Sermones in Cantica canticorum (page 7)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Sed dicat mihi fortasse aliquis: Tibi ergo unde innotuit, quod nulli fateris creditum creaturae? Profecto Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit , dixerim, non mihi misero et indigno, sed plane Joanni amico sponsi, cujus haec verba sunt; non solum autem, sed et Joanni evangelistae, utique discipulo quem diligebat Jesus. Placita enim fuit Deo et anima illius, digna prorsus nomine et dote sponsae, digna sponsi amplexibus, digna denique quae recumberet super pectus Domini. Hausit Joannes de sinu Unigenti, quod de paterno

hauserat ille. Nec solus ipse tamen, sed et omnes, quibus idem aiebat magni consilii angelus: Vos dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis . Hausit et Paulus, cujus evangelium non est ab homine, neque per hominem illud accepit, sed per revelationem Jesu Christi . Profecto hi omnes tam feliciter, quam veraciter dicere-possunt: Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis. Et illa enarratio quid eis nisi osculum fuit? Sed osculum de osculo, et non de ore. Audi siquidem osculum de ore. Ego et Pater unum sumus; item: Ego in Patre, et Pater in me est . Osculum est ore ad os sumptum; sed nemo appropiat. Osculum plane dilectionis et pacis; sed dilectio illa supereminet

omni scientiae, et pax illa omnem sensum exsuperat. Verumtamen quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, Paulo revelavit Deus per Spiritum suum, hoc est per osculum oris sui. Igitur Filium in Patre, et Patrem esse in Filio, osculum de ore est. Quod autem legitur: Non enim accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis

Et ut apertius alterutrum distinguamus, qui plenitudinem capit, osculum de ore sumit; qui vero de plenitudine, osculum de osculo recipit. Magnus quidem Paulus: sed quantumlibet sursum porrigat os, etiamsi se usque ad tertium coelum extendat,

citra os Altissimi tamen necesse est ut remaneat, et modo suo contentus in se subsistat; et cum pertingere ad vultum gloriae non valebit, condescendi sibi, et ex alto transmitti osculum humiliter petat. Qui vero non rapinam arbitratur esse se aequalem Deo , ita ut audeat dicere: Ego et Pater unum sumus; quia ex aequo conjungitur, ex aeque complectitur, non osculum de loco inferiori mendicat, sed pari celsitudine os ori conjungit [ alias, os ore contingit], et singulari praerogativa osculum de ore sumit. Christo igitur osculum est plenitudo, Paulo participatio; ut cum ille de ore, iste tantum de osculo osculatum se glorietur.

Felix tamen osculum, per quod non solum agnoscitur Deus, sed et diligitur Pater: qui nequaquam

plene cognoscitur, nisi cum perfecte diligitur. Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum Filii clamantem: Abba, Pater? . Ipsa, ipsa, paterno se diligi praesumat affectu, quae eodem se spiritu, quo et Filius, affectam sentit. Confide, quaecunque es illa, confide nihil haesitans. In spiritu Filii filiam cognosce te Patris, sponsam Filii vel sororem. Utroque vocabulo eam, quae hujusmodi est, invenies appellari. Ad manum est unde id probem: non multum laborabo. Vox sponsi est ad ipsam: Veni in hortum meum, soror mea sponsa . Soror siquidem est, quia ex uno Patre; sponsa, quia in uno Spiritu. Nam si carnale matrimonium

constituit duos in carne una, cur non magis spiritualis copula duos conjunget in uno spiritu? Denique qui adhaeret Domino, unus spiritus est . Sed audi etiam de Patre, quam amanter 1288 quamque dignanter et filiam eam nominat, et nihilominus tanquam nurum propriam ad Filii blandos invitat amplexus. Audi, inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. . Ecce a quo ista flagitat osculum. O sancta anima, reverentiam habe, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et fortasse non osculandus, sed adorandus cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IX. De uberibus sponsi, id est Christi, quorum unum est longanimitas exspectandi peccatores; alterum, benignitas seu facilitas eos recipiendi.

