Capitularia regum Francorum (page 2)

Divers · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

nequaquam neque infra neque foris monasterio movere praesumat.

Qui autem praesumserit, gravissima disciplina regulari corripiantur, et taliter caeteri metum habeant talia perpetranda.

Ebrietatem et commessationem omnino fugiant, quia inde libidine maxime polluari omnibus notum est.

Nam pervenit ad aures nostras oppinio perniciosissima, fornicationes et in habhominatione et inmunditia multas iam in monasteriis esse deprehensos.

Maxime contristat et conturbat, quod sine errore magno dici potest, ut unde maxima spe salutis omnibus christianis orriri crederent, id est, de vita et castitate monachorum, inde detrimentum, ut aliquis ex monachus sodomitas esse auditum.

Unde etiam rogamus et contextamur, ut certissime amplius ex his

diebus omnia custodia se et his malis conservare studeant, ut numquam amplius tale quid aures nostras perveniat.

Et hoc omnibus notum sit, quia nullatenus in ista mala in nullo loco amplius in toto regno nostro consentire audeamus, quanto minus qui inter eos qui castitatis et sanctimoniae emendatiores esse cupimus.

Certe si * amplius quot tales ad aures nostras pervenerit, non solum in eos, sed etiam et in ceteris, quur talia consentiant, talem ultionem facimus, ut nullus christianus qui hoc audierit, nullatenus tale quid perpetrare amplius praesumpserit.

18.

Monasteria puellarum firmiter observata sint, et nequaquam vagare sinantur, sed cum omni diligentia conserventur, neque litigationes vel contentione

inter se movere praesumat, neque in nullo magistris et abbatissis inhobedientes vel contrariae fieri audeant.

Ubi autem regulares sunt, omnino secundum regula observent, ne fornicatione deditae, non ebrietatis, non cupiditati servientes, sed omnimodis iuste et sobrie vivant.

Et ut in claustra vel monasterium earum vir nullus intret, nisi presbiter propter visitationem infirmarum cum testimonio intret, vel ad missam tantum, et statim exeat.

Et ut nemo alterius filiam suam in congregationem

sanctemonialium recipiat absque notitia vel consideratione episcopi ad cuius diocense pertinet locus ille; et ut ipse diligenter exquirat, qualiter in sancto loco ad Dei servitio permanere cupiat, et stabilitatem suam ibidem firmare vel professionem.

Ancilla autem aliorum hominum, vel tales feminas quae secundum more conversationis in sancta congregatione vivere volunt, omnes pleniter de congregatione eiciantur.

19.

Ut episcopi, abbates, presbiteri, diaconus, nullusque ex omni clero, canes ad venandum, aut acceptores, falcones, seu sparvarios habere praesumant; sed pleniter se unusquisque in ordine suo canonice vel regulariter custodiant.

Qui autem praesumserit, sciat unusquisque honorem suum perdere.

Caeteri vero tale exinde damnum patiatur, ut reliqui

metum habeant talia sibi usurpare.

20.

Ut abbatissae una cum sanctimonialibus suis se unianimiter aut diligenter infra claustra se custodiant, et nullatenus foris claustra ire praesumant.

Sed abbatissae cumpro posuerint aliquas de sanctimonialibus dirigere, hoc nequaquam absque licentiam et consilium episcopi sui faciant.

Similiter et cum ordinationem aliqua in monasteriis agere debeant, vel aliquas in monasteriis receptiones facere, et hoc cum episcopis suis pleniter antea retractent; et quod salubrius vel utilius fieri disponat, episcopi archiepiscopo annuntient, et cum eius consilio quae agenda sunt perficiantur.

21.

Ut presbiteros ac caeteros canonicos quos comites suis in ministeriis habent, omnino eos

episcopis suis subiectos exhibeant, ut canonica institutio iubet; de his episcopis suis pleniter sub sancta disciplina eos erudire sunt consentientes, sicut nostra gratia vel suos honores habere desiderant.

22.

Canonici autem pleniter vitam obserbent canonicam, et domo episcopali vel etiam monasteria, cum omni diligentiam, secundum canonica disciplina erudiantur.

Nequaquam foris vagari sinantur, sed sub omni custodia vibant, non turpis lucri dediti, non fornicarii, non fures, non homicides, non raptores, non litigiosi, non iracundi, non elati, non ebriosi, sed casti corde et corpore, humiles, modesti, sobrii, mansueti, pacifici, ut filii Dei digni sint ad sacro ordine promovere.

Non per vicos neque per villas ad ecclesiam vicini vel terminantes sine magisterio

vel disciplina, qui sarabaiti dicuntur, luxoriando vel fornicando, vel etiam caetera iniqua operando quae consentiri absordum est.

23.

Presbiteri cleros quos secum habent sollicite praevideant, ut canocice vivant, non inanis lusibus, vel conviviis secularibus, vel canticis vel luxoriosis usum habeant; sed caste et salubre vivant.

24.

Si quis autem presbiter sive diaconos qui post hoc in domo sua secum mulieres, extra canonicam licentiam, habere praesumserit, honorem simul

et hereditatem privetur, usque ad nostram praesentiam.

25.

Ut comites et centenarii ad omnem iustitiam faciendum conpellent, et iuniores tales in ministeriis suis habeant, in quibus securi confident qui legem adque iustitiam fideliter observent, pauperes nequaquam oppriment, fures, latronesque, et homicidas, adulteros, malificos, adque incantatores, vel auguriatrices, omnesque sacrilegos nulla adulatione vel praemium nulloque sub tegimine celare audeat, sed magis prodere, ut emendentur ut castigentur secundum legem, ut Deo largiente omnia haec mala a christiano populo auferatur.

26.

Ut iudices secundum scriptam legem iuste iudicent, non secundum arbitrium suum

27.

Praecipimusque ut in omni regno nostro, neque dives neque pauper, peregrino nemini hospitia denegare audeant, id est, sive peregrinus propter Deum perambulantibus terram, sive cuilibet iteranti propter amorem Dei et propter salutem animae suae, tectum et focum aqua nemo ille deneget.

Si autem amplius eis aliquis boni facere voluerit, a Deo sibi sciant retributionem optimam, ut ipse dixit: Qui autem susceperit unum parvulum propter me, me suscepit.

Et alibi: Hospes fui, et suscepistis me.

28.

De legationibus a domno imperatore venientibus missis directis, ut comites et centenarii praevideant omni sollicitudine, sicut gratia domni imperatori cupiunt, ut absque ulla mora eant per ministeria eorum, omnibusque omnino praecepit, quia hoc

debiti sunt, praevidere ut nullum moram nusquam patiatur, sed cum omni festinatione eos faciant ire viam suam, et taliter providentiam suam habeant, ut missi nostri disponant.

29.

De pauperinis vero qui in sua elymosyna domnus imperator concedit, qui pro banno suo solvere debent, ut eos iudices, comites, vel missi nostri pro concesso non habeant constringere pro arte sua.

30.

De his quos vult domnus imperator, Christo propitio, pacem defensionem habeant in regno suo, id sunt, qui ad suam clementiam festinant aliquo muntiare cupientes, sive ex christianis, sive ex paganis, aut propter inopia vel propter famem suffragantia quaerunt, ut nullus eos sibi servitio constringere

vel usurpare audeant, neque alienare, neque vindere; sed ubi sponte manere voluerint, sub defensione domni imperatoris ibi habeant suffragia in sua elymosina.

Si quis hoc trangredere praesumpserit, sciant se exinde damnum pati vitam praesumptiosus dispositum iussa domnum imperator.

31.

Et his qui iustitiam domni imperatoris annuntiant, nihil laesiones vel iniuria quis machinare praesumat, neque aliquid inimicitiae contra eos movere.

Qui autem praesumpserit, bannum dominicum solvat.

Vel si maioris debiti reus sit, ad sua praesentia perduci iussum est.

32.

Homicidia, pro quibus multus Deo perit populus christianus, omni contextatione deserere ac vetare mandamus; qui ipse Dominus audivit e tinimicitiae suae fidelibus contradixit, multommagis homicidia.

Quomodo enim secundum Deum placatum fore confidit, qui filium suum proximum sibi occiderit?

Qualiter vero Christum dominum sibi propitium esse arbitretur, qui fratrem suum interficerit?

Magnum quoque et inhabitaculum periculum est cum Deo patre, et Christo coeli terrae dominatore, inimicitias hominum moveretur, quos aliquit tempus latitando effugere potest, sed tamen casu aliquando

in manus inimicorum suorum incidit; Deum autem ubi effugere valet?

cui omnia secreta manifesta sunt, qua temeritate eius iram quis extimat evadere?

Qua ne propter populus nobis ad regendum commissos hoc male pereat, hoc omni disciplina devitare praevidimus; quia nos nullo modo placatum vel propitius habere, qui sibi Deum iratum non formidaverit: sed saevissima districtione vindicare vellimus qui malum homicidii ausus fuerit perpetrare.

Tamen ne etiam peccatum adcrescat, ut inimicitia maxima inter christianos non fiat, ubi suadentes diabulo homicidia contingant, statim reus ad suam emendationem recurrat, totaque celeritate perpetratum malum ad propinquos extincti digna compositionem emendet.

Et hoc firmiter banniamus, ut parentes

interfecti nequaquam inimicitia super commissum malum adaugere audeant, neque pacem fieri petenti denegare, sed datam fidem paratam compositionem recipere, et pacem perpetuam reddere, reum autem nullam moram compositionis facere.

Ubi autem hoc peccatorum merito contingerit, ut quis vel fratres vel propinquum suum occiderit, statim se ad poenitentia sibi compositam sumit, et ita ut episcopus eius sibi disponat absque ulla ambiguitate, sed iuvante Domino perficere suum remedium studeat, et componat occisum secundum legem, et cum propinquis suis se omnino complaceat, et data fidem ullam inimicitiam exinde movere nemo audeat.

Qui autem digna emendationem facere oontemserit, hereditatem privet usque ad iudicium nostrum.

33.

Incestuosum scelus omnino prohibemus Si quis autem nefanda fornicatione contaminatus fuerit, nullatenus sine districtione gravi relaxetur; sed taliter ex hoc corripiantur, ut caeteri metum habeant talia perpetrandi, ut auferetur penitus et inmunditia populo christiano, et ut reus ex hoc per poenitentia amittat pleniter sicut ei ab episcopo suo disponatur, et eadem femina in manus parentum sit

constituta usque ad iudicium nostrum.

Si autem iudicium episcopi ad suam emendationem consentire noluerit, tunc ad nostra praesentia perducantur, memores exemplo quod de incestis factum est quod Fricco perpetravit in sanctimoniali Dei.

34.

Ut omnes pleniter bene parati sint quandocunque iussio nostra vel annuntiatio advenerit.

Si quis autem tunc se imparatum esse dixerit et praeterierit mandatum, ad palatium perducatur; et non solum ille, sed etiam omnes qui bannum vel praeceptum nostrum transgredere praesumunt.

35.

Ut omnes omnino episcopus et presbyteros suos omni honore venerentur in servitio et voluntate Dei; ut incestis nuptiis et se ipsos et caeteros maculare

audeant, coiunctiones facere non praesumat, antequam episcopi presbyteri cum senioribus populi consanguinitatem coniungentium diligenter exquirant; et tunc cum benedictionem iungantur.

Ebrietatem devitant, rapacitatem fugiant, furtum non faciant; lites et contentiones adque blasphemia, sive in conviviis sive in complacito, omnino devitentur, sed cum caritate et concordia vibant.

36.

Et ut omnes omnino ad omnem iustitia exsequenda et missis nostris sint consentientes; et usum periurii omnino non permittant, qui hoc pessimum scelus christiano populo auferre necesse est.

Si quis autem post hoc in periurio probatus fuerit, manum dextera se perdere sciat; tamen ne hereditatem

propria priventur usque ad nostrum iudicium.

37.

Ut hii qui parricidia vel fratricidia fecerit, avunculum, patruum, vel aliquem ex propinquis occiderint, et iudicium episcoporum, presbiterorum, caeterorumque iudicium obhedire et consentire noluerint; quod ad salutem animae suae iustumque iudicium solvendum missi nostri et comitis in tali custodia coartent ut salvi sint, nec caeterum populum quoinquinent usque dum in nostra praesentia perducatur, et de res propria sua interim nil habeant.

38.

Similiter et his fiat qui inlicitis et incestis coniunctionibus reprehensi sunt correcti, et nec se

emendare volunt, neque episcopis neque presbiteris

suis obtemperare, et bannum nostrum praesumat contempnere.

39.

Ut in forestes nostras feramina nostra nemine furare audeat, quod iam multis vicibus fieri contradiximus; at nunc iterum banniamus firmiter, ut nemo amplius faciat, sicut fidelitatem nobis promissa unusquisque conservare cupiat, ita sibi caveat.

Si quis autem comis vel centenarius, aut bassus noster, aut aliquis de ministerialibus nostris feramina nostra furaverit, omnino ad nostra praesentia perducantur ad rationem.

Caeteris autem vulgis, qui ipsum furtum de feraminibus fecerit, omnino quod iustum est componat, nullatenusque eis exinde aliquis relaxetur.

Si quis autem hoc sciente alicui perpetratum, in ea fidelitate conservatam quam nobis promiserunt et

nunc promittere habent, nullus hoc celare audeat.

40.

Novissime igitur ex omnibus decretis nostris nosse cupimus in universo regno nostro et missos nostros nunc directos, sive inter ecclesiasticos viros, episcopos, abbates, presbiteros, diaconus, canonicos, omnes monachos, sive sanctimoniales, qualiter unusquisque in suum ministerium vel professione nostra bannum vel decretum habeat conservatum, vel ubi civibus ex his dignum sit ex bona voluntate sua gratias agere, vel adiutoria impendere, vel ubi aliquid adhuc sit necessitatis emendare.

Simili autem laicos, et in omnibus ubicunque locis, si de mundeburde sanctorum ecclesiarum, vel etiam viduarum et orphanorum, seu minimum potentium adque rapina, necnon de exercitali placito instituto, et super ipsis causis, qualiter

praeceptum vel voluntate nostrae sint obhedientes, vel etiam qualiter bannum nostrum habeat conservatum, qualiterque super omnia unusquisque certamen habeat in sancto servitio Deo seipsum custodire, ut haec omnia bona et bene sunt ad Dei omnipotentis laudem, et gratias referamus, ut dignum est.

Ubi autem aliud inultum esse credimus, sic ad emendandum omne studio et voluntate certamen habeamus, ut cum Dei adiutorio hoc ad emendationem perducamus, et ad nostra aeterna mercedem et omnium fidelium nostrum.

Similiter et de comitibus vel centenariis ministerialibus nostris inter nos omnia

supradicta nosse cupimus feliciter.

CAPITULA MISSIS DOMINICIS DATA * .

Constat ex annalibus, Carolum ex conventu Aquensi missos suos per omnia regna sua ad justitias faciendas et sacramenta fidelitatis ab omnibus exigenda transmisisse.

Servavit nobis Codex 1 regius Parisiensis, n. 4995, capitula missis per missaticum Parisiense et Rodomense data, eaque hic primum integra publici juris facimus, cum Baluzius quinque tantum ejus capitula, incertum unde recepta, capitulis missorum per missaticum Senonense immiscuerit.

Et haec quidem ediderat ex Codd.

2 Palatino et 3 S. Vincentii Mettensis; nos ea quoque ope Codicis 4 regii Parisiensis inter Supplementa latina n. 75 recognita iterum sistimus.

Capitula missorum per missaticum Parisiense et Rodomense.

ITEM CAPITULA CAROLI IMPERATORIS MAGNI.

1.

De fidelitatis iurandum omnes repromittant.

2.

De episcopis et reliquis sacerdotibus, si secundum canonicam institutionem vivant, et si canones bene intellegant et adimplent.

3.

De monasteriis virorum ubi monachi sunt, si

secundum regulam vivant an canonice, et si regulam et canones bene intellegant ubi promissa est.

4.

De monasteria puellarum, utrum secundum regulam an canonice vivant, et de claustra earum.

5.

De legibus mundanis.

6.

De periuria.

7.

De homicidia.

