Sermones in Cantica canticorum (page 8)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Sponsa loquente de sponso, repente, ut dixeram, adest ille, annuit voto, dat osculum, impletque in ea sermonem qui scriptus est: Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum . Quod et probat ex ejus uberum

repletione. Tantae nempe efficaciae osculum sanctum est, ut ex ipso mox, cum acceperit illud, sponsa concipiat, tumescentibus nimirum uberibus, et lacte quasi pinguescentibus in testimonium. Quibus studium est orare frequenter, experti sunt quod dico. Saepe corde tepido et arido accedimus ad altare, orationi incumbimus. Persistentibus autem repente infunditur gratia, pinguescit pectus, replet viscera inundatio pietatis; et si sit qui premat, lac conceptae dulcedinis ubertim fundere non tardabunt. Dicat ergo: Habes, sponsa, quod petiisti, et hoc tibi signum, quia meliora facta sunt ubera tua vino. Hinc te scilicet noveris osculum accepisse, quod te concepisse sentis. Unde et ubera tibi intumuerunt, facta in ubertate lactis meliora vino scientiae saecularis,

quae [ alias, quod] quidem inebriat, sed curiositate, non charitate; implens, non nutriens; inflans, non aedificans; ingurgitans, non confortans.

Sed demus et sodalibus ista depromere. Injuste, inquiunt, murmuras adversus sponsum; quia id plus valet quod ille jam dedit, quam quod tu petis. Quod enim postulas, te quidem delectat; sed ubera, quibus parvulos alis, quos et paris, meliora, hoc est necessariora, sunt vino contemplationis. Aliud siquidem est quod unius laetificat cor hominis, et aliud quod aedificat multos. Nam etsi Rachel formosior, sed Lia fecundior est. Noli ergo nimis insistere osculis contemplationis; quia meliora sunt ubera praedicationis.

Occurrit et alius sensus, quem quidem non proposueram, sed minime praeteribo. Utquid enim verba haec non magis convenire dicamus eis ipsis, quibus praeest in sollicitudine, tanquam parvulis, mater aut nutrix? Nec enim aequanimiter ferunt juvenculae et tenerae adhuc animae, illam vacare quieti, cujus plenius erudiri doctrina, et exemplis informari desiderant. An non denique talium in subsequenti compescitur inquietudo, ubi sub gravi contestatione prohibentur suscitare dilectam, quousque ipsa velit? Hae itaque sentientes osculis inhiare sponsam, secretum quaerere sibi, fugitare publicum, declinare turbas, et curae ipsarum propriam praeferre quietem: Noli, inquiunt, noli; quia major in uberibus quam in amplexibus fructus

existit. Per ea siquidem nos vindicas a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; eripis mundo, et acquiris Deo. Hoc ergo est quod aiunt: Quia meliora sunt ubera tua vino. Carnis, inquiunt, voluptatem, qua paulo ante, tanquam vino, ebriae tenebamur, vincunt hae, quas tua nobis ubera stillant, deliciae spirituales. 1291

Et pulchre vino comparant carnalem affectum. Ut enim uva semel expressa non habet jam quod denuo fundat, sed perpetua ariditate damnatur; sic caro in pressura mortis ab omni prorsus sua delectatione siccatur, nec ultra revirescit ad libidines. Unde propheta: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos ; et Apostolus; Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem ; et rursum: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc, et has destruet . Vide autem ne non carni tantum, sed et mundo forte competat ista proportio. Siquidem et ipse transit, et concupiscentia ejus: et cum omnia quae in mundo sunt, finem habeant, finis eorum non erit finis. Verum ubera non sic. Haec enim cum exhausta fuerint, rursum de fonte materni pectoris sumunt quod propinent sugentibus. Merito proinde meliora carnis, saeculive amore asseruntur ubera sponsae, quae nullo unquam lactentium numero arefiunt, sed semper abundant de visceribus charitatis, ut iterum fluant. Flumina siquidem fluunt de ventre ejus, fitque in ea fons aquae vivae salientis in vitam

aeternam . Cumulatur deinde laus uberum fragrantia unguentorum, quod non solum verborum sapore pascant, sed et factorum opinione redoleant. Jam quae sint ubera, quo tumida lacte, qualibus delibuta unguentis, sub alio sermonis principio Christo adjuvante monstrabimus: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO X. De tribus unguentis spiritualibus, scilicet contritionis, devotionis et pietatis.

