Sermones in Cantica canticorum (page 68)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Tertiam adhuc pono sententiam quae occurrit [ in aliis, Tertium addo qui occurrit]; et satis fore reor non modo pro loci explanatione, sed et pro fine sermonis. Sermo Dei veritas est, et ipse sponsus. Nostis hoc; audite caetera. Is cum auditur, et minime obeditur illi, vacuus interim et jejunus quodam modo remanet, omnino tristis et querulus,

quod prolatus in vacuum sit. Si autem obeditum fuerit, nonne tibi verbum videbitur in quamdam excrevisse corpulentiam, quia verbo opus accessit, utpote refectum quibusdam fructibus obedientiae, justitiae frugibus? Inde est quod in Apocalypsi loquitur: Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et coenabo cum eo, et ipse mecum

. Videtur approbari hic sensus et apud prophetam sententia Domini, ubi dicit quod verbum suum non revertetur ad se vacuum, sed prosperabitur, et faciet ad quae misit illud . Non revertetur, inquit, ad me vacuum vel jejunum, sed quasi prospere in omnibus agens, saturabitur bonis actibus eorum, qui in dilectione acquiescent illi. Denique

usu loquendi sermo impletus tunc dicitur, cum fuerit mancipatus effectui: quod videlicet tandiu inanis et macer, ac quodam modo famelicus sit, donec opere compleatur.

Sed audi ipsum quo se dicat cibo ali. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei . Verbum Verbi est aperte indicantis, esse suum cibum factum bonum; si tamen invenerit illud inter lilia, hoc est, inter virtutes. Alioquin si extra repererit, etsi bonus, quod in se est, videtur cibus, non tanget illum is, qui pascitur inter lilia. Verbi causa, non recipit eleemosynam de manu raptoris seu feneratoris; sed nec de hypocritae quidem, qui cum facit eleemosynam, facit tuba cani

ante se, ut glorificetur ab hominibus. Sed nec illius orationem aliquo modo exaudiet, qui amat orare in angulis platearum, ut ab hominibus videatur . Nempe oratio peccatoris exsecrabilis erit . Frustra quoque offerat munus suum ad altare, qui conscius est sibi quod frater suus habet aliquid adversum se . Denique non respexit ad Cain munera , eo quod non recte ambularet cum fratre suo. Teste sancto propheta, etiam abominabatur sabbata, et neomenias, et sacrificia Judaeorum, ita ut manifeste protestaretur odisse ea animam suam, et dicebat: Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit ea de manibus vestris? Credo, non redolebant lilia manus illae et propterea

respuebat munus ex illis qui pasci inter lilia consuevit, et non inter spinas. Quidni spinosas habebant manus, quibus aiebat: Manus vestrae sanguine plenae sunt Et manus Esau pilosae erant, spinosis similes; ideoque non sunt admissae, ut ministrarent Sancto.

Vereor ne et inter nos aliqui sint, quorum non acceptet munera sponsus, eo quod non redoleant lilia. Etenim si in die jejunii mei inveniatur voluntas mea, non tale jejunium elegit sponsus, nec sapit illi jejunium meum, quod non lilium obedientiae, sed vitium propriae voluntatis sapit. Ego autem non solum de jejunio, sed de silentio, de vigiliis, de oratione, de lectione, de opere manuum, postremo de omni observantia monachi, ubi invenitur voluntas

sua in ea, et non obedientia magistri sui, id ipsum sentio. Minime prorsus observantias illas, etsi bonas in se, tamen inter lilia, id est inter virtutes, censuerim deputandas; sed audiet a propheta, qui ejusmodi est: Nunquid tale est obsequium quod elegi, dicit Dominus? et addet: In die bonorum tuorum inveniuntur voluntates tuae . Grande malum propria voluntas, qua fit ut bona tua tibi bona non sint. Oportet proinde lilia fiant, quae hujusmodi sunt, quia nihil omnino, quod propria inquinatum sit voluntate, gustabit is qui pascitur inter lilia. Sapientia est ubique attingens propter munditiam suam, et nil inquinatum in eam incurrit . Ita ergo inter lilia pasci amat sponsus, id est apud munda et nitida corda.

