Sermones in Cantica canticorum (page 74)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

duces caecorum. Quam multi ex hoc a recto tramite periculosissime aberrasse comperti sunt! Nimirum ignorantes astutias Satanae et cogitationes ipsius, factum est ut qui spiritu coeperant, carne consummarentur, abducti turpiter, lapsi damnabiliter. Videant proinde qui ejusmodi sunt, quomodo caute ambulent, et de sponsa exemplum sumant, quae non prius ad eum, quem desiderabat, ullo modo valuit pervenire, quam sibi occurrerent, quorum magisterio uteretur ad cognoscendum de dilecto, certe ad discendum timorem Domini. Seductori dat manum, qui dare dissimulat praeceptori. Et qui dimittit oves in pascua absque custode, pastor est non ovium, sed luporum.

dicat inventam. Mihi enim insuete satis verbum inventionis posuisse videtur. Nam ita hoc dicit, ac si uno de loco Ecclesia venerit. Venit autem ab Oriente et Occidente, juxta verbum Domini , et a cunctis finibus terrae. Sed neque aliquando congregata est in unum locum, ubi ab apostolis seu ab angelis inveniretur deducenda vel dirigenda ad eum, quem diligit anima sua. Fueritne prius inventa quam collecta? Non; quia nec erat. Quamobrem si collectam, si congregatam, si certe, quod magis vocabulo Ecclesiae competit, convocatam a praedicatoribus se dixisset, transissem simpliciter, minime in aliquo cunctabundus. Coadjutores enim Dei sunt, quem et audiere loquentem: Qui non colligit mecum,

dispergit . Sed neque hoc mihi ab re videbitur, si dixerit quis ab eis fundatam sive aedificatam. Siquidem hoc fecerunt una cum illo, qui in Evangeliis loquitur: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ; et: Quia fundata est supra firmam petram . Nunc vero nihil horum loquens, sed praeter solitum quidem perhibens se inventam, cunctari aliquantum nos facit, atque in suspicionem adducit latere loco, quod sit diligentius intuendum.

Volebam, fateor, praeterire, meque subducere huic scrutinio, cui sufficere non sentirem. Caeterum reminiscens in quantis aeque dubiis et obscuris, vobis quidem sursum corda levantibus, etiam supra spem meam adjutum me senserim, pudet diffidentiae: et

reprehendens timorem meum, adorior non quidem temere, quod timide refugiebam. Aderit, ut confido, solitum adjutorium: quod si minus, apud benevolos tamen auditores non erit otiosum quod volui. Verum hoc habebit sequens sermo principium; nam praesentem hic claudimus. Ipse autem det vobis ea quae dicuntur non solum tenere memoriter, sed et ardenter diligere, et efficaciter adimplere sponsus Ecclesiae Jesus Christus, Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXXVIII. Quod sponsa, id est Ecclesia electorum, praedestinata est a Deo ante saecula, et praeventa ab eo ut quaereret eum, et converteretur.

stetimus et haesimus, scrupulosius videlicet 1541 audientes quod sponsa a praedicatoribus suis se inventam dixerit. Porro causae nostrae cunctationis et dubitationis a nobis expressae sunt, et visum est aliquid esse quaerendum; sed non in calce sermonis, quo jam arctabamur, quod quaesitum est, potuit explicari. Quid restat, nisi ut debitum jam solvamus? In explicatione sacramenti magni: illud loquor, quod Doctor gentium interpretatus est, in Christo et in Ecclesia, sanctum castumque connubium ; ipsum est opus nostrae salutis: in eo, inquam, tres sibi invicem cooperantur; Deus, angelus, homo. Et Deus quidem quidni operetur, et curam gerat nuptiarum dilecti Filii sui? Ipse vero, ac tota voluntate. Et utique per se ipse sufficeret, et

