Sermones in Cantica canticorum (page 71)
erit, cum et illius severitas absque hac onerosa, et hujus hilaritas absque illa dissoluta possit videri. Amara est veritas sine condimento gratiae; sicut absque veritatis freno levis et nesciens modum, plerumque et insolens ipsa devotio. Quam multis non profuit gratiam percepisse, pro eo quod temperamentum de veritate pariter non acceperunt? Ex hoc enim plus quam oportuit complacuere sibi in ea, dum veriti non sunt veritatis obtutus, dum non respexerunt ad capreae maturitatem, magis autem se totos hinnuli levitati hilaritatique dederunt. Inde factum est, ut in qua privatim exsultare voluerant, gratia privarentur, quibus vel sero dici potuerit: Euntes ergo discite quid sit: Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore . Dixerat denique sancta anima quaedam in abundantia sua, Non movebor in aeternum: cum subito sensit aversam a se faciem Verbi, seque non modo motam, sed etiam conturbatam ; et sic in tristitia didicit opus fuisse sibi, cum munere quidem devotionis, etiam pondere veritatis. Ergo non in sola gratia plenitudo gratiae est, sed ne in sola quidem veritate. Quid prodest scire, quid te oporteat facere, si non detur et velle facere? Quid, si velis quidem, sed minime possis? Quantos expertus sum agnita veritate tristiores, et ideo magis, quod jam confugere ad ignorantiae excusationem non liceret, scientes, et non facientes quod Veritas hortaretur?
sufficit. Parum dixi: non expedit quoque. Unde id scimus? Scienti, inquit, bonum, et non facienti, peccatum est illi ; item: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna vapulabit multis . At istud pro parte veritatis. Pro gratiae quid? Scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas . Judam loquitur, qui accepto munere gratiae, quia in veritate non ambulabat cum veritatis Magistro, vel potius cum magistra Veritate, locum in se diabolo dedit. Audi adhuc: Cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Quos? Inimici Domini mentiti sunt ei . Quos melle cibavit et adipe, hi mentiti sunt ei facti inimici; quia veritatem gratiae non junxerunt. De quibus alibi habes: Filii alieni mentiti sunt mihi; filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis
. Quidni claudicarent, uno pede gratiae contenti, et non apponentes veritatem? Erit igitur tempus eorum in saecula , sicut et principis ipsorum, qui et ipse in veritate non stetit, sed fuit mendax ab initio , ideoque audivit: Perdidisti in decore tuo sapientiam . Nolo decorem, qui mihi sapientiam tollat.
Quaeris quis ille tam noxius, tamque perniciosus decor? Tuus. Adhuc forte sine intellectu es? Planius audi. Privatus, proprius. Non culpamus donum, sed usum. Denique si advertisti, non in decore, sed in suo decore dictus est ille perdidisse sapientiam. Et, in fallor, unus angeli animaeque decor
ipsa est. Quid enim vel haec vel ille absque sapientia, nisi rudis deformisque materia est? Ea ergo ille non modo formatus, 1530 sed et formosus fuit. Sed perdidit eam, cum fecit suam: ut non sit aliud in decore suo quam in sua sapientia perdidisse sapientiam. Proprietas in causa est. Quod sibi sapiens fuit, quod non dedit gloriam Deo, quod non retulit gratiam pro gratia, quod non secundum veritatem ambulavit in ea, sed ad suam eam retorsit voluntatem: istud est cur eam perdidit; imo istud est quod eam perdidit. Etenim sic habere, perdere est. Et si Abraham, inquit, ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum . Et ego: non ego [ alias, ergo] in tuto, inquam. Perdidi
quidquid habeo non apud Deum. Nam quid tam perditum, quam quod extra Deum exsulat? Quid mors, nisi privatio vitae? Ita nihil perditio, nisi alienatio a Deo est. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et eoram vobismetipsis prudentes! de vobis dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo . Perdiderunt sapientiam, quia sua sapientia perdidit eos. Quid non perdiderunt, qui et ipsi perditi sunt? An vero non perditi, quos nescit Deus?
