Sermones in Cantica canticorum (page 58)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ejus, et appropinquavit cor illius, ut non jam non sciat compati infirmitatibus meis. Patet arcanum cordis per foramina corporis; patet magnum illud pietatis sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quidni viscera per vulnera pateant? In quo enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae? Majorem enim miserationem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro addictis morti et damnatis.

Meum proinde meritum, miseratio Domini. Non plane sum meriti inops, quandiu ille miserationum non fuerit. Quod si misericordiae Domini multae, multus nihilominus ego in meritis sum. Quid enim si multorum sim mihi conscius delictorum? Nempe ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia . Et si misericordiae Domini ab aeterno et usque in aeternum , ego quoque misericordias Domini in aeternum cantabo . Nunquid justitias meas? Domine, memorabor justitiae tuae solius . Ipsa est enim et mea; nempe factus es mihi tu justitia a Deo. Nunquid mihi verendum, ne non una ambobus sufficiat? Non est pallium breve, quod, secundum prophetam, non possit operire duos .

Justitia tua, justitia in aeternum . Quid longius aeternitate? Et te pariter et me operiet largiter larga et aeterna justitia. Et in me quidem operit multitudinem peccatorum; in te autem, Domine, quid nisi pietatis thesauros, divitias bonitatis? Hae in foraminibus petrae repositae mihi. Quam magna multitudo dulcedinis tuae in illis, opertae quidem, sed in his qui pereunt! Utquid enim sanctum detur canibus, vel margaritae porcis? Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, etiam et apertis foraminibus introduxit in sancta. Quanta in his multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, perfectioque virtutum!

Ibo mihi ad illa sic referta cellaria, atque ad admonitionem prophetae relinquam civitates, et habitabo

in petra . Ero quasi columba nidificans in summo ore foraminis, ut cum Moyse positus in foramine petrae, transeunte Domino, merear saltem posteriora ejus prospicere . Nam faciem stantis, id est incommutabilis claritatem, quis videat, nisi qui introduci jam meruit, non in sancta, sed in sancta sanctorum? Nec vilis tamen aut contemnenda posteriorum contemplatio. Contemnat Herodes; ego tanto magis non contemno, quanto magis contemptibilem se ostendit Herodi. Habent etiam aliquid et posteriora Domini quod videre delectet. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Erit cum ostendet faciem suam, et salvi erimus. Sed interim praeveniat nos in benedictionibus dulcedinis,

illis utique quas post se relinquere consuevit. Nunc dignationis suae posteriora demonstret, alias in gloria dignitatis faciem suam demonstraturus. Sublimis in regno, sed suavis in cruce. In hac me visione praeveniat, in illa adimpleat. Adimplebis me, ait, laetitia cum vultu tuo . Utraque visio salutaris, utraque suavis; sed illa in sublimitate, ista in humilitate; illa in splendore, haec in pallore est. 1477

Denique inquit, Et posteriora dorsi ejus in pallore auri . Quomodo non in morte pallescat? Sed melius pallens aurum quam fulgens aurichalcum, et quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Aurum Verbum, aurum Sapientia

est. Hoc aurum semetipsum decoloravit, abscondens formam Dei, et formam servi praetendens. Decoloravit et Ecclesiam, quae ait: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol . Ergo et posteriora ipsius in pallore auri, quae fuscum non erubuit crucis, ustionem passionis non horruit, livorem vulnerum non refugit. Etiam complacet sibi in illis, et optat novissima sua fore horum similia. Idcirco denique audit: Columba mea in foraminibus petrae, quod in Christi vulneribus tota devotione versetur, et jugi meditatione demoretur in illis. Inde martyrii tolerantia, inde illi magna fiducia apud Deum altissimum. Non est quod vereatur martyr exsanguem lividamque levare ad eum faciem, cujus livore sanatus est, gloriosam repraesentare

similitudinem mortis ejus, utique in pallore auri. Quid vereatur cui etiam a Domino dicitur: Ostende mihi faciem tuam? Ad quid? Ut mihi videtur, se magis ostendere vult. Ita est: videri vult, non videre. Quid enim ille non videt? Non est ei opus ut quis se ostendat, a quo nil non videtur, nec si se abscondat. Vult ergo videri, vult benignus dux devoti militis vultum et oculos in sua sustolli vulnera, ut illius ex hoc animum erigat, et exemplo sui reddat ad tolerandum fortiorem.