Sed quousque? Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. 1519 Umbrosus locus est hic et condensus: non intremus silvam hanc profundi sacramenti, nisi clara luce diei. Jam enim disputante me longius, inclinata est dies; dum inviti abstrahimur ab his liliis. Nec sum victus prolixitate [ alias, veritus prolixitatem], cui fastidium omne detraheret odor florum. Modicum quid restare videtur de praesenti capitulo. At istud modicum reconditum nimis, sicut et caetera universa carminis hujus. Sed qui revelat mysteria aderit, ut confido, cum pulsare coeperimus: et non claudet ora loquentium se, cui familiare magis est reserare clausa, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus

SERMO LXXII. Dies aspirans, et umbrae inclinatae quae sint. Deinde varii hominum dies exponuntur. Et quod justos, utpote in luce viventes, maneat clarior dies; impios vero in operibus tenebrarum versantes, aeterna nox.

Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia: donec aspiret dies, et inclinentur umbrae . Novissima tantum capituli hujus tractanda pars est, et dubito in ipso ingressu, cuinam potissimum eam jungam duarum praecedentium: nam possum indifferenter utrique. Sive enim dicas: Dilectus meus mihi, et ego illi donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, interposito tantum, qui pascitur inter lilia; sive pro litterae serie, qui pascitur inter

lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae: non inconvenienter utrovis assignas. Hoc sane refert, quod donec si primo junxeris, inclusivum oportet intelligas; si medio, exclusivum sentias necesse est. Esto nempe quod designat sponsus pasci jam inter lilia, ubi aspiravcrit dies: nunquid similiter cessabit etiam sponsae intendere, aut ipsa illi? Absit! In aeternum perseverabunt sibi, nisi quod tunc felicius, cum vehementius; tunc vehementius, cum expeditius. Sit ergo tale hoc donec, quale est illud apud Matthaeum, ubi narratur non cognovisse Mariam Joseph, donec peperit Filium suum primogenitum : non enim post cognovit. Vel certe quale est illud in psalmo: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri : non enim avertentur, cum coeperit misereri. Vel quale item illud Domini ad apostolos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi

: non enim post non erit cum illis. Verum hoc ita, si donec referas ad dilectus meus mihi, et ego illi. Sin autem ad qui pascitur inter lilia respicere malis, erit alio sensu accipiendum. Porro operosius ostendetur quomodo tunc dilectus posci desinat, cum aspiraverit dies. Etenim si dies resurrectionis is est, quidni multo magis pasci ibi inter lilia juvet, ubi horum major admodum copia erit? Et pro aptanda quidem litterae consequentia haec dicta sint.

regno, sponsoque medio existente et deliciante, non tamen esse quod dicatur et pasci, juxta id quidem quod ante consueverat. Ubi namque jam peccatores, quos sibi incorporet Christus, mansos morsosque quasi quibusdam dentibus disciplinae austerioris, afflictione scilicet carnis, et cordis contritione? Sed neque cibum sibi jam exiget Verbum sponsus ex aliquibus factis seu operibus obedientiae, ubi omne negotium otium, soloque in intuitu et affectu res erit. Et quidem cibus ejus ut faciat voluntatem Patris sui; sed hic, non ibi. Quid enim faciat factam? Et perfectam tunc esse constat. Denique probare jam tunc est omnibus sanctis, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Et certe post perfectum, faciendum superest nihil.

Frui de caetero restat, non fieri; experiri, non operari; ea vivere, non exerceri in ea. Nonne ipsa est, quam instantissima prece docti quidem a Domino, sicut in coelo, ita et in terra perfici postulamus , quo ejus jam delectet fructus, actus non fatiget? Non erit itaque sponso Verbo operis cibus, quia cesset necesse est omne opus, ubi plenius 1520 ab universis percipitur sapientia. Nam qui minorantur actu, percipiunt eam .

