Sermones in Cantica canticorum (page 52)
didici, nil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. Beatus homo qui semper est pavidus . Time ergo cum arriserit gratia, time cum abierit, time cum denuo revertetur; et hoc est semper pavidum esse. Succedant vicissim sibi in animo tres isti timores, secundum quod gratia vel adesse dignatur, vel offensa recedere, seu iterum redire placata sentietur. Cum adest, time ne non digne opereris ex ea: nam hoc monet Apostolus: Videte, inquiens, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
; et ad discipulum: Noli, inquit, negligere gratiam quae in te est ; et de semetipso dicebat: Quia gratia Dei in me vacua non fuit
. Sciebat homo, consilium Dei habens, redundare in contemptum donantis donum negligere, nec expendere ad quod donatum est; idque intolerabilem esse superbiam judicabat: et propterea studiosissime hoc malum et ipse cavebat, docebatque cavendum. Sed rursum latet fovea hic, quae nolo vos lateat, de qua is ipse superbiae spiritus tanto periculosius, quanto occultius, sicut habetis in psalmo, insidiatur quasi leo in spelunca sua
. Nam si impedire non praevalet actionem, tentat intentionem, suggerens et suadens, quatenus effectum gratiae arroges tibi. Quod quidem superbiae genus longe illo priore intolerabilius esse non ambigas. Quid enim odiosius illa voce, qua quidam dixerunt: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia?
Si ergo timendum manente gratia; quid, si recesserit? num multo magis tunc timendum? Plane multo magis; quia ubi deficit tibi gratia, deficis tu. Audi etenim quid dator gratiae dicat. Sine me, ait, nihil potestis facere
. Time ergo subtracta gratia, tanquam mox casurus; time et contremisce, Deo tibi, ut sentis, irato; time, quia reliquit te custodia tua. Nec dubites in causa esse superbiam, etiamsi non appareat, etiamsi nihil tibi conscius sis. Quod enim tu nescis, scit Deus; et qui te judicat, ipse est. Sed nec qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat . Nunquid commendat te Deus, cum gratia
privat? Aut nunquid qui humilibus dat gratiam , humili auferet datam? Ergo argumentum superbiae privatio est gratiae. Quanquam tamen interdum subtrahitur gratia, sive retrahitur, non pro superbia quae jam est, sed quae futura est, nisi subtrahatur. Habes hujus rei evidens documentum de Apostolo, qui stimulos carnis suae sustinebat invitus, non quia extolleretur, sed ne extolleretur . Sed sive jam existens, sive nondum, superbia tamen semper causa erit subtractae gratiae.
Jam si gratia repropitiata redierit, multo amplius tunc timendum, ne forte contingat recidivum pati, juxta illud de Evangelio. Ecce sanus factus es,
vade et amplius jam noli peccare, ne aliquid deterius tibi contingat . Audis recidere quam incidere esse deterius. Proinde invalescente periculo, invalescat et metus. Beatus es, si cor tuum triplici isto timore repleveris, ut timeas quidem pro accepta gratia, amplius pro amissa, longe plus pro recuperata. Hoc fac, et eris hydria in 1455 Christi convivio, impleta usque ad summum, continens ni mirum metretas, non binas tantum, sed et ternas, ut Christi merearis benedictionem, quae aquas tuas convertat in vinum laetitiae, et perfecta charitas foras mittat timorem .
Quod dico, tale est. Aqua timor est, quoniam ab aestu refrigerat desideriorum carnalium. Initium, inquit, sapientiae timor Domini ; et
habes: Aqua sapientiae salutaris potavit illum . Si timor sapientia, et sapientia aqua; timor aqua est; denique: Timor Domini, inquit, fons vitae . Porro hydria mens tua. Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas. Tres metretae, timores tres. Et impleverunt eas, inquit, usque ad summum . Non unus timor, non duo quoque, sed toti tres simul replent usque ad summum. Omni tempore time Deum, et ex omni corde tuo, et implesti hydriam tuam usque ad summum. Amat Deus integrum munus, affectum plenum, perfectum sacrificium. Cura proinde nuptiis coelestibus plenam inferre hydriam, ut de te quoque dicatur: Quia replevit eum spiritu timoris Domini . Qui sic timet, nihil negligit. Unde namque negligentia
intret in plenitudinem? Alioquin quod capere adhuc aliquid potest, plenum non est. Eadem sane ratione non potest simul et sic timere, et altum sapere. Non est enim quo admittas superbiam, repletus timore Domini. Et sic de caeteris vitiis sentiendum, quia necesse est omnia plenitudine timoris excludi. Tunc demum si plene, si perfecte timueris, dabit charitas saporem aquis tuis ad Domini benedictionem. Sine charitate enim timor poenam habet. Et quidem charitas vinum, quod laetificat cor hominis . Perfecta autem charitas foras mittit timorem, ut ubi aqua fuerat, vinum esse incipiat ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen
SERMO LV. Qualiter homo per veram poenitentiam potest evadere judicium Dei.
