Sermones in Cantica canticorum (page 79)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Merito cunctis renuntians affectionibus aliis, soli et tota incumbit amori, quae ipsi respondere amori habet in redhibendo amore. Nam et cum se totam effuderit in amorem, quantum est hoc ad illius fontis perenne profluvium? Non plane pari

ubertate fluunt amans et Amor, anima et Verbum, sponsa et sponsus, Creator et creatura, non magis quam sitiens et fons. Quid ergo? peribit propter hoc, et ex toto evacuabitur nupturae votum, desiderium suspirantis, amantis ardor, praesumentis fiducia, quia non valet ex aequo currere cum gigante, dulcedine cum melle contendere; lenitate cum agno, candore cum lilio, claritate cum sole, charitate cum eo qui charitas est? Non. Nam, etsi minus diligit creatura, quoniam minor est; tamen si ex tota se diligit, nihil deest ubi totum est. Propterea, ut dixi, sic amore, nupsisse est: quoniam non potest sic diligere, et parum dilecta esse, ut in consensu duorum integrum stet perfectumque connubium. Nisi quis dubitet, animam a Verbo et prius amari, et plus.

Prorsus et praevenitur amando, et vincitur. Felix, quae meruit praeveniri in tantae benedictione dulcedinis! Felix, cui tantae suavitatis complexum experiri donatum est! Quod non est aliud, quam amor sanctus et castus, amor suavis ei dulcis; amor tantae serenitatis, quantae et sinceritatis; amor mutuus, intimus, validusque, qui non in carne una, sed uno plane in spiritu duos jungat, duos faciat jam non duos, sed unum, Paulo ita dicente: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est . Et nunc potius eam super his audiamus, quam facile magistram de omnibus fecit et magistra unctio, et frequens experientia. Nisi forte id melius servamus in aliud sermonis principium, ne rem bonam coarctemus

inter angustias hujus jam propemodum finiendi. Et si probatis, facio finem etiam ante finem, ut famelici tempestive conveniamus cras ad delicias sanctae animae, quibus beata meretur frui cum Verbo, et de Verbo, sponso utique suo, Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXXXIV. Quod anima quaerens Deum, praevente est ab eo: et quid sit illa quaesitio, in qua jam ab eo praeventa est.

In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea . Magnum bonum quaerere Deum. Ego hoc nulli in bonis animae secundum existimo. Primum in donis, ultimum in profectibus est.

Virtutum nulli accedit, cedit nulli. Cui accedat, quam nulla praecedit? cui cedat, quae omnium magis consummatio est? Quae enim virtus ascribi possit non quaerenti Deum, aut quis terminus quaerenti [ alias, quaerendi] Deum? Quaerite, inquit, faciem ejus semper . Existimo quia nec cum inventus fuerit, cessabitur a quaerendo. Non pedum passibus, sed desideriis quaeritur Deus. Et utique non extundit desiderium sanctum felix inventio, sed extendit. Nunquid consummatio gaudii, desiderii consumptio est? Oleum magis est illi: nam ipsum flamma. Sic est. Adimplebitur laetitia; sed desiderii non erit finis, ac per hoc nec quaerendi. Tu vero cogita, si potes, quaeritandi hoc studium sine indigentia, et desiderium sine anxietate. Alterum profecto

Nunc jam videte cur ista praemiserim. Nimirum, ut omnis inter vos anima quaerens Deum, ne magnum bonum in magnum sibi detorqueat malum, noverit se praeventam in illo, et ante quaesitam quam quaerentem. Sic enim de magnis bonis mala oriri non minima solent, cum facti eximii de bonis Domini, utimur 1560 donis tanquam non datis, non damus gloriam Deo. Ita profecto qui maximi videbantur pro accepta gratia, pro non redhibita minimi reputantur apud Deum. Ego autem parco vobis. Usus sum modestioribus vocibus, maximo, minimoque; sed quod sentio non expressi. Discrimen involvi, ipse nudabo: optimum, pessimumque dixisse debueram. Nam vere et absque dubio, eo quisque

pessimus, quo optimus est, si hoc ipsum quo est optimus, ascribat sibi. Nempe pessimum hoc. Quod si dicat quis: Absit! agnosco, gratia Dei sum id quod sum; studeat autem captare gloriolam pro gratia quam accepit; nonne fur est et latro? Audiat qui ejusmodi est: Ex ore tuo te judico, serve nequam . Quid nequius servo usurpante sibi gloriam domini sui?

