Sermones in Cantica canticorum (page 67)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

enim lilium cum impuritatis naevo? Nec sane fama valebit vindicare virtuti, quod esse vitium convicerit conscientia. Erit quidem virtus contenta candore conscientiae, ubi sequi non poterit odor famae: caeterum odor famae nec excusare sufficiet vitium conscientiae decoloris. Providebit tamen semper, quod in se est, homo virtutis bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus , ut vere sit lilium.

Sed est etiam candor animae indulgentia Dei, ipso dicente per prophetam: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt . Et est candor, quem sibi induit is qui miseretur in hilaritate. Etenim in intuearis illum,

quem Propheta depingit jucundum hominem, qui miseretur et commodat , nonne is tibi videbitur de ipsa animi jucunditate indidisse candorem quemdam pietatis vultui pariter, et operi suo? Sicut e regione si ex tristitia et velut ex necessitate quis tribuat, non candidum plane, sed tetrum praefert manu et fronte colorem. Et ideo hilarem datorem diligit Deus . Nunquid et tristem? Profecto qui respexit ad Abel ob alacritatis candorem, avertit faciem a Cain, quia conciderat vultus [ alias, facies] ejus , utique a tristitia et livore. Adverte qualis color tristitiae seu invidiae sit, qui Dei a se avertit aspectum. Pulchre et eleganter in colorando beneficio candor jucunditatis laudatus est voce illa poetae: « Super omnia vultus accessere

boni . » Nec modo hilaris dator, sed et qui tribuit in simplicitate , diligitur a Deo. Et simplicitas candor est. Probamus a contrario: nam naevus duplicitas. Parum dixi, macula est. Quid duplicitas nisi dolus. Sed enim qui dolose egit in conspectu Dei, inventa est iniquitas ejus ad odium. . Et ideo beatus cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus . Pulchre Dominus paucis utramque notavit maculam, dolum, tristitiamque: Nolite, inquiens, fieri, sicut hypocritae, tristes . Sponsus itaque et cum sit virtus, in virtutibus complacet sibi; et cum sit lilium, libenter inter lilia commoratur; et cum sit candor, delectatur candidis.

Et fortassis hoc est quod dicitur pasci inter lilia, candore et odore virtutum delectari. Et quidem pascebatur olim corporaliter apud Mariam et Martham, recumbens etiam corpore inter lilia (Illas loquor, nam lilia erant), nihilominus spiritum refocillabat devotione et virtutibus mulierum. Quod si illa hora intrasset propheta, aut angelus, seu alius quivis spiritualis, tantum non ignorans quae majestas recumberet; nonne stupens dignationem et familiaritatem, quam illi esse conspiceret cum puris animis pudicisque corporibus, tamen terrenis et sexus infirmioris; 1515 merito testaretur: Quia vidi illum non modo commorantem, sed et pascentem inter lilia? Ita ergo secundum utrumque, carnem

dico et spiritum, pasci inter lilia sponsus inventus est. Puto autem quod et ipse vicissim pasceret, sed in spiritu. Hoc ipso quod pascebatur, quomodo pascebat? Quomodo, inquam, confortabat timiditatem feminarum, jucundabat humilitatem, impinguabat devotionem? Sed si vidisti, quod pasci illi sit pascere; vide etiam nunc, ne forte et e converso pascere sit ei pasci. Domine, qui pascis me a juventute mea; ait sanctus patriarcha Jacob . Bonus paterfamilias, qui suorum domesticorum curam gerit, maxime in diebus malis, ut alat eos in fame, cibans illos pane vitae et intellectus, et sic nutriens ad vitam aeternam. At pascens, ita puto, nihilominus pascitur ipse, et quidem escis quibus libenter vescitur, profectibus nostris. Etenim gaudium

Ita ergo et cum pascit pascitur, et cum pascitur pascit, simul nos suo gaudio spirituali reficiens, et de nostro aeque spirituali profectu gaudens. Cibus ejus poenitentia mea, cibus ejus salus mea, cibus ejus ego ipse. Annon cinerem tanquam panem manducat? Ego autem quia peccator sum, cinis sum, ut manducer ab eo. Mandor cum arguor, glutior cum instituor, decoquor cum immutor, digeror cum transformor, unior cum conformor. Nolite mirari hoc: manducat nos, et manducatur a nobis, quo arctius illi astringamur. Non sane alias perfecte unimur illi. Nam si manduco et non manducor, videbitur in me esse ille, sed nondum in illo ego. Quod si manducor quidem, nec manduco; me

in se habere ille, sed non etiam in me esse videbitur; nec erit perfecta unitio in uno quovis horum. Sed enim manducet me, ut habeat me in se; et a me vicissim manducetur ut sit in me: quatenus integra firmaque sit connexio, cum ego in eo et nihilominus in me ipse erit.

