Sermones in Cantica canticorum (page 70)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Dei judicio, sed occulto, salire, et transilire is hinnulus dictus est; hic autem, secundum ultimam ac variam retributionem meritorum. Et forte sensui huic videatur astipulari extremum capituli hujus, quod quidem pene oblitus fueram. Dicens namque: Similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum, addit, super montes Bethel. Nec enim in domo Dei, quod sonat Bethel, mali montes sunt. Quamobrem saliens in eos hinnulus non conculcat, sed laetificat, ut Scriptura impleatur quae dicit: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes . Et quidem sunt montes, quos secundum Evangelium tollit fides comparata sinapi , sed non sunt montes Bethel. Etenim quicunque sunt Bethel, minime eos tollit fides, sed colit.

Quod si principatus et potestates, nec non et caetera nihilominus beatorum Spirituum agmina, coelorumque virtutes montes sunt Bethel, ut de his intelligamus dictum: Fundamenta ejus in montibus sanctis , non sane is binnulus vilis ac contemnendus, qui supra tam excellentes montes visus est apparere, tanto angelis melior effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit . Quid enim, si in psalmo legimus minoratum ab angelis? . Neque enim ideo non melior, quia minor; nec contraria sunt locuti Apostolus

et Propheta, quippe habentes eumdem Spiritum. Nam si dignationis fuit quod minoratus est, non necessitatis; nihil plane in hoc bonitati praescribitur, sed ascribitur. Denique minoratum Propheta perhibuit, non minorem, attollens gratiam, et propellens injuriam. Nam et minoritatem natura recusat, et minorationem excusat causa. Nempe minoratus est, quia ipse 1526 voluit: minoratus est sua voluntate, et nostra necessitate. Sic minorari, misereri fuit. Quaenam perditio haec? Profecto accessit pietati, quidquid majestati visum est deperiisse. Quanquam nec Apostolus tacuit hoc magnum magnae pietatis arcanum, sed ait: Eum autem qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum .

Et haec dixerimus pro nomine et similitudine hinnuli, quatenus sponso eam, juxta sermonem sponsae, absque majestatis injuria aptaremus. Quid dico, absque majestatis injuria, quando nec infirmitas inhonorata remansit? Hinnulus est, parvulus est; capreae quoque similis perhibetur, tanquam factus ex muliere: attamen super montes Bethel, attamen excelsior caelis factus

. Non dicit: Excelsior coelis ens vel existens; sed, excelsior coelis factus: ne quis putet de illa natura dictum, in qua est qui est. Sed et ubi praefertur angelis, melior nihilominus perhibetur effectus, et non dicitur manens vel existens melior. Ex quibus apparet, quod non modo in eo quod ab aeterno est, sed etiam in eo quod in tempore factus est, omnem sibi eminentiam

vindicet supra omnem principatum et potestatem, supra omnem denique creaturam, utpote primogenitus omnis creaturae. Itaque quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus . Hoc quidem Apostolus. Mihi autem non videtur errare, si quis etiam sapientiae et fortitudini angelorum praeferendum dicat identidem stultum infirmumque Dei. Ita ergo praesens locus convenienter aptabitur universali Ecclesiae.

Jam vero quod ad unam singulariter animam spectat (nam et una, si Deum dulciter, sapienter, vehementer amat, sponsa est), quisque spiritualis in semetipso advertere potest, quid sibi inde proprium respondeat experimentum. Ego vero quidquid illud

est, quod in me de hujusmodi experiri donatum est, coram eloqui non verebor. Nam etsi vile forsitan cum fuerit auditum, et despicabile videatur, non mea refert; quia qui spiritualis est, non me despiciet; qui minus, non me intelliget. Attamen si in alium istud sermonem servavero, forte non deerunt qui aedificentur in iis, quae exoratus interim Dominus inspirabit, sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXXIV. De visitationibus Verbi sponsi, quam occulte fiant ad animam sanctam, idque Bernardus sui ipsius exemplo ad aedificationem suorum demisse ac verecunde declarat.

Revertere, inquit . Liquet non adesse quem revocat; adfuisse tamen, idque non longe ante: quippe qui dum adhuc abiret, revocari videtur. Intempestiva revocatio, magni unius amoris, magnae alterius amabilitatis indicium est. Qui sunt isti charitatis cultores, amatoriique tam indefessi sectatores negotii, quorum alterum prosequitur, alteram urget tam inquietus amor? Et mihi quidem, ut memini meae promissionis, incumbit assignare hunc locum Verbo et animae; sed ad hoc ut digne vel aliquantisper fiat, ipsius adjutorio Verbi