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum . Ex praecedenti versiculo pendet. Quem enim salientem et properantem modo descripserat, consequenter comparat capreae hinnuloque cervorum. Apte quidem, quod hoc genus animantium cursu velox, et saltu agile sit. Porro sermo de sponso est, et sermo sponsus est. Et Propheta dicit de Deo quia velociter currit sermo ejus ; sane congruens huic loco, ubi sponsus, qui sermo Dei est, saliens transiliensque describitur, similis proinde factus capreae hinnuloque cervorum.
Et haec ratio similitudinis. Adde tamen, ne nulla similitudinis ipsius vel anima proportiuncula vacet, quia caprea quidem non modo cursus pernicitate, sed et acumine visus eminet. Quod utique proprie illam respicit narrationis partem, qua sponsus, non solum saliens, sed et transiliens apparere refertur; quia nisi acuto et perspicaci intuitu non posset omnino, praesertim inter currendum, discernere in quos salire, et quos transilire deberet. Alioquin poterat sufficere, ad designandam festinantis velocitatem, de solo hinnulo comparatio; is quippe rapidiori se ferre noscitur cursu. Nunc vero quoniam sponsus iste, etsi ardenter amans, cursim ruere in dilectae videatur amplexus, nihilominus tamen gressus, vel potius saltus suos prudenti consideratione
dirigere novit, cautus ubi oporteat figere pedem: oportuit profecto cum hinnulo etiam de caprea similitudinem dari, quatenus et per illum desiderium salvantis, et per hanc eligentis exprimeretur judicium. Christus nempe justus et misericors, salvator et judex: et quia amat, vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire ; et quia judicat, novit qui sunt ejus , et ipse scit quos elegit a principio .
Igitur duo haec bona sponsi, misericordiam scilicet et judicium, in his duobus animantibus commendata a Spiritu sancto nobis interim sentiamus, ut in 1456 testimonium integritatis et perfectionis fidei nostrae, nos quoque Prophetam imitantes,
misericordiam et judicium cantemus Domino . Ego autem non dubito, et alia de horum natura ab his quidem, qui talium curiosi et gnari sunt, posse monstrari, quae sponso aptari utiliter et congruenter queant: sed haec, ut arbitror, sufficere possunt ad dandam rationem adductae similitudinis. Pulchre tamen Spiritus sanctus non de cervo, sed de hinnulo cervorum similitudinem dedit, in quo et Patrum fecit mentionem, e quibus Christus secundum carnem, et infantiae meminit Salvatoris. Ut hinnulus quippe apparuit parvulus qui natus est nobis . Verum tu qui adventum desideras Salvatoris, time scrutinium judicis, time oculos capreae, time illum qui per prophetam dicit: Et erit
in die illa, et ego scrutabor Jerusalem in lucernis . Acuto visu est; nihil inscrutatum relinquet oculus ejus. Scrutabitur renes et corda , ipsaque cogitatio hominis confitebitur ilii . Quid tutum in Babylone, si Jerusalem manet scrutinium? Puto enim hoc loco prophetam Jerusalem nomine designasse illos, qui in hoc saeculo vitam ducunt religiosam, mores supernae illius Jerusalem conversatione honesta et ordinata pro viribus imitantes; et non veluti hi, qui de Babylone sunt, vitam in perturbatione vitiorum, scelerumque confusione vastantes. Denique illorum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, et non egent scrutinio, sed supplicio. Mea autem, qui videor monachus et Jerosolymita, peccata certe
occulta sunt, nomine et habitu monachi adumbrata: et idcirco necesse erit subtili ea investigari discussione, et quasi admotis lucernis de tenebris in lucem prodi.
Possumus afferre aliquid et de psalmo ad confirmandum id quod dicitur de scrutanda Jerusalem. Ait namque sub persona Domini: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo . Vias justorum, ni fallor, et actus eorum discussurum se examinaturum dicit. Verendum valde cum ad hoc ventum fuerit, ne sub tam subtili examine multae nostrae justitiae, ut putantur, peccata appareant. Unum est tamen, si nosmetipsos dijudicaverimus, non utique judicabimur . Bonum judicium, quod me illi districto divinoque judicio subducit
et abscondit. Prorsus horreo incidere in manus Dei viventis; voto vultui irae judicatus praesentari, non judicandus. Spiritualis homo omnia dijudicat, et ipse a nemine judicatur . Judicabo proinde mala mea, judicabo et bona. Mala melioriribus curabo corrigere actibus, diluere lacrymis, punire jejuniis, caeterisque sanctae laboribus disciplinae. In bonis de me humiliter sentiam, et, juxta praeceptum Domini, servum me inutilem reputabo, qui quod facere debui, tantum feci . Dabo operam nec lolia pro granis, nec paleas cum granis offerre. Scrutabor ego vias meas et studia mea, quo is qui scrutaturus est Jerusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me sive indiscussum inveniat. Neque enim judicaturus est bis in idipsum.