8.

De adulteria et inlicitis causis perpetratis, tam per episcopiis et monasteriis virorum et puellarum, quamque et inter seculares homines.

9.

De illis hominibus qui nostra beneficia habent distructa et alodes eorum restauratas.

Similiter et de rebus ecclesiarum.

10.

De illis Saxonibus qui beneficia nostra in Francia habent, quomodo an qualiter habent condricta.

11.

De obpressionibus liberorum hominum pauperum qui in exercitu ire debent, et a iudicibus sunt obpressi.

12.

Ut omnes bene parati sint, quomodocumque nostra iussio venerit.

13.

De navigia praeparandum circa litoralia maris.

14.

De liberis hominibus qui circa maritima loca habitant, si nuntius venerit ut ad succurrendum debeant venire, et hoc neglexerit, unusquisque solidos viginti conponat, mediaetatem in dominico, medietatem ad populum.

Si ictus fuerit, solidos quindecim conponat ad populum, et fredo dominico.

15.

De legationibus ad nos venientibus, et de missis a nobis directis.

16.

De his quos volumus ut pacem habeant et defensionem per regna, Christo propitio, nostram.

17.

De illis hominibus qui propter nostram iustitiam adnunciantes occisi sunt.

18.

De decimis ed nonis atque iustitia aecclesiarum Dei dare et omnes dare studeant.

19.

De banno domno imperatoris et regis an per semetipsum consuetus est bannire, id est de mundeburde aecclesiarum, viduarum, orfanorum, et de minus potentium atque rapto, et de exercitali placito instituto.

Ut hii qui ista inrumperint, bannum dominicum omnimodis conponant.

20.

Ut diligenter inquirant inter episcopis, abbatis, sive comites, vel abbatissas, atque vassos nostros, qualem concordiam et amicitiam ad invicem habeant per singula ministeria, an si aliqua discordia inter ipsos esse videtur, et omnem veritatem in eorum sacramento nobis exinde renuntiare non neglegent.

Ut omnes habeant bonos vicedominos et advocatos.

21 In Parisiaco, Melciano, Melidunense, Provinense,

Stampinse, Carnotinse, Pinciacense, Fardulfus et Stephanus.

Insuper totum undecumque necesse fuerit, tam de iustitiis nostris, quamque et iustitias ecclesiarum, viduarum, orfanorum, pupillorum, et ceterorum hominum, inquirant et perficiant.

Et quodcumque ad emendandum invenerint, emendare studeant in quantum melius potuerint.

Et quod per se emendare nequiverint, in praesentia nostra adduci faciant.

In Cenomanico, Hoxonense, Livino, Baiocasim, Constantino, Abrincadin, Ebrecino, et Madricinse, et de illa parte Sequanae Rodomense, Magenardus

episcopus et Madelgaudus.

Capitula missorum per missaticum Senonense.

In primis de Aurelianense civitate ad Segonnam quomodo rectum est, deinde ad Trecas cum Tricassino toto, inde ad Lingones, de Lingonis ad Bissancion in villam parte Burgundiae, inde vero ad Augustidunum, postea ad Ligerem usque ad Aurelianis, sunt missi Magnus archiepiscopus et Godefridus comes.

1.

De fidelitate iusiurandum ut omnes repromittant.

2.

De episcopis et reliquis sacerdotibus, si secundum canonicam institutionem vivant, et si canones bene intellegant et adimpleant.

3.

De abbatibus, utrum secundum regulam an canonice vivant, et si regulam aut canones bene intellegant.

4.

De monasteriis virorum ubi monachi sunt, si

secundum regulam vivant, ubi promissa est.

5.

De monasteriis puellarum, utrum secundum regulam an canonice vivant, et de claustris earum.

6.

De legibus mundanis.

7.

De periuriis.

8.

De homicidiis.

9.

De adulteriis et inlicitis causis perpetratis, tam per episcopia et monasteria virorum et puellarum, quamque inter seculares homines.

10.

De illis hominibus qui beneficia nostra habent destructa et alodos eorum restauratos.

Similiter et de rebus ecclesiarum.

11.

De illis Saxonibus qui beneficia nostra in Francia habent, quomodo aut qualiter habeant condricta.

12.

De obpressione liberorum hominum pauperum qui in exercitu ire debent, et a iudicibus sunt obpressi.

13.

Ut omnes praeparati sint bene, quandocunque nostra iussio venerit.

14.

De legationibus ad nos venientibus, et de missis a nobis directis.

15.

De his quos volumus ut pacem habeant et defensionem per regna, Christo propitio, nostra.

16.

De illis hominibus qui iustitiam nostram adnuntiantes occisi sunt.

17.

De decimis et nonis atque iustitia ecclesiarum Dei, ut dare et emendare studeant.

18.

De banno domni imperatoris Karoli, quod per semetipsum consuetus est bannire, id est de mundoburde ecclesiarum, et viduarum, orfanorum, et de minus potentium, atque rapto, et de exercitali placito instituto, ut hi qui ista inrumperint, bannum dominicum omnimodis componant.

19.

De omni re insuper totum undecunque necesse

fuerit, tam de iustitiis nostris, quamque iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, pupillorum, et ceterorum hominum, inquirant et perficiant.

Et quodcunque ad emendandum invenerint, emendare studeant in quantum melius potuerint.

Et quod per se emendare non potuerint, in praesentiam nostram adduci faciant.

Sacramentale qualiter promitto ego, quod ab isto die inantea fidelis sum domno Karolo piissimo imperatori, filio Pippini regis et Berthanae reginae, pura mente, absque fraude et malo ingenio de mea parte ad suam partem, et ad honorem regni sui, sicut

per drictum debet esse homo domino suo.

Si

me adiuvet Deus et ista sanctorum patrocinia quae in hoc loco sunt, quia diebus vitae meae per meam voluntatem, in quantum mihi Deus intellectum dederit, sic attendam et consentiam.

Item aliud.

Sacramentale qualiter repromitto ego domno Karolo piissimo imperatori, filio Pippini regis et Berthane, fidelis sum sicut homo per drictum debet esse domino suo, ad suum regnum et ad suum rectum.

Et illud sacramentum quod iuratum habeo, custodiam et custodire volo, in quantum ego scio et intellego, ab isto die inantea.

Si me adiuvet Deus, qui coelum et terram creavit, et ista sanctorum patrocinia.

CAPITULA EXCERPTA * .

Capitula haec a Baluzio ex schedis Jacobi Sirmondi primum edita, proxime ad capitulare superius referenda sunt.

Pauca enim exhibent, quae in eo atque in capitulari an.

789 eccl. iisdem verbis non legantur.

1.

[Cap. 2] Ut eorum qui ad ordinandum veniunt, fides et vita et scientia prius ab episcopo discutiantur.

2.

[Cap. 3] Ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur sine commendatitiis litteris.

3.

[Cap. 4] Ut presbyteri, diaconi, vel caeteri clerici mulierem extraneam in domo sua non habeant.

4.

[Cap. 14] Ut monachi et clerici tabernas non ingrediantur, edendi vel bibendi causa.

5.

[Cap. 16] Ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur.

6.

[Cap. 17] Ut mulieres ad altare non ingrediantur.

7.

[Cap. 20] Ut canonici libri tantum legantur in ecclesia.

8.

[Cap. 21] Ut nullus per pecuniam ordinetur.

9.

[Cap. 22] Ut monachus vel clericus ad secularia

negotia non transeat.

10.

[Cap. 24] Ut clerici de civitate ad civitatem non transmigrentur.

11.

[Cap. 25] Ut nullus absolute ordinetur.

12.

[Cap. 26] Ut clerici et monachi in suo proposito permaneant.

13.

[Cap. 28] Ut clerici inter se negotium habentes a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.

14.

[Cap. 29] Ut clerici et monachi insidias contra pastorem suum non faciant.

15.

[Cap. 31] Ut loca quae semel Deo dedicata sunt ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, nec possint ultra fieri secularia habitacula.

16.

[Cap. 37] Ut nullus presbyter contra suum episcopum superbire audeat.

17.

[Cap. 38] Ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, non apud seculares.

18.

[Cap. 39] Ut qui commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat.

Si speciem aliam, eandem speciem, quantum dederit, accipiat.

19.

Ut ante viginti quinque annos aetatis nec diacones ordinentur, nec virgines consecrentur

20.

Ut virgines Deo sacratae simul habitantes invicem se custodiant, nec passim vagando ecclesiae laedant existimationem.

21.

[Cap. 42] Ut falsa nomina martyrum non venerentur.

22.

[Cap. 43] Ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat, vivente viro suo, nec vir aliam accipiat, vivente

uxore priore.

23.

[Cap. 48] Ut ecclesiastica ieiunia sine necessitate rationabili non solvantur.

24.

[Cap. 50] Ut nullatenus presbyter ante trigesimum aetatis suae annum ordinetur.

25.

[Cap. 55] Ut nulli sacerdotum liceat ignorare sanctorum canonum instituta.

26.

[Cap. 57] Ut nullus episcopus ad clericatus officium servum alterius, sine domini sui voluntate, promovere praesumat.

27.

[794, 51; 802, 1, 10] Ut episcopi et reliqui sacerdotes canones bene intelligant, et secundum canonicam institutionem vivant.

28.

[789 ec.

, c. 69] Ut episcopi diligenter discutiant per suas parochias presbyteros, eorum fidem, baptisma, et missarum celebrationes, et ut fidem rectam

teneant, et baptisma catholicum observent, et missarum preces bene intelligant, et ut psalmi digne secundum modulationes versuum modulentur.

29.

[Cap. 60] Ut fides catholica ab episcopis et presbyteris diligenter legatur, et omni populo praedicetur.

[Cap. 68] Et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus praedicent intelligendam, ut quisque sciat quid petat a Deo.

30.

Ut omnis populus christianus fidem catholicam et dominicam orationem memoriter teneat.

31.

[Cap. 61] Ut inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique seu maiores seu minores personas, pax sit et concordia et unanimitas; quia nihil Deo sine pace placet.

32.

Ut abbates canonici canones intelligant et canones

observent, et clerici canonici secundum canones vivant.

33.

Ut abbates regulares et monachi regulam inelligant, et secundum regulam vivant.

34.

Ut abbatissae canonicae et sanctimoniales canonice secundum canones vivant, et claustra earum ordinabiliter composita sint.

35.

Ut abbatissae regulares et sanctimoniales in monachico proposito existentes regulam intelligant et regulariter vivant, et claustra earum rationabiliter disposita sint.

36.

[Cap. 70] Ut ecclesia Dei suum habeat honorem; simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur.

Et non sit domus Dei et altaria sacra pervia canibus.

Et ut secularia negotia vel vaniloquia

in ecclesiis non agantur.

37.

[Cap. 69] Ut presbyteri et diacones vel reliqui clerici arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.

38.

[Cap. 62] Ut quibus data est potestas iudicandi, iuste vel iudicent, non muneribus, quia munera excaecant corda prudentium.

Et ut iudices ieiumi causas iudicent et discernant.

39.

[Cap. 63] Ut omnes caveant periurium, non solum in sancto euangelio, vel in altare, seu in sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela.

Et ut qui in sanctis habet iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei.

Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post haec, nec in sua causa nec in alterius iurator existat.

40.

[Cap. 64] Ut nemo sit qui ariolos sciscitetur

vel somnia observet, vel ad auguria intendat: nec sint malefici, nec incantatores, nec phitones, cauculatores, nec tempestarii, vel obligatores.

Et ubicunque sunt, emendentur vel damnentur.

41.

[Cap. 64] Ut observationes quas stulti faciunt ad arbores vel petras, vel fontes, ubicunque inveniuntur, tollantur et destruantur.

42.

[Cap. 66] Ut homicidia infra patriam nec causa ultionis, nec avaritiae nec latrocinandi, non faciant.

Et non occidatur homo, nisi lege iubente.

43.

[Cap. 67] Ut furta et iniusta connubia et inlicitae causae prohibeantur.

44.

[Cap. 73] Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes habeant.

Et qui antea dedit tres modios, modo det duos.

45.

[Cap. 78] Ut mangones et cociones et nudi homines qui cum ferro vadunt, non sinantur vagari et deceptiones hominibus agere.

46.

[Cap. 80] Ut opera servilia diebus dominicis non agantur.

Et ut dies dominica a vespera ad vesperam celebretur.

47.

Ut omnes fidelitatem promittant domno imperatori.

48.

[Ib. cap. 5?

] Ut comites et iudices confiteantur qua lege vivere debeant, et secundum ipsam iudicent.

49.

[Cap. 9] Ut beneficia domni imperatoris et ecclesiarum considerentur, ne forte aliquis alodem suum restaurans beneficia destruat.

50.

(Cap. 10] Ut beneficia Saxonum in Francia considerentur qualiter condirecta sint.

51.

[Cap. 11] Ut liberi homines pauperes a nullo iniuste opprimantur.

52.

[Cap. 12] Ut omnes parati sint quandocunque domni imperatoris iussio venerit.

53.

[Cap. 15] Ut missi ad domnum imperatorem venientes, et ab eo directi, honorabiliter suscipiantur.

54.

[Cap. 16] Ut ii qui in mundeburde domni imperatoris

sunt, pacem et defensionem ab omnibus habeant.

55.

[Cap. 17] Ut inquiratur si aliquis homo propter iustitiam domni imperatoris annuntiando occisus sit, vel aliquid mali passus sit.

56.

[Cap. 18] Ut ii qui per beneficium domni imperatoris ecclesiasticas res habent, decimam et nonam dare et ecclesiarum restaurationem facere studeant.

57.

[Cap. 19] Ut bannus quem per semetipsum domnus imperator bannivit, sexaginta solidos solvatur.

Caeteri vero banni quos comites et iudices faciunt, secundum legem uniuscuiusque componantur.

58.

[Cap. 20] Ut omnes bonos et idoneos vicedominos et advocatos habeant et iudices.

59.

[Cap. 20] Ut missi nostri, undecunque necesse fuerit, tam de iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, pupillorum et caeterorum hominum, inquirant et perficiant, et quodcunque ad emendandum invenerint, emendare studeant in quantum melius potuerint.

Et quod per se emendare nequiverint, in praesentiam nostram adduci faciant.

*

AMMONITIONEM DOMNI CAROLI IMPERATORI.

Audite, fratres dilectissimi, pro salute vestra huc missi sumus, ut admoneamus vos, quomodo secundum Deum iuste est bene vibatis, et secundum hoc seculum cum iustitia, et cum misericordia convertimini

.

Ammoneo vos in primis, ut credatis in unum Deum omnipotentem Patrem et Filium et Spiritum sanctum.

Hic est unus Deus et verus, perfecta trinitas et vera unitas, Deus creator omnium visibilium et invisibilium, in quo est salus nostra, et

auctor omnium bonorum nostrorum.

Credite filium Dei pro salute mundi hominem factum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria.

Credite quod pro salute nostra mortem passus est, et tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in celos, sedens ad dexteram Dei.

Credite eum venturum ad iudicandum vivos et mortuos, et tunc reddet unicuique secundum opera sua.

Credite unam Ecclesiam, id est congregationem bonorum hominum, per totum orbem terre; et scitote quia illi soli salvi esse poterunt, et illi soli ad regnum Dei pertinent, qui in istius aecclesiae fidem et communionem et caritatem perseverent usque in finem; qui vero pro peccatis suis excommunicantur ab istam ecclesiam, et non convertantur ad ea per penitentiam, non possunt ob saeculo

aliquid Deo acceptavilem facere.

Confidite, quod in baptismum omnium peccatorum remissionem suscepisti.

Sperate Dei misericordia quod cotidiana peccata nostra per confessionem et penitentiam redimantur.

Credite resurrectionem omnium mortuorum, vitam eternam.

Impiorum ad supplicium eternum.

Hec est ergo fides nostras, per quam salvi eritis, si eam firmiter tenetis, et bonis operibus adimpletis, quia fides sine operibus mortua est, et opera sine fidem etiam si bona sunt Deo placere non possunt.

