Sermones in Cantica canticorum (page 73)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quid facies, o sponsa? Putas, potes sequi eum illuc? aut te ingerere audes vel vales huic tam sancto arcano, tamque arcano sanctuario, ut Filium in Patre, et Patrem intuearis in Filio? Non utique. Ubi est ille, tu non potes venire modo, venies autem postea. Age tamen, sequere, quaere; nec te inaccessibilis illa claritas vel sublimitas a quaerendo deterreat, ab inveniendo desperare faciat. Si potes credere,

omnia possibilia sunt credenti . Prope est, inquit, verbum in ore tuo, et in corde tuo . Crede, et invenisti. Nam credere invenisse est. Norunt fideles inhabitare Christum per fidem in cordibus suis . Quid propius est? Quaere ergo secura, quaere devota. Bonus est Dominus animae quaerenti se . Quaere votis, sequere actibus, fide inveni. Quid non inveniat fides? Attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit novissima; ipsam denique aeternitatem suo illo vastissimo sinu quodam modo circumcludit. Fidenter dixerim, aeternam beatamque Trinitatem, quam non intelligo, credo; et fide teneo, quam non capio mente.

cum fides ex auditu sit, auditus per verbum praedicationis? Deus hoc providebit. Et ecce jam praesto sunt qui novam sponsam, coelesti nupturam sponso, de quibus oportet, instruant et informent, fidem doceant, formam pietatis ac religionis tradant. Audi namque quid adjiciat: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Qui enim vigiles hi? Nempe illi quos Salvator in Evangelio beatos pronuntiat, si, cum venerit, invenerit vigilantes . Quam boni vigiles, qui nobis dormientibus ipsi pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus nostris! Quam boni custodes, qui vigilantes animo, atque in orationibus pernoctantes, hostium insidias sagaciter explorant, anticipant consilia malignantium, deprehendunt laqueos, eludunt

tendiculas, retiacula dissipant, machinamenta frustrantur? Hi sunt fratrum amatores et populi Christiani, qui multum orant pro populo et universa sancta civitate. Hi sunt, qui multum solliciti pro sibi commissis Dominicis ovibus, cor suum tradunt ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illos, et in conspectu Altissimi deprecantur. Et vigilant, et deprecantur, scientes suam insufficientiam in custodienda civitate, et quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam .

Porro cum Dominus ita praecipiat: Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem ; liquet quod absque duplici hoc exercitio fidelium,

studioque custodum, non potest esse secura civitas, non sponsa, non oves. Horum differentiam quaeris? Unum sunt. Civitas propter collectionem, sponsa propter dilectionem, oves propter mansuetudinem. Vis scire hoc sponsam, quod civitatem esse? Vidi, inquit, civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo a Deo, paratam tanquam sponsam ornatam viro suo . Identidem tibi hoc et de ovibus liquido apparebit, si recorderis, primus ille custos 1537 (Petrum loquor), cum sibi primo oves committerentur, quam attente simul de amore commonitus sit. Quod utique tanta cura sapiens creditor non fecisset, nisi se sentiret sponsum, id sibi utique ex intimo respondente conscientia. Audite haec, amici sponsi, si tamen amici. At parum

dixi, amici: amicissimi sint oportet, qui privilegio tantae familiaritatis donantur. Non otiose toties repetitum est: Petre, amas me? . in commissione ovium. Et ego quidem id significatum perinde puto, ac si illi dixisset Jesus: Nisi testimonium tibi perhibente conscientia quod me ames, et valde perfecteque ames, hoc est, plus quam tua, plus quam tuos, plus quam etiam te, ut hujus repetitionis meae numerus impleatur, nequaquam suscipias curam hanc, nec te intromittas de ovibus meis, pro quibus sanguis utique meus effusus est. Terribilis sermo, et qui possit etiam impavida quorumvis tyrannorum corda concutere.