Enimvero non sentiet sua, dum illius vulnera intuebitur. Stat martyr tripudians et triumphans, toto licet lacero corpore; et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed et alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc

anima martyris? Nempe in tuto, nempe in petra, nempe in visceribus Jesu, vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum profecto sentiret; dolorem non ferret, succumberet, et negaret. Nunc autem in petra habitans, quid mirum si in modum petrae duruerit? Sed neque hoc mirum, si exsul a corpore dolores non sentiat corporis. Neque hoc facit stupor, sed amor. Submittitur enim sensus, non amittitur. Nec deest dolor, sed superatur, sed contemnitur. Ergo ex petra martyris fortitudo, inde plane potens ad bibendum-calicem Domini. Et calix hic inebrians quam praeclarus est! Praeclarus, inquam, atque jucundus non minus imperatori spectanti,

quam militi triumphanti. Gaudium etenim Domini, fortitudo nostra . Quidni gaudeat ad vocem fortissimae confessionis? Denique et requirit eam cum desiderio: Sonet, inquiens, vox tua in auribus meis. Nec cunctabitur rependere vicem secundum suam promissionem: continuo ut se confessus fuerit coram hominibus, confitebitur et ipse eum coram Patre suo . Rumpamus sermonem, nec enim potest finiri modo; ne sit sine modo, si cuncta quae adhuc ex proposito capitulo restant, uno isto velimus sermone complecti. Ergo quod superest servemus principio alteri, ut de nostro sane et verbo et modo gaudeat sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

SERMO LXII. Quid sit animam fidelem commorari « in foraminibus petrae; » et quid « in cavernis maceriae. » De Dei voluntate potius, quam majestate scrutanda. Denique de puritate mentis necessaria ad praedicationem veritatis.

Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae . Non tantum in foraminibus petrae tutum reperit columba refugium; reperit et in cavernis maceriae. Quod si maceriam non congeriem lapidum, sed sanctorum communionem accipimus, videamus ne forte cavernas maceriae dixerit angelorum, qui ob superbiam lapsi sunt, loca quasi vacua 1478 derelicta: quippe quae repleri

ex hominibus habent, tanquam ruinae de lapidibus vivis reficiendae. Unde apostolus Petrus: Accedentes, inquit, ad lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales . Nec puto ab re esse, si intelligimus angelorum custodiam vicem exhibere maceriae in vinea Domini, quae est Ecclesia praedestinatorum, cum Paulus dicat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? et Propheta: Immittit angelus Domini in circuitu timentium eum . Et si ita sedet, erit sensus, quia Ecclesiam tempore et loco peregrinationis suae duae res consolentur; de praeterito quidem, memoria passionis Christi; de futuro autem, quod se in sortem

sanctorum cogitat et confidit recipiendam. Ambo haec, veluti ante et retro oculata, insatiabili desiderio contuetur; et uterque illi intuitus admodum gratus, uterque est illi refugium a tribulatione malorum et dolore. Integra consolatio, cum non solum quid exspectandum, sed et unde id sit praesumendum noverit. Exspectatio laeta nec dubia, quae Christi morte firmata est. Cur paveat ad praemii magnitudinem, quae pretii dignitatem considerat? Quam libens mente invisit foramina, per quae sibi sacrosancti sanguinis pretium fluxit! Quam libens cavernas perambulat, et diversoria, et mansiones, quae sunt in domo Patris multae atque diversae, in quibus habet collocare filios suos pro quorumque diversitate meritorum! Et nunc quidem, quod solum

interim potest, sola in his memoria requiescit, coeleste habitaculum, quod desursum est, jam animo induens. Erit autem cum implebit ruinas, cum cavernas et corpore inhabitabit, et mente; cum vacua domicilia, quae antiqui reliquerunt habitatores, ipsa suae universitatis illustrabit praesentia, nec ulla ultra apparebit caverna penitus in coelesti maceria, felici de caetero perfectione sui atque integritate gaudente.