Primum ergo diligite Deum omnipotentem, ex toto corde, et ex omnibus viribus vestris, et quicquid potestis scire quod Deo placet, illum semper agite quantum potestis per Dei adiutorium: qui vero Deo contrarii sunt, fugite; qui enim dicit Deum diligere,

et mandata eius non servat, mendax est.

Diligite proximos vestros sicut vos ipsos, et aelemosina facite pauperibus secundum vires vestras.

Peregrinos suscipite in domos vestras, infirmos visitate, in is qui in carceribus sunt, misericordiam prevete; nulli malum quantum hac vere potestis faciatis; ne his qui faciunt ut consentiatis: non solum enim qui faciunt rei sunt, sed qui consentiunt faciendi.

Dimittite vobis invicem debita vestra sicut vultis quod vobis Deus dimittat vestra peccata.

Redimite captivos, adiuvate iniuste oppressis, defendite viduas et orphanos; iuste iudicate; iniqua non consentitis; ira longa non teneatis; ebrietates et commessationes superfluas fugite.

Humiles et benignus estote inter

vos; domini nostri fideliter serviatis; furta et periuria ne faciatis, nec consentiatis facientibus.

Hodia et invidia violingue separant a regno Dei.

Reconciliate citius ad pacem inter vos; quia humanum est peccare, angelicum est emendare, diabolicum est perseverare in peccato.

Ecclesiam Dei defendite, et causa eorum adiuvate, ut fieri possint pro vobis orare sacerdotes Dei.

Quod Deo promisistis in baptismo, recordamini; abrenuntiastis diabolo per operibus eius;

nolite ad eam reverti quibus abrenuntiasti, sed permanete in Dei voluntate sicut promisisti, et eum diligite qui vos creauit, et quo omnia bona habuistis.

Unusquisque in eo ordine Deo serviat fideliter in quo ille est.

Mulier sint subiecti viri sui, in omni bonitate et pudicitia, custodiant se a fornicatione, et beneficiis, et abaritiis, quoniam qui hec facit, Deo repugnant.

Nutriant filios suos in Dei timore, et faciant aelemosinas ex tantum, quantum habet hilarem mentem, et bona voluntatem.

Viri diligant uxorem suam, et inhonesta verba non dicat ei; guberne domus suas; in bonitate conveniant ad aecclesia frequentius.

Reddant hominibus que debent sine murmurationem, et Deo que Dei sunt cum bona voluntate.

Filii diligant parentes suos, et honoret illos.

Non sint illi inobedientes, caveant se a furtis et homicidiis et fornicationibus; quando ad legitima etate veniunt, legitimam ducat uxorem.

Nisi forte illi plus placeant in Dei servitio intrare.

Clerici, canonici, episcoporum suorum diligenter obediant mandata sua; gira non sint de loco ad locum.

Negotiis secularibus se non inplicent.

In castitate permaneant, lectio sanctorum scripturarum frequenter ammonet Dei intendant, aecclesiastica diligenter exerceant.

Monachi qui Deo promiserunt custodiant, nichil extra abbati sui preceptum faciat; turpi lucrum non faciant.

Regula memoritur teneat et firmiter custodiat, scientes preceptum quod multis melius est non votum vobere, quam post votum non reddere.

Duces, comites, et iudices, iustitiam faciat populos, misericordiam in

pauperes, pro pecunia non mutet aequitates, per odia non damnent innocentes.

Illa apostolica semper in corde teneantur, qui ait: Omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, ut recipiant unusquisque prout gessit, siue bonum siue malum.

Quod Dominus ipse ait: In quo iudicio iudicabitis, iudicabitur de uobis.

Id est: misericorditer agite, ut misericordiam recipiatis a Deo.

Nichil occultum quod non sciatur, neque opertum quod non reueletur.

Et pro omni otioso uerbo reddimus rationem in die iudicii.

Quanto magis faciamus omnes cum adiutorio, ut cum Deo placere possit in omnibus operibus nostris, et post hac vita presentem gaudere mereamur cum sanctis Dei in eternum.

Brebis est ista vita, et incertum est tempus

mortis; quid aliut agendum est, nisi ut semper parati sumus.

Cogitemus quam terribilis est incidere in manu Dei.

Cum confessione et penitentia, et elemosinis, misericors est Dominus, et clemens; si viderit nos ex toto corde ad se convertere, statim miserebitur nostris, ut possent nobis misericordiam suam; et concede nobis ista vita prospera, et futura cum sanctis suis in eternum.

Deus vos conservet, dilectissimi fratres.

CAPITULARE LANGOBARDICUM * .

Edimus capitulare hoc ex Codicibus: 1. Chisiano et, 2. Cavensi, subjectis lectionibus Codicum Ambrosiani, reliquorumque qui leges Langobardicas exhibent.

Legitur in Codicibus inter leges Caroli, sed capitibus 3 et 5 a Pippino rege promulgatum fuisse efficitur.

Anno 802 ascripsi quod ejus capitula 2 et 3 et in capitulis Francicis ejusdem temporis occurrant, aliaque, e. g., de decimis in capitularibus Pippini mox sequentibus innui videantur.

INCIPIT KAPITULA, QUALITER DOMNUS REX AD PLACITUM SUUM FIDELIBUS SUIS AMMONUIT.

1.

Volumus atque ammonemus, ut episcopi suum in omnibus iuxta vires peragere studeant ministerium in parrochiis eorum, et ut predicationem et confirmationem ibidem expleant.

Et ut de monasteriis quae infra eorum parrochia sunt, vigilanter curent, ut canonici secundum canones, regulares secundum regulam vivant: et ubi aliter quam ordo poposcit invenerint, emendare studeant; et si emendare nequiverint, nobis renuntient.

2.

Ut abbates qui monasteriis regularibus presunt, volumus atque iuvemus, ut secundum regulam vivant et doceant; et de subiectis de hoc quot quot illis et carnaliter et spiritualiter ministrare

procurent et vigilantiam habeant.

3.

Ut abbates qui canonicam debent normam, illis similiter suis prevideant clericis, sicut ordo canonicus docet, et iuxta vires certent, qualiter ipse ordo ibidem servetur, et officium debitum ipsi explere queant; et ubi opus est, sua monasteria emendare procurent.

Et ut abbates monasteria sibi commissa magis frequentare delectent, et suos clericos instruant, ut Dei servitium expleant et ordinem suum custodiant, quam per cetera delectamenta voluntatum saecularium vacare non sinant, nisi forte contingat eos in servitio domni imperatoris nostrumque esse occupatos: et hoc ad tempus erit, non semper.

4.

Ut comites pleniter iustitiam diligant, et iuxta vires expleant, et iustitiam sanctae Dei ecclesiae vigilanti cura instent, et orfanorum viduarum pauperum et omnium qui in eorum ministerio commanent et de quacumque causa ad eos venerit querella, plenissima et iustissima deliberatione diffinire decertent; et sicut rectius et iustius est, ita agant; et ut primitus ad placita eorum orfanorum et viduarum nec non et pauperum causas deliberent; nec propter aliqua dilatione eorum iustitia a iudicibus dilatetur.

5.

Volumus ut episcopi et comites concordiam et dilectionem inter se habeant, ad Dei et sanctae aecclesiae

protractatum peragendum, ut episcopus

suo comiti ubi ei necessitas poposcerit, adiutor et exortator existat, qualiter suum ministerium explere possit.

Similiter et comis faciat contra suum episcopum, ut in omnibus illi adiutor sit, qualiter infra suam parrochiam canonicum possit adimplere ministerium.

6.

Praecipimus etiam comitibus et omnibus fidelibus domni imperatoris nostrique, ut quicumque de rebus aecclesiae beneficia habent, pleniter nonas et decimas ad ipsas ecclesias donent absque ulla deminoratione aut dilatione, in quantum melius possunt; et iuxta possibilitatem quando necessitas exigit, de opera ad ipsas ecclesias restaurandas adiutorium faciant.

7.

Et vos episcopi, qui omnium vos nonas et

decimas accipitis, in vestra providentia sit, qualiter ecclesiae et cappellae quae in vestra parrochia sunt emendentur, et luminaria eis praebeatis, et ut presbyteri in eis vivere possint.

8.

Ut nemo alterius clericum sine commendaticiis aut dimissoriis litteris recipere audeat.

9.

Ut episcopi et abbates per sinodochia et monasteria eorum ospitalem ubi antiquitus fuit, faciant, et summopere curent ut nullatenus praetermittantur.

10.

Ut vassi et austaldi nostri in vestris ministeriis, sicut decet, honorem et plenam iustitiam habeant, et si presentes esse non possunt, suos advocatos habeant, qui eorum res ante comitem defendere possint; et quicquid eis queritur, iustitiam

faciant.

11.

Volumus ut advocati in presentia comitis eligantur, non habentes fama mala, sed tales eligantur quales lex iubet eligere

12.

Volumus etiam atque iubemus, ut comites et eorum iudices non dimittant testes habentes mala fama testimonium perhibere, sed tales eligantur qui testimonium bonum habeant inter suos pagenses.

Et primum per ipsos iudices inquirantur, et sicut ab aliis iudices rectius inquirere potuerint, ita faciant, non voluntas malorum hominum assensum praebentes; ut et ipsi comites vel eorum iudices,

quos noverunt causa de qua inter eos agitur comperta

esse, sine blandimento ipsius qui causam habet faciant ad eandem causam venire, et per eorum inquisitionem fiat definita.

Et iubemus, ut testimonia ab invicem separentur, sicut lex iubet; quia si ita agant, multi falsi testes possunt convinci .

13.

Sed et hoc volumus, ut comites plenam iustitiam de latronibus faciant per eorum ministeria, et ut malefactores et fures non patiantur quietos residere, sed semper eos, in quantum valent, infestent.

14.

Ut ante vicarios nulla criminalis actio diffiniatur, nisi tantum leviores causas quae facile possunt diiudicari; et nullus in eorum iudicio aliquis in servitio hominem conquirat, sed pér fideiussores remittatur usque in praesentiam comitis.

Et ingenuos

homines nulla placita faciant custodire, postquam illa tria custodiant placita quae instituta sunt, nisi forte contingat, ut aliquis aliquem accuset; excepto illos scabinos qui cum iudicibus resedere debent.

15.

Volumus, ut sicut nos omnibus legem observamus, ita et omnes nobis legem conservare faciant, et plenam iustitiam in eorum ministeriis, quicquid ad nos pertinet, facere studeant.

16.

Iubemus enim, ut propter ullam districtionem quem nos facere iubemus aut quibuslibet causis

servi non mittantur in districtionem, sed per missos nostros vel domini eorum aut illorum advocati ipsos servos distringant, et ipsi, sicut lex iubet, rationem pro servos reddant, utrum culpabiles sint, an non.

Ipsi vero domini distringant et inquirant servos suos, sicut ipsi amant.

17.

Ut nemo pedicas in foreste dominica nec in quolibet loco tendere praesumant.

Et hoc si ingenui perpetraverint, bannum dominicum solvant; si servi, domini illorum emendent sicut lex est.

18.

Ut nemo praesumat quis hominem vendere aut comparare nisi in presentia comitum aut missorum illorum, et ut nemo audeat in furto mancipia emere et in aliam regionem occulte ducere; ubi vero repertum fuerit, legali sententiae subiaceat.

19.

Ut nemo forcapium de mancipiis aut de qualibet causa recipere praesumat, sicut saepius domnus imperator commendavit.

20.

Ut mancipia adventitia et fugitiva nullus recipere praesumat.

21.

De mannire vero nisi de ingenuitate aut de hereditate non sit opus observandum; de ceteris vero inquisitionibus per districtionem comitis ad mallum veniant, et iuste examinentur ad iustitiam faciendam.

Comites vero non semper pauperes per placita opprimant.

CAPITULARE GENERALE AQUENSE * .

Mense Octobri magnum Carolus iterum congregavit conventum, quo et ecclesiastica et secularia imperii negotia tractaret.

Amplissimum ea de re testimonium annales Laureshamenses et Moissiacenses praebent, referuntque « generalem imperatoris jussionem exiisse super omnes episcopos, abbates, presbyteros, diacones et universum clerum, ut clerici secundum canones, monachi secundum regulam sancti Benedicti viverent, ejusque ad normam vitiis prioribus emendatis, officium quoque secundum morem Romanae ecclesiae psallerent et scholas cantorum construerent.

Quo tempore et ducibus comitibus et reliquo Christiano populo una cum legislatoribus congregatis, imperator omnes leges in regno suo legi, explicari et emendari fecit, edixitque ut judices per scriptum judicarent, et absque munerum acceptione, unicuique justitiam tribuerent.

» Cujus conventus acta cum hucusque non prodiissent, jam 1 ex Codice bibliothecae ducalis Guelferbytanae Blankenburgensi jussionem generalem, quae hic referenda videtur, 2 tum ex codice bibliothecae regiae Monacensis inter S. Emmerammi Ratisbonenses G. 111 signato, primisque saeculi IX annis exarato capitulare examinationis presbyterorum, canonicorum, abbatum, laicorumque; 3 ex Codicibus duobus bibl. regiae Monacensis inter Codd.

Frisingenses, saeculo IX et X exaratis capitula de iis quae omnes ecclesiastici discere jussi sunt; 4 ex Codice regio Parisiensi n. 4995 capitula excerpta ex canonibus ab Adriano papa Carolo missis una cum capitulis examinationis abbatum et monachorum proferimus.

Leges eodem conventu litteris traditae, Saxonum, Thuringorum et Frisionum secundo collectionis nostrae tomo referentur.

CAPITULARE GENERALE.

ITEM IUSSA KAROLI PER UNIVERSUM REGNUM, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRESBITERIS PERTINENTIA.

1.

Omnes ecclesiasticos de eorum eruditione et doctrina diligenter examinare, et in eadem examinatione nos quamvis imperiti simus per provinciam

istam, et non solum aeclesiasticorum dogma, sed etiam laicorum investigare iussa sunt nutrimenta vel benivolentia sanctae exercende iustitiae.

2.

Primo qualiter unusquisque aeclesiasticus, sive episcopus seu abbas vel presbiter omnesque canonici vel monachi, suum habeant officium praeparatum,

quidque neglectum, quidve emendationi condignum, ut his qui bene noverit officium suum gratias exinde habeat et in melius semper proficere suadetur.

Qui autem neglegens aut desidiosus inde fit, condigna satisfactione usque ad emendationem congruam constringatur.

3.

Qualiterque presbiteri psalmos habeant, qualiterque cursum suum sive diurnum vel nocturnum adimplere secundum Romanum usum prevaleant.

4.

Quomodo catecuminos de fide christiana instruere soleant, ac deinde quomodo missas speciales sive pro defunctis vel etiam pro vivis sciant commutare rationabiliter secundum utrumque sexum sive in singulari numero sive in plurali.

5.

Similiter et in doctrina populorum et in officio

praedicandi, nec non et confessione peccatorum, qualiter eos agere doceant, qualiter eis remedium peccatorum imponere sciant vel procurent.

6.

Super omnia autem de eorum conversatione et castitate, quomodo formam et exemplum praebeat christianis.

7.

Quomodo oboedientes sint episcopis suis, qua verecundia et pace vel caritate inter se invicem vivant.

RELIQUO POPULO.

8.

Et ut sciant episcopos suos pia sollicitudine sibi humiliter praeesse debere, non tyrannicam in eis se vindicare potentiam; sed ita subditis suis sibi oboedire cupiant, ita etiam et ipsi sollicite cavere

procurent, ne iniuste aliquem vel iracundia commoti absque ratione affligere audeant, sed consortes eorum se esse considerent, et magis debent studere amare quam timere.

9.

Deinde praeceptum est de fide sua pleniter unumquemque examinare, qualiter vel ipsi credant vel alios credere doceant.

10.

Similiter et orationem dominicam quomodo intellegant, et ipsam orationem vel symboli sensum pleniter discant, et sibimet ipsis sciant, et aliis insinuare praevaleant.

11.

Ut canones et librum pastoralem necnon et homelias ad eruditionem populi diebus singulis festivitatum congruentiam discant.

12.

Ut nullus tonsus sine canonica sit vita vel

regulari, nullusque absolutus sine magisterio episcopali vel presbiter aut diaconus vel abbas, quia displicere Deo novimus eos qui sine disciplina vel magisterio sunt.