Non sum ego profundi sensus, neque adeo perspicacis ingenii, ut novi quidpiam ex me adinvenire possim; sed est fons magnus et indeficiens os Pauli, quod patet ad nos. De ipso haurio mihi

etiam nunc in ostensione uberum sponsae, sicut et frequenter soleo. Gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus . Materni breviter exprimuntur affectus, quia nec dolere parvuli, nec valere queunt absque illa quae genuit: utrobique necesse est suis eam conformari visceribus. Igitur, juxta Pauli sententiam [ alias, sapientiam], duas illas affectiones duobus sponsae uberibus assignabo; compassionem uni, et congratulationem alteri. Alioquin parvula est, et nondum nubilis, si nondum ubera misit, si se videlicet neque ad congaudendum sentiat promptam, neque pronam ad condolendum. Talis si forte ad regimen animarum, seu ad officium praedicationis assumitur, aliis quidem non prodest,

sibi vero obest plurimum. Porro sese ingerere, quantae impudentiae est?

Sed redeamus ad ubera sponsae, ac pro diversitate uberum, diversas et lactis species proponamus. Nam congratulatio quidem exhortationis, compassio vero consolationis lac fundit. Porro utramque speciem ubertim coelitus irrorari pio pectori suo spiritualis mater toties sentit, quoties osculum sumit. Videas eam mox plenis uberibus parvulis incubare lactandis; et ex uno quidem consolatoria, ex altero vero exhortatoria uberius ministrare, prout singulis convenire videbit. Verbi causa, si quem forte ex his quos genuit in Evangelio, deprehenderit forti aliqua tentatione concussum, et inde turbatum ac tristem, pusillanimemque factum, non posse jam ferre vim

tentationis; quomodo condolet, quomodo mulcet? quomodo plangit, quomodo consolatur? quot argumenta pietatis mox reperit, quibus erigat desolatum? Econtra si promptum, si alacrem, si bene proficientem cognoverit; exsultat, aggreditur salutaribus monitis, accendit amplius, instruit de quibus potest ut perseveret, utque in melius semper 1292 proficiat exhortatur. Omnibus se conformat, omnium in se transfert affectus, matrem se denique probat non minus deficientium quam proficientium.

Quanti hodie secus affectos se ostendunt? de his dico, qui animas regere susceperunt. Quod enim sine miserabili gemitu dicendum non est, Christi opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem

et mortem, haec omnia in fornace avaritiae conflant, et profligant in acquisitionem turpis quaestus, et pretium universitatis suis marsupiis includere festinant: hoc solo sane a Juda Iscariotis differentes, quod ille horum omne emolumentum paucorum denariorum numero compensavit; isti voraciori ingluvie lucrorum infinitas exigunt pecunias. His insatiabili desiderio inhiant, pro his ne amittant, timent; et cum amittunt, dolent; harum in amore quiescunt, quantum duntaxat liberum eis est a servandi, vel augmentandi cura. Animarum nec casus reputatur, nec salus. Non sunt profecto matres, qui cum sint de Crucifixi patrimonio nimium incrassati, impinguati, dilatati, non compatiuntur super contritione

Joseph. Quae mater est, non dissimulat: habet ubera, et non vacua. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus novit, nec cessat exprimere de ubere quidem congratulationis lac exhortationis; de ubere vero compassionis lac consolationis. Et de sponsae uberibus vel uberum lacte ista sufficiant.

Jam qualibus etiam unguentis eadem ubera redoleant, indicabo, si tamen vestris orationibus juver, ut quod inde mihi sentire datum est, detur et eloqui digne ad audientium utilitatem. Alia sponsi, atque alia sponsae unguenta sunt, quemadmodum et sua cuique ubera. Sed de sponsi quo in loco tractandum sit, superius praefixum est: nunc sponsae unguentis intendamus, idque attentius, tanquam his quae Scriptura non mediocriter commendavit, ita ut

ea pronuntiaverit non simpliciter bona, sed optima. Et pono diversas species unguentorum, quo ex pluribus ea, quae potissimum sponsae uberibus congruant, eligamus. Est unguentum contritionis, et est unguentum devotionis, est et pietatis. Primum pungitivum, dolorem faciens; secundum temperativum, dolorem leniens; tertium sanativum, etiam morbum expellens. Nunc de singulis latius disseramus.

