Sermones in Cantica canticorum (page 53)
est? At ego tibi ostendo, si vis, qui vere stetit in confractione. Ego alium novi neminem qui hoc potuerit, nisi Dominum meum Jesum, qui certe in morte vivebat, qui corpore fractus in cruce, divinitate stabat cum Patre; in uno nobiscum supplicans, in altero cum Patre propitians. Et stabat post parietem, dum, quod jacebat in illo manifestum erat in carne, et quo stabat in ipso quasi post carnem latebat; sane unus idemque homo manifestus, et Deus absconditus. 1458
Sed et unicuique nostrum, qui desideramus adventum ipsius, puto illum nihilominus post parietem stare, dum corpus hoc nostrum, quod certe peccati est, abscondat interim nobis faciem ejus, et praesentiam intercludat. Denique: Quandiu sumus
in hoc corpore, inquit, peregrinamur a Domino . Non quia in corpore, sed quia in corpore hoc, quod utique de peccato est, et sine peccato non est. Et ut scias quoniam obstant non corpora, sed peccata, audi Scripturam: Peccata nostra, inquit, separant inter nos et Deum
. Et utinam unus mihi tantum obstet paries corporis, solumque obicem patiar id quod est in carne peccatum, et non multae intersint maceriae vitiorum. Vereor enim ne etiam praeter illud quod in natura est, quam plurima de propria iniquitate adjecerim, quorum a me interjectu nimium elongaverim Sponsum; ita, ut, si verum dicere velim, post parietes magis mihi illum stare fatear, non post parietem.
Sed dico hoc planius. Sponsus quidem aequaliter atque indifferenter praesto ubique est, divinae utique praesentia majestatis, et magnitudine virtutis suae. Gratiae tamen exhibitione seu inhibitione quibusdam longe, quibusdam prope esse dicitur, angelorum duntaxat et hominum, id est rationalium creaturarum. Denique longe a peccatoribus salus . Et sanctus David nihilominus dicit: Utquid, Domine, recessisti longe?
Caeterum a sanctis pia dispensatione ad tempus et non ex toto, sed juxta aliquid aliquando longe se facit. Peccatoribus autem de quibus dicitur: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper ; et item: Inquinatae sunt viae illorum in omni tempore ; semper, valdeque longe est,
atque in ira hoc, et non in misericordia. Quamobrem orat ad Deum sanctus, et ait: Ne declines in ira a servo tuo ; sciens quia et in misericordia potuerit declinare. Prope est ergo Dominus sanctis et electis suis, etiam cum longe esse videtur; et non aequaliter omnibus, sed aliis plus, aliis minus, pro meritorum diversitate. Nam etsi prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, et juxta est his qui tribulato sunt corde; non tamen omnibus forsitan, ita ut dicere possint quia ipse stat post parietem. Sponsae vero quam prope est, qui uno tantum pariete dividitur. Propterea cupit dissolvi, et rupto medio pariete cum illo esse quem post parietem esse confidit.
Ego autem, quoniam peccator sum, dissolvi non cupio, sed formido, sciens quia mors peccatorum pessima . Quomodo non pessima mors, ubi non subvenit Vita? Formido exire, et in ipso contremisco portus ingressu, dum non confido prope assistere qui excipiat exeuntem. Quid enim? securene exeo, si non Dominus custodiat exitum meum? Heu! ero ludibrio daemonum intercipientium me: non assistente qui redimat, neque qui salvum faciat. Nil tale verendum erat animae Pauli. cui ab aspectu et amplexu Dilecti unus tantummodo paries obsistebat, videlicet lex peccati, quam inveniebat in membris suis. Ipsa est carnis concupiscentia, qua carere omnino non potuit, donec in carne fuit. Hoc sane uno interjecto pariete non longe peregrinabatur
a Domino; unde et optabat clamans: Quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Sciens se mortis compendio continuo ad vitam perventurum. Hac ergo Paulus se fatebatur una lege teneri, scilicet concupiscentia, quam carni suae immobiliter insitam tolerabat invitus; de caetero: Nihil, inquit, mihi conscius sum .