13.

Ut nullus ex laicis presbiterum vel diaconem seu clericum secum habere praesummat vel ad eclesias suas ordinare absque licentiam seu examinatione episcopi sui, ut ipse sciat, si recte possit appellari clericus, aut presbiter. et sit absque repraehensione.

14.

Omnibus omnino christianis iubetur simbolum et orationem dominicam discere.

15.

Ut nullus infantem vel alium ex paganis de fonte sacro suscipiat, antequam simbolum et orationem dominicam presbitero suo reddat.

16.

Ut incestas nuptias omnino vitare doceantur, et abstinere a fornicatione, homicidio, furto, periurio, maleficio, ab auguriis et incantationibus, vel sacrilegio, ebrietate et convitio, rapina, odio vel invidia, et sanctam communionem digne excipiant.

17.

Ut nemo ex ecclesiasticis ulla umquam occasione extra canonicam vel regularem licentiam aliquid agere praesummat.

18.

Deinde omnino monachis Dei verbo praeceptum est et domini nostri omniumque optimatum suorum iussum atque decretum est, ut nullus monachus secularibus negotiis amplius occupetur, quam in synodo

Calcidonensi decretum est.

19.

Qui vere et sincere singularem sectantur vitam, competenter honorentur.

Quoniam vero quidam utentes habitum monachi aeclesiastica negotia civiliaque conturbant, circumeuntes indifferenter urbes nec non et monasteria sibi instituere temptantes, placuit nullum quidem usquam aedificare aut construere monasterium vel oratorii domum praeter conscientiam civitatis episcopi.

Monachos vero per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt saeculo permanentes; nec ecclesiasticis vero nec saecularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes.

CAPITULA EXAMINATIONIS GENERALIS.

In palatio regis inventum habent, ut presbyteri non ordinentur prius quam examinentur.

1.

Cap. Interrogo vos presbyteri quomodo credetis ut fidem catholicam teneatis, seu simbolum et orationem dominicam quomodo sciatis vel intelligitis.

2.

Canones vestras quomodo nostis vel intellegitis.

3.

Benitentialem quomodo scitis vel intellegitis.

4.

Missam vestram secundum ordinem Romanam quomodo nostis vel intellegitis.

5.

Euangelium quomodo legere potestis vel alios inperitos erudire potestis.

6.

Homelias orthodoxorum Patrum quomodo intellegitis, vel alios instruere sciatis.

7.

Officium divinum secundum ritum Romanorum

in statutis sollemnitatibus ad tecantandum quomodo scitis.

8.

Baptisterium quomodo nostis vel intellegitis.

9.

Canonicos interrogo si secundum canones vivant, an non.

10.

Vos autem abbates interrogo, si regulam scitis vel intellegitis, et qui sub regimine vestro sunt secundum regulam beatissimi Benedicti vivant annon, vel quanti illorum regulam sciant aut intellegant.

11.

Laicos etiam interrogo, quomodo legem ipsorum sciant vel intellegant.

12.

Ut unusquisque filium suum litteras ad discendum mittat, et ibi cum omni sollicitudine permaneat, usque dum bene instructus perveniat.

CAPITULA DE DOCTRINA CLERICORUM.

Haec sunt quae iussa sunt discere omnes ecclesiasticos.

1.

Fidem catholicam sancti Athenasii et cetera quaecumque de fide;

2.

Symbolum etiam apostolicum;

3.

Orationem dominicam ad intellegendum pleniter cum expositione sua;

4.

Librum sacramentorum pleniter tam canonem missasque speciales ad commutandum pleniter;

5.

Exorcismum super caticuminum sive super demoniacos;

6.

Commendationem animae;

7.

Paenitentialem;

8.

Compotum,

9.

Cantum Romanorum in nocte,

10.

Et ad missa similiter;

11.

Euangelium intellegere, seu lectiones libri comitis;

12.

Omelias dominicis diebus et solemnitatibus dierum ad praedicandum canonem; monachi regulam similiter et canonem firmiter;

13.

Librum pastoralem canonici atque librum officiorum;

14.

Epistulam Gelasii pastoralem;

15.

Scribere cartas et epistulas.

EXCERPTA CANONUM.

CAPITULA VARIA.

De canonibus apostolorum.

--1. Ut sacerdotes et

ministri altaris de secularibus curis se abstineant.

Item in eodem cap. 13.--2. Ut nullus fidelium absque litteras commendatitias alienum clericum suscipiatur et qui suscepti sunt reddantur, et nulli presbiterum ab episcopo ad ecclesiam ordinatum sine consensu episcopi proiciat.

Item in eodem cap. 16.--3. Si quis episcopus clericum alterius susceperit.

Item capitula 17.

--4. Quod clericus fideiussor esse debeat.

Item in eodem cap. 18.--5. Quod episcopus presbiter et diaconus in fornicatione furtu periurium conprehensus deponatur.

Item in eodem cap. 19.--6. Quod episcopus

presbiterum et diaconem peccantes percuti non debeat.

Item cap. 20.--7. Ut episcopis bis in anno concilio celebrentur.

Item cap. 21.--8. Quod in nomine sanctae trinitatis debent baptizari.

De Niceno concilio.

--9. De subintroductis mulieribus.

Item in eodem.

--10. De his qui ad onorem presbiterii [ Cod.

, preb. ij] sine examinacione provecti sunt.

Item cap..--11. De clericis usuras accipientibus.

De Anchirano concilio.

--12. De corepiscopis.

De Neocesariense concilio.

--13. De presbiteris qui uxores acceperunt et qui fornicati sunt amplius, pelli debeant.

Item cap..--14. De tempore ordinationis presbiteris.

Item cap..--15. De mulieribus que retundunt cristianis obtentu et de hoc capitulo domno apostolico

intimandum est.

Item in Nicena.

--16. De his qui dicuntur cataroe.

De Sardicense concilio.

--17. De his qui in canalis sunt.

De Cartaginense 16.

18.

De ordinandis virginibus.

19.

De aequa mensura et denariis.

20.

De pauperibus hominibus considerandum est, sub quali mensura censa debeant solvere annua.

21.

De sancta trinitate discat unusquisque, secundum quod sancti patres indictum et tractatum habent, et fideliter intellegat, et in tantum sufficiat, et amplius non requiratur.

22.

De fugitivis partibus Ravennon et Pentabolin, si placet domno meo, legatur capitula 7. 3. 6.

8. 59. 60. [ c. 70] et 61.

23.

Id est de generibus monachorum, qualis debeat esse abba, de obedientia discipulorum.

24.

De disciplina suscipiendorum novitiorum, de filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur.

25.

De sacerdotibus qui voluerint in monasterio habitare, et de clericis seu et de monachis peregrinis; continentur in his definiciones quae sufficiunt ad numerum 20 abbatum.

26.

Insuper etiam questiones quaedam eis familiarum obponi possunt, ut queratur ab eis in quo capitula scriptum vel quomodo intellegendum est: Nullus in monasterium proprii [ c. propriis] sequatur cordis voluntatem.

Similiter ubi vel quid sit sinaxis.

Ubi

quid sit senpectas.

Ubi etiam vel qui sit non super sanus tyrannides, vel ubi legitur in scriptura voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam.

Vel si secundum regulam legitur euangelium dominicis

noctibus, vel ubi praeceptum sit tundere monachum, vel si dormiantur fratres post nocturnas, et ubi hoc praeceptum sit; haec omnia in secundo humilitatis

gradu, et in tertio capitulo, et in 11. et in 17. et in 28. continentur, et quid singulos biberes vel mixtum accipere.

CAPITULARE LANGOBARDICUM DUPLEX (803, vere).

Edictum hoc publici juris facimus ex 1. codice S. Pauli saec.

IX, fol.

3-6, et codicibus 2. Chisiano, et 3. Cavensi, ubi inter Caroli leges numeris 14-24 et 15-25 insignitur.

A Pippino tamen promulgatum fuisse ex cap. 16, et formula finali prodit.

Datum videtur tempore quo Carolus in Germania res ecclesiasticas ordinare aggressus erat, igitur autumno anni 802 vel potius, ut ex sententia finali patet, vere anni sequentis.

Prior edicti pars solam ecclesiam, altera universum populum spectat, cujus distinctionis aliud exemplum capitulare anni 805 praebet.

Posterioris partis capitula duo, scilicet 12 et 16, in quinque capita distributa, leguntur etiam in cod.

Tegernseensi proxime post Caroli epistolam ad Pippinum an.

807, subjecto capite de plateis curandis; quae quidem appendicis loco infra referemus.

Codicum Ambrosiani reliquorumque qui leges Langobardorum continent, lectiones in ima pagina subjiciuntur.

Placuit primis omnium, ut vitia que nostris temporibus in sancta Dei aecclesia emersa sunt, radicitus evellantur.

1.

Cap. Volumus igitur, preordinante Domino, aecclesias nostras secundum autoritatem canonum ordinare et ordinem clericorum disponere.

2.

Monasteria que iam pridem regularia fuerunt, tam virorum quamque et puellarum, que sub nostro dominio site sunt, volumus ut secundum regula disponantur et vibant; et si abbates vel abbatisse sine regula vivere seu inordinate inventi vel invente fuerint, si correpti vel correpte emendare noluerint, abitiantur, et de ipsa congregatione, si digni inventi fuerint, abba vel abbatissae eligantur; sin autem, aliunde: et monasteriis regalibus si ei

placet similiter.

3.

De senodochiis vero nobis pertinentibus que bene ordinata sunt, in ipso permaneant, que vero destructa, secundum qualitate temporum ad priore cultum perducere cupimus, ut ubi pauperes Domini reficiantur, et per tales personas fiat ordinata, qui ea iuxta Deum regant et de alimoniis pauperum nihil subtraant.

4.

De aecclesiis baptismalibus ita censemus, ut per presviteros ordinate sint, et nulla violentia et superposita ab episcopis suis vel diminutionem de titulis patiantur, set secundum canonicam institutionem et antiquam consuetudinem faciant.

5.

Quando vero episcopus suam parrochiam circat, non plus ab ea exigat vel accipiat nisi secundum

canones vel antiqua consuetudinem, et obpressionem ab hominibus eiusdem episcopi ipsa plebs non patiatur.

6.

Ut ita episcopi quamque et presbiteri seu diaconi, vel abbates et monachi, nulla venationem per se facere praesumant, aut hubi ipsi presentes

sunt, neque ulla iocorum genera ante se fieri permittant que contra canonum auctoritate veniunt.

7.

De stipendiis quoque clericorum volumus, ut tam de redditibus vel de oblatione fidelium plenius secundum canonem ipsi clerici habeant.

8.

Ut prepositi cardinalium aecclesiarum obedientes sint episcopis suis, et neque episcopi eos ad suis aecclesiis expellere praesumant absque culpa et iusta rationem, et nulla eis per violentia inponatur.

9.

Propter ordinationes vel consegrationes presbiterorum ceterorumque clericorum nulla nos premia amodo abcepturos promittimus, neque ab ipsis neque ad parentibus vel amicis eorum, neque palam neque ocultum.

10.

Exenia vero que aecclesiis nobis nobiter inposita sunt, amputanda et non maiora quam consuetudo fuerat accipienda censemus.

11.

De decimis vero que ad populo in plebibus vel baptismalibus aecclesiis offeruntur, nulla exinde pars maiori aecclesiae vel episcopo inferatur.

12 .

Volumus primo ut neque abbates et presbiteri neque diaconi et subdiaconi neque quislibet de cleros de personis suis ad publica vel secularia iuditia traantur vel distringantur, set a suis episcopis adiudicati iustitia faciant.

Si autem de possessionibus suis, seu aecclesiasticis seu propriis, super eos clamor ad iudicem venerit, mittat iudex clamantem cum missos suos ad episcopum, ut faciat eum per advocatum iustitiam recipere.

Si vero talis

aliqua inter eos contentio orta fuerit que per se pacificare non velint aut non possint, tunc per advocatum episcopi qualem iusserit ipse, causa ipsa ante comitem vel iudicem veniat, et ivi secundum legem finiatur, ante posito ut dictum est persona clerici.

13.

Ut clerici seu monachi vacantes, sive de ipsa parrochia seo aliunde supervenientes, sine consensu episcopi a nemine suscipiantur.

14.

Ut aecclesie baptismales ab his qui debent restaurentur, et singulis prout eius possivilitas fuerit restaurandi mensura deputetur.

Hec ideo dicimus, quia in quibusdam locis quosdam per pecunias consentientibus magistris se suptraentes audivimus; omnes autem aecclesiasticos per ecclesie ministrum ordinari oportet.

15.

Ut placita publica vel secularia nec ad comite nec ab ullo ministros suos vel iudice, nec in ecclesia nec in tectis aecclesie circumiacentibus vel coerentibus, ullatenus teneatur.

16.

Ut serbi, aldiones, livellarii antiqui vel illi noviter

facti qui non pro fraude nec pro malo ingenio de publico se subtraentes, sed per sola paupertate et necessitatem terras aecclesie incolunt vel colenda suscipiunt, non a comite vel colivet ministro illius ad ullam angaria seu servitium publicum vel privatum cogantur vel conpellantur; set quicquit av eis iuste agendum est, a patrono vel domino suo ordinandum est.

Si vero de crimine aliquo accusantur, episcopus primo conpellatur, et ipse per advocatum suum secundum quot lex est, iuxta conditionem singularum personarum iustitiam faciant; sin vero, sicut in capitulare domno imperatori scriptum est, ita fiat.

Ceteri vero liveri homines qui vel commendationem vel beneficium aecclesiasticum habent, sicut reliqui homines iustitias faciant.

17.

Audivimus etiam quod iuniores comitum vel aliqui ministri rei publice sive etiam nonnulli fortiores vassi comitum aliquas redibutiones vel collectiones, quidam per pastum, quidam etiam sine pasto, quasi deprecando exigere soleant, similiter quoque operas, collectiones fruguum, arare, sementare, runcare, caricare, secare, vel cetera is similia, a populo per easdem vel alias machinationes exigere consueverunt, non tantum ab aecclesiasticis set etiam a reliquo populo: que omnia, si vobis placet, et a nobis et hab omni populo iuste amovenda videntur, quia in quibusdam locis in tantum inde populus oppressus est, ut multi ferre non valentes per fuga a dominis vel patronibus suis lapsi

sunt, et terre ipse in solitudinem redacte sunt.

A potentioribus autem vel ditioribus, spontanea tamen voluntatem vel mutua dilectionem, volentibus solatium prestare invicem minime proibemus

18.

De pontibus vero vel reliquis similibus operibus que ecclesiastici per iustam et antiquam consuetudinem cum reliquo populo facere debent, hoc praecipimus, ut rector aecclesie interpelletur, et ei secundum quod eius possivilitas fuerit, sua portio deputetur, et per alium exactorem ecclesiastici homines ad opera non conpellantur.

Si vero opus suum constituto die conpletum non abuerit, liceat comiti pro pena prepositum operis pignerare iuxta extimationem vel quantitatem inperfecti operis, quousque perficiatur: comis autem si neglexerit, a rege vel misso regis iudicandus est.

19.

De decimis: ut dentur, et dare nolentes secundum quod anno preterito denuntiatum est ad ministri reipublice exigantur.

Id est, eligantur quattuor

vel octo homines, vel prout opus fuerit, de singulis plebibus iuxta qualitatem unusquisque, ut ipsi inter sacerdotes et plevem testis existant hubi date vel non date fuerint: hoc ideo, ne ibi iuramentum aliquod faciendi necessitas contingat.

Non tamen ideo tantos testes mittendos dicimus, ut ipse semper omnes in dandis decimis presentes esse pariter necesse sit, set ut pluribus comittitur minus graventur; in duobus autem, si adfuerint, sufficere credimus.

Neglegentes autem ammoneatur a presbiteris aecclesiarum usque ad tertiam vicem ut ipsa decima dent; quod si contemserint, ab introitum aecclesie proibeantur; et si in hoc minime emendaverint, a ministris reipublice districti, singuli per caput sex

solidos ecclesie conponat, et insuper decima dare cogantur.

