Sermones in Cantica canticorum (page 60)
Adsum promissioni meae. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit . Vulpes, tentationes sunt. Necesse est ut veniant tentationes. Quis enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit? aut quomodo certabunt, si desit qui impugnet? Tu ergo accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem , certus omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem passuros . Porro tentationes diversae sunt, pro temporum diversitate. Et initiis
quidem nostris, tanquam novellarum teneris floribus plantationum, in evidenti vis algoris incumbit, cujus meminimus in sermone altero, et incipientes ab hac peste cautos reddidimus . Jam vero proficientium sanctioribus studiis minime quidem sese opponere contrariae virtutes aperte audent, sed solent in occulto insidiari, quasi quaedam fraudulentae vulpeculae; specie quidem virtutes, re autem vitia. Quantos, verbi gratia, ingressos vias vitae, progressos ad meliora, super semitas justitiae bene secureque proficiscentes et proficientes, fraude, proh pudor! vulpium harum turpiter supplantatos expertus sum, et sero in se virtutum suffocatos plangere fructus!
Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio: quidni vulpecula fuit? Quantis, inquit, bonum, quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus et cognatis, notis et amicis? Amant me, et facile acquiescerent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter. Nec verendum in loci mutatione. Etenim, dum benefaciam, quid interest ubi? nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam. Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam carnis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, 1485 et suorum acquisivit neminem. En una vulpecula, ista videlicet frustratoria spes, quam habuit in acquisitione suorum. Potes tu quoque per te ipsum in te ipso alias atque
Vis tamen ut unam adhuc ego ostendam tibi? Facio etiam et tertiam, et quartam quoque demonstrabo, si te ad capiendas eas, quas forte ex his in tua adverteris vinea, invenero vigilantem. Interdum bene proficientis cujuspiam, cum sibi profusius aliquid supernae gratiae senserit irrorari, subit animum desiderium praedicandi, non quidem ad parentes et propinquos, juxta illud: Continuo non acquievi, carni et sanguini ; sed quasi purius, fructuosius, fortiusque, passim ad extraneos et ad omnes. Caute omnino. Sane timet propheticum incurrere maledictum, si quae in abscondito accepit frumenta, abscondat in populis (Prov. II,
26): et contra Evangelium facere, nisi quae in aure audivit, praedicaverit super tecta . Vulpes est, atque illa priore eo nocivior, quo occultior veniens. Sed capio tibi eam. Primus Moyses dicit: Non arabis in primogenito bovis . Hoc Paulus interpretans: Non neophytum, inquit, ne in superbiam elatus, incidat in judicium diaboli : et rursum, Nec quisquam. inquit, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron ; item ipse: Quomodo praedicabunt, ait, nisi mittantur? Et scimus monachi officium esse non docere, sed lugere. Ex his similibusque collectis mihi texo rete, et capio vulpem, ne demoliatur vineam. Ex his nempe claret et certum est, quod publice praedicare nec
monacho convenit, nec novitio expedit, nec non misso licet. Porro contra haec tria venire, quanta conscientiae demolitio est? Ergo quidquid tale animo suggeratur, sive sit illud tua cogitatio, sive immissio per angelum malum, dolosam agnosce vulpeculam, id est malum sub specie boni.
Sed aspice aliam. Quantos ex monasteriis spiritu ferventes eremi solitudo suscepit, et aut tepefactos evomuit, aut tenuit contra eremi legem, non modo remissos, sed etiam dissolutos? Sicque apparuit vulpeculam adfuisse, ubi tanta facta est vastatio vineae, id est vitae et conscientiae hominis detrimentum. Cogitabat, si solus degeret, multo se copiosiores fructus spiritus percepturum, quippe qui in communi vita tantum spiritualis gratiae fuisset
expertus. Et bona visa est sua cogitatio sibi; sed rei exitus indicavit, magis eamdem illi cogitationem vulpem demolientem fuisse.
Quid illud quod nos quoque toties in domo ista, et tam graviter inquietat, notabilem loquor quorumdam, qui inter nos sunt, superstitiosamque abstinentiam ex qua se omnibus, sibique omnes molestos reddunt? Quomodo non haec ipsa discordia tam generalis, et suae ipsius conscientiae dissipatio est, et, quod in ipso est, et grandis vineae hujus, quam plantavit dextera Domini, vestrae scilicet omnium unanimitatis, demolitio? Vae homini per quem scandalum venit? Qui scandalizaverit, inquit, unum de his pusillis : durum est quod sequitur. Quanto duriora meretur,
qui tantam, et tam sanctam multitudinem scandalizat? Judicium prorsus durissimum portabit quicunque est ille. Sed haec alias.