Porro autem virgines fatuae, quas quidem non aliunde fatuas puto, nisi quia dicentes se esse sapientes, stultae factae sunt; hae, inquam, a Deo audire habent: Nescio vos . Et item illi, qui gratiam miraculorum ad suam usurpaverunt
gloriam, nihilominus audituri sunt, quia non novi vos : ut liquido ex his clarescat, gratiam non prodesse, ubi veritas non est in intentione; sed obesse magis. Et quidem penes sponsum utraque res. Denique: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ait Joannes Baptista . Si ergo cum una quavis harum sine altera pulsaverit ad ostium meum Dominus Jesus Christus (ipse est enim Dei Verbum, animae sponsus), intrabit sane non tanquam sponsus, sed tanquam judex. Absit, nequaquam fiat hoc! Non intret in judicium cum servo suo. Intret pacificus, intret jucundus et hilaris: maturus tamen et serius intret, qui severiori quodam veritatis vultu in me, dum insolentiam reprimit, purget laetitiam. Intret quasi hinnulus saliens,
quasi caprea circumspectus, qui culpam dissimulando transiliat, poenam miserando respiciat. Intret quasi descendens de montibus Bethel, festivus et splendidus, et quasi procedens a Patre, suavis et mitis, qui non dedignetur dici et fieri sponsus animae quaerentis se, cum sit super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LXXV Deus quaerendus est debito tempore, modo, et loco. Et quod nunc sit acceptabile tempus, in quo quisque per bona opera potest sibi invenire Deum, ac suum operari salutem.
In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit, anima mea . Non est reversus sponsus ad vocem et votum revocantis. Quare? Ut desiderium
crescat, ut probetur affectus, ut exerceatur amoris negotium. Sane ergo dissimulatio est, non indignatio. Sed superest, ut quaeratur, si forte reperiatur quaesitus, qui vocatus non venit, dicente Domino: Omnis qui quaerit, invenit
. Porro verbum revocationis tale est: Revertere; assimilare, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum . Ad quam vocem dum non est reversus, utique ob illas causas quae dictae sunt: hinc ista quae amat facta cupidior, mox sese ad requirendum tota aviditate dedit. Et primo quidem quaerit illum in lectulo, sed minime invenit. Surgit inde, circuit civitatem, it et redit per plateas et vicos, et non occurrit, neque apparet. Interrogantur quique forte
occurrerint, nihilque certi reportatur. Neque vicis unius, aut unius noctis quaesitio haec, et haec frustratio, cum dicat ista, quia quaesivi per noctes. Quid hoc desiderii est et ardoris, ut surgens de nocte publicum non erubescat, percurrat civitatem, percunctetur palam et passim de dilecto, atque a vestigandis semitis ejus nulla valeat ratione averti, nulla praepediri difficultate, non tempestivae retineri amore quietis, non sponsae verecundia, non vel timore nocturno? Et tamen in his omnibus 1531 frustrata est usque adhuc a desiderio suo. Quaere, quid sibi vult pertinax haec et diuturna fraudatio, taediorum nutrix, suspicionum fomes, impatientiae fax, noverca amoris, mater desperationis? Si adhuc dissimulatio est, nimis est molesta.
Esto quod pie utiliterque interim fuerit dissimulatum, donec in sola adhuc vocatione seu revocatione res erat. Nunc vero cum requiritur, et ita requiritur, quid jam conferre poterit dissimulatio? Si de carnalibus sponsis et pudendis amoribus quaestio est, sicut litteralis superficies praelusisse videtur; et si inter illos talia contingere queant, mea non interest, ipsi viderint. Quod si animarum quaerentium Dominum mentibus et affectibus pro quantulocunque posse meo respondere et satisfacere me oportet, eruendum sane est de Scriptura sancta, in qua se vitam habere confidunt, eo vitale aliquid, quo spirituale; ut edant pauperes et saturentur, et vivant corda eorum. Et quid tam cordium vita, quam Dominus meus Jesus Christus, de quo aiebat qui eo
vivebat, quia cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria? Ipse ergo ad medium veniat, quo et nobis veraciter dici possit: Medius autem vestrum stat, quem vos nescitis . Quanquam nescio quomodo non sciatur a spiritualibus sponsus Spiritus, qui tamen ita in spiritu profecerunt, ut possint dicere cum propheta: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus ; et cum Apostolo: Et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus . Nonne is est, quem sponsa quaerebat? Is vere est sponsus, et amans, et amabilis. Is, inquam, vere sponsus; sicut caro ejus vere est cibus, et sanguis ejus vere est potus (Joan.
VI, 56): et totum quod de ipso est, vere est, quando ipse est non aliud sane, quam ipsa Veritas.
Verum is sponsus quid est quod non invenitur quaesitus, cum requiratur tam studiose et impigre, nunc quidem in lectulo, nunc vero in civitate, aut etiam in plateis vel vicis; ipse autem dicat: Quaerite, et invenietis; et: Qui quaerit, invenit? Propheta quoque loquatur ad eum: Bonus es, Domine, animae quaerenti te ; et item sanctus Isaias: Quaerite Dominum, dum inveniri potest? Quomodo ergo implebuntur Scripturae? Neque enim quae hic inducitur quaerens, una est ex his quibus ipse ait: Quaeretis me, et non invenietis . Sed attendite tres esse causas, quae interim occurrunt, et quaerentes frustrari
solent: cum aut videlicet non in tempore quaerunt, aut non sicut oportet, aut non ubi oportet. Si enim omne tempus aptum est ad quaerendum, cur ergo dicit propheta, quod jam memoravi: Quaerite Dominum, dum inveniri potest? Erit absque dubio cum inveniri non poterit; et ideo addit, ut
invocetur dum prope est; quia futurum est jam non prope futurum. A quo enim tunc non requiretur? Mihi, inquit, curvabitur omne genu , etc. Nec tamen invenietur ab impiis, quos ultores angeli arcebunt profecto, et tollent ne videant gloriam Dei. Frustra inclamabunt et fatuae virgines; minime prorsus jam ad eas exit, clausa janua . Sibi proinde dictum putent illae: Quaeretis me, et non invenietis.
