Sermones in Cantica canticorum (page 61)
Sed taceo quae negarent: ad manifesta respondeant. An juxta Evangelium cavent sanctum dare canibus, et margaritas porcis ? At istud aperte fateri est, se non esse de Ecclesia, qui omnes qui de Ecclesia sunt, canes censent et porcos. Sine exceptione enim omnibus qui de sua secta non sunt, suum illud, quidquid est, subtrahendum existimant. Caeterum hoc etsi sentiant, non respondebunt, ne manifesti fiant, nempe quod omni modo fugiunt, sed non effugient. Responde mihi, o homo, qui plus quam oportet sapis, et plus quam dici potest desipis. Dei est, an non, mysterium quod occultas? Si est, cur non ad ejus gloriam pandis? Nam gloria Dei, revelare sermonem. Si non, cur fidem habes in eo quod non est Dei, nisi quia haereticus
es? Aut igitur Dei secretum ad Dei gloriam prodant; aut Dei negent mysterium, et minime se haereticos negent; aut certe nihilominus manifestos se fateantur inimicos gloriae Dei; qui nolunt manifestum fieri, quod ei norunt fore ad gloriam. Stat nempe Scripturae veritas: Gloria regum celare verbum, gloria Dei revelare sermonem . Non vis tu revelare? Non ergo vis Deum glorificare. Sed forte non recipis Scripturam hanc. Ita est: solius Evangelii se profitentur aemulatores, et solos. Respondeant proinde Evangelio. Quod dico, ait, in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta . Jam non licet silere. Usquequo occultum tenetur, quod palam Deus
fieri jubet? Usquequo opertum est Evangelium vestrum? Suspicor; vestrum non est Pauli: nam ille suum fatetur opertum non esse. Etsi, inquit, opertum est Evangelium meum, in his opertum est qui
pereunt . Videte ne vos diceret, apud quos Evangelium invenitur opertum. Quid apertius quod pereatis? An forte nec Paulum 1492 recipitis? De quibusdam ita audivi. Non enim inter vos omnes per omnia concordatis, etsi a nobis omnes dissentiatis.
At vero eorum verba, et scripta, et traditiones, qui corporaliter cum Salvatore fuerunt, pari auctoritate Evangelii cuncti, ni fallor, indifferenter recipitis. Nunquid illi opertum tenuere Evangelium suum? Nunquid in Deo carnis infirma, mortis horrida, crucis ignominiam tacuere? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum . Ubi apostolica forma et vita, quam jactatis? Illi clamant, vos susurratis; illi in publico, vos in angulo;
illi ut nubes volant , vos in tenebris ac subterraneis domibus delitescitis. Quid simile illis in vobis ostenditis? An quod vobiscum mulierculas non utique circumducitis, sed includitis? Non aeque comitatio, ut cohabitatio, suspicioni patet. Verum quisnam de illis sinistrum quidpiam suspicaretur, qui mortuos suscitabant? Fac tu similiter, et una recubantem putabo feminam virum. Alioquin temere tibi usurpas illorum dispensationem, quorum sanctitatem non habes. Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? Quod minus est non potes; et quod majus est vis credam tibi? Quotidie latus tuum ad latus juvenculae est in mensa; lectus tuus ad lectum ejus in camera, oculi tui ad illius
oculos in colloquio, manus tuae ad manus ipsius in opere: et continens vis putari? Esto ut sis: sed ego suspicione non careo. Scandalo mihi es: tolle scandali causam, quo te probes verum, ut jactitas, Evangelii aemulatorem. Qui scandalizaverit unum de Ecclesia, nonne Evangelium condemnat illum? Tu Ecclesiam scandalizas. Vulpes es demoliens vineam. Juvate me, socii, ut capiatur; vel potius capite vos nobis eam, o angeli sancti. Versuta est valde, operta est iniquitate et impietate sua. Plane tam pusilla atque subtilis, ut facile quidem humanos fustretur obtutus. Nunquid et vestros? Propterea vox illa ad vos, utpote sodales sponsi: Capite nobis vulpes parvulas . Ergo facite quod jubemini;
capite nobis hanc tam versipellem vulpeculam, quam ecce jamdiu frustra insequimur. Docete et suggerite, qualiter fraus deprehendatur. Hoc enim est cepisse vulpem; quia longe plus nocet falsus catholicus, quam si verus appareret haereticus. Non est autem hominis scire quid sit in homine, nisi quis forte ad hoc ipsum fuerit vel illuminatus Spiritu Dei, vel angelica informatus industria. Quod signum dabitis, ut palam fiat pessima haeresis haec, docta mentiri non lingua tantum, sed vita?