Quis mihi det ita ad liquidum prosequi et persequi universa delicta mea, ut nullo oporteat vereri oculos capreae, in nullo ad lumen contingat erubescere lucernarum? Et nunc videor, sed non video: praesto est oculus cui omnia patent, etsi non patet ipse. Erit quando cognoscam, sicut et cognitus eum: at nunc quidem cognosco ex parte non tamen ex parte; cognitus, sed ex toto. Vereor aspectum exploratoris illius, qui post parietem stat. Hoc enim Scriptura addit de illo, quem pro acumine visus capreae assimilavit: En ipse stat, inquit, post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. De quo suo loco videbimus. Hunc ergo vereor occultum occultorum exploratorem. Sponsa nihil veretur, quia
nihil sibi conscia est. Quid denique vereatur, amica, columba, formosa? Nempe subinde habes: En dilectus meus, inquit, loquitur mihi. Nihil non loquitur; et ideo formido aspectum, quoniam non habeo testimonium. Tu quid audis de te, o sponsa? Quid tibi loquitur dilectus tuus? Surge, 1457 inquit, propera, amica mea, columba mea, formosa mea . Verum hoc quoque alteri servabo principio, nec brevitate arctabo ea quae diligentiam desiderantia sunt; ne forte et de hoc reus inveniar, si quominus vos inveniamini in hac parte aedificati ad intelligentiam et amorem sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LVI. Quod peccata et vitia sunt tanquam parietes, mediantes inter Deum et peccatorem.
En ipse stat post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos . Secundum litteram quidem videtur dicere, quia is qui cum saltibus adventare prospiciebatur, appropiasset usque ad contubernium sponsae, et stans post parietem curiosius introspiceret per fenestras et rimas, et verecunde non praesumeret sese ingerere. Secundum spiritum autem appropiasse quidem nihilominus intelligitur, sed aliter, ita sane quemadmodum et a coelesti sponso agi oportuit, et a Spiritu sancto dici. Nil quippe quod vel auctorem dedeceat, vel narratorem, verus et spiritualis intellectus admittet. Ergo appropiavit parieti, cum adhaesit carni. Caro
paries est, et appropiatio Sponsi Verbi incarnatio. Porro cancellos et fenestras per quas respicere perhibetur sensus, ut opinor, carnis et humanos dicit affectus, per quos experimentum cepit omnium humanarum necessitatum. Denique languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit . Humanis ergo affectionibus sensibusque corporeis pro foraminibus usus est et fenestris, ut miserias hominum homo factus experimento sciret, et misericors fieret. Sciebat et ante, sed aliter. Sciebat denique virtutem obediendi ipse Dominus virtutum, et tamen, teste Apostolo, didicit ex his quae passus est obedientiam . In hunc modum et misericordiam didicit, etsi misericordia Domini ab aeterno. Docet hoc quoque idem
gentium Doctor, ubi eum asserit tentatum per omnia pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret . Videsne factum esse quod erat, et quod noverat didicisse, et sibi apud nos quaesisse rimas et fenestras, per quas calamitates nostras diligentius exploraret? Tot autem in nostro ruinoso et pleno rimarum pariete invenit foramina, quot nostrae infirmitatis et corruptionis in suo corpore sensit experimenta.
Sic itaque sponsus post parietem stans, et per fenestras et cancellos respiciens erat. Et bene stans, quia solus revera in carne stetit, qui carnis peccatum non sensit. Possumus et hoc fideliter sapere, quia stetit per divinitatis potentiam, qui per carnis infirmitatem occubuit, dicente ipso: Spiritus quidem
promptus est, caro autem infirma . Ego autem puto etiam illud huic sententiae suffragari, quod sanctus David in hoc mysterio, utpote propheta Domini et prophetans, de Domino loquebatur; et quidem Moysen loquens, sed Dominum intuens. Ipse enim verus est Moyses, qui vere per aquam venit, et non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Ait itaque memoratus propheta: Dixit ut disperderet eos (Patrem siquidem loquebatur), si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos . Quonam modo, quaeso, Moyses stetit in confractione? quemadmodum, inquam, aut stetit, si confractus est: aut si stetit, quomodo confractus