Nam si iterum contemtores extiterint, tunc per publicam auctoritatem domus vel case eorum wiffentur, quousque pro ipsa decima sicut supra dictum est satisfaciant.

Quod si denuo revelles vel contradictores esse voluerint, ut super ipsam wiffam suam auctoritatem intrare praesumpserint, tunc a ministri reipublice in custodia mittantur, usque dum ad iudicium publicum perducantur, et ibi secundum legem contra comitem vel partem publica componat.

Reliqua autem, ut supra dictum est, de decimis et sex solidis contra aecclesia satisfaciant .

Hec interim ut supradictum est, inter cetera pia cristianitatis opera servari convenit, quousque in

sequendi conventu medio Octubrio qui in civitate Papia condictus est, nisi forte a rege aliter precipiatur, aliquit melius addendum iungendumque mutandumve Deo duce inveniatur.

Codex Tegernseensis haec tantummodo habet:

1.

Volumus primo, ut neque abbates et presbyteri, neque diaconi et subdiaconi, neque quislibet de clero de personis suis ad publica vel secularia iudicia trahantur vel distringantur; sed a suis episcopis adiudicati iusticias faciant.

Si autem de possessionibus suis, seu ecclesiasticis seu propriis, super eos clamor ad iudicem venerit, mittat iudex clamantem cum misso suo ad episcopum, ut faciat eum per advocatum iusticiam recipere.

2.

Si vero talis aliqua inter eos contencio orta fuerit que per se pacificare non velint aut non possint, tunc per advocatum episcopi qualem iusserit ipse, causa ipsa ante comitem vel iudicem veniat, et ibi secundum legem finiatur ante posito, ut dictum est, persona clerici.

3.

Ut servi, aldiones, libellarii antiqui vel illi noviter facti, qui non pro fraude nec pro malo ingenio

de publico se subtrahentes sed pro mala paupertate et necessitate terras ecclesiae incolunt vel colenda suscipiunt, non a comite vel quolibet ministro illius

ad ullam angariam seu servicium publicum vel privatum cogantur vel conpellantur; sed quicquid ab eis iuste agendum est, a patrono vel domino suo ordinandum est.

4.

Si vero de crimine aliquo accusantur, episcopus primo conpellatur, et ipse per advocatum suum secundum quod lex est iuxta condicionem singularum personarum iusticiam faciant.

5.

Sin vero, sicut in capitulare nostro scriptum est ita fiat; ceteri vero liberi homines qui vel conmendacionem vel beneficium ecclesiasticum habent, sicut reliqui homines iusticias faciant.

6.

Volumus etiam et statuimus de plateis vel cloacis curandis uniuscuiusque civitatis de regno Italiae pertinentibus, ut singulis annis curentur.

Tamen non volumus, quod exinde pandum aliquis ad partem palacii nostri persolvat.

Sed praecipimus, quatenus exactores singularum civitatum studium habeant, ne ante finiatur annus quam plateae et cloacae

emundentur; et hoc unusquisque procurator civitatis publice ex nostra inperiali parte ammonendo precipiat ne pretermissum fiat.

CAPITULA QUAE IN LEGE SALICA MITTENDA SUNT.

Edimus ea ope codicum bibl. regiae Parisiensis n. 4629, 4404, 4995, 4758, 4626, 4632 et inter Suppl. latina n. 75, bibliothecae ducalis Guelferbytanae Gudiani, Augustaei, et Blankenburgensis, tum Tegernseensis in bibl. regia Monacensi, bibl. ducalis Gothanae, codicis Sangallensis n. 728, codicis Vaticani inter Palatinos n. 773, et codicum eorum qui leges Caroli Langobardicis additas exhibent, scilicet codicis S. Pauli in Carinthia, Paris.

4613, Chisiani, Cavensis, Ambrosiani, Florentini, Londinensis, Vindobonensis, Veronensis atque Estensis apud Muratorium, ratione quoque habita editionis Baluzianae, sed iis tantum lectionibus allatis, quae alicujus momenti esse videri possent.

Inscribuntur in codice Paris. n. 4995: « In Christi nomine incipiunt capitula legis imperatoris Karoli nuper inventa.

Anno tertio clementissimi domni nostri Karoli augusti sub ipso anno haec facta capitula sunt et consignata Stephano comiti, ut haec manifesta fecisset in ciuitate Parisius mallo pubplico, et ipsa legere fecisset coram illis scabineis; quod ita et fecit.

Et omnes in uno consenserunt, quod ipsi uoluissent omni tempore obseruare usque in posterum; etiam omnes scabinei, episcopi, abbatis, comitis, manu propria subter firmauerunt.

CAPITULA QUE IN LEGE SALICA MITTENDA SUNT.

» --In Codice Sangallensi vero: « Incipiunt capitula que in lege Salica domnus augustus Karolus, anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi 803, imperii vero sui anno tertio, praeponendo addere iussit; » atque in codice Parisiensi n. 4613: « Haec sunt capitula quae domnus Karolus magnus imperator iussit scribere in consilio suo, et iussit ea ponere inter alias leges.

» Gothanus tandem: « Incipiunt capitula legi Salicae quos constituit Karolus imperator.

Habentur apud Muratorium inter Caroli leges capp.

101-108, 91, 92, 24.

1.

De homicidiis clericorum.

Si quis subdiaconum

occiderit, 300 solidos componat; qui diaconum

400 solidos, qui presbiterum 600, qui episcopum 900 solidos componat.

Qui monachum, 400 solidis culpabilis iudicetur.

2.

De his, qui infra inmunitatem confugiunt, vel damnum aliquod ibi faciunt.

Si quis in inmunitatem damnum aliquid fecerit, 600 solidos componat.

Si autem homo furtum fecerit aut homicidium, vel quodlibet crimen foras committens infra inmunitate fugerit, mandet comes vel episcopo, vel abbate, vel vicedomino, vel quicumque locum episcopi aut abbatis tenuerit, ut reddat ei reum.

Si ille contradixerit et eum reddere noluerit, in prima contradictione solidis 15 culpabilis iudicetur.

Si ad secundam inquisitionem et eum reddere noluerit, 30 solidis culpabilis iudicetur.

Si nec ad tertia consentire

noluerit, quicquid reus damnum fecerat, totum ille qui eum infra inmunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur, et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit.

Si autem statim in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus sit, statim iuret quod ipse eum ad iusticiam cuiuslibet disfaciendam fugire non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum.

Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quilibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ibique iudicetur; ut sicut ille qui in inmunitatem damnum fecit, 600 solidos conponere debeat, itaque qui comiti collecta manu resistere

praesumpserit, 600 solidis culpabilis iudicetur.

3.

De his qui ad aecclesiam confugium faciunt.

Si quis ad aecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius aecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse aecclesiam ingredere, et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; set liceat ei confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

4.

De his qui per malum ingenium alium auxiliaverit.

Si quis hominem in iudicio contra alio altercantem iniuste adiuvare per malum ingenium praesumpserit, atque inde coram iudicibus vel comite increpatus fuerit, et negare non potuerit, solidis 15 culpabilis

iudicetur.

5.

De his qui ingenuare volunt.

Si quis de libertate sua fuerit interpellatus, et timens ne in servitium cadat, aliquem de propinquis suis, per quem se in servitium casurum timens occiderit, id est patrem, matrem, patruelem, avunculum, vel quamlibet huiusmodi propinquitatis personam, ipse qui hoc perpetraverit moriatur, agnatio vero et consanguinitas eius in servitutem cadat.

Et si negaverit se illum occidisse, ad novem vomeres ignitos, iudicium Dei examinandus, accedat.

6.

De his qui ad casam Dei res suas tradere voluerint.

Si quis res suas pro anima sua ad casam Dei tradere voluerit, domi traditionem faciat coram testibus legitimis.

Et quae actenus in hoste factae sunt traditiones, de quibus nulla est quaesitio, stabilis

permaneant.

Si vero aliquis alii res suas tradiderit, et in hoste profectus fuerit, et ille cui res traditae sunt interim mortuus fuerit, qui res tradidit, cum reversus fuerit, adhibitis testibus coram quibus traditio facta est, res suas recipiat.

Si autem et ipse mortuus fuerit, heredes eius legitimi res traditas recipiant.

7.

De homine qui per cartam libertatem consecutus est.

Si quis per cartam ingenuitatis a domino suo legitime libertatem est consecutus, liber permaneat.

Si vero aliquis eum iniuste inservire temptaverit, et ille cartam ingenuitatis suae ostenderit, et adversarium [iniuste] se inservire velle comprobaverit, ille qui hoc temptavit, multam quae in carta scripta est, solvere cogatur.

Si vero carta non paruerit,

sed iam ab illo qui eum inservire voluerit disfacta est, widrigildum eius componat, duas partes illi quem inservire voluerit, tertiam regi; et ille iterum per praeceptum regis libertatem suam conquirat.

8.

De libero homine qui se loco wadii tradidit.

Liber qui se loco wadii in alterius potestate commiserit, ibique constitutus damnum aliquod cuilibet fecerit, qui eum in loco wadii suscepit, aut damnum solvat, aut hominem in mallo productum demittat, perdens simul debitum propter quod eum in wadio suscepit.

Et qui damnum fecit demissus iuxta qualitatem regi cogatur emendare.

Si vero liberam feminam habuerit, usque dum in pignus extiterit, et

filios habuerint liberi permaneant.

9.

De debitis regalibus, qualiter solvi debeant.

Omnia debita quae ad partem regis solvere debent, solidis duodecim denariorum solvant, excepta freda quae in lege Saliga scripta sunt.

Illa eodem solido quo caeterae compositiones solvi debent, componantur.

10.

De eo qui causam iudicatam repetere praesumit.

Si quis causam iudicatam repetere in mallo

praesumpserit, ibique testibus convictus fuerit, aut quindecim solidos componat, aut quindecim ictus ab scabiniis qui causam prius iudicaverunt, accipiat.

11.

De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.

Optimi quique in pago vel civitate in testimonium adsumantur, et cui is contra quem testimoniare debent nullum crimen possit indicere.

CAPITULA MINORA.

Capitulis legi Salicae addendis in codicibus omnibus praeter Sangallensem capitula minora subjiciuntur, quae jam illorum ope iterum evulgamus.

Inscribuntur: Incipit capitula minoris in cod.

4995. Item primum capitulum in c. 4629. Item de capitulis in Gothano, Iussio imperatoris in Vaticano.

Inter leges Caroli Langobardicas capp.

1, 4-6, 8, 10-13, 15, 17, 20, 22; apud Muratorium c. 154, 93, 98, 110-113, 126, 14-117 habentur.

1.

De causis admonendis, de ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt quam necesse sit, ut destruantur quae necessaria non sunt, et alia construantur.

2.

Ut presbyteri non ordinentur priusquam examinentur.

Et ut excommunicatio passim et sine causa non fiat.

3.

Ut missi nostri scabimos, advocatos, notarios per singula loca elegant; et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.

4.

De his qui legem servare contempserint, ut per fideiussores ad praesentia regis deducantur.

5.

Ut illi qui haribannum solvere debent, coniectum faciant ad haribannatorem.

6.

De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus qui sint aut unde venerunt.

7 Ut bauga et brunias non dentur negotiatoribus .

8.

De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant.

9.

Ut non mittantur testimonia super vestitura domni Pippini regis [sed talis nobis in hac causa

honor servetur, qualis et antecessoribus nostris et imperatoribus servatus esse cognoscitur.

]

10.

Ut nec colonus nec fiscalinus foras mitio possint alicubi traditiones facere.

11.

Ut nullus praesumat hominem in iuditio mittere sine causa, nisi iudicatum fiat.

12.

Ut liber homo qui in monasterio regulari comam deposuerit, et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.

13.

Ut omnia quae wadiare debent, iuxta quod in lege continet, pleniter secundum ipsam legem rewadiata fiant; et in postmodum vel domnus rex, vel ille cuius causa est, iuxta quod ei placuerit, misericordiam

faciat.

14.

De episcopis, abbatibus, comitibus qui ad placitum nostrum non venerunt.

15.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere.

Nec placitum comis habeat, nisi ieiunus.

16 Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum [nisi quod ei necesse erit.

]

17.

De missis nostris discurrentibus, vel caeteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus, ut nullus mansione contradicere praesumat.

18.

De canibus qui in dextro armo tunsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentia domni regis veniat.

19.

Ut populus interrogetur de capitulis quae in lege noviter addita sunt.

Et postquam omnes consenserint, subscriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant.

20.

Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam suam quaerere aut si alter ei quaerere debet; exceptis scabineis septem, qui ad omnia placita praeesse debent.

21.

De falsis testibus ut non recipiantur.

22.

Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare.

23.

De illis Saxonibus qui uxores non habent.

24.

De signatis qui mentiendo vadunt.

25.

Ut missi nostri qui iam brevis detullerunt de adnuntiatione, volumus ut adhuc adducant de opere.

26.

Quanta mora faciunt in unoquoque loco, et quot homines secum habeant.

27.

De prudentia et constantia missorum nostrorum.

28.

De falsis monetariis requirendum est.

29.

. Si aliae res fortuitu non praeoccupaverint, 8. Kalendas Iulias, missa sancti Iohannis baptistae, ad Magontiam sive a Cavalonno generale placitum

habere volumus.

In cod. bibl. regiae n. 4632, sequitur:

Cap. de inienuitate cartarum.

Si quis per cartam inienuus dimissus, et quolibet homine ad servitium

interpellatus fuerit, primo legitimum auctorem suae libertatis proferat, et in sua libertate perseveret.

Si vero auctor defuerit, testimonia bonorum hominum, qui tunc aderant quando liber dimissus fuit, se defendere permittatur.

Si vero et testes defuerint, cum duabus cartis, qui eiusdem cancellarii manu firmate sint vel subscribte, cuiuscumque fuerint, suam cartam, quae tertia est, veracem et legitimam esse confirmet.

Si autem interpellatus fuerit ad servitium, nec auctorem nec testimonia habuerit, neque alias duas cartas ad suam cartam confirmandam invenire potuerit, tunc his qui eum interpellavit secundum legem ipsam cartam falsam efficiat, et servum suum conquirat.

Si vero interpellatur aut auctorem aut testimonia aut cartarum conlatione victus fuerit, et hoc quod voluit efficere non potuerit, multa quae in ipsa inienuitatis cartam continet, cogatur exsolvere.

In codicibus 1 Gudiano et 2 Paris.

4626. haec capitula adduntur:

1.

Theloneus aut census non exigatur a quolibet, ubi nec aqua navigio aut pontem transeundum non est.

2.

Et hoc nobis praecipiendum est, ut quicunque in dona regio caballus destulerit, in unumquemque suum nomen habeat scriptum.

Similiter et in vestimenta abbatissarum.

3.

Et hoc nobis praecipiendum est, ut ubicunque inveniuntur vicarii aliquid mali consentientes

vel facientes, ipsos eicere et meliores ponere.

4.

Ut comites vel vicarii eorum legem sciant, ut ante eos iniuste quis nemini iudicare possit, nec ipsam legem mutare.

CAPITULARE LANGOBARDICUM.

Legitur in Codicibus Chisiano et Cavensi capp.

42-64 et 69-90, et inter leges Langobardorum apud Muratorium capp.

97, 91-93, 98, 102-108, 93, 110, 111 * , 112-119.

Continet capp.

1-21; capp. legi Salicae addita, c. 9, 10; capp. minora c. 4, 5; capp. leg. Sal. c. 2-8; capp. minora c. 4, 6, 8, 9, 11, 12, 15, 17, 20, 22.

22.

De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminis liberis quae homines similiter fiscalinos regios accipiunt etc. vide infra 805 B. 22.

23.

Ut causa quae adhuc coram comite non fuit, et his qui reclamat, propter suam violentia aut contumacia comiti inde appellare noluerint, iterum

comiti commendaretur.

24.

Quicumque beneficium occasione proprii desertum habuerit, intra annum postquam ei a comiti vel a misso nostro notum factum fuerit, et illum emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat.

CAPITULA QUAE IN LEGE RIBUARIA MITTENDA SUNT.