Sed videamus nunc, si quod dicimus stare possit, et secundum illam sententiam, qua pasci inter lilia, candidatu virtutum oblectari, quidam interpretantur; nam et nos ipsam inter caeteras non praeterivimus. Dicemusne, aut non fore, aut sponso minime sapere tunc virtutes? Et quidem sentire

alterutrum, dementiae est. Sed vide ne forte alias illis delectetur; nam constat delectari, sed forsitan potu magis quam pastu. Sane in tempore et corpore isto, nulla nostra virtus ita ad purum defaecata erit, nulla ita suavis et mera, ut sponso habilis sit ad potandum. Sed qui vult omnes homines salvos fieri, dissimulat multa, et quam non potest potandi interim facilitate glutire, curat ex ea vel quidpiam elicere sapidum, quasi arte quadam et quodam labore mandendi. Erit cum erit virtus colabilis, nec premetur dente, nec fatigabitur a mandente, vel potius non fatigabit mandentem, quae bibentem absque opera delectabit, tanquam utique potus, non esca. Denique habes spondentem in Evangelio, quia non bibam de hoc genimine vitis, inquit, donec bibam

illud novum vobiscum in regno Patris mei . Et de cibo nulla mentio est. Sed apud Prophetam quoque legitur: Tanquam potens crapulatus a vino ; de cibo autem nihil ibi penitus invenitur. Sponsa ergo conscia mysterii hujus, cum dilectum pasci inter lilia comperisset ac perhibuisset, constituit terminum quoad id dignaretur, imo constitutum agnovit et perhibuit, dicens: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Sciebat enim virtutibus eum postea potandum potius quam pascendum. Connivere [ alias, convenire] videtur et consuetudo, qua post cibum potus sumi de more solet. Ergo qui hic manducat, illic bibet, eo tunc suavius quo securius, glutiturus et ea ipsa, quae scrupulosius modo, et quodam modo laboriosius

Nunc jam intendamus considerare de die illo et illius umbris, qui ille, quae istae: ille qua ratione aspirans, hae in qua potestate habeant inclinari. Signanter omnino dictum est, donec aspiret dies, imo singulariter. Solo quippe hoc loco, nisi fallor, diem aspirantem comperies. Aurae nempe, non tempora spirare dicuntur. Spirat homo, spirant animalia caetera, quibus indesinenter reciprocatus aer vitam continuat. Et quid hoc, nisi ventus? Spirat et Spiritus sanctus, et inde spiritus. Quo pacto ergo dies spirans, qui nec ventus, nec spiritus, nec animal est? Quanquam nec spirans quidem, sed, quod signantius sonat, aspirans dictus sit. Nec minus praeter

solitum dictum, et inclinentur umbrae. Denique ad exortum hujus corporei visibilisque luminis umbrae non inclinantur, sed annullantur. Extra proinde corpora quaerendae hae res. Et si quidem spirituales invenerimus diem et umbras, tunc forsitan et inclinatio harum, et illius aspiratio facilius elucebit. Qui illum diem, de quo Propheta dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia . corporeum opinatur, nescio quid jam non corporeum opinetur. Est et in mala significatione dies, cui maledixere prophetae . Absit autem, ut ex visibilibus his, quos fecit Dominus! Itaque spiritualis est.

