Sermones in Cantica canticorum (page 80)
Quis ascendet in montem Domini? Hujus ad verticem montis, id est ad virtutis perfectionem, quisque contendere [ alias, conscendere] adorietur, sciet profecto quam sit ascensus arduus, et cassus conatus absque Verbi adjutorio. Felix anima, quae angelis spectantibus praebuit gaudium pariter et
miraculum sui, ut audiret de se loquentes: Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? . Alioquin frustra nititur, si non innititur. Sane etiam contra se innitens invalescet, et facta se ipsa validior coget pro ratione universa: iram, metum, cupiditatem, et gaudium, veluti quemdam animi currum, bonus auriga reget; et in captivitatem rediget omnem carnalem affectum, et carnis sensum ad nutum rationis in obsequium virtutis. Quidni omnia possibilia sint innitenti super eum, qui omnia potest? Quantae fiduciae vox: Omnia possum in eo qui me confortat!
Nil omnipotentiam Verbi clariorem reddit, quam quod omnipotentes facit omnes qui in se sperant. Denique omnia possibilia sunt
credenti . Annon Omnipotens, cui omnia possibilia sunt? Ita animus, si non praesumat de se, sed si confortetur a Verbo, poterit utique dominari sui, ut non dominetur ei omnis injustitia. Ita, inquam, Verbo innixum, et indutum virtute ex alto, nulla vis, nulla fraus, nulla jam illecebra poterit vel stantem dejicere, vel subjicere dominantem.
Vis non timere impulsorem? Non veniat tibi pes superbiae, et manus impellentis non movebit te. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem
. Ibi diabolus et angeli ejus corruerunt, qui licet non impulsi extrinsecus, expulsi sunt tamen, nec potuerunt stare. Denique in veritate non stetit, qui non innixus est Verbo, qui in sua virtute confisus
est. Et ideo fortassis sedere voluit, quia stare non valuit. Dicebat enim: Sedebo in monte testamenti . Caeterum, Deo aliter judicante, nec stetit, nec sedit, sed cecidit, dicente Domino: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem . Ergo qui stat, si non vult cadere, non fidat sibi, sed nitatur Verbo. Verbum loquitur: Sine me nihil potestis facere . Ita est: Nec surgere ad bonum, nec stare in bono possumus sine 1564 Verbo. Tu ergo qui stas, da gloriam Verbo, [ alias, Deo], et dic: Statuit supra petram pedes meos,
et direxit gressus meos . Cujus manu erigeris, ipsius necesse est virtute tenearis. Haec pro eo quod dixi, opus nos habere Verbo, cui innitamur ad virtutem.
Nunc jam videndum est de eo quod item memoravi, per Verbum scilicet nihilominus nos reformari ad sapientiam. Verbum virtus, Verbum sapientia est. Sumat ergo anima de virtute virtutem, ac de sapientia sapientiam, et uni Verbo munus utrumque ascribat. Alioquin si aliunde aut utramque, aut alterutram arroget sibi; neget etiam simul vel de fonte rivum, vel de vite vinum, vel lumen oriri de lumine. Fidelis sermo: Si quis, inquit, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei . Haec ille.
Ego vero haud secus de virtute senserim. Cognata virtus sapientiae est. Domum Dei virtus est, deputanda in donis [ alias, datis] optimis, descendens et ipsa desursum a Patre Verbi. Et si quis existimet id per omnia eam quod sapientiam esse, non inficior, sed in Verbo, non in anima. Quae enim in Verbo pro ejus singulari divinae naturae simplicitate unum sunt, unum tamen effectum in anima non habent, sed ad illius varias et diversas necessitates, veluti diversa, sese participanda accommodant. Juxta quam rationem profecto aliud est animo virtute agi, et aliud sapientia regi; aliud dominari in virtute, aliud in suavitate deliciari. Licet namque et sapientia potens, et virtus suavis existat; ut tamen proprias quibusque reddamus vocabulis significantias, vigor virtutem,
sapientiam placiditas animi cum spirituali quadam suavitate demonstrat. Hanc puto ab Apostolo designatam, ubi post multa hortamenta pertinentia ad virtutem, adjecit quod sapientiae est: In suavitate, in Spiritu sancto . Igitur stare, resistere, vim vi repellere, quae utique in partibus virtutis deputantur, honor quidem, sed labor est. Non est enim id ipsum honorem tuum laboriose defendere, et quiete possidere. Non est idem virtute agi, et virtute frui. Quidquid virtus elaborat, sapientia fruitur; et quod sapientia ordinat, deliberat, moderatur; virtus exsequitur.
