Sermones in Cantica canticorum (page 6)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Laudem ergo cum coeli cantoribus in commune ducentes, utpote cives sanctorum et domestici Dei, psallite sapienter

. Cibus in ore, psalmus in corde sapit. Tantum illum terere non negligat fidelis et prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae, ne si forte integrum glutiat et non mansum, frustretur palatum sapore desiderabili, et dulciori super mel et favum. Offeramus cum apostolis

in coelesti convivio et in Dominica mensa favum mellis . Mel in cera, devotio in littera est. Alloquin littera occidit, si absque spiritus condimento glutieris . Si autem 1284 cum Apostolo psallas spiritu, psallas et mente ; cognosces et tu de illius veritate sermonis, quem dixit Jesus: Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt ; et item quem legimus dicente Sapientia: Spiritus meus super mel dulcis .

Sic delectabitur in crassitudine anima tua, sic holocaustum tuum pingue fiet. Sic placabis regem, sic placebis principibus, sic denique totam tibi curiam benevolam reddes; et odorati odorem suavitatis in coelestibus, de te quoque dicent: Quae est ista

quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii ? Principes, inquit, Juda, duces eorum, principes Zabulon, principes Neptalim ; hoc est confitentium, continentium, contemplantium. Norunt siquidem principes nostri Regi suo acceptam esse psallentium confessionem, continentium fortitudinem, contemplantium puritatem: et solliciti sunt exigere a nobis istiusmodi primitias spiritus, quae profecto non aliud sunt, quam primi et purissimi fructus sapientiae. Quod enim non ignoratis, Judas laudans vel confitens, et Zabulon habitaculum fortitudinis, Neptalim cervus emissus interpretatur: qui nimirum agilitatis suae

saltibus exprimit speculantis excessus, sed et opaca penetrare nemorum, ut ille sensuum, consuevit. Scimus autem qui dixerit: Sacrificium laudis honorificabit me .

Verum si non est speciosa laus in ore peccatoris ; nonne pernecessariam habetis continentiae virtutem, per quam fiat ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore? Porro continentia non habet meritum apud Deum, quae gloriam requirit humanam. Ideoque maxime opus est etiam puritate intentionis, qua soli mens vestra Deo et placere appetat, et valeat inhaerere. Neque enim aliud est inhaerere Deo, quam videre Deum; quod solis mundicordibus singulari felicitate donatur. Cor mundum habebat David, qui dicebat Deo: Adhaesit

anima mea post te ; item: Mihi autem adhaerere Deo bonum est . Videndo adhaerebat, et adhaerendo videbat. Animae ergo in his exercitatae coelestes sese nuntii familiares exhibent et frequentes, praesertim si frequenter orantem persenserint [ alias prospiciant]. Quis dabit mihi per vos, o benigni principes, petitiones meas innotescere apud Deum? Non enim Deo, cui etiam cogitatio hominis confitetur, sed apud Deum; hoc est, ipsis qui cum Deo sunt, tam beatis virtutibus, quam carne solutis spiritibus. Quis suscitabit me de terra inopem, et de stercore eriget pauperem, ut sedeam cum principibus et solium gloriae teneam? Non ambigo quin gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio visitant. Denique laetati

Hos itaque puto inter orandum alloqui sponsam, et ipsis, tanquam sponsi domesticis ac sodalibus, desiderium cordis sui aperire, cum ait: Osculetur me osculo oris sui. Et vide familiare amicumque colloquium animae in carne suspirantis cum coelestibus potestatibus. Gestit in oscula, petit quod cupit; non tamen nominat quem amat; quia illos nosse non dubitat, utpote de quo sibi frequens cum illis soleat esse confabutatio. Propterea non dicit: Osculetur me ille vel ille; sed: Osculetur me tantum; sicut et Maria Magdalena non exprimebat ex nomine quem quaereret, sed tantum aiebat ei quem putabat hortulanum: Domine, si tu sustulisti eum (Joan.