Et quidem recens vastatio vineae vulpem indicat adfuisse: sed nescio qua arte fingendi ita sua
confundit vestigia callidissimum animal, ut qua vel intret, vel exeat, haud facile queat ab homine deprehendi. Cumque pateat opus, non apparet auctor; ita per ea quae in facie sunt, cuncta dissimulat. Denique si fidem interroges, nihil christianius; si conversationem, nihil irreprehensibilius: et quae loquitur, factis probat. Videas hominem in testimonium suae fidei frequentare ecclesiam, honorare presbyteros, offerre munus suum, confessionem facere, sacramentis communicare. Quid fidelius? Jam quod ad vitam moresque spectat, neminem circumvenit, neminem supergreditur, neminem concutit. Pallent insuper ora jejuniis, panem non comedit otiosus, operatur manibus unde vitam sustentat. Ubi jam vulpes? Tenebamus eam: quomodo
elapsa est e manibus? Quomodo tam repente disparuit? Instemus, investigemus: a fructibus ejus cognoscemus eam. Et certe vinearum demolitio testatur vulpem. Mulieres, relictis viris, et item viri, dimissis uxoribus, ad istos se conferunt. Clerici et sacerdotes, populis ecclesiisque relictis, intonsi et barbati apud eos inter textores et textrices 1493 plerumque inventi sunt. An non gravis demolitio ista? an non opera vulpium haec?
Verum non apud omnes forte ista tam manifesta deprehenduntur: et si sint, non est unde probentur. Quonam modo capimus illos? Revertamur ad consortium et contubernium feminarum hoc enim inter eos nemo qui careat. Interrogo unum qnempiam horum. Heus tu, bone vir! quaenam haec
mulier, et unde haec tibi? Uxorne tua? Non, inquit, nam voto meo istud non convenit. Filia ergo? Non. Quid igitur? Non soror, non neptis, non aliquo saltem propinquitatis vel affinitatis gradu attinens tibi? Nullo prorsus. Et quomodo tuta tibi cum ista continentia tua? Sane nec licet tibi istud. Cohabitationem, si nescis, virorum et feminarum in iis qui vovere continentiam, Ecclesia vetat. Si non vis scandalizare Ecclesiam, ejice feminam. Alioquin ex hoc uno caetera, quae non adeo manifesta sunt, procul dubio credibilia fiunt.
Sed quo mihi, inquit, Evangelii loco monstras prohibitum istud? Evangelium appellasti; ad Evangelium ibis. Si obedias Evangelio, non facies scandalum:
prohibet enim plane Evangelium scandalum fieri. Facis autem tu, istam non amovendo juxta constitutum Ecclesiae. Suspectus eras, at nunc manifeste censebere et contemptor Evangelii, et Ecclesiae adversator. Quid judicatis, fratres? Si pertinax fuerit ut nec obediat Evangelio, nec Ecclesiae acquiescat, quid jam tergiversari potest? Nonne aperte vobis videtur deprehensa fraus, et comprehensa vulpes? Si non amovet feminam, non amovet scandalum; si non amovet scandalum cum amovere possit, trangressor tenetur Evangelii. Quid factura Ecclesia est, nisi ut amoveat illum qui non vult
amovere scandalum, ne sit similis illi inobediens? Nam mandatum habet ex hoc in Evangelio, non parcere oculo scandalizanti se, non manui, non pedi; se eruere illum, abscindere ista, et projicere a se. Si, inquit, Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus .
Fecimusne aliquid? Puto quia fecimus. Cepimus vulpem, quia fraudem percepimus. Manifesti sunt qui latebant falsi Catholici, veri depraedatores catholicae. Etenim dum mecum dulces capiebas cibos (corpus dico et sanguinem Christi), dum in domo Dei ambulavimus cum consensu, fuit suadendi locus, imo opportunitas seducendi, juxta illud Sapientiae: Simulator ore decipit amicum suum
. Nunc autem facile, secundum sapientiam Pauli, post unam [alias, primam] et secundam admonitionem haereticum hominem devitabo, sciens quia subversus est qui ejusmodi est ; ac proinde cautus providere, ne jam sit et subversor. Itaque nonnihil est, juxta verbum Sapientis, in insidiis suis captos esse iniquos , illos praesertim iniquos, qui insidiis pro armis uti cauti sunt. Nam conflictus omnino ab his et defensio periit. Vile nempe hoc genus est et rusticanum, ac sine litteris, et prorsus imbelle. Denique vulpes sunt, et pusillae; sed neque illa, in quibus male sentire dicuntur, defensibilia sunt; nec tam subtilia, quam suasibilia, idque duntaxat mulierculis rusticis et idiotis, et quales utique omnes sunt, quotquot adhuc de secta hac esse expertus sum. Nec enim in
cunctis assertionibus eorum, nam multae sunt, novum quid aut inauditum audisse me recolo, sed quod tritum est, et diu ventilatum inter antiquos haereticos, a nostris autem contritum et eventilatum. Dicendum tamen, et dicam, quaenam illae ineptiae sint; partim quas sciscitantibus se Catholicis minus caute respondentes ipsi confessi sunt partim 1494 quas divisi ab invicem litigantes de invicem prodiderunt, partim quoque quas nonnulli eorum redeuntes ad Ecclesiam detexerunt: non quod ad omnes respondeam, nec enim necesse est, sed tantum ut innotescant. At istud alterius erit opus sermonis, ad laudem et gloriam nominis sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LXVI. De erroribus haereticorum circa nuptias, baptismum parvulorum, purgatorium, orationes pro defunctis et invocationem sanctorum.
Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas . Ecce ego ad vulpes istas. Ipsae sunt quae praetergrediuntur viam, et vindemiant vineam. Non sunt contentae deserere viam, nisi et desertare vineam possint, addentes praevaricationem.
Non sufficit haereticos esse, nisi et hypocritae sint, ut sit supra modum peccans peccatum. Hi sunt qui veniunt in vestimentis ovium ad nudandas oves et spoliandos arietes. An non tibi utraque res impleta videtur, ubi et fide plebes, et plebibus sacerdotes depraedati inveniuntur? Quinam isti praedones? Hi oves sunt habitu, astu vulpes, actu et crudelitate lupi. Hi sunt qui boni videri, non esse; mali non videri, sed esse volunt. Mali sunt, et boni videri volunt, ne soli sint mali; mali videri timent, ne parum sint mali. Etenim minus semper malitia palam nocuit, nec unquam bonus, nisi boni simulatione deceptus est. Ita ergo in malum bonorum boni apparere student; mali nolunt, ut plus liceat malignari. Neque enim est apud eos virtutes colere,
sed vitia colorare quodam quasi virtutum minio. Denique superstitionis impietatem nomine religionis intitulant. Innocentiam definiunt, tantum in aperto non laedere, innocentiae proinde solum sibi vindicantes colorem. In operimentum turpitudinis, continentiae se insigniere voto. Porro turpitudinem in solis existimant reputandam uxoribus: cum vel sola sit ea, quae cum uxore est, causa, quae turpitudinem excusat in coitu. Rusticani homines sunt et idiotae, et prorsus contemptibiles: sed non est, dico vobis, cum eis negligenter agendum. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit .
Denique non neglexit Spiritus sanctus, qui de his quondam tam manifeste vaticinatus est, dicente
Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione . Istos prorsus, istos dicebat. Hi nubere prohibent, hi a cibis abstinent quos Deus creavit, de quibus postea videbimus. Nunc autem videte, si non proprie daemonum et non hominum ludificatio haec, secundum quod praedixerat Spiritus. Quaere ab illis suae sectae auctorem; neminem dabunt. Quae haeresis non ex hominibus habuit proprium haeresiarcham? Manichaei Manem habuere principem et praeceptorem, Sabelliani Sabellium,
Ariani Arium, Eunomiani Eunomium, Nestoriani Nestorium. Ita omnes caeterae hujusmodi pestes, singulae singulos magistros, homines habuisse noscuntur, a quibus originem simul duxere et nomen. Quo nomine istos titulove censebis? Nullo; quoniam non est ab homine illorum haeresis, neque per hominem illam acceperunt. Absit tamen ut per revelationem Jesus Christi, sed magis et absque dubio, uti Spiritus sanctus praedixit, per immisionem 1495 et fraudem daemoniorum,
In hypocrisi plane hoc et vulpina dolositate loquuntur, fingentes se amore id dicere castitatis, quod magis causa turpitudinis fovendae et multiplicandae adinvenerunt. Res tamen tam in aperto est, ut mirer quomodo unquam homini Christiano persuaderi potuerit, nisi quod hi adeo aut bestiales sunt, ut non advertant, qualiter omni immunditiae laxat habenas, qui nuptias damnat; aut certe ita pleni nequitia, et diabolica malignitate absorpti, ut advertentes dissimulent, et laetentur in perditione hominum. Tolle de Ecclesia honorabile connubium et torum immaculatum ; nonne reples cam concubinariis, incestuosis, seminifluis, mollibus,
masculorum concubitoribus, et omni denique genere immundorum? Elige ergo utrumlibet, aut salvari universa monstra haec hominum, aut numerum salvandorum ad continentium redigi paucitatem. Quam parcus in uno! quam largus in altero! Neutrum horum competit Salvatori. Quid? coronabitur turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem. Damnabitur universitas praeter pauculos continentes? Non est hoc esse Salvatorem. Rara in terris continentia, neque pro tantillo quaestu ad terras plenitudo illa semetipsam exinanivit. Et quomodo de illa omnes accepimus, si solis indulsit continentibus participium sui? Non est quod ad hoc respondeant. Sed neque ad illud credo. Si honestati in coelis est locus, non sit autem honesto et turpi
consortium, sicut non est societas luci ad tenebras: profecto neminem immundorum locus in loco salutis manet. Si quis aliter sapit, arguet illum apostolica vox, absque omni ambiguo asserens: Quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt . Qua jam exiet de caverna haec insidiosa vulpecula? Puto in fovea deprehensam, in qua sibi duo quasi foramina fecerit, unum quo intret, alterum quo exeat. Nam consuevit ita. Vide ergo quomodo utrobique illi interclusus sit exitus. Si solos in coelestibus collocat continentes, perit ex maxima parte salus; si omnem spurcitiam pariter cum continentibus collocat, perit honestum. Sed justius perit ipsa, neque hac exitura, neque illac, reclusa perpetuo, et capta in fovea quam fecit.
Quidam tamen dissentientes ab aliis, inter solos virgines matrimonium contrahi posse fatentur. Verum quid in hac distinctione rationis afferre possint, non video: nisi quod pro libitu quisque suo sacramenta Ecclesiae, tanquam matris viscera, dente vipereo certatim inter se dilacerare contendunt. Nam quod dicuntur praetendere de primis conjugibus, quia virgines erant; quid istud, quaeso, matrimonii praejudicat libertati, quominus et inter non virgines contrahi liceat? Sed nescio quid se in Evangelio invenisse susurrant, quod suae ineptiae frustra existimant suffragari. Illud credo, quod Dominus cum praemisisset testimonium de Genosi: Et creavit hominem Deus ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit illos; postea intulit: Ergo quod Deus conjunxit, homo non separet