Est ergo unguentum, quod sibi conficit anima multis irretita criminibus, si, cum incipit cogitare vias suas, colligat, congerat, conteratque in mortariolo conscientiae multas ac varias species peccatorum suorum, et intra aestuantis pectoris ollam simul omnia coquat igne quodam poenitentiae et doloris, ut possit dicere cum Propheta: Concaluit cor meum

intra me, et in meditatione mea exardescet ignis Ecce hoc est unum unguentum, quo anima peccatrix suae conversionis primordia condire debet, plagisque suis recentibus adhibere. Primum namque sacrificium Deo, spiritus contribulatus. Quandiu ergo non habet, tanquam pauper et inops, unde sibi melius ac pretiosius componat unguentum; non negligat parare interim istud, licet de vilibus speciebus; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet Tanto autem minus vile divinis apparebit conspectibus, quanto plus sibi illa viluerit in recordatione peccatorum suorum.

Tamen si illo visibili, quo visibiliter uncti a Peccatrice corporei pedes Dei referuntur in Evangelio, invisibile hoc et spirituale fuisse dicimus figuratum,

non omnino vile reputare poterimus. Quid enim de illo legitur? Et domus, inquit, impleta est ex odore unguenti Peccatricis manibus distillabatur, et extremis membris corporis, id est pedibus, fundebatur: 1293 et tamen non usque adeo contemptibile aut vile fuit, quin totam domum vis aromatum et suavitas repleret odoris. Quod si attendamus quanta in unius peccatoris conversione fragrantia respergatur Ecclesia, et quantis fiat odor vitae ad vitam quivis poenitens, si publice perfecteque poeniteat, profecto et de hoc aeque indubitanter pronuntiabimus, quia domus impleta est ex odore unguenti. Denique et supernas beatorum mansiones attingit poenitentiae odor, ita ut, teste

ipsa Veritate, magnum gaudium sit inter angelos Dei super uno peccatore poenitentiam agente . Gaudete, poenitentes; pusillanimes, confortamini. Vobis dico, quos nuper conversos de saeculo, et a viis vestris pravis recedentes, excepit mox amaritudo et confusio animi poenitentis, ac velut recentium adhuc vulnerum dolor nimius excruciat et perturbat. Securae manus vestrae distillent myrrhae

amaritudinem in salubrem hanc unctionem; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Non est omnino spernenda, nec vilis aestimanda hujuscemodi unctio, cujus odor non solum homines provocat ad correctionem, sed et angelos ad exsultationem invitat.

Sed est unguentum tanto isto profecto pretiosius, quanto de melioribus compositum speciebus. Hujus siquidem species ne longe quaerantur, penes nos et absque difficultate reperimus, ac de nostris hortulis talium perfacile copiam tollimus, quotiescunque necessitas poscit. Quis enim non satis de proprio, cum vult, ad manum habet iniquitates et peccata, si non dissimulat? Hae autem sunt, sicut recognoscitis, species unguenti primi, quod jam

descripsimus. At vero secundi hujus aromata terra nostra nequaquam profert, sed procul et de ultimis finibus ea nobis conquirimus. Nempe omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum . Fit enim unguentum istud de divinis collatis humano generi beneficiis. Felix qui ipsa sibi studiose colligere, et ante mentis suae oculos digna cum gratiarum actione reducere curat. Profecto cum fuerint in vasculo pectoris pistillo crebrae meditationis contusa atque contrita, deinde igne sancti desiderii simul decocta omnia, et demum impinguata oleo laetitiae, erit unctio longe pretiosior excellentiorque priore. Sufficit ad probandum ejus testimonium qui ait: Sacrificium laudis honorificabit me . Nec

Porro cum Scriptura hoc solum testetur de illo alio, quia nequaquam despicitur, liquet amplius esse commendatum, quod et honorificat. Denique illud pedibus apponitur, hoc capiti. Si enim in Christo caput ad divinitatem referendum est, dicente Paulo: Caput Christi Deus ; procul dubio caput ungit, qui gratias agit, quoniam Deum tangit, non hominem. Non quia non sit homo qui Deus est, siquidem Deus et homo unus est Christus; sed quia omne bonum a Deo, non ab homine est, etiam ipsum quod per hominem ministratur. Profecto enim spiritus est qui vivificat, caro

non prodest quidquam . Propterea et maledictus qui spem suam ponit in homine ; quoniam etsi spes nostra tota merito pendet ex homine Deo, non tamen quia homo, sed quia Deus est. Itaque illud pedibus, hoc capiti exhibetur; quoniam et humiliatio contriti cordis humilitati congruit carnis, et majestatem decet glorificatio. En quale unguentum proposui vobis, quo

se nimirum tangi caput illud tremendum principatibus non ducit indignum, imo et honoris insigne judicat, dicens: Sacrificium laudis honorificabit me.

Tous les livres