XX, 15). Quem eum? Non aperit; quia palam omnibus esse credit, quod a suo corde nec ad momentum recedere potest. Ita ergo et ista loquens sodalibus sponsi sui, tanquam consciis et quibus se noverat manifestam, tacito nomine repente in haec de dilecto verba prorumpit: Osculetur me osculo oris sui. De quo jam osculo nolo vos diutius protrahere, sed sermone crastino audietis quidquid orantibus vobis suggerere mihi inde dignabitur unctio docens de omnibus. Neque enim hoc secretum revelat caro et sanguis; sed is qui scrutatur profunda Dei Spiritus 1285 sanctus, qui a Patre Filioque procedens, cum ipsis pariter vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO VIII. Quomodo per osculum oris Dei significatur Spiritus sanctus, quem Ecclesia sibi petit dari ad notitiam sanctae Trinitatis.

Hodie vobis, sicut hesterna promissione tenetis, de summo, id est de oris osculo, disputare propositum est. Audite attentius quod sapit suavius, et gustatur rarius, et intelligitur difficilius. Mihi videtur, ut paulo altius inchoem, ineffabile quoddam atque inexpertum omni creaturae osculum designasse, qui ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, aut cui voluerit Filius revelare . Pater enim diligit Filium, et singulari dilectione amplectitur, summus aequalem, aeternus coaeternum, unus unicum. Sed enim

non minori ipse a Filio affectione astringitur: quippe pro cujus amore et moritur, ipso attestante cum ait: Ut sciant omnes quia diligo Patrem, surgite, eamus ; haud dubium quin ad passionem. Illa itaque mutua gignentis genitique cognitio pariter et dilectio, quid nisi osculum est suavissimum, sed secretissimum?

Ego pro certo ad tantum et tam sanctum divini amoris arcanum ne ipsam quidem angelicam admitti arbitror creaturam. Etenim, Paulo hoc ipsum sapiente, pax illa exsuperat omnem, etiam angelicum, sensum

. Unde nec ista, quanquam multum praesumens, audet tamen dicere: Osculetur me ore suo; soli illud scilicet reservans Patri: sed aliquid minus postulans: Osculetur me, inquit, osculo oris sui. Videte novam sponsam novum osculum accipientem, non tamen ab ore, sed ab osculo oris. Insufflavit, inquit, eis, haud dubium quin Jesus apostolis, id est primitivae Ecclesiae, et dixit: Accipite spiritum sanctum . Osculum profecto fuit. Quid? corporeus ille flatus? Non, sed invisibilis Spiritus: qui propterea in illo dominico flatu datus est, ut per hoc intelligeretur et ab ipso pariter tanquam a Patre procedere, tanquam vere osculum, quod osculanti osculatoque commune est. Itaque sufficit sponsae, si osculetur ab osculo sponsi, etiamsi non osculetur ab ore. Nec enim exiguum quid aut vile putat osculari ab osculo: quod non est aliud nisi infundi Spiritu sancto. Nempe si recte Pater osculans, Filius osculatus accipitur, non erit

ab re osculum Spiritum sanctum intelligi, utpote qui Patris Filiique imperturbabilis pax sit, gluten firmum, individuus amor, indivisibilis unitas.

De ipso igitur audet sponsa, ipsumque infundi sibi fidenter sub osculi nomine petit. Tenet quippe aliquid, unde non desit occasio praesumendi. Dicens enim Filius: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius; adjecit, aut cui voluerit Filius revelare. Non autem diffidit sponsa quin sibi velit, si cui voluerit. Petit ergo audenter dari sibi osculum, hoc est Spiritum illum, in quo sibi et Filius reveletur et Pater. Alter enim sine altero nequaquam innotescit. Unde est illud: Qui videt me, videt et Patrem meum ; et illud Joannis, Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui autem confitetur Filium, et Patrem habet

. Ex quibus liquido constat, quia nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre agnoscitur. Merito proinde non in alterius tantum, sed in utriusque cognitione constituit summam beatitudinem qui dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum

. Denique et qui sequuntur Agnum, referuntur habere nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis : quod est de utriusque notitia gloriari.

Sed dicit aliquis: Ergo et Spiritus sancti agnitio non est necessaria, ut cum dixerit esse vitam aeternam nosse et Patrem et Filium, de Spiritu

sancto tacuerit? Est utique: sed ubi Pater et Filius perfecte agnoscitur, utriusque bonitas, quae Spiritus sanctus 1286 est, quomodo ignoratur? Neque enim integre homo homini innotescit, quandiu latet, utrumnam bonae an malae sit voluntatis. Quanquam et cum dictum est: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; profecto si missio illa beneplacitum tam Patris benigne mittentis, quam Filii voluntarie obedientis demonstrat, non omnino tacitum est de Spiritu sancto, ubi tantae utriusque gratiae mentio facta est. Utriusque siquidem amor et benignitas Spiritus sanctus est.