Caeterum nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis sunt ; tempus plane et quaerendi, et invocandi, quando plerumque, et antequam invocetur, adesse sentitur. Audi denique quid polliceatur. Antequam me invocetis, inquit, dicam: Ecce adsum . Nec latuit benignitas haec et
facilitas temporis quod nunc est, illum qui in psalmo loquitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua . Quod 1532 si per bona opera quaeritur Deus, ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes : praesertim quia Dominus aperte praenuntiat venire noctem, quando nemo potest operari . Tune aliud ad quaerendum Deum, ad operandum quod bonum est, reperturus es tibi tempus in saeculis venturis, praeter hoc, quod constituit tibi Deus, in quo recordetur tui? Et ideo dies salutis, quia in his ipse Deus, rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae .
I ergo tu, et in medio gehennae exspectato salutem, quae jam facta est in medio terrae. Quam tibi somnias proventuram inter ardores sempiternos facultatem veniam promerendi, cum jam transiit tempus miserendi? Non relinquitur tibi hostia pro peccatis, mortuo in peccatis. Non crucifigitur iterum Filius Dei; mortuus est semel, jam non moritur . Non descendit ad inferos sanguis, qui effusus est super terram. Biberunt omnes peccatores terrae: non est quod sibi ex eo vindicent daemones ad restinguendos focos suos; sed neque homines socii daemoniorum. Semel illo descendit, non sanguis, sed anima; et haec portio eorum qui in carcere erant: Una illa visitatio, quae tunc facta est per praesentiam animae, cum corpus penderet exanime
super terram. Sanguis aridam rigavit, sanguis infudit terram, et inebriavit eam; sanguis quae in terra, et quae in coelis sunt pacificavit, non autem et quae apud inferos: nisi quod semel illo, ut dixi, anima ejus excurrit, et fecit ex parte redemptionem, ne vel eo momenti vacaret opera charitatis; sed
ultra non adjiciet. Ergo nunc tempus acceptabile et aptum ad quaerendum in quo plane qui quaerit invenit: si tamen ubi, et uti oportet, quaerit. Et haec una causa, quae impedire potest, ne inveniatur sponsus a quaerentibus se, cum non quaerunt in tempore opportuno. At non ea impedit sponsam, nempe invocantem et quaerentem in tempore opportuno. Sed ne illa quidem eum tepide aut negligenter seu perfunctorie quaerit: nam corde ardenti et omnino infatigabiliter quaerit, plane ut decet.
Restat ut de tertia videamus, ne videlicet ubi non decet quaerat. In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea. An forte non in lectulo quaerendus erat, sed in lecto; quippe cui orbis angustus est? Sed non horreo lectulum, qui novi parvulum. Parvulus denique
nobis natus est . Exsulta tu et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel . At idem Dominus in Sion magnus, apud nos parvulus, apud nos infirmus repertus est; ex uno jacere, ex altero et in lectulo jacere habens. An non lectulus tumulus? an non lectulus praesepium? an non lectulus uterus Virginis? Neque enim magni Patris uterus lectulus est, sed lectus magnus, de quo ad Filium: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te . Quanquam ne lectus quidem forsitan digne censendus sit uterus ille, qui regentis potius, quam jacentis est locus. Manens enim in Patre regit cum Patre universa. Denique non jacere, sed sedere ad dexteram Patris Filium fides indubitata habet; et ipse coelum sibi sedem
esse, non lectum perhibet : ut scias illum in suis, id est in superis, nequaquam solatia hahere infirmitatis, sed potestatis insignia.
Merito proinde sponsa ponens lectulum, dicit suum, quia omne quod infirmum est Dei, non de proprio inesse illi manifestum est, sed de nostro. Ex nobis assumpsit quae pro nobis sustinuit, nasci, lactari, mori, sepeliri. Mea est mortalitas nati, mea infirmitas parvuli, mea exspiratio crucifixi, mea sepulti dormitio. Quae priora transierunt, et ecce nova sunt omnia. In lectulo 1533 meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea. Quid? in tuo quaerebas,