egere me fateor. Et certe sermo iste decuerat magis expertum, magisque conscium sancti et arcani amoris; sed non possum officio deesse meo, non vestris omnino votis. Periculum meum video, et non caveo; vos me cogitis. Prorsus cogitis ambulare in magnis et in mirabilibus super me. Heu! quam vereor ne subinde audiam: Quare tu enarras delicias meas, et assumis sacramentum meum per os tuum? Audite me tamen hominem qui loqui trepidat, et tacere non potest. Excusabit forsitan ausum trepidatio ipsa mea; magis autem vestra, si provenerit, aedificatio. Et forte hae lacrymae pariter videbuntur. Revertere, ait. Bene. Abibat, revocatur. Quis mihi reseret hujus mutabilitatis sacramentum? Quis mihi digne explicet ire, et 1527 redire Verbi? Nunquid

levitate utitur sponsus? Unde, quo venire seu denuo ire queat, qui totum implet? Quem denique motum habere localem possit qui spiritus est? Aut quem postremo vel cujuscunque generis motum das illi qui Deus est? Est quippe omnino incommutabilis.

Verum haec qui potest capere, capiat. Nos autem in expositione sacri mysticique eloquii caute et simpliciter ambulantes, geramus morem Scripturae, quae nostris verbis sapientiam in mysterio absconditam loquitur; nostris affectibus Deum, dum figurat, insinuat; notis rerum sensibilium similitudinibus, tanquam quibusdam vilioris materiae poculis, ea quae pretiosa sunt, ignota et invisibilia Dei, mentibus propinat humanis. Sequamur proinde et

nos eloquii casti consuetudinem, dicamusque Verbum Dei Deum sponsum animae, prout vult et venire ad animam, et iterum dimittere eam: tantum ut sensu animae, non Verbi motu, ista fieri sentiamus. Verbi causa, cum sentit gratiam, agnoscit praesentiam: cum non, absentiam queritur, et rursum praesentiam quaerit, dicens cum Propheta: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram . Quidni requirat? Neque enim, subducto sibi tam dulci sponso, interim aliquid aliud non dico desiderare, sed nec cogitare libebit. Restat igitur ut absentem studiose requirat, revocet abeuntem. Ita ergo revocatur Verbum, et revocatur desiderio animae, sed ejus animae cui semel indulserit suavitatem sui. Nunquid non desiderium vox? Et

valida. Denique: Desiderium pauperum, inquit, exaudivit Dominus

. Verbo igitur abeunte, una interim et continua animae vox, continuum desiderium ejus, tanquam unum continuumque Revertere, donec veniat.

Et nunc da mihi animam, quam frequenter Verbum sponsus invisere soleat, cui familiaritas ausum, cui gustus famem, cui contemptus omnium otium dederit: et ego huic incunctanter assigno vocem pariter et nomen sponsae; nec ab ea penitus locum, qui in manibus est, censuerim alienum. Talis nempe inducitur hic loquens. Quem enim revocat, ejus absque dubio probat se meruisse praesentiam, etsi non copiam. Alioquin non revocasset illum, sed vocasset. Porro revocationis verbum revertere est. Et forte ideo subtraxit se, quo avidius revocaretur, teneretur fortius. Nam et aliquando simulabat se longius ire, non quia hoc volebat, sed volebat audire: Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit . Et rursum alia vice super mare ambulans, cum apostoli navigarent et laborarent in remigando, quasi volens praeterire eos, nec tunc quidem istud volebat, sed magis probare fidem, et elicere precem. Denique, sicut ait evangelista: Turbati sunt, et clamaverunt, putantes phantasma esse . Ergo istiusmodi piam simulationem, imo salutarem dispensationem, quam tunc corporaliter Verbum corpus interdum exhibuit, non cessat identidem Verbum spiritus, modo suo spirituali, cum devota sibi anima sedulo

actitare. Praeteriens teneri vult, abiens revocari. Neque enim hoc irrevocabile verbum. It, et redit pro beneplacito suo, quasi visitans diluculo, et subito probans. Et ire quidem illi quodam modo dispensatorium; redire vero semper voluntarium est: utrumque autem plenum judicii. At penes ipsum horum ratio.

Nunc vero constat in anima fieri hujusmodi vicissitudines euntis et redeuntis Verbi, sicut ait: Vado, et venio ad vos

; item: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me . O modicum et modicum! o modicum longum! Pic Domine, modicum dicis, quod non videbimus te? Salvum sit verbum Domini mei: longum est, et multum valde nimis. Verumtamen

utrumque verum: et modicum meritis, et longum votis [ alias, non modicum votis]. Habes utrumque in propheta: Si moram fecerit, inquit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit . Quomodo non tardabit, si moram fecerit, nisi quia quod ad meritum satis est, non est satis ad votum? Porro anima amans votis fertur, 1528 trahitur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens in salutari, et fiducialiter agens in eo. Intrepida denique et inverecunda revocat Verbum, et cum fiducia repetit delicias suas, solita libertate vocans, non Dominum, sed dilectum: Revertere, dilecte mi: et addit: Similis esto capreae, hinnuloque cervorum super mentes Bethel. At istud postea.