Edimus ea ope codicum 1. regii Parisiensis n. 4629; 2. Vaticani inter Palatinos, n. 773; 3. Tegernseensis jam Monacensis, unde ea Amerpachius primus publici juris fecerat; 4. Paris. inter Suppl. lat. n. 75, tum codicis Sancti Pauli in Carinthia qui caput tertium exhibet, atque reliquorum, quibus capitula ad leges Langobardorum adjecta exhibentur.

Inscribitur vero in codice Vaticano ita: « Incipit nova legis constitutio Karoli imperatoris qua in lege Ribuaria mittenda est.

» Codex 4629 haec tantum habet: Item alios capitulos.

In Cod.

Suppl. lat. n. 75 legitur: « Hoc fuit datum ad Aquis in tercio anno imperii domni Karoli augusti, quando synodus ibi magna fuit; » quae quidem aut ad haec capitula aut ad proxime anteriora (vel potius ad utraque) referenda, Baluzio teste in codd. quoque Mettensi et Vaticano habebantur.

Inter Caroli leges Langobardicas reperiuntur capp.

2-5, 7, 8-13, apud Muratorium c. 109, 119, 26, 27, 94, Pipp.

13, Caroli 38, 132.

Cap. 1. * Si quis ingenuus ingenuum ictu percusserit, quindecim solidos conponat.

2.

(10). Homo regis, id est fiscalinus, et aeclesiasticus vel litus interfectus, centum solidis conponatur.

3.

(12). Homo ingenuus qui multa qualibet solvere non potuerit, et fideiussores non habuerit, liceat ei semetipsum in wadium ei cui debitor est mittere, usque dum multa quam debuit persolvat.

4.

(18). De sonesti aut sexcentos solidos conponat, aut cum duodecim iuret.

Aut si ille qui causam quaerit, duodecim hominum sacramentum recipere noluerit, aut cruce aut scuto et fuste contra eum decertet.

5.

(20). Nemini liceat servum suum, propter

damnum ab illo cuilibet inlatum, dimittere; sed iuxta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat, vel eum in compositione aut ad poenam petitoris offeret.

Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino paenitus inveniri non possit, sacramento se dominus eius excusare studeat, quod nec suae voluntatis nec conscientia fuisset, quod servus eius tale facinus commisit.

6.

(30). Sicut petierunt, ita domnus imperator consensit.

7.

(34). Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit, si eum sunnis non detenuerit, quindecim solidis culpabilis iudicetur.

Sic ad secundam et terciam.

Si autem ad quartam venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur,

donec veniat et de re qua interpellatus fuerit iustitiam fatiat.

Si infra annum non venerit, de rebus eius quae in bannum missae sunt rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit fiat.

Prima ammonitio super noctes septem, secunda super noctes quatuordecim,

tertia super viginti et unam, quarta super quadraginta duas.

Similiter et de benefitio hominis, si forte res propriae non habuerit, mittatur in bannum usque quo rex interrogetur.

8.

(35). Si auctor venerit, et rem interciatam recipere rennuerit, campo vel cruce contendatur.

9.

(48). Qui filios non habuerit, et alium quemlibet haeredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinos vel missus dominicus, qui tum ad iustitias faciendas in provincia fuerint ordinati, traditionem faciat.

10.

(57). Homo denarialis non ante haereditare in suam agnitionem poterit, quam usque ad terciam generationem perveniat.

11.

(64). Homo cartellaris similiter.

12.

(67). Omne sacramentum in aecclesiae aut supra reliquias iuretur.

Et quod in ecclesia iurandum est, vel cum sex electis, vel si duodecim esse debent, quales potuerit invenire, sic illum Deus adiuvet et sancti quorum istae reliquiae sunt, ut veritatem dicat.

13.

(72). Si interciata res furtu ablata fuerit, liceat ei super quem res interciata fuerit, sacramentum se excusare de furtu, nec suae voluntatis aut conscientia fuisse quod ablatum est; et aliud tantum sine damnum restituat.

Codex 1 addit:

Ut nullus praesumat teloneum per vias nec per villas, nec rotaticum nec cepstaticum nec pulveraticum

recipere.

In cod.

3. adiiciuntur haec:

De homine qui conprehendidit servum, iussit eum occidere dominos suos duos infantes, unum qui habuit novem annos, alium qui habuit undecim; ad extremum

illum servum, postquam dominos suos illos pueros occisit, in foveam quandam proiecit.

Et iudicatum est, ut illum qui novem annos habuit, triplici

weregildo conponat; alium vero qui undecim annos habuit, dupliciter; servum, quem mordritum, tripliciter; et bannum nostrum ad omnia.

CAPITULARE DE EXERCITU PROMOVENDO.

Constitutio haec primo ab Heroldo in additione ad leges Langobardorum capite 3, pag. 320, publici juris facta, a Baluzio anno 811 adscripta est, quod in capitulari Bononiensi cujus notas chronologicas ad annum 812 referebat, ejus mentio fieri videretur.

Sed cum jam in capitulari anni 805 cap. 6, edicti cujusdam de exercitu promovendo mentio fiat, in quo de bruniis nihil adhuc constitutum sit, quod in constitutionem nostram quadrat, anno 805 anteriorem esse constat.

Ascripsi eam igitur anno 803, cum nec ipso nec proxime antecedenti Carolus expeditionem per se fecerit, sed domi remanens legatos suos in hostes miserit, quod cum capitulis capitularis hujus 8 et 9 optime congruit.

Editio nostra nititur auctoritate Codicis, unde et Heroldus legem exscripsisse videtur, Weissenaugiensis saeculi X, a viro cl. et arduo studiorum nostrorum promotore D. Maier jurisconsulto Eslingensi in usus nostros cum editis collato.

BREVIS CAPITULORUM QUAM MISSI DOMINICI HABERE DEBENT AD EXERCITUM PROMOVENDUM.

1.

Ut omnis liber homo qui quatuor mansos vestitos de proprio suo sive de alicuius beneficio habet, ipse se praeparet, et per se in hostem pergat, sive cum seniore suo si senior eius perrexerit, sive cum comite suo.

Qui vero tres mansos de proprio habuerit, huic adiungatur qui unum mansum habeat, et det illi adiutorium ut ille pro ambobus possit.

Qui autem duos habet de proprio tantum, iungatur illi alter qui similiter duos mansos habeat, et unus ex eis, altero illum adiuvante, pergat in hostem.

Qui etiam tantum unum mansum de proprio habet, adiungantur ei tres qui similiter habeant, et dent ei adiutorium, et ille pergat tantum; tres vero qui illi adiutorium

dederunt, domi remaneant.

2.

Volumus atque iubemus, ut idem missi nostri diligenter inquirant, qui anno praeterito de hoste bannito remansissent, super illam ordinationem quam modo superius comprehenso de liberis et pauperioribus hominibus fieri iussimus; et quicumque fuerit inventus, qui nec parem suum ad hostem suum faciendum secundum nostram iussionem adiuvit neque perrexit, haribannum nostrum pleniter rewadiet, et de solvendo illo secundum legem fidem faciat.

3.

Quod si forte talis homo inventus fuerit qui dicat, quod iussione comitis vel vicarii aut centenarii sui, hoc de quo ipse semetipsum praeparare debeat, eidem comiti vel vicario aut centenario vel quibuslibet hominibus eorum dedisset, et propter

hoc illud demisisset iter, et missi nostri hoc ita verum esse investigare potuerint, is per cuius iussionem ille remansit, bannum nostrum rewadiet atque persolvat, sive sit comes, sive vicarius, sive advocatus

episcopi atque abbatis.

4.

De hominibus comitum casatis.

Isti sunt excipiendi, et bannum rewadiare non iubeantur: duo qui dimissi fuerunt cum uxore illius, et alii duo qui propter ministerium eius custodiendum, et servitium nostrum faciendum remanere iussi sunt.

In qua causa modo praecipimus, ut quanta ministeria unusquisque comes habuerit, totiens duos homines ad ea custodienda domi dimittat, praeter illos duos quos cum uxore sua.

Ceteros vero omnes secum pleniter habeat, vel si ipse domi remanserit, cum illo qui pro eo in hostem proficiscitur, dirigantur.

Episcopus vero vel abbas duo tantum de casatis et laicis hominibus suis domi dimittant.

5.

De hominibus nostris et episcoporum et abbatum,

qui vel beneficia, vel talia propria habent, ut ex eis secundum iussionem in hostem bene possunt pergere, exceptis his quos eis secum domi remanere permisimus.

Si aliqui inventi fuerint, qui vel pretio se redemissent, vel dominis suis permittentibus domi remansissent, bannum nostrum, sicut superius dictum est, rewadient, et fidem faciant ac persolvant.

Domini vero eorum, qui eos domi remanere permiserint, vel ministeriales eorum, qui ab eis precium acceperunt, similiter bannum nostrum rewadient, et fidem faciant, usque dum nobis nuntiatum fuerit.

6.

Volumus ut missi nostri diligenter inquirant in quibus locis hoc factum sit, quod ad nos pervenit, quod quidam homines postquam secundum nostram

iussionem sociis suis qui in hostem perrexerunt, de stipendia sua adiutorium fecerunt, iubente comite vel ministerialibus eius propter se redimendum pretium dederunt, ut eis domi remanere licuisset, cum

illi in hostem ire non deberent, quia iam sociis suis constitutum a nobis adiutorium dederunt: hoc fiat investigatum et nobis nuntiatum.

7.

Volumus ut isti missi nostri qui hac legatione fungi debent, ab his hominibus coniectum accipiant qui in hostem pergere debuerunt et non perrexerunt.

Similiter et a comite vel vicario vel centenario, qui ad hoc consenserunt ut domi remansissent; necnon et ab omnibus praedictum coniectum accipiant, qui anno praeterito constitutam a nobis exercitalis itineris iussionem irritam fecerunt.

8.

Istius capitularii exemplaria quatuor volumus

ut scribantur, et unum habeant missi nostri, alterum comes in cuius ministeriis haec facienda sunt, ut aliter non faciant neque missus noster neque comes, nisi sicut a nobis capitulis ordinatum est.

Tertium habeant missi nostri qui super exercitum nostrum constituendi sunt.

Quartum habeat concellarius noster.

9.

Volumus ut homines fidelium nostrorum, quos nobiscum ad servitium nostrum domi reservare iussimus, in exercitum ire non compellantur; sed et ipsi domi remaneant vel in servitio dominorum suorum.

Neque haribannum rewadiare iubeantur illi homines qui anno praeterito nobiscum fuerunt.

CAPITULA ALIA ADDENDA.

Capitula a Baluzio ex Codicibus Palatino bibliothecae Vaticanae et S. Vincentii Mettensis primum edita. ope 1 Codicis regii Parisiensis inter Supplementa latina n. 75 signati recognovi.

ALIA CAPITULA ADDENDA SUNT, EA QUAE NUPER AUDITA ET COMPERTA HABEMUS.

1.

De clericis et laicis qui chrisma ad aliquam nimietatem dant et accipiunt.

Si quis presbyter aut diaconus dare aut accipere praesumpserit, gradum amittat.

Ceteri clerici et nonnanes disciplinam corporalem et carceris custodiam sustineant.

Laici qui acceperint, aut alicui dederint, manum perdant.

2.

De negotio super omnia praecipiendum est, ut nullus audeat in nocte negotiare in vasa aurea et argentea, mancipia, gemmas, caballos, animalia, excepto vivanda et fodro, quod iter agentibus necessaria sunt, sed in die coram omnibus et coram testibus unusquisque suum negotium exerceat.

3.

Reliqua capitula quae in anteriore capitulari

scripta sunt, tam de venundatione annonae, et de reliquis iustitiis, et de restauratione aecclesiarum, et de pace, et de fugitivis, et de singulis quibusque causis, omnia ita observentur.

12.

[Supra, col.

263, c. 5.] Nemini liceat servum suum propter dampnum a se dimittere; sed iuxta qualitatem culpae dominus eius pro ipso servo respondeat, aut componat quicquid ille fecit usque ad super plenam leudem liberi hominis.

Quicquid super hoc fuerit, in regis iuditio esse videtur.

13.

Si inventus fuerit quis cartam falsam fecisse aut falsum testimonium dixisse, manum perdat aut redimat.

14.

Ut homo liber peccato imminente, quod absit,

patrem aut matrem, avunculum vel nepotem interfecerit, hereditatem propriam amittat.

Et si quis mechatus fuerit matrem, sororem, amitam, aut neptam, similiter hereditatem perdat.

15.

Ut homines fiscalini sive coloni aut servi in alienum dominium commorantes, a priore domino requisiti, non aliter eisdem concedantur, nisi ad priorem locum ubi prius visus fuit mansisse, illuc revertatur, et ibi diligenter inquiratur de statu ipsius cum cognatione eius.

Hoc a nobis praeceptum est omnibus cognitum facere.

16.

[801, 14.

] Ut infra regna Christo propitio nostra omnibus iterantibus nullus hospitium deneget, mansionem et focum tantum.

Similiter pastum nullus contendere faciat, excepto pratum et messem.

17.

[801, 15.

] Ut liberi homines nullum obsequium comitibus faciant, nec vicariis, neque in prato, neque in messe, neque in aratura aut vinea, et coniectum nullum vel residuum eis resolvant; excepto servitio quod ad regem pertinet, et ad heribannitores, vel his qui legationem ducunt.

18.

[Supra, col.

262, c. 3.] Ut ubicumque inveniuntur vicarii aliquid mali consentientes vel facientes, ipsos eicere et meliores ponere iubemus.

19.

[ C. 4.] Ut comites et vicarii eorum legem sciant, ut ante eos iniuste neminem quis iudicare possit, vel ipsam legem mutare.

20.

[ C. 2.] Ut quicumque in dona regia caballos

praesentaverit, in unumquemque suum nomen scriptum habeat.

21.

Ut qui oratorium consecratum habet, vel habere voluerit, per consilium episcopi de suis propriis rebus ibidem largiatur, ut propterea illi vici canonici non sint neglecti

22.

[ C. 1.] Ut nullus homo praesumat teloneum

in ullo loco accipere, nisi ubi antiquitus pontes constructi sunt, et ubi navigia praecurrunt, et antiqua videtur esse consuetudo.

[Col. 264, l. 39.] Similiter nec rodaticum neque pulveraticum ullus accipere praesumat; quia qui hoc facere temptaverit, bannum dominicum omnimodis componere debet.

CAPITULA MISSO CUIDAM DATA.

Capitula haec ex capp.

5 et 6, ad interrogationem missi cujusdam dominici data, ope Codicis regii Parisiensis inter Suppl. latina n. 75 recognovi.

Edita erant primum a Baluzio ex Codicibus Palatino bibliothecae Vaticanae et Sancti Vincentii Mettensis.

1.

Continebatur namque in primo capitulo, utrum ubi colonam servus cuiuslibet uxorem acceperit, infantes illorum pertinere deberent ad illam colonam, an ad illum.

Considera enim, si proprius servus tuus alterius propriam ancillam sibi sociaverit, aut alterius servus proprius tuam propriam ancillam uxorem acceperit, ad quem ex vobis eorum procreatio pertinere debeat, et taliter de istis fac, quia non est amplius nisi liber et servus.

2.

De secundo unde me interrogasti, si comes de notitia solidum unum accipere deberet, et scabinii sive cancellarius.

Lege Romanam legem, et sicut ibi inveneris, exinde facias.

Si autem ad Salicam pertinet legem, et ibi minime repereris quid exinde facere debeas, ad placitum nostrum generale exinde

interrogare facias.

3.

Continebatur quippe in tercio capitulo, de his qui per falsos testes libertatem consecuntur, quid ex his facere deberes interrogasti.

Nos vero ubique vobis praecepimus ut nequaquam cum falso testimonio ullus se potuisset liberare de servitio.

Et si secundum legis ordinem se liberare potuerit, liber permaneat.

Si vero cum falsis testibus, nequaquam illi consentias.

4.

In quarto namque capitulo declarabat de his qui prima, secunda, tertia vice manniti, ad vestram praesentiam venire nolunt.

Similiter de ipsis praecepimus, quid ex his facere deberet.

5.