Nunc vero intendamus his, quae a Sponso dicuntur super pusillis et astutis his animalibus demolientibus vineas. Pusillis dixerim, non malitia, sed subtilitate. Astutum siquidem natura hoc genus est animantis, promptumque admodum ad nocendum in occulto: et videtur mihi congruentissime designare subtilissima quaedam vitia specie palliata virtutum, qualium utique formam praemissis ad notitiam exemplis, paucis licet, jam aliquantisper
expressi. Nec enim aliter nocere queunt, nisi quod se virtutes virtutum 1486 quadam similitudine mentiuntur. Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis , parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, ut sagittent in obscuro rectos corde . Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod cum caetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi duntaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maximeque ad discretionem spiritum, qui cum Apostolo possint dicere,
quia non ignoramus astutias Satanae, neque cogitationes ejus . Et vide ne forte ob hoc a sponso jubeantur, non quidem exterminari, vel abigi, vel occidi, sed capi: quod videlicet hujusmodi spirituales, dolosasque bestiolas omni vigilantia et cautela observari oporteat et examinari, et sic capi, id est comprehendi, in astutia sua. Ergo, cum proditur dolus, cum fraus aperitur, cum convincitur falsitas; rectissime tunc dicitur capta vulpes pusilla, quae demoliebatur vineam. Denique, dicimus hominem in sermone capi, sicut habes in Evangelio, quia convenerunt Pharisaei in unum, ut caperent Jesum in sermone .
Ita ergo sponsus capi jubet vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas, id est deprehendi, convinci,
prodi. Solum hoc malignitatis genus id proprium habet, ut agnitum jam minime noceat, ita ut agnosci, sit illi expugnari. Quis enim, nisi demens, comperta decipula sciens et prudens pedem mittit in illam? Sufficit proinde si capiantur quae ejusmodi sunt, hoc est, si prodas et deducas ad medium; quippe quibus apparere, perire est. Non sic caetera vitia. Nempe manifeste veniunt, manifeste nocent; scientes captivant, superant reluctantes, utpote vi, non dolo agentia. Ergo contra hujusmodi aperte saevientes bestias non investigatione opus est, sed refrenatione. Solas has vulpes parvulas, dissimula trices maximas, quia proditae jam non nocent, sufficit educi in lucem, et capi in calliditate sua. Nam foveas habent. Tali itaque ex causa vulpes istae
et capi jubentur, et parvulae describuntur. Vel ideo parvulae, ut nascentia vitia in ipso ortu, donec utique parvula sunt, vigilanter observans illico comprehendas, ne crescentia plus noceant et difficilius capiantur.
Et si juxta allegoriam Ecclesias vineas, vulpes haereses, vel potius haereticos ipsos intelligamus: simplex est sensus, ut haeretici capiantur potius, quam effugentur. Capiantur, dico, non armis, sed argumentis, quibus refellantur errores eorum; ipsi vero, si fieri potest, reconcilientur catholicae, revocentur ad veram fidem. Haec est enim voluntas
ejus qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire . Hoc denique velle se perhibet, qui non simpliciter, capite vulpes, sed, capite, inquit, nobis vulpes. Sibi ergo et sponsae suae, id est catholicae, jubet acquiri has vulpes, cum ait, Capite eas nobis. Itaque homo de Ecclesia exercitatus et doctus, si cum haeretico homine disputare aggreditur, illo intentionem suam dirigere debet, quatenus ita errantem convincat, ut et convertat, cogitans illud apostoli Jacobi: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum . Quod si reverti noluerit, nec convictus post primam jam et secundam admonitionem, utpote qui omnino subversus est;
erit secundum Apostolum devitandus . Ex hoc jam melius, ut quidem ego arbitror, effugatur, aut etiam religatur, quam sinitur vineas demoliri.
Nec propterea sane nihil se egisse putet qui haereticum vicit et convicit, haereses confutavit, verisimilia 1487 a vero clare aperteque distinxit; prava dogmata, plana et irrefragabili ratione prava esse monstravit; pravum denique intellectum, extollentem se adversus scientiam Dei, in captivitatem redegit. Nempe cepit nihilominus, qui talia operatus est, vulpem, etsi non ad salutem illi; et cepit eam sponso et sponsae, quamvis aliter. Nam, etsi haereticus non surrexit de faece, Ecclesia tamen confirmatur in fide: et quidem de profectibus sponsae
sponsus sine dubio gratulatur. Gaudium etenim Domini est fortitudo nostra . Denique non putat a se aliena lucra nostra, qui se nobis tam dignanter associat, dum jubet capi vulpes, non sibi, sed nobis secum. Capite, inquiens, nobis. Advertere est enim quod ait, nobis. Quid hac voce socialius? An non tibi videtur hoc dicere, quasi
quidam paterfamilias, qui per se nihil habeat, sed omnia communia cum uxore et filiis atque domesticis? Et qui loquitur Deus est - minime tamen ut Deus id loquitur, sed ut sponsus.