2 Aut, si id magis probas, dicemus has cavernas studiosis et piis mentibus non inveniri, sed fieri.

Quonam modo, inquis? Cogitatione et aviditate. Cedit nempe in modum maceriae mollioris pia maceries desiderio animae, cedit purae contemplationi, cedit crebrae orationi. Denique oratio justi penetrat coelos . Non utique aeris hujus corporei spatiosas altitudines, veluti quodam remigio alarum suarum instar volucris volantis scindet, aut quasi gladius acutus ipsius firmamenti solidum celsumque verticem perforabit: sed sunt coeli sancti, vivi, rationales, qui enarrant gloriam Dei, qui favorabili quadam pietate nostris se votis libenter inclinant, et sinuatis ad tactum nostrae devotionis affectibus in sua nos recipiunt viscera, quoties digna ad eos intentione pulsamus. Pulsanti enim aperietur. Licebit itaque unicuique nostrum, etiam hoc

tempore nostrae mortalitatis, cavare sibi, quacunque parte volet, cavernas supernae maceriae; nunc quidem patriarchas revisere, nunc vero salutare prophetas, nunc senatui immisceri apostolorum, nunc martyrum inseri choris; sed et beatorum virtutum status et mansiones a minimo angelo usque ad cherubin et seraphin, tota mentis alacritate percurrendo lustrare, prout quemque sua devotio feret. Apud quos magis afficietur, immittente sibi Spiritu. prout vult; si steterit et pulsaverit, confestim aperietur ei, et facta quasi caverna in montibus, vel potius mentibus sanctis, dum se ultro inflectunt ad pietatem, requiescet vel paululum apud illos. Omnis animae sic facientis et facies, et vox Deo grata existit: facies, propter puritatem; vox,

propter confessionem. Etenim confessio et pulchritudo in conspectu ejus . Unde et dicitur illi qui ejusmodi est: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus tuis. Vox admiratio in animo contemplantis, vox gratiarum actio est. Delectatur admodum istiusmodi cavernis Deus, e quibus sibi vox resonat gratiarum actionis, vox admirationis et laudis.

Felix mens, quae sibi in hac maceria frequenter 1479 cavare studuerit; sed quae in petra, felicior. Licet quidem cavare et in petra; sed ad hoc puriore mentis acie opus est, et vehementiori omnino intentione, etiam et meritis potioribus sanctitatis [ alias fodiamus]. Et ad haec quis idoneus?

Nempe ille qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum . Nonne tibi videtur ipsis se Verbi penetralibus immersisse; et de abditis pectoris ejus quamdam intimae sapientiae sacrosanctam eruisse medullam? Quid ille qui sapientiam loquebatur inter perfectos, sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi hujus cognovit? . Nonne uno et altero coelo acuta, sed pia curiositate terebratis, e tertio tandem hanc pius scrutator evexit? At ipsam non siluit nobis, verbis quibus potuit

fidelibus fideliter intimans. Audivit autem verba ineffabilia, quae non licuit illi loqui . Non utique homini, nam sibi illa loquebatur et Deo Puta ergo Deum quasi sollicitam Pauli charitatem hoc modo consolari, et dicere: Quid anxiaris quod conceptum tuum auditus non capit humanus? Sonet vox tua in auribus meis; hoc est: Si quod sentis, non licet revelare mortalibus, consolare tamen, quod vox tua divinas queat mulcere aures. Vides sanctam animam, nunc quidem charitate sobriam nobis, nunc vero puritate excedentem Deo? Vide etiam de sancto David, ne forte ille sit ipse homo, de quo cum Deo, quasi de alio loquitur: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi . Ergo quod de cogitatione prophetica verbo et exemplo Prophetae venire ad medium poterat, id Propheta in publicam mox laxabat confessionem, et ex eo confitebatur in populis Domino, reliquum sibi et Deo servans, unaque festivum ducens in laetitia et exsultatione. Hoc ergo est quod nobis intimare memorato versiculo voluit. Quidquid videlicet sua illa scrutabunda et avida cogitatione ex arcano sapientiae cruere praevalebat, partem quam poterat in salutem populorum sollicita praedicatione impertiebatur; reliquum quod capere plebes non poterant, festiva jubilatione in Dei laudibus expendebat. Vides sanctae contemplationi deperire nihil, dum quod expendi in plebium aedificationem non potest, id vel maxime Deo sit jucunda