In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. Quaerit anima Verbum, sed quae a Verbo prius quaesita sit. Alioquin semel a facie Verbi egressa vel ejecta, non revertetur oculus ejus ut videat bona, si non requiratur a Verbo. Quasi vero aliud anima nostra sit, quam spiritus vadens et non rediens,

si sibi fuerit derelicta. Audi profugam et deviam, quid doleat, et quid petat. Erravi, ait, sicut ovis quae periit: quaere servum tuum . O homo, redire vis? Sed si in voluntate res est, quid opem flagitas? quid aliunde mendicas, in quo abundas tu tibi? Palam est, quia vult, et non potest: sed spiritus est vadens et non rediens, etsi is sit longius agens, qui nec vult. Quanquam non omnino illam animam expositam dixerim vel relictam, quae reverti cupit, et requiri petit. Unde enim voluntas haec illi? Inde, ni fallor, quod a Verbo visitata jam sit et quaesita. Nec otiosa quaesitio, quae operata est voluntatem, sine qua reditus esse non poterat. Sed non sufficit semel quaeri: tantus est animae languor, tantaque in reditu difficultas. Quid

enim si vult? Jacet voluntas, ubi facultas non suppetit. Nam: Velle adjacet mihi, inquit, perficere autem bonum non invenio . Quid ergo ille, quem de psalmo induximus, quaerit? Non plane aliud, quam quaeri: quod non quaereret, nisi quaesitus fuisset; et rursum non quaereret, si quaesitus satis fuisset. Quod et postulat: Quaere, inquiens, servum tuum; ut qui dedit velle, det et perficere pro bona voluntate.

Mihi tamen non videtur istius modi animae posse competere locus praesens, quae secundam gratiam necdum percepit, volens quidem, sed non valens adire quem diligit anima sua. Nam quomodo potest illi convenire quod ibi sequitur, surgere et circuire civitatem, sed et per vicos et plateas quaerere dilectum , quae eget ipsa quaeri? Faciat hoc quae potest: tantum se meminerit quaesitam prius, sicut et prius dilectam; atque inde esse, et quod quaerit, et quod diligit. Oremus et nos, charissimi, ut cito anticipent nos misericordiae istae, quia pauperes facti sumus nimis: quod non de omnibus vobis dico. Scio enim quamplurimos vestrum ambulantes in dilectione, qua Christus dilexit nos, et in simplicitate cordis quaerentes illum. Sed sunt aliqui, quod tristis dico, qui nullum nobis adhuc in se dedere indicium hujus tam salutaris anticipationis, ac per hoc nec suae salutis: homines se ipsos amantes, non Dominum; et quaerentes quae sua sunt, non quae Domini.

Nempe huc te provocat anticipantis benignitas illius, qui te et prior quaesivit, et prior dilexit. Minime prorsus nisi prius quaesita quaereres, sicut nec diligeres nisi dilecta prius. Non in una tantum benedictione, sed in duabus praeventa es, dilectione et quaesitione. Dilectio causa quaesitionis; quaesitio fructus dilectionis est et certitudo. Dilecta es, ne ad supplicium potius quaesitam suspiceris; quaesita es, ne frustra dilectam conqueraris. Utraque tam amica comperta suavitas et ausum dedit, et verecundiam depulit, et reditum persuasit, et movit affectum. Hinc zelus, hinc ardor iste quaerendi quem diligit anima tua; quia profecto necnon quaesita quaerere poteras, necnon quaerere quaesita nunc potes.

1561 6. Sed noli oblivisci unde huc veneris. Et ut in me potius transfigurem quae dicuntur, id enim tutius, tune es, o anima mea, quae relicto viro tuo priore, cum quo tibi bene fuerat, primam fidem irritam fecisti, iens post amatores tuos? Et nunc quoad libuit fornicata cum illis, forte et contempta ab illis, audes impudens et frontosa velle reverti ad illum, quem superba contempsisti? Quid? digna latebris quaeris lucem, et curris ad sponsum, dignior plagis, quam osculis? Mirum si non pro sponso judicem offendas. Felix, qui ad haec animam suam respondentem audierit: Non timeo, quia amo; quod non amata omnino non facerem. Itaque etiam amor. Nihil dilectae timendum. Paveant quae non amant. Quidni assidue inimicitias suspicentur? Ego vero

amans, amari me dubitare non possum, non plus quam amare. Nec possum vereri vultum, cujus sensi affectum. In quo? In eo quod talem non modo quaesivit, sed et affecit, fecitque certam proinde de quaesitu. Quidni respondeam in quaesitu, cui in affectu respondeo? Nunquid irascetur quaesitus, qui etiam contemptus dissimulavit? Quinimo non repellet requirentem, qui et contemnentem requirit. Benignus est spiritus Verbi, et benigna nuntiat mihi, intimans et suadens de Verbi zelo desiderioque, quod utique sibi non potest esse absconditum. Scrutatur alta Dei, conscius earum, quas cogitat cogitationes pacis, et non afflictionis. Quidni animer ad quaerendum, experta clementiam, et persuasa de pace?