Accedamus jam ad librum, verbisque sponsae rationem demus et consequentiam. Pendent enim, et praerupta nutant absque principio. Ideoque praemittendum cui competenter cohaereant. Ponamus proinde istos, quos sponsi sodales diximus, visitandi salutandique gratia, sicut heri et nudiustertius, accessisse nunc quoque ad sponsam; ipsamque submurmurantem et taedentem reperisse, mirari causam, et quasi alloqui in hunc modum. Quid novi accidit? quid te cernimus solito tristiorem? quae inopinati murmuris causa? Certe cum aversa et alienata ires

post amatores tuos, cum quibus male erat tibi, compulsa tandem reverti ad virum tuum priorem, nonne ut saltem merereris tangere pedes, multis precibus et fletibus institisti? Recolo, inquit. Quid? Obtento eo, simulque accepta in osculo pedum indulgentia de offensis, nunquid non rursus facta impatiens, et tanta nequaquam dignatione contenta, sed majoris familiaritatis cupida, secundam quoque gratiam eadem qua prius instantia postulasti et impetrasti, ita ut in osculo manus adepta sis virtutes non paucas, et non parvas? Non diffiteor, ait. Et illi: Enimvero num tu es quae jurare et obtestari solebas, si unquam ad osculum manus pervenire daretur, sufficere jam tibi; nil te de caetero petituram?

Ego. Quid igitur? Forte horum quae acceperas quidpiam ablatum causaberis? Nihil. An vero times repetitum iri, quod tibi de mala tua pristina conversatione indultum praesumpseras? Non.

Age tamen, dic unde queamus satisfacere tibi. Non quiesco, ait, nisi osculetur me osculo oris sui. Gratias de osculo pedum, gratias et de manus; sed si cura est illi ulla de me, Osculetur me osculo oris sui . Non sum ingrata, sed amo. Accepi, fateor, meritis potiora, sed prorsus inferiora votis. Desiderio feror, non ratione. Ne, quaeso, causemini praesumptionem, ubi affectio urget. Pudor sane reclamat; sed superat amor. Nec ignoro, quod honor regis judicium diligit ; sed praeceps amor nec judicium praestolatur, nec consilio temperatur,

nec pudore frenatur, nec rationi subjicitur. Rogo, supplico, flagito, osculetur me osculo oris sui. En gratia ipsius multis jam annis caste sobrieque vivere curo, lectioni insisto, resisto vitiis, orationi incumbo frequenter; vigilo contra tentationes, recogito annos meos in amaritudine animae meae. Sine querela me arbitror, quantum in me est, conversari inter fratres, superioribus potestatibus subdita sum, egrediens et regrediens ad imperinm senioris. Aliena non cupio; mea potius et me pariter dedi. In sudore vultus mei comedo panem meum:

caeterum quod in his omnibus est, totum constat de consuetudine, de dulcedine nihil. Quid nisi, juxta prophetam, vitula Ephraim sum docta diligere trituram? . Denique in Evangelio qui hoc solum quod facere debet, facit, servus inutilis reputatur . Mandata forsan utcunque adimpleo; sed anima mea sicut terra sine aqua in illis. Ut igitur holocaustum meum pingue fiat: Osculetur me, quaeso, osculo oris sui.

Plerique vestrum mihi quoque, ut memini, in privatis confessionibus suis conqueri solent super hujuscemodi 1289 animi arentis languore atque hebetudine stolidae mentis, quod Dei scilicet alta atque subtilia penetrare nequeant, quod de suavitate spiritus aut nil, aut parum sentiant. Quid isti, nisi

ad osculum suspirant? Suspirant plane, et inhiant spiritui sapientiae et intellectus: intellectus utique quo pertingant; sapientiae, quia gustent quod intellectu apprehenderint. Ego in hoc ipso affectu sanctum puto orasse Prophetam, cum diceret: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum

. Osculum omnino petebat, et illud osculum, in cujus tactu perfusis labiis pinguedine gratiae specialis [ alias, spiritualis], sequeretur quod alibi idem ipse precatur: Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam . Denique et eructavit ubi gustavit: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti

timentibus te . Satis hoc osculum detinuit nos, et necdum me illud, ut verum fatear, digne satis expressisse confido. Sed transeamus ad reliqua; quia id melius impressum, quam expressum innotescit.