absque adminiculo horum; hi autem sine ipso possunt facere nihil. Ergo quod ex illis ascivit in opus ministerii hujus, non sibi solatium, sed profectum quaesivit illis. Nam hominibus quidem merita locavit in opere, secundum illud: Dignus est operarius mercede sua : et quia unusquisque secundum proprium laborem accipiet , sive qui in fide plantat, sive qui rigat quod plantatum fuerit. Angelorum autem cum ad salutem humani generis ministerio utitur, nonne facit ut ab hominibus angeli diligantur? Nam quia ab angelis homines diligantur, inde vel maxime adverti potest, quod antiqua suae civitatis damna ex hominibus resarcitum iri angeli non ignorant. Nec aliis profecto legibus

regnum charitatis regi decebat, quam piis ipsorum qui pariter regnaturi sunt, mutuisque amoribus, et puris affectionibus in invicem, et in Deum.

Est autem in modo operandi differentia multa, pro cujusque nimirum operarii dignitate. Deus nempe facit quod vult sola ipsa facilitate volendi, sine aestu, sine motu, sine praejudicio loci vel temporis, vel causae, vel personae. Est enim Dominus sabaoth, qui cum tranquillitate judicat omnia . Est et Sapientia disponens omnia suaviter . Porro angelus non absque motu operatur, tam

locali, quam temporali, sine aestu tamen. Homo autem nec ab aestu animi, nec a motu corporis animique liber est in operando. Denique cum timore et tremore suam ipsius jubetur operari salutem , atque in sudore vultus sui comedere panem suum .

His ita explicitis, intuere nunc mecum in hoc tam magnifico opere nostrae salutis tria esse quaedam, quae sibi vindicat auctor Deus, praevenitque in illis omnes auxiliatores et cooperatores suos; praedestinationem, creationem, inspirationem. Quarum praedestinatio, non dico ab exortu Ecclesiae, sed ne a mundi principio quidem principium habuit, non denique [ alias, sane] a tempore illo vel illo: ante tempora est. Porro creatio cum tempore; inspiratio

jam in tempore fit, ubi et quando vult Deus. Sane secundum praedestinationem nunquam Ecclesia electorum penes Deum non fuit. Si miratur hoc infidelis, audiat quod magis miretur; nunquam non grata exstitit, nunquam non dilecta. Quidni audacter loquar arcanum, quod mihi de corde Dei promptus ille supernorum delator consiliorum aperuit? Paulum dico, qui, ut multa alia, ita hoc quoque de divitiis bonitatis ejus non est veritus divulgare secretum: Benedixit nos, inquiens, in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate; et addit: Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipso, secundum propositum voluntatis

suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo

. Nec dubium quin voce omnium electorum ista dicantur: et ipsi Ecclesia sunt. In illo igitur tam profundo aeternitatis sinu, antequam in lucem opusque prodiret hujus creationis, quis illam vel beatorum spirituum invenire aliquo modo valuerit, nisi si cui ipsa aeternitas Deus voluerit revelare? 1542

Sed et cum jam ad nutum creantis visa est emersisse in species formasque has factitias atque visibiles, non continuo tamen inventa est a quoquam hominum vel angelorum, eo quod non agnosceretur, imagine terrestris bominis adumbrata, et operta mortis caligine. Sine quo profecto generalis

velamine confusionis nemo filiorum hominum intravit hanc vitam, uno sane excepto, qui ingreditur sine macula. Emmanuel is est, qui tamen et ipse ex nobis, pro nobis nostri se induit maledicti, nostrique peccati similitudinem, non veritatem. Sic enim habes, quia apparuit in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne . De caetero unus omnibus per omnia introitus est, electis dico et reprobis. Non enim est distinctio. Omnes peccaverunt, et omnes caputium [ alias, pileum] suae verecundiae portant. Propter hoc

itaque, etsi in rebus conditis jam creata existens Ecclesia, nec sic tamen a creatura ulla inveniri poterat vel agnosci, miro utroque modo interim latens et intra gremium beatae praedestinationis, et intra massam miserae damnationis.