Vis tibi per simile ostendam quod dicitur? Attolle oculos nunc in quamdam sublimiorem quidem convenientiam, similem tamen huic. Si ipse sponsus in Patre ita esset, ut non tamen in ipso Pater; aut ita Pater in ipso esset, ut non esset ipse in Patre: audeo dicere, et ipsorum citra perfectum unitas remaneret, si tamen jam unitas esset. Nunc vero cum et ipse in Patre, et Pater in ipso sit; non

est quo claudicet unitas, sed vere perfecteque unum sunt ipse et Pater. Sic igitur anima, cui adhaerere Deo bonum est , non ante se existimet ipsi perfecte unitam, nisi cum et illum in se, et se in illo manentem persenserit. Non quia vel tunc unum dicatur cum Deo, sicut unum sunt Pater et Filius: quamvis qui adhaeret Deo, unus spiritus est . Legi hoc, sed illud non legi. Non dico de me, qui nihil sum, sed plane nemo, nisi demens, sive de terra, sive de coelo usurpabit sibi illam Unigeniti vocem: Ego et Pater unum sumus . Et tamen ego, licet pulvis et cinis, fretus

quidem Scripturae auctoritate, minime istud dicere verear, quia unus cum Deo spiritus sum: si unquam tamen certis fuero persuasus experimentis, Deo me adhaerere ad instar unius illorum, qui in charitate manent, ac per hoc in Deo manent, et Deus in eis, manducantes Deum, et manducati a Deo. Nam de tali adhaesione puto dictum: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Quid ergo? Dicit Filius: Ego in Patre, et Pater in me est , et unum sumus ; dicit homo: Ego in Deo, et Deus in me est, et unus spiritus sumus.

Sed nunquid Pater et Filius ut sint in invicem, ac proinde unum, invicem se manducant, sicut Deus et homo mutua se quadam in sese manducatione trajiciunt, 1516 utique per hoc, etis non unum,

unus certe spiritus existentes? [ alias, sint.] Absit! nec enim uno modo insunt sibi hi atque illi, sed neque una unitas utrorumque. [Denique innuitur tibi unitatum diversitas per unus et unum; quoniam nec Patri et Filio unus, nec homini et Deo unum poterit convenire. Tu, si sapis, occasione accepta eris sapientior, prudenter advertens, illic quidem per unum unitatem substantiae vel naturae; hic vero per unus aeque unitatem, sed ideo longe alteram, quia inter substantias et naturas, homini nempe et Deo, sua cuique et natura, et substantia est, cum Patris Filiique constet penitus esse unam. Vides illam nec unitatem esse, siquidem huic singulari summaeque unitati comparetur. Nam quomodo unitas, ubi numerus naturarum, substantiarum diversitas?

Et tamen unus spiritus dicitur, et est cum Deo, anima adhaerens Deo; nec praejudicat rerum pluralitas unitati huic, quam facit non confusio naturarum, sed voluntatum consensio. Propter hanc quoque multa corda unum, et multae animae una dicuntur, sicut scriptum est: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una . Et haec ergo unitas.

Caeterum quid ad illam, quae non unitione constat, sed exstat aeternitate? Non plane illam quaedam, instar hujus, mutua manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Sed nec conjunctio, vel quasi compositio, vel tale aliquid, quod unius non est. Est autem Patri Filioque natura, essentia, voluntas

non modo una, sed unum. Hoc nempe est illis esse, quod naturam esse; hoc velle, quod esse, vel naturam esse. Non est itaque quod unitas, qua unum sunt Pater et Filius, dicatur fieri de naturis vel essentiis, vel voluntatibus, quia non sunt: non est quod dicatur vel fieri, quia est. Nec enim factitia est, sed nativa]. Sunt in sese Pater et Filius, non solum ineffabili, sed etiam incomprehensibili modo sui ipsorum capabiles pariter et capaces: sed sane ita capabiles, ut non partibiles; ita capaces ut non participes [ alias, participibiles]. Nam ut in hymno Ecclesia canit: « in Patre totus Filius, et

totus in Verbo Pater . » Est Pater in Filio, in quo sibi semper bene complacuit; et est Filius in Patre, a quo ut nunquam non natus, ita nunquam est separatus. Porro per charitatem homo in Deo, et Deus in homine est, dicente Joanne, quia qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo . [Consensio quaedam haec, ut sint duo in uno spiritu imo unus spiritus sint. Videsne diversitatem? Non est idem profecto consubstantiale et consentibile. Quanquam, si advertisti, satis tibi per unus et unum, ipsarum quoque innuitur differentia unitatum; quoniam quidem nec Patri et Filio unus, nec homini et Deo unum poterit convenire. Non possunt dici unus Pater et Filius, quia ille Pater, et ille Filius est:

unum tamen dicuntur et sunt, quod una omnino illis, et non cuique sua substantia est. Quo contra homo et Deus, quia unius non sunt substantiae vel naturae; unum quidem dici non possunt, unus tamen spiritus certa et absoluta veritate dicuntur, si sibi glutino amoris inhaereant. Quam quidem unitatem non tam essentiarum cohaerentia facit, quam conniventia voluntatum.