Sequitur: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis . Et haec verba cujus sint, auctor non loquitur, relinquens nobis libere commentari, cui potissimum personae conveniant. Mihi vero non deest, unde illa congruenter assignem sive sponsae, sive sponso, sive etiam sponsi sodalibus. Et primum sponsae qualiter congruant, indicabo. Interim confabulantibus illa pariter atque illis, accessit ipse, de quo sermo erat. Utique libens appropiat de se loquentibus. Sic solet.

Sic euntibus in Emmaus, et conferentibus inter se, jucundum se facundumque exhibuit comitem . Nempe hoc est quod in Evangelio pollicetur: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ego sum in medio eorum

; et per prophetam: Antequam, ait, clament, ego exaudiam; et adhuc loquentibus illis dicam: Ecce adsum . Ita ergo nunc non vocatus adfuit, et delectatus verbis praevenit preces. Arbitror quod interdum nec verba exspectat, sed solis cogitationibus advocetur. Denique ait homo qui inventus est

secundum cor Dei: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua . Attendite et vos vobis in omni loco, scientes quoniam omnia vestra norit, scrutans corda et renes Deus, qui finxit singillatim corda vestra, et intelligit omnia opera vestra. Sponsa ergo sponsum adesse persentiens, substitit (pudet enim praesumptionis in qua se deprehensam intelligit, nam verecundius id moliri per internuntios existimarat); moxque conversa ad ipsum, temeritatem, prout valet, excusare conatur: Quia meliora sunt, inquiens, ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ac si dicat: Si altum sapere videor, tu fecisti, o sponse, qui in dulcedine uberum tuorum tanta me dignatione lactasti, quatenus omni metu, tui charitate, non

mea temeritate depulso, audeam plus forte quam expediat. Audeo sane pietatis memor, immemor majestatis. Haec pro verborum consequentia dictasint.

Nunc qualis sit ista uberum sponsi commendatio, videamus. Duo sponsi ubera, duo in ipso sunt ingenitae mansuetudinis argumenta, quod et patienter exspectat delinquentem, et clementer recipit poenitentem. Gemina, inquam, dulcedo suavitatis exuberat in pectore Domini Jesu, longanimitas videlicet in exspectando, et in donando facilitas. Et audi quia non sit hoc inventum meum. Legis profecto de longanimitate: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Item: An

Ad hoc siquidem diu suspendit sententiam ultionis a contemnente, ut quandoque exhibeat gratiam remissionis in poenitente. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Ponamus exempla et de altero ubere, quod dictum est remittendi facilitas. Legis et de ipsa: Quacunque hora ingemuerit peccator, peccatum suum remittetur ei

; legis: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum . Pulchre David paucis comprehendit utrumque, dicens: Longanimis, et 1290 multum misericors

bonitatis experimento in eam se fiduciam excrevisse fatetur sponsa, ut auderet petere osculum. Quid mirum, dicens, si sic praesumo de te, o sponse, quae de tuis uberibus tantam sum experta abundantiam suavitatis? Ergo ad audendum me provocat dulcedo uberum tuorum, non meorum confidentia meritorum.

Quod autem dicit: Meliora sunt ubera tua vino, hoc est. Pinguedo gratiae, quae de tuis uberibus fluit, efficacior mihi est ad spiritualem profectum, quam mordax imprecatio praelatorum. Nec solum meliora vino, sed et fragrantia unguentis optimis; quia non modo internae dulcedinis lacte praesentes alis, sed bonae quoque opinionis grato odore respergis absentes, bonum habens testimonium et ab his

qui intus, et ab his qui foris sunt. Habes, inquam, lac intus, et foris unguenta; quoniam quidem non essent quos lacte reficeres, si non prius odore attraheres. Sane de his unguentis, si quid dignum consideratione contineant, videbitur post haec, cum eo ventum fuerit, ubi dicit in consequentibus: In odore unguentorum tuorum curremus . Nunc juxta promissum nostrum haec ipsa verba, quae sponsae data sunt, an et sponso congruant videamus.

Tous les livres