Propterea attendite vobis quicunque opus ministerii hujus sortiti estis; attendite, inquam, vobis,

et pretioso deposito quod vobis creditum est. Civitas est: vigilate ad custodiam, concordiamque. Sponsa est: studete ornatui. Oves sunt: intendite pastui. Et haec tria ad illam Domini trinam sciscitationem forte non incongrue pertinere dicentur. Porro custodia civitatis ut sit sufficiens, trifaria erit; a vi tyrannorum, a fraude haereticorum, a tentationibus daemonum. Sponsae vero ornatus in bonis operibus, et moribus, et ordinibus. At pastus ovium communiter quidem in pascuis Scripturarum, tanquam in haereditate Domini; sed est distinctio in illis. Nam sunt mandata, quae duris atque carnalibus animis imponuntur ex lege vitae et disciplinae: et sunt olera dispensationum, quae infirmis et pusillis corde de respectu misericordiae apponuntur: et sunt consiliorum

solida fortiaque, quae ex intimis sapientiae proponuntur sanis, et qui exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Parvulis namque, tanquam agniculis, adhortationis lac potus datur, non esca. Ad haec boni sollicitique pastores impinguare pecus non cessant bonis laetisque exemplis, et suis magis quam alienis. Nam si alienis et non suis; ignominia est illis, et pecus ita non proficit. Si enim, verbi causa, ego qui videor inter vos pastoris gerere curam, vobis apposuero Moysi mansuetudinem, patientiam Job, misericordiam Samuelis, David sanctitatem, et si qua sunt ejusmodi exempla bonorum, immitis ipse et impatiens, atque immisericors et minime sanctus: sermo, ut vereor, minus sapide

eveniet, et vos minus avide capietis. Verum hoc supernae pietati relinquo, ut quod minus vobis ex nobis est, ipsa suppleat; et quod perperam, ipsa corrigat. Nunc vero bonus pastor hoc quoque curabit, ut secundum Evangelium inveniatur habere sal in semetipso ; sciens quia sermo sale conditus quantum placuerit ad gratiam, tantum proderit ad salutem. Haec interim de custodia civitatis, atque ornatu sponsae, nec non et pastu ovium dicta sint.

Volo tamen adhuc eadem paulo expressius designare propter eos, qui dum avide nimis honoribus inhiant, minus provide gravibus se supponunt oneribus, exponunt periculis: ut sciant ad quid venerint, sicut scriptum est: Amice, ad

fuit venisti? Ni fallor, ad solam civitatis custodiam, ut quantum satis est procuretur, opus est viro forti, spirituali, fideli: forti ad propulsandas injurias, spirituali ad deprebendendas insidias, fideli qui non quae sua sunt quaerat. Porro autem ad mores honestandos vel corrigendos, quod utique ad decorem pertinet sponsae, quis non liquido agnoscat pernecessariam fore cum multa quidem diligentia disciplinae censuram? Ea propter omnis, cui hoc opus incumbit, oportet ferveat zelo illo, quo accensus praecipuus ille aemulator sponsae Domini aiebat: Aemulor vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem 1538 castam exhibere Christo

Dominicos pastor idiota? Sed et si doctus quidem fuerit, non sit autem bonus, verendum ne non tam nutriat doctrina uberi, quam sterili vita noceat. Tenere itaque et in hac parte hoc onus subitur absque scientia pariter, vitaque laudabili. Sed ecce, quod non laudamus, finis indicitur, ubi non erat finis. Evocantur in materiam alteram, et cui hanc cedere indignum. Angor undique, et quod aegrius feram ignore, avelli ab ista, an distendi in illa: nisi quod utrolibet simul utrumque molestius. O servitutem! o necessitatem! non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Notate tamen ubi desinimus, ut quam cito in id redire liberum erit, inde mox ordiamur, in nomine sponsi. Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui super omnia Deus benedictus

SERMO LXXVII. De malis pastoribus Ecclesiae; item quomodo beati in coelo simul cum angelis adjutorio sunt electis adhuc peregrinantibus.