inveniri est. Sed non omnes capiunt hoc verbum. Quid faciemus parvulis nostris, illos loquor, qui adhuc inter nos incipientes sunt, non tamen insipientes, cum teneant initium sapientiae, subjecti invicem in timore Christi? Unde illis, inquam, facimus fidem, quod haec ita se habeant penes sponsam, cum ipsi talia agi secum necdum persenserint? Sed mitto eos ego ad talem, cui decredere non debeant. Legant in libro, quod in corde altero quia non cernunt, non credunt. Est scriptum in prophetis: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eam ultra? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: et tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te . Verba Domini sunt: non est fas suspendere fidem. Credant quod non experiuntur, ut fructum quandoque experientiae fidei merito consequantur. Satis arbitror declaratum, quid sit quaeri a Verbo, et quae haec sit necessitas non Verbo, sed animae, nisi quod quae experta est, et plenius ista novit, et felicius. Restat ut sequenti tractatu doceamus sitientes animas quaerere a quo quaesitae sunt, vel potius id discamus ab illa, quae hoc loco inducitur quaerens ipsum, quem diligit anima sua, sponsum animae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXXXV. De septem necessitatibus, propter quas anima quaerit Verbum: quae tandem reformata accedit ad ejus dulcedinem contemplandam atque perfruendam.

In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea . Ad quid? Dictum est, et iterare superfluum: propter quosdam tamen, qui non interfuerunt cum tractaretur, dico aliquid breviter, et quod fortasse ne hos quidem qui interfuerunt, audire pigebit. Nec enim totum dici tunc potuit. Quaerit anima Verbum, cui consentiat ad correptionem, quo illuminetur ad cognitionem, cui innitatur ad virtutem, quo reformetur ad sapientiam, cui conformetur ad decorem, cui maritetur ad fecunditatem, quo fruatur ad jucunditatem. Proper has omnes causas quaerit anima Verbum. Non ambigo

esse quamplures et alias: sed hae interim occurrunt. Poterit autem, si cui cordi fuerit, facile alias atque alias advertere in semetipso. Siquidem 1562 multae sunt aversiones nostrae, multae et infinitae animae necessitates, et anxietatum non est numerus. At Verbum ditius pleniusque superabundat in bonis, utpote Sapientia vincens malitiam, vincens in bonis mala. Et nunc harum, quas posui, accipite rationem. Et primo, quod primum est, videte quemadmodum consentiat ad correptionem. Legimus Verbum in Evangeliis loquens: Esto consentiens, inquit, adversario tuo, dum es cum illo in via, ne forte tradat te judici, et judex tortori . Quid consultius? Verbi consilium est, ni fallor, se adversarium protestantis, quod adversetur carnalibus desideriis

nostris dum dicit: Semper hi errant corde . Tu ergo qui haec audis, si pavens coeperis velle fugere a ventura ira, credo sollicitus eris, quomodo huic consentias adversario, qui tibi illam tam terribiliter intentare videtur. At istud impossibile, nisi dissentias tecum, nisi tibimet adverseris, nisi gravi et vigili lucta tu ipse contra te ipsum infatigabiliter praelieris; postremo, nisi valefacias inveteratae consuetudini, innataeque affectioni. Id quidem durum. Si tuis attentaveris viribus, tale erit, ac si in uno digitorum tuorum torrentis impetum sistere, ant ipsum denuo coneris Jordanem convertere retrorsum. Quid facies? Quaere verbum cui consentias, ipso faciente ut consentias. Fuge ad illum qui adversatur, per quem talis fias cui jam non

adversatur, ut blandiatur qui minabatur, et sit ad immutandum efficacior infusa gratia, quam intensa ira.

