Sermones in Cantica canticorum (page 57)
ut est illud: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua etc.; item: Videta ficulneam et omnes arbores : et Nathanaeli dictum est: Cum esses sub ficu, vidi te . Et rursum maledicit ficulneae, pro eo quod non invenit in ea fructum . Bene ficus, quae bona licet patriarcharum radice prodierit, nunquam tamen in altum proficere, nunquam se humo attollere voluit, nunquam respondere radici proceritate ramorum, generositate florum, fecunditate fructuum. Male prorsus tibi cum tua radice convenit, arbor pusilla, tortuosa, nodosa. Radix enim sancta. Quid ea dignum tuis apparet in ramis? Ficus, inquit, protulit grossos suos. Non hos nobili a radice traxisti, semen nequam. Quod in ea est, de
Spiritu sancto est; ac per hoc subtile totum ac suave. Tibi unde hi grossi? Et vere quid non grossum in gente illa? Nec actus profecto, nec affectus, nec intellectus, sed nec ritus, quem in colendo Deum habuit. Nam actus in bellis, affectus in lucris totus erat, intellectus in crassitudine litterae, cultus in sanguine pecudum et armentrorum.
At dicit aliquis: cum istiusmodi grossos non aliquando proferre gens illa cessaverit, ergo non aliquando tempus putationis non exstitit, quia unum utrique rei tempus existere perhibetur. Non ita est. Dicimus mulieres filios procreasse, non cum parturiunt, sed cum jam pepererunt. Dicimus et arbores edidisse flores suos, non cum coeperint florere, sed potius cum desierint. Ita hic quoque dictum est,
quia ficus protulit grossos suos, non cum aliquos edidit, sed cum totos, id est, cum ad finem pervenit editio. Quaeris quo tempore istiusmodi complementum illi populo accidit? Cum Christum occidit, tunc completa est malitia ejus, juxta quod ipse eis praedixerat: Implete mensuram patrum vestrorum
. Unde in patibulo traditurus jam spiritum: Consummatum est, inquit . O qualem consummationem dedit grossis suis ficus haec maledicta, et subinde aeterna ariditate damnata! O quam sunt novissimi pejores prioribus! Incipiens ab inutilibus, ad perniciosos pervenit et venenatos. O grossum vipereumque affectum, odire hominem, qui hominum et corpora sanat, et animas salvat! O nihilominus
intellectum grossum et certe bovinum, qui Deum non intellexerunt nec in operibus Dei!
Nimium me fortasse queratur in sui suggillatione Judaeus, qui intellectum illius dico bovinum. Sed legat in Isaia, et plus quam bovinum audiet. Cognovit, inquit, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel non cognovit me; populus meus non intellexit . Vides me, Judaec, mitiorem tibi propheta tuo. Ego te comparavi jumentis, ille subjicit. Quanquam in sua persona propheta non dixit hoc, sed in Dei, qui Deum se et ipsis operibus clamat: Etsi mihi, inquit, non creditis, operibus credite: etsi non facio opera Patris mei, nolite credere ; nec sic tamen vigilant ad intelligendum. Non fuga daemonum, non obedientia
elementorum, non vita mortuorum, bestialem hanc, et plus quam bestialem hebetudinem ab eis depellere quivit: de qua non minus mirabili quam miserabili caecitate factum est, ut in illud tam horrendum, tamque enormiter grossum facinus proruerint, Domino majestatis injicientes manus sacrilegas. Extunc itaque dici potuit, quia ficus protulit grossos suos, cum jam videlicet legitima illius populi esse coeperunt quasi in exitu super summum: ut novis, juxta veterem prophetiam, supervenientibus, vetera 1473 projicerentur . Non aliter sane, quam quomodo grossi cadunt, et cedunt suborientibus ficubus bonis. Quandiu, inquit, non cessavit ficus producere grossos suos, non te vocavi, o sponsa, sciens non posse una prodire optimas licus.
Nunc autem productis qui prius producendi erant, non jam intempestive te invito, cum boni ac salutares fructus in proximo esse noscantur, inutiles expuncturi.
Nam vineae, inquit, florentes odorem dederunt; quod nihilominus appropinquantis fructus indicium est. Hic odor serpentes fugat. Aiunt florescentibus vineis omne reptile venenatum cedere loco, nec ullatenus novorum ferre odorem florum. Quod volo attendant novitii nostri, et fiducialiter agant, cogitantes qualem spiritum acceperunt, cujus primitias daemones non sustinent. Si sic novitius fervor, quid erit absoluta perfectio? Perpendatur ex flore fructus, et saporis virtus ex vi aestimetur odoris. Vineae florentes odorem dederunt. Et in principio quidem sic
fuit. Ad praedicationem novae gratiae secuta est novitas vitae in his qui crediderant, qui conversationem suam inter gentes habentes bonam. Christi erant bonus odor in omni loco . Odor bonus, testimonium bonum. Hoc de bono opere tanquam de flore odor procedit. Et quoniam tali flore et tali odore inter primordia nascentis fidei fideles animae, veluti quaedam spirituales vineae, refertae apparuerunt, habentes testimonium bonum et ab his qui foris erant; non incongrue, ut opinor, de ipsis dictum sentimus, quia vineoe florentes odorem dederunt. Ad quid? ut eo sane provocati etiam qui necdum crediderant, ex bonis operibus illos considerantes, glorificarent et ipsi Deum, atque ita
eis odor vitae ad vitam esse inciperet. Idcirco ergo dedisse odorem non immerito referuntur, qui non suam gloriam, sed aliorum de sua bona opinione quaesiere salutem. Alioquin poterant more quorumdam quaestum aestimare pietatem, verbi gratia, ostentationis, mercedis. At istud esset non dare odorem, sed vendere. Nunc vero quia omnia sua in charitate faciebant, non plane vendiderunt odorem, sed dederunt.