Eia expediti sumus! Diximus hesterno sermone, quales in via hac qua ambulamus, vellemus habere duces, non quales habemus. Longe dissimiles experimur. Non omnes sunt amici spousi, quos hodie sponsae hinc inde assistere cernis, et qui, ut vulgo aiunt, eam quasi addextrare videntur. Pauci admodum sunt, qui non quae sunt quaerant, ex omnibus charis ejus. Diligunt numera, nec possunt pariter diligere Christum; quia manus dederunt

mammonae. Intuere quomodo incedunt nitidi et ornati, circumamicti varictatibus, tanquam sponsa procedens de thalamo suo. Nonne si quempiam talium repente eminus procedentem aspexeris, sponsam potius putabis, quam sponsae custodem? Unde vero hanc illis exubere existimas rerum affluentiam, vestium splendorem, mensarum luxuriem, congeriem vasorum argenteorum et aureorum, nisi de bonis sponsae? Inde est quod illa pauper, et inops, et nuda relinquitur, facie miseranda, inculta, bispida, exsangui. Propter hoc non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non est custodire,

sed perdere; non est defendere, sed exponere; non est instituere, sed prostituere; non est pascere gregem, sed mactare et devorare, dicente de illis Domino: Qui devorant plebem meam, ut cibum panis ; et: Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt , et in alio propheta: Peccata populi mei comedent ; quasi dicat: Peccatorum pretia exigunt, et peccantibus debitam sollicitudinem non impendunt. Quem dabis mihi de numero praepositorum, qui non plus invigilet subditorum vacuandis marsupiis, quam vitiis extirpandis? ubi qui orando flectat iram; qui praedicet annum placabilem Domino? Leviora loquimur; graviora gravius manet judicium.

Sine causa tamen vel his, vel illis immoramur, quia non audiunt nos. Sed etsi litteris forsitan mandentur ista quae dicimus, dedignabuntur legere; aut si forte legerint, mihi indignabuntur, quamvis rectius sibi hoc facerent. Propterea relinquamus istos, non inventores sponsae, sed venditores; et inquiramus potius illios, a quibus sponsa se inventam loquitur. Et quidem illorum isti sortiti sunt ministerii locum, sed non zelum. Successores omnes cupiunt esse, imitatores pauci. O utinam tam vigiles reperirentur ad curam, quam alacres currunt ad cathedram! Vigilarent utique, sollicite servantes ab illis inventam, sibi creditam. Imo vero evigilarent pro semetipsis, nec sinerent de se dici: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt . Justa omnino querimonia, nec ad ullam justius, quam ad 1539 nostram referenda aetatem. Parum est nostris vigilibus quod non servant nos, nisi et perdant. Alto quippe demersi oblivionis somno, ad nullum Dominicae comminationis tonitruum expergiscuntur, ut vel suum ipsorum periculum expavescant. Inde est ut non parcant suis, qui non parcunt sibi, perimentes pariter et pereuntes.

Sed enim quinam illi sunt vigiles, a quibus se inventam perhibet sponsa? Nempe apostoli, atque apostolici viri. Vere hi sunt qui custodiunt civitatem, id est eam ipsam quam invenerunt. Ecclesiam, eoque vigilantius, quo nunc temporis gravius periclitantem

conspiciunt, a malo utique domestico et intestino, sicut scriptum est: Et inimici hominis domestici ejus . Neque enim pro qua usque ad sanguinem restiterunt, suo derelinquunt patrocinio destitutam, sed protegunt et custodiunt eam die ac nocte, hoc est, in vita et in morte sua. Et si pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus , non ambigo ego quin etiam tanto in morte potentius id agant, quanto in ipsa amplius confortatus est principatus eorum .

Sic ista asseria, ait quis, ac si oculis tuis videris ea; sunt autem ab humanis seclusa conspectibus.