Haec prima, ut opinor, necessitas, ob quam anima incipit quaerere verbum. Sed si ignoras quid ille velit cui jam voluntate consentis, nonne et de te dicetur quia zelum Dei habes, sed non secundum scientiam? . Et ne hoc leve existimes, memineris scriptum, quia ignorans ignorabitur . Scire vis quid consulam et in hac necessitate? Quod in prima. Meo consilio nunc quoque ibis ad Verbum, et docebit te vias suas, ne volendo quidem, sed ignorando bonum, dum curris, contingat excurrere, et errare in invio, et non in via. Lux est enim verbum. Declaratio denique sermonum

illuminat, et intellectum dat parvulis. Beatus es, si dicas et tu: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis . Nec parum profecit anima tua, cujus immutata voluntas, cujus illuminata ratio est, ut bonum et velit, et noverit. In altero vitam, in altero visum recepit. Nam et malum volendo mortua erat, et bonum ignorando caeca.

Jam vivit, jam videt, jam stat in bono, sed ope et opere Verbi. Stat manu Verbi levata veluti super pedes duos, devotionem et agnitionem. Stat, inquam, sed sibi putet dictum: Qui se existimat stare, videat ne cadat . Putasne stare per se possit, quae surgere per se non potuit? Non opinor. Quid

enim? Verbo Domini coeli firmati sunt , et terra stabit sine Verbo? Cur ergo si stare per se poterat, orabat homo de terra: Confirma me, inquiens, in verbis tuis? . Denique et probarat. Ejus ipsius illa vox fuit: Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me . Quaeris quis ille impulsor? Non est unus. Impulsor diabolus est, impulsor mundus, impulsor homo. Quis iste homo sit quaeris? Quisque sui. Noli mirari. Usque adeo homo impulsor sibi est, et suimet praecipitator, ut non sit quod ab altero impulsore formides, si ipse a te proprias contineas manus. Quis enim, inquit, vobis nocere poterit, si boni aemulatores fueritis? . Manus tua, consensus tuus. Si diabolo suggerente, vel

saeculo suadente quod non oportet, assensum tuum tenueris, et non dederis membra tua arma iniquitati, nec permiseris regnare peccatum in tuo mortali corpore; bonum te aemulatorem probasti, cui malitia omnino nil nocuit: vide ne magis profuerit. Scriptum est enim: Bonum fac, et habebis laudem ex illa . Confusi sunt qui quaerebant animam tuam, tu vero cantabis: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero . Boni plane aemulatoris insigne dedisti, si consilio Sapientis misereris animae tuae , si omni custodia servas cor tuum , si juxta Apostolum te ipsum castum custodis . Alioquin, etsi universum mundum 1563 lucreris, animae autem tuae detrimentum patiaris,

non plane bonum te censemus aemulatorem, quoniam quidem nec Salvator .

Cum igitur tres sint stanti imminentes; horum diabolus livore malitiae, mundus vento vanitatis, homo semetipsum pondere suae corruptionis impellit. Impellit diabolus, sed non evertit, si quidem tuum auxilium, tuum illi negaveris vel assensum. Denique habes: Resistite diabolo, et fugiet a vobis . Iste est qui stantes in paradiso impulit invidus et evertit, sed consentientes, non resistentes. Iste est qui se ipsum de coelo superbus nullo impellente praecipitavit: ut scias multo magis hominem suo ipsius casui imminere, quem propriae substantiae pondus gravat. Est et mundus impulsor, quia in maligno positus est. Impellit omnes, sed

solos evertit amicos suos, id est consentaneos sibi. Nolo esse amicus mundi, ne eadam. Nam qui vult esse hujus mundi amicus, inimicus Dei constituitur , quo utique nullus gravior casus. Ex quibus satis claret, quam sit homo praecipuus impulsor sui, qui suo sine alieno impulsu cadere potest, alieno absque suo cadere non potest. Cuinam horum praecipue resistendum? Nempe huic, qui eo molestior, quo interior, solus dejicere sufficit, cum sine ipso alii possint facere nihil. Non sine causa Sapiens expugnatori praetulit urbium, virum qui animo dominatur . Multum hoc ad te: Opus virtute habes, et non quacunque, sed qua induaris ex alto. Ipsa enim, si perfecta sit, facile facit animum victorem sui, et sic invictum reddit ad omnia. Est quippe vigor animi cedere nescius pro tuenda ratione. Aut, si magis probas, vigor animi immobiliter stantis cum ratione vel pro ratione. Vel sic: Vigor animi, quod in se est, omnia ad rationem cogens vel dirigens.

Tous les livres