Patet, ni fallor, satis non modo diversitas, sed et disparitas unitatum, una in una, altera in diversis existente essentiis. Quid tam distans a se, quam unitas plurium et unius? Ita inter unitates, ut dixi, disterminat unus et unum, quod per unum quidem in Patre et Filio essentiae unitas, per unus vero inter Deum et hominem non haec, sed consentanea

quaedam affectionum pietas designatur. Cum adjectione tamen etiam Pater et Filius sanissime dicuntur 1517 unus; verbi causa, unus Deus, unus Dominus, et quidquid aliud est, quod ad se quisque, et non ad alterum [ alias, alterutrum] dicitur. Siquidem non est illis diversa divinitas sive majestas, non magis quam substantia, vel essentia, vel natura. Nempe haec ipsa omnia, si pie consideres, non diversa seu divisa in illis, sed unum sunt. Minus dixi: unum sunt et cum illis. Quid illa unitas, qua multa corda unum, et multae animae una leguntur? Nec censenda, ut reor, nomine unitatis, comparata huic, quae non multa unit, sed unum singulariter signat. Ergo singularis ac summa

illa est unitas, quae non unitione constat, sed exstat aeternitate. Nec sane hanc spiritualis illa praefata manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Multo minus eam facere putanda est essentiarum qualiscunque conjunctio, seu consensio voluntatum, quia non sunt. Una enim illis, ut dictum est, et essentia, et voluntas; uni vero non est consensus, non compositio, non copulatio, aut tale aliquid. Duas esse oportet ad minus voluntates, ut sit consensus; duas aeque essentias, ut sit conjunctio sive

unitio per consensum. Horum nihil in Patre et Filio, quippe nec essentias duas, nec duas habentibus voluntates. Una est utraque res illis; vel potius, ut praefatum me memini, unum duo ista in illis, unum et cum illis sunt; ac per hoc ipsi sicut incomprehensibiliter, ita incommutabiliter [ alias, incomparabiliter] invicem in se manentes, vere et singulariter unum sunt. Si quis tamen inter Patrem et Filium dicat esse consensum, non contendo, dummodo non voluntatum unionem, sed unitatem intelligat voluntatis.

Atqui Deum et hominem, quia propriis exstant ac distant et voluntatibus et substantiis, longe aliter in se alterutrum manere sentimus, id est, non substantiis confusos, sed voluntatibus consentaneos.

Et haec unio ipsis communio voluntatum, et consensus in charitate. Felix unio, si experiaris; nulla, si comparaveris. Vox experti: Mihi autem adhaerere Deo bonum est

. Bonum plane, si omni ex parte adhaeseris. Quis est qui perfecte adhaeret Deo, nisi qui in Deo manens, tanquam dilectus a Deo, Deum nihilominus in se traxit vicissim diligendo? Ergo cum undique inhaerent sibi homo et Deus (inhaerent autem undique intima mutuaque dilectione inviscerati alterutrum sibi), per hoc Deum in homine, et hominem in Deo esse haud dubie dixerim. Sed homo quidem ab aeterno in Deo, tanquam ab aeterno dilectus, si tamen ex illis sit qui dicunt quoniam dilexit et gratificavit nos in dilecto Filio suo ante

; Deus vero in homine, ex quo dilectus ab homine est. Et si ita est, homo quidem in Deo est et quando in homine Deus non est; Deus autem in homine non est qui non sit in Deo. Manere enim in dilectione non potest, etsi forsitan ad tempus diligat non dilectus; potest autem nondum diligere etiam dilectus. Alioquin quomodo stabit, quoniam ipse prior dilexit nos?

Porro cum jam etiam diligit qui ante diligebatur, et homo in Deo, et Deus in homine est. Qui autem nunquam diligit, constat quod nunquam dilectus est; ac per hoc nec ipse in Deo, nec Deus in eo est. Haec dicta sint ad dandam differentiam inter illam connexionem, qua Pater et Filius

unum sunt, et illam qua adhaerens Deo anima, unus spiritus est, ne forte quia legitur de homine manente in charitate, quia in Deo manet, et Deus in eo; et item de Filio, quod nihilominus in Patre sit, et Pater in ipso; par praerogativa adoptati putaretur, et Unici.

His ergo absolutis, recurrendum nobis ad illum qui pascitur inter lilia, quia inde excursus hic factus est usque huc: utrumnam non otiose, vos judicabitis. Et jam quidem loci ipsius duos intellectus

posueram, sive quod virtutibus pascitur candidatorum, qui virtus et candor est; sive quod peccatores recipit ad poenitentiam in corpore suo, quod est Ecclesia, pro quibus sibi incorporandis se ipsum fecit peccatum, qui peccatum non fecit, ut destrueretur corpus peccati, cui aliquando complantati fuere peccantes, essentque 1518 justitia in ipso justificati gratis.

Tous les livres