In quinto autem capitulo referebatur de episcopis, abbatibus, vel ceteris nostris hominibus qui ad placitum vestrum venire contempserint.

Illos vero

per bannum nostrum ad placitum vestrum bannire faciatis.

Et qui tunc venire contempserint, eorum

nomina annotata ad placitum nostrum generale nobis repraesentes.

6.

In sexto autem capitulo scriptum erat de pontibus antiquis constitutis, vel de inlicitis theloneis.

Unde praecipimus, ut ubicumque antiqua consuetudo fuit theloneum accipiendi, theloneum legitimum accipiant.

Nam et hoc antea vobis ore proprio iniunximus, et nequaquam intellexistis.

7.

In septimo autem capitulo, ubi referebatur qualiter post querelas dominorum servi eorum cartas ostendant, et ipsi servi, a scabineis sententia accepta, eas veras esse comprobare debeant; nequaquam hoc volumus quod servus suam cartam propriam probare debeat; sed dominus qui ipsum servum quaerit, ipse, si poterit, ipsam cartam falsam

depraehendat.

8.

In octavo capitulo referebatur de servis qui Francas feminas accipiunt, et postea illorum domini eis cartas faciunt eo tenore, ut si aliqua procreatio filiorum aut filiarum ex ipsis orta fuerit, liberi permaneant; et nesciunt, sicut scripsisti, utrum habere debeant, an non.

Deinde volumus, ut si ille homo servo aut ancillae cartam in sua praesentia fecerit, et ille vel illa qui cartam libertatis habere debet praesentes fuerint, ipsa carta stabilis permaneat.

Sed qui post discessum domini sui ortus fuerit, in servitio permaneat.

Et illae cartae quae a quibusdam dominis his factae fuerint qui necdum nati esse noscuntur, sed post eorum discessum nati fuerint, nullum optineant

effectum, nec per easdem cartas liberi esse valeant.

CAPITULA A MISSIS DOMINICIS EDITA.

Capitulare a Baluzio editum ex veteri Codice ms. Sancti Vincentii Mettensis, ope Codicis 1 bibl. regiae Parisiensis inter Suppl. latina n. 75 recognovi.

1.

In primis de banno domni imperatoris et regis, quem per semetipsum consuetus est bannire, id est, de mundoburde aecclesiarum, viduarum, orfanorum, et de minus potentum personarum, atque de raptu, et de exercitali placito instituto, ut hi qui ista irrumperint, bannum dominicum omnimodis componant.

2.

De decimis et nonis, atque iustitia aecclesiarum Dei, ut studeatis dare et facere sicut lex est.

3.

Qui beneficium domni imperatoris et aecclesiarum Dei habet, nihil exinde ducat in suam hereditatem, ut ipsum beneficium destruatur.

4.

Nullus homo alterius clericum aut nominem recipiat in sua potestate.

5.

Ut nullus latronem habeat in sua potestate, nec

celet.

6.

Ut nullus se praesumat periurare, aut falsum testimonium dicere.

7.

Ut nullus contra rectum iudicium audeat indicare quicquam.

8.

Ut nullus praesumat nocere eum qui rectum imperatoris dixerit.

9.

Ut nullus praesumat alium sine lege opprimere, vel aliquid mali agere.

10.

Nullus homo praesumat aliter vendere, aut emere, vel mensurare, nisi sicut domnus imperator mandatum habet.

11.

Ut diem dominicum cum omni diligentia custodiatis, sicut lex est, vel sicut domnus imperator mandatum habet.

12.

Nullus fidelitatem quam promissam habet domno imperatori infrangat; aut qui infractam habet, non consentiat.

13.

Nec non etiam de istis causis paganicis quod aliqui observant, ut nullus faciat, nec consentiat facientem .

CAPITULARE AD SALZ * .

Textum hujus capitularis ex 1 Codice bibl.

Vaticanae inter Palatinos n. 289 signato, saec.

IX, cujus in fol. primo legitur, collato 2 Codice bibl. regiae Paris. inter Suppl. latina n. 75, restitui.

Et in Codice quidem Palatino nullam inscriptionem praefert, cum in Parisiensi In quarto anno ad Salz legatur.

Eadem habebantur in Codice unde Sirmondus Tomo II Concil.

Galliae, , legem hanc primus publici juris fecit, ideoque et ipse et Baluzius eam anno 804 assignandam duxerunt.

Monendum tamen restat, Carolum non eo anno, sed praecedenti, 803, in palatio Salz in Franconia commoratum fuisse; eoque hoc capitulare aestati anni 803 ascribendum, aut annum ejus plane in incerto relinquendum esse.

Subjicimus, quae in Codicibus istis proxime sequuntur, ex codice Palatino capitulare metropolitani cujusdam fortasse in synodo quadam promulgatum, ad fidem vero Codicis Parisiensis capitula data presbyteris, a Sirmondo et Baluzio ope Codicum Remensis et Vaticani quondam vulgata.

1.

Ut ecclesias Dei bene constructae et restauratae fiant, et episcopi unusquisque infra suam parrochiam exinde bonam habeat providentiam, tam

de officio et luminaria, quamque et de reliqua restauratione.

2.

De decimis ubi antiquitus fuerunt ecclesiae

baptismales, et devotio facta fuit, iuxta quod episcopus ipsius parrochiae ordinaverit, omniamodis fiant donatae.

Et si per donationes regum, aut caeterorum Deum timentium bonorum hominum, ad episcopia seu monasteria aliquas res delegatus sunt, et ex ipsis rebus antiquitus ad ipsas ecclesias priores

decimas datas fuerunt, ipsa antiqua donatio vel devotio firma et stabilis omnino permaneat, et ipsas res ubi delegatas esse videntur permaneant.

Tamen, ut supra diximus, decimas de ipsis rebus qui eas possidere videtur persolvat.

3.

Quicumque voluerit in sua proprietate ecclesiam aedificare, una cum consensu et voluntate episcopi, in cuius parrochia fuerit, licentiam habeat.

Verumtamen omnino praevidendum est, ut alias ecclesias antiquiores propter hanc occasionem nullatenus earum iustitiam aut decimam perdant, sed semper ad antiquiores ecclesias persolvantur.

4.

Unusquisque episcopus in sua parrochia secundum canonicam institutionem presbyteros ordinare faciat.

5.

Ut nullus in monasterio puellarum vel ancillarum Dei intrare praesumat; nec presbiter, nec diaconus, nec subdiaconus, vel clericus, aut laicus, nisi

tantummodo presbyter missa celebrandum tempore oportuno ingradiatur, salva necessitate monasterii secundum canonicam institutionem, et iuxta quod episcopus ipsius parrochiae ibidem ordinaverit.

Presbyter autem missa celebrata statim exeat.

6.

Quicumque filiam suam, aut neptam, vel parentam Deo omnipotenti offerre voluerit, licentiam habeat.

Si non autem, domui infantes suos nutriat, et non aliam infra monasterio mittere nutriendi gratia presumat, nisi qui de firmiter in ipso loco in Dei servitio perseverare voluerit, vel secundum instituta sanctorum patrum seu canonicam auctoritatem.

7.

Omnino prohibemus, ut nullus masculum filium, aut nepotem, vel parentum suum, in monasterio puellarum aut nutriendum commendare praesumat, nec quisquam illum suscipere audeat.

8.

Ut nullus ex clericali ordine, sacerdotes videlicet,

aut alii clerici, neque laicus, brunias aut alii arma infra monasterio puellarum commendare praesumat, ne quisquam recipere audeat, excepto si in aelimosyna datum fuerit.

CAPITULARE METROPOLITANI CUIUSDAM IN SYNODO PROPOSITUM.

ITEM ALIA.

Cap. 1. Deo gratias agere, quod Deus nos sanos congregavit in unum.

2.

Ut fiat oratio pro domno imperatore et filiis eius et cuncto populo christiano.

3.

Si aliquis ex vobis aliquam causam habet nobis dicendam, quam ipse per se non potuit emendare.

4.

Ut unusquisque episcopus ammoneat presbiteros

et clericos in sua parrochia, ut secundum canones agant et vivant.

5.

Ut episcopi et abbates qui monachos habent, illos regant et doceant secundum regulam sancti Benedicti.

6.

' fl

Ut orent pro me peccatore, sicut eorum est voluntas.

CAPITULA DATA PRESBYTERIS.

Ammonere vos cupio, fratres et filioli mei, ut ista pauca capitula, quae hinc scripta sunt, intentius audiatis.

1.

Imprimis, ut sacerdos Dei de divina Scriptura doctus sit, et fidem Trinitatis recte credat, et alios doceat, et suum officium bene possit implere.

2.

Ut totum psalterium memoriter teneat.

3.

Ut signaculum et baptisterium memoriter teneat.

4.

Ut de canonibus doctus sit, et suum penitentiale bene sciat.

5.

Ut cantum et compotum sciat.

6.

Ut nullus sacerdos feminas secum habitare permittat, excepto matrem, sororem, vel amitam.

7.

Ut presbyteri in tabernis bibere non praesumant.

8.

Ut nullus avariciam sectetur; non sit superbus, non ebriosus, non vinolentus, nec somnolentus.

9.

Ut nullus praesumatur in cena Domini ieiunium solvere.

10.

Ut nullus baptizare praesumat, nisi in pascha et pentecosten, excepto infirmo.

11.

Ut nullus presbyter, nec diaconus, nec clericus,

chrisma alicui dare praesumat pro aliqua necessitate.

Qui si hoc fecerit, degradetur.

12.

Ut nullus presbyter ad synodum contempnat

venire.

Quod si aliter facere praesumpserit, coactus veniat, et secundum canones iudicetur

CAPITULA LEGI BAIOARIORUM ADDITA * .

In ordinanda Bajoaria anno 788 penitus subacta Carolus ter majus temporis spatium consumpsit, annis scilicet 788, 792 et 793, atque 803.

Quorum cuinam capitula ad legem Bajoariorum addita assignanda sint, haud facile dixeris; et M. Welserus anno 788, Cointius an.

792, Baluzius vero annis 788 et 806 attribuit, ea post imperii divisionem anno 806 repetita ratus.

Ambigentibus vero nobis, imperatoris vocabulum litem dirimere visum est, in Codicibus recentioribus quidem omissum, ut in antiquissimis omnibus, unde illi descripti sunt, propositum.

Ad manus autem fuerunt: 1 C. bibl. regiae Parisiensis n. 4417 in-fol. saec. IX vel X, 2 C. bibl. palat. Vindobonensis in catalogo Juris civilis n. 64 signatus m. saec. XII, in quo, ut in anteriori et subsequenti, post leges Bajoariorum habetur.

Til. Editio Joannis Tilii absque loco et anno in 16º.

Praeterea vir cl.

Foringer de Codicibus in bibliotheca regia Monacensi asservatis ad nos retulit eorumque lectiones benignissime enotavit.

Sunt autem hi quatuor: 3 C. olim Tegernseensis Cimel.

IV. 3 d. saeculi IX, vel X, in-8º legum Bajoariorum et Alamannorum; 4 C. olim ecclesiae cathedralis Augustanae n. 153, saec.

X, in-4º, collectionem canonum poenitentialium, leges Alamannorum et Ansegisum continens, in quo ut in Tegernseensi legi Alamannorum submittitur; 5 C. Olim Chiemensis, postea D. Lipperti, jam Cimel.

IV. 3 c. saec. XII, in-8º maj.

, ubi legem Bajoariorum et decretum Tassilonis excipit.

Liber hic, ut cl.

Foringer observat, ex Cod.

Tegernseensi, adhibito fortasse alio quodam, profluus, fons est Codicis sexti.

6 olim civitatis Augustanae m. saec. XII, in-8º, leges Bajoariorum continentis.

Ex quo H. Canisius, Welseri apographum nactus, post Chronicon Victoris Tununnensis, Ingolstadii, an.

1600, in-4º, et Welserus, in libro V Rerum Boicarum, Augustae Vind.

, an.

1602, Editiones suas paraverunt.

Capitula quae ad legem Baioariorum domnus Carolus serenissimus imperator addere iussit, ut bannum ipsius quislibet inrumperit componere debeat.

1.

Ut aecclesia, viduae, orfani, vel minus potentes pacem rectam habeant.

Et ubicunque fuerit infractum, sexaginta solidis componatur.

2.

Ut raptum vel vis per collecta hominum et incendia infra patria nemo facere praesumat.

Et qui hoc commiserit, sexaginta solidos in bannum nostrum componat.

3.

Similiter et qui iussionem regiam in hoste bannitus inrumperit.

Haec octo capitula in assiduitate; reliqua autem reservata sunt regibus, ut ipsi potestatem habeant

nominativae demandare unde exire debent.

4.

De denarialibus, ut si quis eos occiderit regi componatur.

5.

Similiter de his qui per cartam in ecclesia iuxta altare dimissi sunt liberi, cum quadraginta solidis regi conponantur.

6.

Hii vero qui per cartam ingenuitatis dimissi sunt liberi, ubi nullum patrocinium et defensionem non elegerint, similiter regi conponantur quadraginta solidis.

7.

Ut clericum nemo recipere audeat sine consensu episcopi sui.

Et si eum aliquis acceptum habet, quando licentia ipsius episcopi fuerit, aliter non faciat; nisi eum eius praesentiae perscrutandum si dignus fuerit, deducatur.

CAPITULARE BAJOARICUM * .

Carolus a palatio Saltz digressus mense Augusto in Bajoariam venit ibique exercitus e Pannonia reditum praestolaturus per tres menses resedit.

Quo tempore in metropoli ejus provinciae Ratisbona praecipue commoratus esse videtur, quanquam et mense Octobri Saltzburgensis urbis situsque ejus miranda inspexerit.

Tunc etiam capitula de partibus Bajoariae condita fuisse videri possunt.

Baluzius, nescio qua ratione

ductus, ea anno 806 ascripsit.

Editio nostra Codici unico 1 quem in bibliotheca Caesarea Vindobonensi in catalogo juris canonici, numero 128 signatum, evolvi, membr. in-8º majore saeculi IX innititur; paucis tamen vocibus ex Benedicto suppletis.

Baluzii editio aut ex eodem fonte, aut ex Benedicti libro secundo fluxit.

Primus omnium iubendum est, [ut habeant] aecclesiae earum iustitias, tam in vita illorum qui habitant in ipsis aecclesias, quamque in pecuniis et substantiis eorum.

2.

Ut omnes episcopi potestative secundum regulam canonicam doceant, et regant eorum ministeria, tam in monasteriis virorum quamque et puellarum, vel in forensis presbiteris, seu reliquo populo Dei.

3.

Ut viduae, orfani et minus potentes sub Dei defensione et nostro mundeburdo pacem habeant, et eorum iustitia [adquirant].

4.

Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possint.

5.

Ut latrones, vel homicidae, seu adulteri, vel ncestuosi,

sub magna districtione [et correctione] sint correpti secundum eoa Baiuvariorum vel lege.

6.

De rebus propresis, ut ante missos, comites seu iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam.

Et ut in antea nullus praesumat rebus alterius proprindere; nisi magis suam causam quaerat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiat quod iustum est.

7.

Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentia nostra venient.

Aliter vero non se praesumat in praesentia nostra venire pro alterius iustitiam dilatandam.

8.

Quod non amplius de illis iustitiis missi nostri ad praesens modo faciunt, nisi de temporibus Tassilonis seu Liutpergae, excepto illis qui ad fidem avi et genitoris nostre vel ad nos venerunt.

9.

Ut marca nostra, secundum quod ordinatum vel

scaritum habemus, custodiant una cum missis nostris.

CAPITULARE DE LATRONIBUS * .

Constitutionem hanc hucusque ineditam exscripsi ex Cod. regio Parisiensi 4404 membr.

, in folio, saec.

IX, cujus ultima in pagina legitur.

Data est ante annum 805, teste cap. 21 capitularis ejus anni, ubi de ea sermonem fieri patet.

Capitulare qualiter missi nostri de latronibus agere debent.

1.

Ut ubicumque eos repererint diligenter inquirant, et cum discreptione examinant, ut nec hic superfluum faciant ubi ita non oportet, nec praetermittant quod facere debent.

2.