Caeterum quam celaverat ab aeterno praedestinans Sapientia, et item creans Potentia minime prodierat ab initio; visitans profecto gratia suo in tempore revelavit, secundum operationem, quam ideo inspirationem supra nominavi, quod de sponsi spiritu humanis infusum spiritibus quidpiam fuerit in praeparationem Evangelii pacis, id est parare viam Domino, atque Evangelio gloriae ejus ad corda omnium, quotquot erant praedestinati ad vitam. Frustra vigiles laborassent in praedicando, si

non haec gratia praecessisset. Nunc vero videntes velociter currere verbum, et populos nationum ad Dominum in omni facilitate converti, concurrere in unitatem fidei tribus et linguas, atque in unam colligi matrem catholicam terminos terrae; cognoverunt de divitiis gratiae, quae a saeculis absconditae tenebantur in abdito praedestinationis aeternae, et gavisi sunt eam se invenisse, quam ante saecula Dominus elegerat in sponsam sibi.

Ex quo, ut opinor, clarum fit non otiosum esse, quod se inventam ab his sponsa testata est; sed propterea quod se ab ipsis collectam agnosceret, non electam; compertam, non conversam. Ei nempe ascribenda cujusque conversio est, cui dicere necesse habent universi illud de psalmo: Converte

nos, Deus, salutaris noster . Sed non aeque illi fortassis inventionis vocem competenter aptarim, sicut conversionis. Imo vero sic est. Non est invenire Domino, sed praevenire, et inventionem praeventio excludit. Denique quid inveniat, qui nihil unquam non novit? Novit Dominus qui sunt ejus, ait quidam . Ipse vero quid? Ego scio, ait, quos elegerim a principio . Plane quam ab aeterno praescivit, quam elegit, quam dilexit, quam condidit, rationis non erat ab eodem perhiberi inventam. Praeparatam tamen ab ipso ut inveniretur, fidenter dixerim. Nam, qui vidit, testimonium perhibuit: et scimus quia verum est testimonium ejus . Vidi, inquit, civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de

coelo, a Deo paratam tanquam sponsam ornatam viro suo : isque e vigilibus unus, qui custodiunt civitatem. Sed audi ipsum ejus praeparatorem, veluti digito eam demonstrantem vigilibus, sed sub tropo altero. Levate oculos vestros, ait, et videte regiones, quia albae sunt jam, id est praeparatae, ad messem

. Ex hoc paterfamilias operarios invitat ad opus, quando jam senserit sic omnia praeparata, ut absque multo suo ipsorum labore gloriari et dicere queant, quoniam coadjutores Dei sumus . Quid enim facturi sunt? Nempe sponsam quaesituri, inventaeque indicaturi de

dilecto. Non enim suam quaerent, sed sponsi gloriam, quoniam sponsi amici sunt. Et pro hac non multum apud illam laborabunt: adest, jamque illum tota devotione requirit; 1543 in tantum praeparata est voluntas ejus a Domino.

Denique necdum illis [ alias additur vigilibus] quidquam loquentibus interrogat de dilecto, et praevenit praedicatores suos praeventa ipsa, percunctans et dicens: Num quem diligit anima mea vidistis?

Bene proinde se inventam perhibuit ab his qui custodiunt civitatem, quae a Domino civitatis praecognitam jam se noverat et praeventam, quatenus illi talem eam invenirent, non facerent. Sic a Petro Cornelius, et Paulus ab Anania inventi sunt, nam ambo praeventi a Domino erant et praeparati.

Quid Saulo paratius, qui supplici jam et mente et voce clamaverat: Domine, quid me vis facere?

Nec minus Cornelius, qui eleemosynis et orationibus suis, Domino quidem eas sibi inspirante, promeruit pervenire ad fidem . Invenit quoque Philippus Nathanaelem; sed prius Dominus illum, cum esset sub ficu, jam viderat: quae Domini visio, nunquid non praeparatio fuit? Et Andreas Simonem fratrem suum nihilominus invenisse refertur, sed praevisum aeque a Domino atque praescitum, ut vocaretur Cephas, quasi fortis in fide .

Legimus de Maria quod inventa fuerit in utero habens de Spiritu sancto . Existimo autem simile quid habere in hac parte sponsam

Tous les livres