Sapientiam scribe in otio, ait Sapiens . Ergo sapientiae otia negotia sunt, et
quo otiosior sapientia, eo exercitatior in genere suo. E regione virtus exercitata clarior est, eoque probatior, quo officiosior. Et si quis sapientiam virtutis amorem definierit, non mihi a vero deviare videtur. Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor. Et forte sapientia a sapore denominatur, quod virtuti accedens, quoddam veluti condimentum, sapidam reddat, quae per se insulsa quodam modo et aspera sentiebatur. Nec duxerim reprehendendum, si quis sapientiam saporem boni definiat. Hunc saporem perdidimus ab ipso pene exortu generis nostri. Ex quo cordis palatum sensu carnis praevalente infecit virus serpentis antiqui, coepit animae non sapere bonum, ac sapor noxius subintrare. Denique proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum ab adolescentia , hoc est, ab insipientia primae mulieris. Ita insipientia mulieris saporem boni exclusit, quia serpentis malitia mulieris insipientiam circumvenit. Sed unde malitia visa est vicisse ad tempus, inde se victam dolet in aeternum. Nam ecce denuo sapientia mulieris cor et corpus implevit, ut qui per feminam deformati in insipientiam sumus, per feminam reformemur ad sapientiam. Et nunc assidue sapientia vincit malitiam in mentibus ad quas intraverit, saporem mali, quem illa invexit, sapore exterminans meliori. Intrans sapientia, dum sensum carnis infatuat, purificat intellectum, cordis palatum sanat et reparat. Sano palato sapit jam bonum, sapit ipsa sapientia, qua in bonis nullum melius.
Quam multa fiunt bona, et non sapiunt facientibus! siquidem non sapore boni ad illa, sed aut ratione, aut qualicunque occasione, seu necessitate impelluntur: 1565 et econtrario multis, quae faciunt, non sapiunt mala, sed ad haec inducuntur, aut metu, aut cupiditate rei cujuspiam potius, quam sapore mali. Qui autem transierunt in affectum cordis, aut sapientes sunt, et ipso delectantur sapore boni; aut maligni sunt, et in ipsa complacent sibi malitia, etiam nulla spe alterius commodi blandiente. Malitia vero quid, nisi sapor est mali? Beata mens, quam sibi totam vindicavit sapor boni, et odium mali. Hoc reformari ad sapientiam est, hoc sapientiae victoriam feliciter experiri. Nam in quo evidentius sapientia vincere malitiam comprobatur, quam
cum excluso sapore mali, qui non aliud quam ipsa malitia est, boni quidam intimus sapor mentis intima occupare tota suavitate sentitur? Itaque ad virtutem spectat tribulationes fortiter sustinere: ad sapientiam, gaudere in tribulationibus. Confortare cor tuum, et sustinere Dominum, virtutis est; gustare et videre quoniam suavis est Dominus, sapientiae est. Et ut magis ex propriae bono naturae bonum utrumque clarescat; modestia animi probat sapientem, constantia virum virtutis ostendit. Et bene post virtutem sapientia; quod virtus sit quoddam quasi stabile fundamentum, super quod sapientia aedificet sibi domum. Oportuit autem praecedere notitiam boni; quia non est societas luci sapientiae, et
tenebris ignorantiae. Oportuit et bonam voluntatem; quia in malevolam animam non introibit sapientia .
Jam, si in voluntatis mutatione reddita innotuit animae vita, in eruditione sanitas, in virtute stabilitas, in sapientia postremo maturitas; superest ut decorem illi inveniamus, sine quo specioso forma prae filiis hominum placere non potest. Denique audit quia concupiscet rex decorem tuum . Quanta enumeravimus animae bona, dona Verbi, voluntatem bonam, scientiam, virtutem, sapientiam, et nihil horum Verbum rex concupiscere legitur, sed tantum: Concupiscet, inquit, rex decorem tuum. Ait Propheta: Dominus regnavit, decorem induit . Quidni imagini suae pariter et
sponsae simile cupiat indumentum? Tanto profecto sibi charior illa, quanto similior erit sibi. In quo ergo animae decor? An forte in eo quod honestum dicitur? Hoc interim sentiamus, si melius non occurrit. De honesto autem exterior interrogetur conversatio: non quod ex ea honestum prodeat, sed per eam. Nam in conscientia et habitatio ejus, et origo. Si quidem claritas ejus, testimonium conscientiae. Nihil hac luce clarius, nihil hoc gloriosius testimonio, cum veritas in mente fulget, et mens in veritate se videt. Sed qualem? Pudicam, verecundam, pavidam, circumspectam, nihil penitus admittentem quod evacuet gloriam conscientiae attestantis: in nullo consciam sibi, quo erubescat praesentiam veritatis, quo cogatur avertere faciem quasi
confusam et repercussam a lumine Dei. Hoc plane, hoc illud decorum est, quod super omnia bona animae divinos oblectat aspectus; et nos nominamus ac definimus honestum.