Verum quis similis Paulo, qui non videlicet huic interdum consentiat concupiscentiae ad obediendum peccato? Noverit proinde is qui peccato consenserit, et alterum sibi se opposuisse parietem, ipsum utique pravum illicitumque consensum: nec potest gloriari qui hujusmodi est, quia stet sibi post parietem Sponsus, quando jam parietes intersint, non paries. Multo minus si consensus pervenerit ad
affectum, cum tertius quoque jam paries sponsi arceat impediatque accessum, actus videlicet ipse peccati. Quid, si et consuetudo forte peccatum in usum, aut usus etiam in contemptum perduxerit? sicut scriptum est: Impius cum 1459 venerit in profundum malorum, contemnit . Nonne si ita exieris, millies ante a rugientibus praeparatis ad escam poteris devorari, quam pervenire ad Sponsum, non uno siquidem jam, sed tanta a te parietum numerositate interclusum? Primus, concupiscentia; secundus, consensus; tertius, actus; quartus, consuetudo; quintus, contemptus. Cura ergo concupiscentiae priori totis resistere viribus, ut non pertrahat in consensum; et omnis deinceps malignitatis fabrica evanescit: nec est omnino quod Sponsum
prohibeat appropinquare tibi, praeter solum parietem corporis, quatenus gloriari possis et tu dicens de illo, quia en ipse stat post parietem.
Sed et hoc tibi tota vigilantia providendum, ut apertas semper inveniat fenestras et cancellos quosdam confessionum tuarum, per quos te intus benigne respiciat, quoniam respectus ejus profectus tuus. Aiunt cancellos angustiores esse fenestras, quales utique hi qui libros describunt, aptare sibi solent ad recipiendum lumen paginis. Unde et puto cancellarios eos appellari, qui chartis conscribendis ex officio deputantur. Cum ergo sint duo genera compunctionis, unum in moerore pro nostris excessibus, alterum in exsultatione pro divinis muneribus, quoties sane eam, quae sine angustia cordis minime
fit, peccatorum scilicet meorum facio confessionem; videor mihi cancellum, id est, angustiorem aperire fenestram. Nec dubium quin libenter per istam respiciat is, qui stat post parietem pius explorator, quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet . Denique et hortatur ad hoc ipsum: Dic tu, inquiens, iniquitates tuas prior, ut justificeris . Quod si interdum corde dilatato in charitate, pro consideratione divinae dignationis ac miserationis, libet animum laxare in vocem laudis, et gratiarum actionem, puto me non jam angustam, sed amplissimam stanti post parietem Sponso aperire fenestram, per quam, ni fallor, tanto libentius respicit, quanto amplius sacrificium
laudis honorificat eum. Ad manum est de Scripturis utramque hanc approbare confessionem; sed scientibus ista loquor, et non estis superfluis onerandi, qui vix necessariis indagandis sufficitis. Tanta quippe sunt sacramenta epithalamii hujus, et laudem praeconia, quae in eo decantantur Ecclesiae et sponso ejus Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LVII. De visitationibus Domini observandis; quibus indiciis vel signis eae deprehendi possint.
En dilectus meus loquitur mihi . Videte processus gratiae, et dignationis divinae advertite gradus. Attendite sponsae devotionem atque solertiam, quam vigili utique oculo sponsi observat
adventum, ct deinceps ipsius omnia diligentius intuetur. Venit ille, accelerat, appropiat, adest, respicit, alloquitur; et nihil horum momentorum sponsae industriam effugit, anticipative notitiam. Venit in angelis, accelerat in patriarchis, appropiat in prophetis, adest in carne, respicit in miraculis, alloquitur in apostolis. Vel sic: Venit affectu et studio miserendi, accelerat subveniendi zelo, appropiat humiliando semetipsum, adest praesentibus, prospicit in futuros, loquitur docens et suadens de regno Dei. Sic ergo est adventus sponsi. Benedictiones et divitiae salutis cum eo, et universa quae de ipso sunt affluunt deliciis, redundantia certe jucundis ac salutaribus sacramentis. Porro quae amat, vigilat et observat. Et beata, quam Dominus invenerit vigilantem.
Non transibit illam, nec praeteribit ab ea, sed stabit et loquetur ei, loqueturque amatoria: loquetur siquidem ut dilectus. Sic quippe habes: En dilectus meus loquitur mihi. Bene dilectus, qui venit amatoria locuturus, non autem increpatoria.