Cui ego: Si tu tuorum oculorum testimonium fidele putas, testimonium Dei majus est. Ait vero: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt . Sed de angelis, inquis, id dictum est. Non abnuo: omnes sunt administratorii spiritus . At quis me prohibeat itidem et de istis sentire, qui potentia quidem minime jam ipsis angelis impares sunt, affectu autem et misericordia eo nobis forsitan germaniores existunt, quo natura conjunctiores? Junge et tolerantiam earumdem passionum et miseriarum, in quibus nos pro tempore adhuc versamur. Nihilne amplius miserationis pro nobis vel sollicitudinis operabitur in mentibus sanctis, quod et se transisse per eas procul dubio meminerunt? Nonne

illa ipsorum vox est: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium? Quid? ipsi transierunt, et nos in mediis ignibus vel fluctibus derelinquent, nec saltem manum porrigere dignabuntur periclitantibus filiis? Non est ita. Bene tecum agitur, o mater Ecclesia, bene tecum agitur in loco peregrinationis tuae: de coelo et de terra venit auxilium tibi. Qui custodiunt te, non dormitant, neque dormiunt. Custodes tui angeli sancti, vigiles tui spiritus et animae justorum. Non errant qui te ab utrisque inventam spiritibus senserint, ab utrisque pariter custodiri. Et est hujus sollicitudinis ratio quibusque sua: his quidem, quod sine te non consummentur; illis vero, quod nisi de te ad sui plenitudinem minime restaurentur. Nam

quis nesciat, Satana cadente de coelo et ejus complicibus, numerum supernae multitudinis parte non modica imminutum? De te itaque omnes consummationem exspectant, alii numeri, alii desiderii sui. Agnosce proinde vocem in psalmo: Me exspectant justi, donec retribuas mihi .

Et advertendum, quod non ista illos, sed illi istam potius invenisse referuntur, utque ego suspicor ad hoc ipsum studio destinati. Nam quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Denique habes loquentem in Evangeliis: Ite, ecce ego mitto vos ; et: Ite, praedicate Evangelium omni creaturae

. Ita est. Illa quaerebat sponsum, et sponsum non latebat. Nempe qui in hoc ipsum excitaverat eam ut se quaereret, et dederat illi cor ad praecepta, et legem

vitae et disciplinae, dummodo esset qui instrueret et doceret viam prudentiae. Et misit in occursum ejus plantatores et rigatores, qui eam enutrirent, et confirmarent in omni certitudine veritatis, hoc est, indicarent illi certamque redderent de dilecto; quia veritas est quam quaerit, et quam vere diligit anima ejus. Et revera quis fidus verusve animae amor, nisi utique is, quo veritas adamatur? Rationis sum compos, veritatis sum capax; sed utinam non forem, si amor veri defuerit. Horum quippe ramorum is fructus est, et ego radix. Non sum securus a securi, si absque eo inveniar. In illo nimirum 1540 naturae munere illud divinae imaginis enitere insigne haud dubium est, ex quo caeteris praestet animantibus.

Inde est quod audet anima mea ad dulces castosque assurgere veritatis amplexus, et sic in amore ipsius tota securitate ac suavitate quiescere, si tamen inveniat gratiam in oculis tanti sponsi, ut dignam reputet, quae ad hanc pertingat gloriam; imo ipse eam sibi exhibeat non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi. Quanti putas esse discriminis, quave dignum poena, tantum Dei donum otiosum tenere? Verum hoc alias.

Nunc vero sponsa quem quaerebat, minime reperit; et quos non quaerebat, reperta est ab ipsis. Audiant hoc, qui sine duce et praeceptore vias vitae ingredi non formidant; ipsi sibi in arte spirituali existentes et discipuli pariter et magistri. Non sufficit hoc: etiam coacervant discipulos sibi, caeci

Tous les livres