Nunc vero sustinete modicum quid insipientiae meae. Volo dicere, nam et hoc pactus sum, quomodo mecum agitur in ejusmodi. Non expedit quidem. Sed prodar sane ut prosim: et, si profeceritis vos, meam insipientiam consolabor; si non, meam insipientiam confitebor. Fateor et mihi adventasse Verbum, in insipientia dico, et pluries. Cumque saepius intraverit ad me, non sensi aliquoties cum intravit. Adesse sensi, adfuisse recordor, interdum et praesentire potui introitum ejus, sentire nunquam, sed ne exitum quidem. Nam unde in animam meam venerit, quove abierit denuo eam dimittens; sed et qua vel introierit vel exierit; etiam nunc ignorare me fateor, secundum illud: Nescis unde veniat, aut quo vadat . Nec mirum tamen, quia

ipse est, cui dictum est: Et vestigia tua non cognoscentur . Sane per oculos non intravit, quia non est coloratum; sed neque per aures, quia non sonuit; sed neque per nares, quia non aeri miscetur, sed menti; nec infecit aerem, sed fecit; neque vero per fauces, quia non est mansum vel haustum; nec tactu comperi illud, quia palpabile non est. Qua igitur introivit? An forte nec introivit quidem, quia non deforis venit? Neque enim est unum aliquid ex iis quae foris sunt. Porro nec de intra me venit quoniam bonum est, et scio quoniam non est in me bonum. Ascendi etiam superius meum: et ecce supra hoc Verbum eminens. Ad inferius quoque meum curiosus explorator descendi; et nihilominus infra inventum est. Si foras aspexi, extra

omne exterius meum comperi illud esse; si vero intus, et ipsum interius erat. Et cognovi verum quidem esse quod legeram, quia in ipso vivimus, movemur et sumus : sed ille beatus est, in quo est ipsum, qui illi vivit, qui eo movetur.

Quaeris igitur, cum ita sint omnino investigabiles viae ejus, unde adesse norim? Vivum et efficax est: moxque ut intus venit, expergefecit dormitantem animam meam; movit, et mollivit, et vulneravit cor meum, quoniam durum lapideumque erat, et male sanum. Coepit quoque evellere et destruere, aedificare et plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non et mittere prava in directa, et aspera in vias

planas; ita ut benediceret anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Ita igitur intrans ad me aliquoties Verbum sponsus, nullis unquam introitum suum indiciis innotescere fecit, non voce, non specie, non incessu. Nullis denique suis motibus compertum est mihi, nullis meis sensibus illapsum penetralibus meis: tantum ex motu cordis, sicut praefatus sum, intellexi praesentiam ejus; et ex fuga vitiorum, carnaliumque compressione affectuum adverti potentiam virtutis ejus; et ex discussione sive redargutione occultorum meorum admiratus sum profunditatem sapientiae ejus; et ex quantulacunque emendatione morum meorum expertus sum bonitatem mansuetudinis ejus; et ex renovatione ac reformatione spiritus mentis meae, id

est interioris hominis mei, percepi utcunque speciem decoris ejus; et ex contuitu horum omnium simul expavi multitudinem magnitudinis ejus.

Verum quia haec omnia, ubi abscesserit Verbum, perinde ac si ollae bullienti subtraxeris ignem, quodam illico languore torpentia et frigida jacere incipiunt; atque hoc mihi signum abscessionis ejus tristis sit necesse est anima mea, donec iterum revertatur, et solito recalescat cor meum intra me; idque sit reversionis indicium. Tale sane experimentum de Verbo 1529 habens, quid mirum si et ego usurpo mihi vocem sponsae in revocando illud, cum se absentaverit, qui etsi non pari, simili tamen vel ex parte desiderio feror? Familiare mihi erit, quoad vixero, pro Verbi revocatione revocationis

verbum, quod utique revertere est. Et quoties elabetur, toties repetetur a me; nec cessabo clamitare quasi post tergum abeuntis ardenti desiderio cordis ut redeat, et reddat mihi laetitiam salutaris sui, reddat mihi se ipsum. Fateor vobis [ alias, dico vobis], filii, nil aliud interim libet, dum non praesto est quod solum libet. Et hoc oro, ut non vacnum veniat, sed plenum gratiae et veritatis : more utique suo, sicut heri et nudiustertius. In quo mihi similitudinem capreae et hinnuli exhibitum iri posse videtur, cum veritas capreae oculos habeat, gratia hinnuli hilaritatem.

Utraque res necessaria mihi: et veritas quidem, cui abscondi non possim; gratia autem, cui nolim. Alioquin sine alterutra visitatio plena non

Tous les livres