Neque enim de illis est, qui a Domino merito arguuntur, quod faciem coeli dijudicare nossent, tempus 1460 vero adventus ejus minime cognovissent . Haec namque tam solers, et prudens, ac bene vigilans, et venientem a longe prospexit, et salientem pro festinatione advertit, et transilientem superbos, ut humili sibi per humilitatem propinquaret, vigilantissime observavit; et demum cum jam staret, et occultaret se post parietem,
nihilominus praesentem agnovit, sed et respicientem per fenestras cancellosque persensit; et nunc pro remuneratione tantae devotionis et religiosae sollicitudinis loquentem audit. Sane enim si respexisset, et minime locutus fuisset, suspectus poterat esse ille respectus, ne forte magis indignationis foret, quam dilectionis. Denique respexit Petrum, et non fecit ei verbum: et ideo fortassis flevit ille , quod respiciens se, tacuerit. Haec autem, quoniam post aspectum meruit et affatum, non modo non flet, sed et gloriatur prae laetitia clamans, En dilectus meus loquitur mihi. Vides intuitum Domini, cum in se semper maneat idem, non tamen ejusdem semper efficaciae esse; sed conformari meritis singulorum quos respicit, et aliis quidem incutere
metum, aliis vero magis consolationem et securitatem afferre. Denique respicit terram, et facit eam tremere, cum e regione respexerit Mariam, et infuderit gratiam. Respexit, ait, humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes . Non sunt haec verba plorantis aut trepidantis, sed gaudentis. Respexit similiter hoc loco sponsam, et nec tremuit illa, nec flevit ad instar Petri, quia non sapiebat terram, sicut ille; dedit vero laetitiam in corde ejus, affatu testificans, quo eam respexerit affectu.
Denique verba quae loquitur, audi quam non indignantis sint, sed amantis. Sequitur: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea. Felix conscientia, quae de se ista meretur audire!
Quis, putas, in nobis est adeo vigilans et observans tempus visitationis suae, sponsumque adventantem ita per singula ejus momenta diligenter explorans, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiat ei? Non enim sic ista de Ecclesia referuntur, ut non singuli nos, qui simul Ecclesia sumus, participare his ejus benedictionibus debeamus. Etenim in hoc generaliter omnes atque indifferenter vocati sumus, ut benedictiones haereditate possideamus. Unde et audebat dicere ad Dominum quidem: Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt ; illa, puto, haereditate, qua se esse praesumebat filium patris sui, qui est in coelis. Porro si filium, et haeredem; haeredem
Dei, cohaeredem autem Christi. Magnam vero rem gloriatur se acquisivisse haereditate ista, testimonia Domini. Utinam ego de me vel unum meruerim tenere testimonium Domini! quia is non in uno, sed in multis exsultat testimoniis. Denique ait iterum: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis
. Et revera quid divitiae salutis, quid deliciae cordis, quid animae vera et cauta securitas, nisi Domini attestationes? Non enim, inquit, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat .
Utquid nos hactenus adhuc fraudamur commendationibus seu attestationibus his divinis, et paterna haereditate privamur? Quasi minime et nos voluntarie genuerit verbo veritatis, sic in nullo nos
meminimus ab illo taliter commendatos, nec ulla de nobis assecutos testimonia ejus. Ubi est quod Apostolus dicit, quia ipse Spiritus Dei testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus . Quomodo filii, si expertes haereditatis? Arguit nos pro certo negligentiae et incuriae ipsa inopia nostra. Nam si quis nostrum integre et perfecte, juxta verbum Sapientis, cor suum tradat ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecetur , simulque votis omnibus studeat secundum Isaiam prophetam parare vias Domini, rectas facere semitas Dei sui , cui cum Propheta sit dicere: Oculi mei semper ad Dominum
; et quia providebam Dominum in conspectu meo semper : nonne hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo 1461 salutari suo? Visitabitur profecto frequenter, nec unquam ignorabit tempus visitationis suae, quantumlibet is qui in spiritu visitat, clandestinus veniat et furtivus, utpote verecundus amator. Adhuc ergo longe agentem bene vigilans anima sobria mente prospiciet, et deinceps universa comperiet, quae in dilecti adventu sponsam tam solerter, quam signanter advertisse monstravimus quia ipse ait: Qui mane vigilaverint ad me, invenient me