Jam umbram quis ambigat spiritualem, qua Mariae obumbratum est concipienti ; et

item eam, quae in propheta sic memoratur: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, sub umbra ejus vivemus inter gentes ? Ego tamen umbrarum nomine hoc loco magis arbitror designatas contrarias potestates, quae non modo umbrae, vel tenebrae, sed et principes tenebrarum harum ab Apostolo perhibentur , simulque inhaerentes illis ex genere nostro, filios utique noctis, et non lucis, neque diei. Hae siquidem umbrae, non plane cum aspiraverit dies, in nihilum revertentur, sicut a facie hujus corporeae lucis umbras corporeas non disparere tantum, sed et penitus deperire videmus. Itaque erunt minime quidem extremius nihilo, miserius tamen. 1521 Erunt, sed inclinatae et subditae. Denique: Inclinabit se, inquit, et cadet

(haud dubium quin princeps umbrarum), cum dominatus fuerit pauperum . Ergo non natura delebitur, sed potentia subtrahetur; non peribit substantia, sed transibit hora et potestas tenebrarum. Tolluntur, ne videant gloriam Dei; non annullantur, ut semper urantur. Quidni inclinabuntur umbrae, cum deponentur potentes de sede, ponenturque scabellum pedum? Quod utique oportet fieri cito. Novissima hora est; nox praecessit, dies autem appropinquavit. Aspirabit dies, et exspirabit nox. Nox diabolus est, nox angelus Satanae, etsi se transfiguret in angelum lucis. Nox etiam Antichristus, quem Dominus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus

sui . Nunquid non Dominus dies est? Dies plane illustrans et spirans, qui spiritu oris sui fugat umbras, et destruit larvas illustratione adventus sui. Aut si magis placet verbum inclinationis simpliciter accipere, nihilque aliud inclinari quam annihilari esse putandum: ne huic quoque desimus sensui, dicimus umbras figuras et aenigmata Scripturarum, nec non et sophisticas locutiones, cavillationesque verborum et implicita argumentorum, quae omnia veritatis interim lumen obumbrant. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Verum aspirante die, inclinabuntur umbrae, quia occupante omnia luminis plenitudine, nulla pars superesse poterit tenebrarum. Denique cum venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur

Hactenus de his sufficere poterat, si spirans dies illa, et non aspirans dicta fuisset. Nunc vero pro tantillo licet additamento adhuc aliquid addendum existimo, nimirum pro investiganda hujus diversitatis ratione. Ego enim, ut verum fatear, jam olim mihi persuasi, in sacri pretiosique eloquii textu nec modicam vacare particulam. Solemus autem hac voce uti, cum vehementer aliquid desideramus; ut, verbi gratia, cum dicimus: Ille ad illum honorem, vel illam dignitatem aspirat. Designatur itaque per hoc verbum mira adfutura affluentia, vehementiaque spiritus die illo, cum non solum corda, sed et corpora suo quidem in genere spiritualia erunt; et qui digni invenientur, inebriabuntur ab

ubertate domus Domini, et torrente voluntatis illius potabuntur.

Vel aliter. Jam sanctis angelis dies sanctificatus illuxit, spirans illis jugi impetu perpetis meatus melliflua sempiternae divinitatis arcana. Denique: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei

; sed civitatem, cui dicitur: Sicut laetantium omnium habitatio est in te . Cum autem et nobis qui terram inhabitamus, spirare adjecerit, erit non modo spirans, sed et aspirans, quod dilatato sinu admittat et nos. Vel (ut paulo altius repetamus, et disseramus latius) plasmato homine de limo terrae, plasmator, sicut verax narrat historia, inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae

nox callide impegit in diem hanc, luce utique simulata. Nam dum quasi splendidius lumen scientiae pollicetur, inopinatas novae luci offudit pravi tenebras consilii, et primordiis originis nostrae tetram damnosae praevaricationis invexit caliginem. Vae, vae! nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant nescientes, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Denique comedit de ligno mulier, quod sibi dederat serpens, vetuerat Deus: deditque viro suo, et coepit illis quasi de novo diescere. Nam illico aperti sunt oculi amborum, et factus est dies conspirans, inspirantem extundens, et substituens exspirantem. Conspiraverunt siquidem et convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum

Tous les livres