Capite nobis vulpes. Vides quam socialiter loquitur, qui socium non habet? Poterat dicere: Mi hi, sed maluit, nobis, consortio delectatus. O suavitatem! o gratiam! o amoris vim! Itane summus omnium unus factus est omnium? Quis hoc fecit? Amor, dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? Amor est. Quae est ista vis, quaeso, tam violenta ad victoriam, tam victa ad violentiam? Denique semetipsum exinanivit , ut scias amoris
fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est. Cum quonam tibi, o admirande sponse, tam familiare consortium? Nobis, inquis, capite. Cui tecum? an Ecclesiae de gentibus? De mortalibus et peccatoribus collecta est. Illam scimus quae sit. Sed tu quises, Aethiopissae hujus tam devotus, tam ambitiosus amator? Sane non alter Moyses, sed plus quam Moyses . Num tu ille es speciosus forma prae filiis hominum? Parum dixi; candor es vitae aeternae, splendor et figura substantiae Dei ; postremo super omnia Deus benedictus in saecula. Amen .
SERMO LXV. De clandestinis haereticis, quorum praeposteram religionem et studium occultandi mysteria sua, nec non scandalosum feminarum contubernium perstringit.
tertium paro [ alias, edere paro], si audire non taedeat. Et necessarium reor. Nam quod ad nostram quidem spectat domesticam vineam, quae vos estis, satis me arbitror in duobus fecisse sermonibus pro munimento illi adversus insidias tripartiti generis vulpium, qui sunt adulatores, detractores, ac seductorii quidam spiritus, gnari et assueti mala sub specie boni inducere. Verum dominicae vineae non ita. Illam loquor, quae implevit terram, cujus et nos portio sumus: vineam grandem nimis, Domini plantatam manu, redemptam sanguine, rigatam verbo, propagatam gratia, fecundatam spiritu. Ergo plus proprii curam gerens, in commune minus profui. Movet me autem pro ipsa multitudo demolientium eam, defensantium paucitas, difficultas
defensionis. Difficultatem occultatio facit. Nam cum Ecclesia semper ab initio sui vulpes habuerit, cito omnes compertae et captae sunt. Confligebat haereticus palam (nam inde haereticus maxime, quod palam vincere cupiebat), et succumbebat. Ita ergo facile illae capiebantur vulpes. Quid enim si posita in lucem veritate haereticus in suae pertinaciae tenebris remanens, solus foris religatus aresceret? 1488-1491 Nihilominus capta reputabatur vulpes, condemnata impietate, et impio foras misso, ostentui utique jam victuro, non fructui. Ex hoc, juxta prophetam, erant illi ubera arentia, et venter sterilis ; quia non repullulat error publice confutatus, et falsitas aperta non germinat.
capi queant, quae nocere quam vincere malunt, et ne apparere quidem volunt, sed serpere? Omnibus una intentio haereticis semper fuit captare gloriam de singularitate scientiae. Sola ista malignior caeteris versutiorque haeresibus, damnis pascitur alienis, propriae gloriae negligens. Docta, credo, exemplis veterum, quae proditae evadere non valebant, sed confestim capiebantur, cauta est novo maleficii genere operari mysterium iniquitatis, eo licentius quo latentius. Denique indixere, ut dicitur, latebras sibi, firmaverunt sibi sermonem nequam. Jura, perjura; secretum prodere noli. Enimvero alias ne tenuiter quidem jurare ullatenus acquiescunt, propter illud de Evangelio: Non jurare, neque per
coelum, neque per terram , etc. O stulti et tardi corde, repleti plane Pharisaico spiritu liquantes culicem, et camelum glutientes! . Jurare non licet, et pejerare licet? An
in hoc solo utrumque licet? De quonam mihi Evangeliorum loco producitis istam exceptionem, qui ne iota quidem, ut falso gloriamini, praeteritis? Patet vos et superstitiose observare de juramento, et flagitiose praesumere de perjurio. O perversitatem! Quod ad cautelam consultum est, videlicet, non jurare; hoc isti mandati vice tam contentiose observant: et quod immobili jure sancitum est, non pejerandum scilicet, hoc tanquam indifferens pro sua voluntate dispensant. Non, inquiunt, sed ne mysterium publicemus. Quasi gloria Dei non sit revelare sermonem. An Dei invident gloriae? Sed magis credo quod pandere erubescant, scientes inglorium. Nam nefanda et obscena dicuntur agere in secreto, siquidem et vulpium posteriora fetent.