Quae cum ita sint, duo liquet contemplationis genera esse: unum, de statu et felicitate et gloria civitatis supernae, quo vel actu, vel otio ingens illa coelestium civium occupata sit multitudo; alterum, de regis ipsius majestate, aeternitate, divinitate. Illa in maceria, ista in petra. Sed haec quanto difficilius cavatur, tanto suavius quod inde eruis sapit. Nec verearis illud quod Scriptura minatur scrutatoribus majestatis . Tantum affer purum et simplicem oculum; non opprimeris a gloria, sed admitteris, nisi non Dei, sed tuam quaesieris gloriam. Alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravem cupiditate. Hac excussa,

secure scrutemur [ alias, fodiamus] in Petra, in qua thesauri absconditi sapientiae et scientiae sunt . Si adhuc dubitas, audi ipsam Petram: Qui operantur, inquit, in me, non peccabunt . Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Ibi requiem invenit mansuetus et simplex, ubi dolosus opprimitur, vel clatus, et cupidus inanis gloriae. Ecclesia columba est, et ideo requiescit. Columba, quia innocens, quia gemens. Columba, inquam, quia in mansuetudine suscipit insitum verbum. Et requiescit in Verbo, hoc est in petra: nam petra est Verbum. Ecclesia ergo in foraminibus petrae, per quam introspicit, et videt gloriam sponsi sui; nec opprimitur tamen a

gloria, quoniam non sibi usurpat eam. Non opprimitur, quia non scrutatrix majestatis est, sed voluntatis. Nam quod majestati attinet, interdum quidem et in ipsam intendere audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans. Sed 1480 et si quando per excessum rapi in illam contingat, digitus Dei est iste, dignanter levans hominem, non hominis temeritas insolenter Dei alta pervadens. Cum enim Apostolus raptum se memoret [ alias commemoret] , ut ausum excuset; quisnam alter praesumat mortalium huic se divinae majestatis horrendo scrutinio propriis intricare conatibus, et importunus contemplator pavenda irrumpere in arcana? Scrutatores proinde majestatis, tanquam irruptores dici reor, non qui scilicet rapiuntur

Ergo formidolosa scrutatio majestatis: at voluntatis, tam tuta quam pia. Quidni tota diligentia scrutando instem sacramento gloriae voluntatis, cui mihi parendum per omnia scio? Suavis gloria, quae non aliunde, quam de ipsius suavitatis contemplatione procedit, quam de divitiarum bonitatis ac multae miserationis intuitu. Denique vidimus gloriam hanc, gloriam quasi Unigeniti a Patre . Totum nempe benignum et vere paternum, quod apparuit gloriae in hac parte. Non me opprimet gloria ista totis licet viribus intendentem in se: ego potius imprimar illi. Etenim revelata facie speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in

claritatem, tanquam a Domini Spiritu . Transformamur cum conformamur. Absit autem ut in majestatis gloria, et non magis in voluntatis modestia, Dei ab homine conformitas praesumatur! Gloria mea haec est, si unquam de me audiero: Inveni hominem secundum cor meum. Cor sponsi, cor patris sui. Ipsum quale? Estote, ait, misericordes, sicut et Pater vester misericors est . Haec forma quam videre desiderat, cum Ecclesiae dicit: Ostende mihi faciem tuam: forma pietatis et mansuetudinis. Hanc cum omni fiducia levat ad Petram; cui similis est: Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur . Quo pacto humilis ab humili confundetur, a pio sancta, et a mansueto modesta? Non

plane abhorrebit a puritate petrae pura facies sponsae, non magis quam a virtute virtus, a lumine lumen.

Tous les livres