Trinae ergo hujus agnitionis infundi sibi gratiam, quantum quidem capi in carne mortali potest,

sponsa petit, cum osculum petit. Petit autem a Filio; quia Filii est cui voluerit revelare. Revelat ergo Filius se ipsum cui vult, revelat et Patrem. Revelat autem sine dubio per osculum, hoc est per Spiritum sanctum, Apostolo teste, qui ait: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum . At vero dando Spiritum per quem revelat, etiam ipsum revelat; dando revelat, et revelando dat. Porro revelatio, quae per Spiritum sanctum fit, non solum illustrat ad agnitionem, sed etiam accendit ad amorem, dicente Paulo: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . Et ideo forsan de his qui cognoscentes Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, non legitur quod Spiritu sancto revelante cognoscerent;

quia cum cognoscerent, non amaverunt. Sic quippe habes: Deus enim illis revelavit. Nec adjunctum est: Per Spiritum suum, ne sibi sponsae osculum mentes impiae usurparent, quae contentae ea quae inflat, eam quae aedificat nescierunt. Denique ipse Apostolus dicat per quid cognoverunt. Per ea, inquit, quae facta sunt, intellecta conspexerunt. Unde et constat quia nec perfecte cognoverunt, quem minime dilexerunt. Si enim integre cognovissent, bonitatem qua pro eorum redemptione in carne nasci et mori voluit non ignorassent. Audi denique quid eis de Deo revelatum fuerit: Sempiterna, ait, virtus ejus et divinitas

. Vides quia quod sublimitatis, quod majestatis est, in praesumptione

spiritus, non Dei, sed sui rimati sint; quod autem mitis sit et humilis corde, non intellexerint. Nec mirum, quia et caput eorum Behemoth nihil humile; sed, sicut de eo legitur, omne sublime videt . Quo contra David non ambulabat in magnis, neque in mirabilibus super se , ne scrutator majestatis opprimeretur a gloria .

Vos quoque, ut caute in arcanis sensibus pedem figatis, mementote semper, quod Sapiens admonet: Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris . In spiritu ambulate in illis, et non in sensu proprio. Doctrina Spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit. Merito proinde sponsa, quem diligit anima sua inquirens,

non se suae carnis sensibus credit, non curiositatis humanae inanibus ratiociniis acquiescit; sed petit osculum, id est Spiritum sanctum invocat, per quem accipiat simul et scientiae gustum, et gratiae condimentum. Et bene scientia, quae in osculo datur, cum amore recipitur; quia amoris indicium osculum est. Scientia ergo quae inflat, cum sine charitate sit, non procedit ex osculo. Sed nec qui telum Dei habent, et non secundum scientiam, sibi ullatenus arrogent illud. Utrumque enim munus simul fert osculi gratia, et agnitionis lucem, et devotionis pinguedinem. Est quippe Spiritus sapientiae et intellectus, qui instar apis ceram portantis et mel, habet omnino et unde accendat lumen scientiae, et unde infundat saporem gratiae. Neuter ergo se

osculum percepisse putet, sive qui veritatem intelligit, nec diligit; sive qui diligit, nec intelligit. Sane in osculo isto nec error locum habet, nec tepor. Quamobrem geminae gratiae sacrosancti osculi suscipiendae paret e regione duo labia sua quae sponsa est, intelligentiae rationem, sapientiae voluntatem, ut de pleno osculo glorians mereatur audire: Diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in aeternum . Itaque Pater Filium osculans, plenissime illi arcana suae divinitatis 1287 eructat, et spirat suavitatem amoris, Scriptura hoc significante, cum ait: Dies diei eructat verbum . Cui sane sempiterno singulariterque beato complexui, nulli omnino, ut jam dictum est, creaturae interesse donatur, solo utriusque

Spiritu teste ac conscio mutuae agnitionis et dilectionis. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

Tous les livres