Caeterum si vineae animae, flos opus, odor opinio est: fructus quid? Martyrium. Et vere fructus vitis, sanguis est martyris. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris . Propemodum dixissem, fructus vitis. Quidni sanguinem uvae
dixerim meracissimum, sanguinem innocentis, sanguinem Justi? Quidni mustum rubens, probatum, pretiosum, plane de vinea Sorech [ alias, Soreth.], torculari passionis expressum? Denique pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus . Haec pro eo quod dictum est, vineas florentes odorem dedisse.
Ita si ad tempora gratiae hunc locum respicere malimus, aut si placet magis referri ad Patres (nam vinea Domini sabaoth domus Israel est , erit sensus: Christum in carne nasciturum et moriturum odoraverunt prophetae et patriarchae, sed non dederunt tunc eumdem odorem suum, quia non exhibuerunt in carne, quem in spiritu praesenserunt. Non dederunt odorem suum, nec secretum suum
publicaverunt, exspectantes ut revelaretur in suo tempore. Quis sane tunc caperet sapientiam in mysterio absconditam, in corpore non exhibitam? Ita vineae tunc quidem non dederunt odorem suum. Dederunt autem postea, cum per successiones generationum nascentem ex se Christum secundum carnem partu virgineo saeculis ediderunt. Tunc plane, inquam, spirituales illae vineae dederunt odorem suum, cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei ; et coepit praesentem habere mundus, quem pauci adhuc absentem praesenserant. Vir ille, verbi causa, qui Jacob tangens, et Christum sentiens: Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus ; cum hoc dicebat, habebat delicias suas sibi, nec cuiquam illas communicabat. At ubi venit plenitudo temporis, in quo 1474 misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret ; tunc prorsus odor, qui in illo erat, sese ubique sparsit, adeo ut a finibus terrae ipsum sentiens clamaret Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum: currerentque adolescentulae in odore olei hujus . Ita ista vinea dedit odorem suum, et eo temporis dederunt et caeterae, in quibus hic ipse odor vitae exstiterat. Quidni dederunt, e quibus Christus secundum carnem? Dictum est itaque vineas dedisse odorem, sive quia fideles animae bonam de se ubique
opinionem spargunt; sive quod palam facta sunt mundo oracula et revelationes Patrum, et in omnem terram exivit odoratus eorum, dicente Apostolo: Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria
Mirum vero, si nec ficus, nec vineae istae aliquid habent quod mores aedificet. Ego hunc locum arbitror esse et moralem. Dico autem per gratiam Dei quae in nobis est, et ficus nos habere, et vineas. Ficus quidem, qui suaviores in moribus sunt; vineas vero, qui spiritu ferventiores. Omnis qui se inter nos communiter socialiterque agit, et non solum sine querela conversatur
inter fratres, sed et multa cum suavitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum vicem agere ficus convenientissime dicam? Qui tamen grossos suos prius protulerit, projeceritque oportet, timorem utique judicii, quem perfecta charitas foras mittit; et amaritudinem peccatorum, quae verae confessioni et infusioni gratiae, crebrarumque profusioni lacrymarum cedat necesse est, caeteraque talia, instar grossorum praeeuntia fructuum suavitatem: quae vos quoque per vosmetipsos cogitare potestis.
Ut tamen adhuc ego aliquid adjiciam de ejusmodi quod occurrit, videte ne forte etiam haec inter grossos deputari possint, scientia, prophetia, linguae, similiaque. Etenim ista more grossorum deficere
habent, et cedere melioribus, dicente Apostolo, quia et scientia destruetur, et prophetiae evacuabuntur, et linguae cessabunt. Fidem quoque ipsam intellectus excludet, speique succedat visio necesse est. Quod enim videt quis, quid sperat? Sola non excidit charitas , sed illa qua Deus toto corde, tota anima, tota virtute diligitur . Ideo hanc minime grossis annumeraverim, ne ad ficum quidem dixerim pertinere, sed ad vineas. Jam qui vineae sunt, severiores nobis, quam suaviores se exhibent, in spiritu vehementi agentes, zelantes pro disciplina, vitia acerrime corripientes, aptantes sibi congruentissime vocem illam: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? . Item: Zelus domus tuae comedit me . Et mihi quidem illi in dilectione proximi, isti in dilectione Dei eminere videntur. Sed libet pausare sub hac vite et sub hac ficu, ubi Dei proximique obumbrat dilectio. Utramque teneo cum te amo, Domine Jesu Christe, qui meus proximus es, quoniam homo es, et fecisti mecum misericordiam; et nihilominus es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen
SERMO LXI. Quomodo Ecclesia reperit divitias divinae misericordiae in foraminibus vulnerum Christi, et de fortitudine martyrum quam a Christo receperunt.