Cum autem decoris hujus charitas abundantius intima cordis repleverit, prodeat foras necesse est, tanquam lucerna latens sub modio, imo lux in tenebris lucens, latere nescia. Porro effulgentem, et veluti quibusdam suis radiis erumpentem, mentis simulacrum corpus excipit, et diffundit per membra et sensus, quatenus omnis inde reluceat actio, sermo, aspectus, incessus, risus (si tamen risus) mistus gravitate, et plenus honesti. Horum et aliorum profecto artuum sensuumque motus, gestus et usus, cum apparuerit serius, purus, modestus, totius expers
insolentiae atque lasciviae, tum levitatis, tum ignaviae alienus, aequitati autem accommodus, pietati officiosus; pulchritudo animae palam erit, si tamen non sit in spiritu ejus dolus. Potest enim fieri ut simulentur omnia haec, et non ex abundantia cordis taliter moveantur. Et ut magis eluceat is animae decor, ipsum, si placet, honestum, in quo hunc locandum censuimus. definiatur: Mentis ingenuitas, sollicita servare cum conscientia bona famae integritatem. Vel, juxta Apostolum: Providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus . Beata 1566 mens, quae hoc se induit castimoniae decus, et quemdam veluti coelestis innocentiae candidatum, per quem sibi vindicet
gloriosam conformitatem, non mundi, sed Verbi, de quo legitur, quod sit candor vitae aeternae ; splendor et figura substantiae Dei .
Ex hoc jam gradu audet quae hujusmodi est, cogitare de nuptiis. Quidni audeat, eo se nubilem, quo similem cernens? Non terret celsitudo, quam sociat similitudo, amor conciliat, professio maritat. Professionis forma haec est: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae . Hanc secuti apostoli aiebant. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te . Simile est illud quod in carnali quidem connubio dictum, Christi et Ecclesiae connubium spirituale signavit: Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et
adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una : et apud Prophetam gloriatio maritatae, Mihi autem ad haerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam . Ergo quam videris animam relictis omnibus Verbo votis omnibus adhaerere, Verbo vivere, Verbo se regere, de Verbo concipere quod pariat Verbo; quae possit dicere: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum : puta conjugem, Verboque maritatam. Confidit in ea cor viri sui, sciens fidelem, quae prae se omnia spreverit, omnia arbitretur ut stercora, ut sibi ipsum lucrifaciat. Talem noverat, de quo dicebat: Vas electionis est mihi isti . Prorsus pia mater et fidelis viro suo anima Pauli, cum diceret: Filioli mei, quos iterum parturio, donec
Sed attende in spirituali matrimonio duo esse genera pariendi, et ex hoc etiam diversas soboles, sed non adversas: cum sanctae matres aut praedicando animas, aut meditando intelligentias pariunt spirituales. In hoc ultimo genere interdum exceditur, et seceditur etiam a corporeis sensibus, ut sese non sentiat quae Verbum sentit. Hoc fit, cum mens ineffabilis Verbi illecta dulcedine, quodam modo se sibi furatur, imo rapitur atque elabitur a seipsa, ut Verbo fruatur. Aliter sane afficitur mens fructificans Verbo, aliter fruens Verbo. Illic sollicitat necessitas proximi, hic invitat suavitas Verbi. Et quidem laeta in prole mater; sed in amplexibus sponsa laetior. Chara pignora filiorum; sed oscula plus delectant.
Bonum est salvare multos; excedere autem et cum Verbo esse, multo jucundius. At quando hoc, aut quandiu hoc? Dulce commercium; sed breve momentum, et experimentum rarum. Hoc est quod supra post alia memini me dixisse, quaerere utique animam Verbum, quo fruatur ad jucunditatem.
Pergat quis forsitan quaerere a me etiam, Verbo frui quid sit? Respondeo: Quaerat potius expertum a quo id quaerat. Aut si et mihi expertri daretur, putas me posse eloqui quod ineffabile est? Audi expertum: Sive, inquit, mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus vobis . Hoc est: Aliud mihi cum Deo, solo arbitro Deo; aliud vobiscum mihi. Illud licuit experiri, sed minime
loqui: ita hoc ita condescendo vobis, ut et ego dicere, et vos capere valeatis. O quisquis curiosus es scire quid sit hoc, Verbo frui; para illi non an rem, sed mentem. Non docet hoc lingua, sed docet gratia. Absconditur a sapientibus et prudentibus, et revelatur parvulis. Magna, fratres, magna et sublimis virtus humilitas, quae promeretur quod non docetur, digna adipisci quod non valet addisci, digna a Verbo, et de Verbo concipere, quod suis ipsa verbis explicare non potest. Cur hoc? Non quia sic meritum, sed quia sic placitum coram Patre Verbi sponsi animae, Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LXXXVI. De cautela et verecundia sponsae quaerentis Verbum; et de commendatione verecundiae.
Non est quod a me jam quaeratur, cur quaerat anima Verbum: satis superque id intimatum 1567 supra. Age, prosequamur reliqua praesentis capituli, duntaxat quae ad mores spectant. Ubi primam nunc adverte sponsae verecundiam, qua nescio an quidquam gratius adverti in moribus hominum queat. Hanc primo omnium libet quodam modo in manibus sumere, et quasi speciosum quemdam florem decerpere loco, nostrisque apponere adolescentibus. Non quia non sit et in provectiori aetate omni studio retinenda, quae est certe omnium ornatus aetatum; sed quod tenerae gratia verecundiae in teneriori