei cura et studio custodiri, ne dormiens forte a quopiam, donec ultro evigilet, excitetur?

Age jam itaque, dicamus si possumus, quisnam ille sit somnus, quo dilectam suam sponsus obdormire velit, nec patiatur omnino, nisi ad ipsius arbitrium, excitari, ne forte cum legerit quis apud Apostolum: Hora est jam nos de somno surgere

, sive apud Prophetam exorari ab ipso Deum, illuminari oculos suos ne unquam obdormiat in morte , nominum aequivocatione turbetur, nec inveniat omnino, quid digne de dormitione sponsae quae hoc loco memoratur, sentire possit. Nam ne illud quidem simile est huic, quod de Lazaro ait in Evangelio Dominus: Lazarus amicus noster dormit, eamus et a somno excitemus eum . Hoc enim dicebat de morte corporis ejus, cum discipuli de dormitione somni dictum putarent. Non autem is sponsae somnus dormitio corporis, vel placida, quae sensus carnis suaviter sopit ad tempus, vel horrida, quae funditus vitam tollere consuevit. Multo magis vero et ab illa alienus existit qua obdormitur

morte, cum videlicet in peccato quod est ad mortem, irrevocabiliter perseveratur. Magis autem istiusmodi vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminat, et morte propulsata vitam tribuit sempiternam. Revera enim dormitio est, quae tamen sensum non sopiat, sed abducat. Est et mors, quod non dubius dixerim, quoniam Apostolus quosdam in carne adhuc viventes commendando si loquitur: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

Proinde et ego non absurde sponsae exstasim vocaverim mortem, quae tamen non vita, sed vitae eripiat laqueis, ut possit dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium . Inter medios namque laqueos in hac vita inceditur,

qui utique toties non timentur, quoties sancta aliqua et vehementi cogitatione anima a semetipsa abripitur; si tamen eousque mente secedat et avolet, ut et hunc communem transcendat usum et consuetudinem cogitandi: etenim frustra jacitur rete ante oculos pennatorum . Quid enim formidetur luxuria, ubi nec vita sentitur? Excedente quippe anima, etsi non vita, certe vitae sensu, necesse est etiam ut nec vitae tentatio sentiatur. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Utinam hac morte ego frequenter cadam, ut evadam laqueos mortis, ut non sentiam vitae luxuriantis mortifera blandimenta, ut obstupescam 1446 ad sensum libidinis, ad aestum avaritiae, ad iracundiae et impatientiae stimulos, ad

angores sollicitudinum, et molestias curarum! Moriatur anima mea morte justorum, ut nulla illam illaqueet fraus, nulla oblectet iniquitas. Bona mors, quae vitam non aufert, sed transfert in melius, bona, qua non corpus cadit, sed anima sublevatur.

Verum haec hominum est. Sed moriatur anima mea morte etiam, si dici potest, angelorum, ut praesentium memoria excedens, rerum se inferiorum corporearumque non modo cupiditatibus, sed et similitudinibus exuat, sitque ei pura cum illis conversatio, cum quibus est puritatis similitudo. Talis, ut opinor, excessus aut tantum, aut maxime contemplatio dicitur. Rerum etenim cupiditatibus vivendo non teneri, humanae virtutis est, corporum vero similitudinibus speculando

non involvi, angelicae puritatis est. Utrumque tamen divini muneris est, utrumque excedere, utrumque te ipsum [ alias, utrumque exuere te ipsum, etc.] transcendere est, sed longe unum, alterum non longe. Beatus qui dicere potest: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine . Non fuit contentus exire, nisi et longe se faceret, ut posset quiescere. Transilisti carnis oblectamenta, ut minime jam obedias concupiscentiis ejus, nec tenearis illecebris: profecisti, separasti te, sed nondum elongasti, nisi et irruentia undique phantasmata corporearum similitudinum transvolare mentis puritate praevaleas. Hucusque noli tibi promittere requiem. Erras, si citra invenire te existimas locum quietis, secretum solitudinis, luminis serenum, habitaculum pacis.

Sed da mihi qui illuc pervenerit, et incunctanter fateor quiescentem, qui merito dicat: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi . Atque hic vere in solitudine locus et in lumine habitatio, prorsus juxta prophetam, tabernaculum in umbraculum diei ab aestu, in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia ; de quo et sanctus David: Abscondit me, inquit, in tabernaculo suo in die malorum, protexit me in abscondito tabernaculi sui .

Puta ergo in solitudinem hanc secessisse sponsam, ibique prae amoenitate loci inter amplexus sponsi suaviter obdormisse, id est in spiritu excessisse, quando prohibitae sunt adolescentulae expergefacere

illam, quoadusque ipsa voluerit. At istud qualiter? Non enim simpliciter, neque levi, ut assolet, commonitione prohibitae sunt; sed omnino nova et insueta contestatione, per capreas scilicet cervosque camporum. Quo quidem genere ferarum videntur mihi satis congruenter expressae sanctae animae exutae corporibus, simul et qui cum Deo sunt angeli, nimirum propter acumen visus, et saltus celeritatem. Utrumque hoc siquidem utrisque spiritibus convenire cognoscimus: nam facile et petunt summa, et intima penetrant. Quorum quoque in campis designata conversatio evidenter liberos atque expeditos signat in contemplatione discursus. Quid sibi vult ergo adjuratio facta per istos? Profecto ne inquietae adolescentulae audeant levi ex

causa evocare dilectam a tam reverendo collegio, cui absque dubio toties admiscetur, quoties contemplando excedit. Pulchre itaque horum auctoritate terrentur, a quorum societate constat avelli illam ipsorum importunitate. Attendant adolescentulae quos offendant, pariter cum matrem inquietant; et minime ita materna de charitate confidant, ut non in illum coelestem conventum sine magna necessitate irruere vereantur. Id quippe se agere cogitent, quoties in contemplatione quiescenti plus justo molestae sunt. Ponitur sane in voluntate ipsius, et vacare sibi, et curae illarum intendere prout oportere judicaverit, cum vetatur excitari ab illis, quousque ipsa velit. Novit sponsus quanta flagret dilectione etiam

erga proximos sponsa, et satis propria charitate sollicitari matrem de profectibus filiarum, nec se ullo pacto illis subtracturam seu denegaturam quantum et quoties opus fuerit: proptereaque secure discretioni 1447 ejus credendam censuit hanc dispensationem. Non enim est talis, quales multos videmus prophetica inustione notatos, qui quod crassum est et forte assumentes, quod debile est projiciunt . Nunquid medicus valentes requirit, et non potius aegrotantes? Si contingat, facit forsitan ut amicus, sed non ut medicus. Quos docebis, Magister bone, si omnes indoctos repuleris? Quibus, quaeso, adhibebis diligentiam disciplinae, si indisciplinatos vel effugaveris omnes, vel fugeris? In quibus, obsecro, tuam probabis

Tous les livres