Surge, amica mea, sponsa mea, et veni . Commendat sponsus multam dilectionem suam iterando amoris voces. Nam iteratio affectionis expressio est: et quod rursum ad laborem vinearum sollicitat dilectam, ostendit quam sit de animarum salute sollicitus. Nam vineas animas esse jam audistis. Non immoremur supervacue in his quae dicta sunt. Videte sequentia. Sponsam tamen nusquam, ut memini, 1475 in toto hoc opere aperte adhuc nominarat, nisi modo cum ad vineas itur, cum vino charitatis appropinquatur. Quae cum venerit et perfecta fuerit, faciet spirituale conjugium; et erunt duo, non in carne una, sed in uno spiritu, dicente Apostolo: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est .
in cavernis maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Amat et pergit amatoria loqui. Columbam denuo blandiendo vocat; suam dicit, et sibi asserit propriam: quodque ipse rogari obnixius ab illa solebat, ipsius nunc versa vice et conspectum postulat, et colloquium. Agit ut sponsus; sed ut verecundus, publicum erubescit, decernitque frui deliciis suis in loco sequestri, utique in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae. Puta ergo sic dicere sponsum: Ne timeas, amica, quasi haec, ad quam te hortamur, opera vinearum negotium amoris impedire seu interrumpere habeat. Erit certe et aliquis usus in ea ad id quod pariter optamus. Vineae sane macerias habent, et hae diversoria grata verecundis. Hic litteralis lusus. Quidni
dixerim lusum? Quid enim serium habet haec litterae series? Ne auditu quidem dignum quod foris sonat, si non intus adjuvet Spiritus infirmitatem intelligentiae nostrae. Ne ergo remaneamus foris, ne et turpium, quod absit! amorum videamur lenocinia recensere, afferte pudicas aures ad sermonem qui in manibus est de amore; et cum ipsos cogitatis amantes, non virum et feminam, sed Verbum et animam sentiatis oportet. Et si Christum et Ecclesiam dixero, idem est; nisi quod Ecclesiae nomine non una anima, sed multarum unitas, vel potius unanimitas designatur. Nec sane foramina petrae, aut cavernas maceriae, latebras putetis operantium iniquitatem, ne qua prorsus suspicio subeat de operibus
Alius hunc locum ita exposuit, foramina petrae vulnera Christi interpretans. Recte omnino; nam petra Christus. Bona foramina, quae fidem astruunt resurrectionis et Christi divinitatem. Dominus meus, inquit, et Deus meus . Unde hoc reportatum oraculum, nisi ex foraminibus petrae? In his passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos ; in his se columba tutatur, et circumvolitantem intrepida intuetur accipitrem. Et ideo ait: Columba mea in foraminibus
petrae. Vox columbae, In petra exaltavit me ; et item: Statuit, inquit, supra petram pedes meos . Vir sapiens aedificat domum suam supra petram, quod ibi nec ventorum formidet injurias, nec inundationum . Quid non boni in petra? In petra exaltatus, in petra securus, in petra firmiter sto. Securus ab hoste, fortis a casu; et hoc quoniam exaltatus a terra. Anceps est enim et caducum, terrenum omne. Conversatio nostra in coelis sit, et nec cadere, nec dejici formidamus. In coelis petra, in illa firmitas atque securitas est. Petra refugium herinaciis . Et revera ubi tuta firmaque infirmis securitas et requies, nisi in vulneribus Salvatoris? Tanto illic securior habito, quanto ille potentior est ad
salvandum. Fremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur: non cado; fundatus enim sum supra firmam petram. Peccavi peccatum grande: turbabitur conscientia, sed non perturbabitur, quoniam vulnerum Domini recordabor. Nempe vulneratus est propter iniquitates nostras . Quid tam ad mortem, quod non Christi morte solvatur? Si ergo in mentem venerit tam potens tamque efficax medicamentum, nulla jam possum morbi malignitate terreri.
Et ideo liquet errasse illum qui ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear . Nisi quod non erat de membris Christi, nec pertinebat ad eum de Christi merito, ut suum praesumeret, suum diceret quod illius esset; tanquam rem capitis
membrum. 1476 Ego vero fidenter quod ex me mihi deest usurpo mihi ex visceribus Domini, quoniam misericordia affluunt; nec desunt foramina, per quae effluant. Foderunt manus ejus et pedes, latusque lancea foraverunt: et per has rimas licet mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo; id est, gustare et videre quoniam suavis est Dominus. Cogitabat cogitationes pacis, et ego nesciebam. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? At clavis reserans, clavus penetrans factus est mihi, ut videam voluntatem Domini. Quidni videam per foramen? Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo mundum reconcilians sibi. Ferrum pertransiit animam