Si latro de liberis personis fuerit hortus, postquam reprobatus fuerit inventus secundum antiquam consuetudinem iudicetur.

Si vero dictus fuerit latro et non fuerit compraehensus, qui eum conprobare voluerit secundum legem adprobare faciat; et si quislibet per aliquam iram aliquem dixerit latronem, si hoc conprobare non potuerit, non credatur eis; et si ipse qui famosus est hoc iurare potuerit aut ad iudicium exire, qualecumque melius videtur, et plena

fuerit discussio de illo facta, sine disciplina nihil patiatur,

inter dumtaxat si hoc facere voluerit quae diximus.

3.

Si per sacramentum qui se exsedoniare voluerit et fuerit aliquis qui contra eum contendere vellit, retrahat alius manum de super altare antequam iuratores sui iurent, et exeant in campum cum fustibus: et si latro victus fuerit, componat omnia undecumque reprobatus factus fuerit, nisi forte eveniat ut dignus sit morte.

Et si alius victus fuerit qui contra eum innocentem surrexerit, sciat se mendatium dixisset, et quicquid iudicaverint hoc susteneat.

4.

De liberis hominibus et ecclesiasticis aut fiscaliniis ubicumque reprobi inventus fuerit, secundum legem deiudicetur, et antequam per bonorum hominum liberorum testimonium bonam famam habentium

reprobentur.

CAPITULA ECCLESIASTICA * .

Duo haec capitula in Codice bibl. regiae Monacensis olim Augustano a viro cl.

Foringer exscripta mecumque communicata, anno huic assignanda censui, quod anni superioris mandatum de oratione dominica et symbolo fidei discendis in eis renovetur.

In Codice Ansegisi, intra indicem et textum libri tertii, manu antiqua leguntur inserta.

1.

Episcopus in cuius parochia aliquis consistens aliquid iniuste fecerit, semel et bis, et tercio si necesse, vocabit illum sua admonitione per suum nuntium

canonice ad emendationem sive compositionem et ad penitentiam, ut Deo et ecclesiae quam lesit satisfaciat.

Si autem despexerit atque contempserit eius

admonitionem et saluberrimam invitacionem, feriat illum pastorali virga, hoc est sententia excommunicationis, et a communione sanctae ecclesiae omniumque christianorum sit separatus usque ad congruam satisfactionem et dignam emendationem.

Quam excommunicationem debet isdem episcopus seniori illius notam facere, et omnibus coepiscopis, ne eum recipiant usque ad dignam satisfactionem.

2.

Symbolum et orationem dominicam vel signaculum

omnes discere constringantur.

Et si quis ea nunc non teneat, aut vapulet, aut ieiunet de omni potu excepto aqua, usque dum haec pleniter valeat.

Et qui ista consentire noluerit, ad nostram praesentiam dirigatur.

Feminae vero aut flagellis aut ieiuniis constringantur.

Quod missi nostri cum episcopis praevideant ut ita perficiatur; et comites similiter adiuvant episcopis, si gratiam nostram velint habere, ad hoc constringere populum ut ista discant.

CAPITULARE AQUISGRANENSE * .

Ineditum hucusque ex Cod. bibl. reg. Paris. n. 4995, saec.

IX, fol.

33 et 34 exscripsi, assignavique anno 805, quo et Carolus rex, imperatoris aequivocus, a patre cum exercitu in Bohemiam missus est, et ex capitulari proxime sequente fames valida exstitit.

Capitula igitur haec missis reliquisque qui Carolum regem sequi non jussi fuerant proceribus, quae generaliter nota facerent, commissa sunt.

Item alia capitula domni imperatoris.

Capitula quae volumus, ut episcopi abbates et comites qui modo ad casam redeunt, per singula loca eorum nota faciant et observare studeant, tam infra eorum parrochias et missaticos, seu ministeria eorum convicinantium, qui in exercitu simul cum equivoco nostro perrexerunt.

1.

Ut indigentibus adiuvare studeant de annona, ita ut famis periculum non pereant.

2.

Ut medio mense Agusto cum excarritis hominibus ad nos esse debeant, si antea iussio nostra ad eos non pervenerit pro aliqua necessitate.

3.

Ut omnes praeparati sint ad Dei servitium, et ad nostram utilitatem, quando quidem missus aut epistola nostra venerit, ut statim nobiscum venire

faciatis.

4.

Si alicui de illis hominibus qui in exercitu exire valeant, una cum dilecto filio nostro Karolo esse videntur, aliquis ad casam male fecerit, aut in uxore aut in domo, aut in aliis quibuslibet causis, ut ipsi malefactores comprehensi, et in cippo et in carcere faciant missi, et sub custodia salvi usque dum ad casam remeaverint contra quos illa mala fuerit perpetrata.

5.

De latronibus et malefactoribus habeant providentiam quantum melius possunt, una cum missis illorum qui in exercitu sunt.

6.

Ut per civitates monasteria virorum et puellarum commonere faciant, ut omnes pie et caste Dei servitio certent vivere, et eorum pauperes et familias iuxta possibilitatem nutrire faciant.

CAPITULARE DUPLEX IN THEODONIS VILLA PROMULGATUM * .

Magni momenti edictum in conventu ad Theodonis villam, ubi imperator mensibus Novembri et Decembri anni 805 et Januario ac Februario sequentibus morabatur, promulgatum, primum ab Amerpachio ex Codice Tegernseensi, deinde a Sirmondo et Baluzio vulgatum est.

Quorum quidem neutri tanta quanta nobis subsidia ad manus fuerunt; scilicet praeter Codices quibus capitularia Langobardica exhibentur, sancti Pauli, Chisianum, Cavensem, Ambrosianum, Florentinum, Londinensem, Vindobonensem, Veronensem, et editiones Muratorii et Baluzii: 1. C. bibl. regiae Paris.

, n. 4629, saec.

IX. 1 b. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Gudianus, saec.

IX. 2. C. bibl. reg. Paris. inter Suppl.

Lat., n. 303 signatus, saec.

IX. 2. b. C. bibl. ejusdem n. 4628 A, qui ex superiore descriptus esse videtur, saec.

X. 3. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Augustaeus, saec.

IX. 4. C. bibl. regiae Parisiensis, n. 4995, saec.

IX. 4. b. C. bibl. reg. Monacensis, olim Tegernseensis, saec.

X. 5. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgensis saec.

X. 6. C. bibl. ducalis Gothanae, saec.

XI. 7. C. bibl. regiae Parisiensis inter Supplementa Latina, n. 75, insignis, saec.

X, quocum Codices sancti Vincentii Mettensis, Vaticanus et Navarricus a Sirmondo et Baluzio adhibiti consentiunt.

Caeterum Baluzius et Codd.

Corbionensi et Parisiensi (nostro 2) usus est.

In fine excerptum hujus capitularis duplex, alterum Jesse episcopo Ambianensi, misso dominico, datum atque primum a Baluzio ex Codice Paris.

4626, saec.

X vulgatum, nuncque denuo auctoritate ejusdem Codicis recognitum, alterum alii cuidam misso datum necdum vulgatum ex Codice bibl. reg. Paris. 4628, membr.

, saec.

IX, vel X, subjicimus.

Quae vero Baluzius pro altera secundae partis Editione sistit, non alia est quam lectio Codicis 7 et Mettensis.

AD TEOTONEM VILLAM FUIT DATUM IN ANNO 5 IMPERII ANTE NATALE DOMINI.

CAPITULA INFRA AECCLESIAM.

1.

De lectionibus.

2.

De cantu.

3.

De scribis.

4.

De notariis.

5.

De diversis disciplinis .

6.

De compoto.

7.

De medicinali arte.

8.

De aecclesiis sine honore manentibus, absque offitiis et luminariis; et de his qui decimas sumunt, et de aeclesiis non curant; et de altaribus, ut non superflua sint in aecclesiis.

Baluzius ita habet.

1.

Ut lectiones in ecclesia distincte legantur.

2.

Ut cantus discatur, et secundum ordinem et morem Romanae ecclesiae fiat: et ut cantores de Mettis revertantur.

3.

De scribis ut vitiose non scribant.

Ut unusquisque episcopus et abba et singuli comites suum notarium habeant.

4.

De cacteris disciplinis ecclesiae, ut secundum canones vel regulam fiant.

5.

De compoto, ut veraciter discant omnes.

De medicinali arte ut infantes hanc discere mittantur.

6.

De ecclesiis sine honore manentibus, absque officiis et luminariis, et de his qui decimas quidem adsumunt et de ecclesiis non curant, ut omnimodis emendetur.

Et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis.

7.

De nuper venientibus ad monasterium, ut primo discant regulam antequam foras mittantur

ad ministeria, et quod non vadant ad iudicia secularia.

8.

De iis qui seculum relinquunt propter servitium dominicum impediendum, et tunc neutrum faciunt: ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regularem constitutionem vivere debeant, aut servitium dominicum faciant.

9.

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

10.

De derelinquentibus seculum; unum e duobus elegant, ut pleniter secundum canonicam, aut secundum regularem institutionem vivere debeant.

11.

De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tundantur vel velentur nisi secundum mensuram, et ubi satis fiat, et villae non sint desolatae.

12.

De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant, sed tantos congreget quantis consilium dare potest.

13.

De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendentur et pulsent secundum regulam.

14.

Ut infantulae aetatis puaellae non velentur, antequam illi elegere sciant quid velint, salva canonica auctoritate.

15.

Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasteria, nec archidiaconi sint laici

16.

De incestuosis, ut canonicae examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

COMMUNITER AECCLESIAE ET POPULI.

1.

De pace.

Ut omnes qui per aliqua scelera ei rebelles sunt, constringantur.

2.

De iustitis aecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, et pupillorum, ut in publicis iudiciis non dispiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.

3.

De iustitiis regalibus, ut pleniter fiant inquisitae.

4.

De hoc si evenerit fames, clades, pestilentia, inaequalitas aeris, vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum nostrum, sed statim depraecetur Dei misericordiam.

Et in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et suam annonam non nimis care vendat.

Et ne foris imperium nostrum vendatur aliquid alimoniae.

5.

De armis infra patria non portandis, id est,

scutis et lanceis et loricis.

Et si faidosus sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit ut pacati sint; et distringantur ad pacem, etiamsi noluerint.

Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam.

Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum quam periuravit perdat, et insuper bannum dominicum solvat.

[Et ut servi lanceas non portent, et qui inventus fuerit post bannum, hasta frangatur in dorso eius.

]

6.

* De armatura in exercitu, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus, ita servetur.

Et insuper omnis homo de duodecim mansus bruneam habeat.

Qui vero bruniam habens et eam secum non tullerit, omne benefitium cum brunia pariter perdat.

7.

De negotiatoribus qui partibus Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procederae cum suis negotiis debeant, id est partibus Saxoniae usque ad Bardaenowic , ubi praevideat Hredi; et ad Schelza , ubi Madalgaudus praevideat; et ad Magadoburg praevideat Aito, Et ad Espesfurt praevideat Madalgaudus et ad Halazstat, praevideat item Madalgaudus.

Ad Foracheim , et ad Breemberga, et ad Ragenisburg praevideat Audulfus, et ad Lauriacum Warnarius.

Et ut arma et brunias non ducant ad venundandum.

Quod si inventi fuerint portantes, ut omnis substantia eorum auferatur ab eis, dimidia quidem pars partibus palatii, alia vero medietas inter missum et inventorem dividatur.

8.

De clamatoribus vel causedicis qui nec iuditium scabinorum adquiescere nec blasfemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodia recludantur donec unum e duobus fatiant.

Et si ad palatium pro hac re postea reclamaverint, et litteras detullerint, non quidem eis credatur, nec tamen in carcere ponantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discutiantur sicut dignum est.

9.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum

fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniore ad nostram utilitatem et sui senioris; eccepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur.

Et infantis qui antea non potuerunt propter iuvenalem aetatem iurare, modo fidelitatem nobis repromittant

10.

De conspirationibus vero quicumque facere praesumserit, et sacramento quamcumquae conspirationem firmaverint, ut triplici ratione iudicentur.

Primo, ut ubicumque aliquid malum per hoc perpetratum fuit, auctores facti interfitientur; adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant.

Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi vicissim detundant.

Si vero per

dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malum non fecisse, aut si facere non potuerint, suam legem conponant; si vero servi sunt, flagellentur.

Et ut de caetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio fiat, nec per sacramentum nec sine sacramento.

11.

De periuriis, ut caveantur, et non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur.

Et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur.

Et non solum accusatorem liceat testes eligere, absente suo causatore.

Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur.

Et ille qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et

probet, quare illum recipere nolet.

Et de ipso pago, non de altero, testes elegantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda.

Et si quis convinctus fuerit periurii, manum perdat, aut redimat.

12.

De advocatis, id est, ut pravi advocati, vicedomini, vicarii, et centenarii tollantur, et tales eligantur quales et sciant et velint iuste causas discernere et terminare.

Et si comes pravus inventus fuerit nobis nuntietur.

13.

De teloneis placet nobis, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam et de navigiis seu mercatis.

Nova vero seu iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu et his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, ut non exigantur.

Similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam ducunt, aut ad palatium, aut in exercitum.

Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad proximum placitum nostrum quod cum ipsis missis habituri sumus, interrogetur.

14.

De fugitivis clericis sive laicis, vel etiam feminis, sicut iam in alio capitulare praecepimus * , ita servetur.

15.

De liberis hominibus qui ad servitium Dei se tradere volent, ut prius hoc non fatiant quam a nobis licentiam postulent.

Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis, quam exercitu seu alia funccione regali fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupescunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus

16.

De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant.

Ideo haec et supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exhereditati, et regale obsequium

minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores effitiantur.

Et ut saepius non fiant manniti ad placita, nisi sicut in alio capitulare praecepimus * , ita servetur.

17.

De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur: salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.

18.

De falsis monetis, quia in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut nullo alio loco moneta sit, nisi in palatio nostro, nisi forte iterum a nobis aliter fuerit ordinatum.

Illi tamen denarii qui modo monetati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur.

19.

De heribanno volumus, ut missi nostri hoc anno fideliter exactare debeant absque ullius personae gratia, blanditiae, seu terrore, secundum iussionem nostram; id est, ut de homine habente libras sex in auro, in argento, bruneis, aeramento, pannis

integris, caballis, boves, vaccis, vel alio peculio, et uxores vel infantes non fiant dispoliati pro hac re de eorum vestimentis, accipiant legittimum heribannum, id est libras tres.

Qui vero non habuerint amplius in suprascripto praecio valente nisi libras tres, solidi triginta ab eo exigantur, id est, libra et dimidia.

Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, solidi decem.

Si vero una habuerit, solidi quinque, ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et nostram utilitatem.

Et nostri missi caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium subtrahant nostram iustitiam, alteri tradendo aut commendando.

20.

Census regalis undecumque legittime exiebat, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona

hominis, sive de rebus.

21.

De latronibus, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus, ita maneat.

22.

De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminis liberis quae homines similiter fiscalinos regios accipiunt, ut non de hereditate parentum vel de qua causa sua quaerenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in ac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur .

Codex 5 ita pergit:

23.

Volumus, et ita missis nostris mandare precepimus, ut in aeclesiis libri canonici veraces habeantur,

sicut iam in alio capitulare * sepius mandavimus.

24.

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter discant.

Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est * .

Praecipimus autem missis nostris, ut ea quae a multis iam annis per capitularios nostros in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudine habere, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino innovare ad servitium Dei et ad utilitatem nostram, vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum Domino donante prevalent, ad perfectum usque perducant; et nobis omnino annuntient, quis inde certamen

bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis gratum habeat.

Qui autem neglegens inde fuerit, talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor percipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius.

Excarpsu capituli domno imperatoris Karoli, quem Iesse episcopus ex ordinatione ipsius augusti secum detulit ad omnibus hominibus notum faciendum.

Cap. 1. De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant. ad alia negotia mittantur.

2.

Ut laici non sint praepositi monachorum in monasterio, ne archidiaconi sint laici.

3.

De iustitiis aecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, pupillorum, ut in publicis iudiciis non dispiciantur audientes, sed diligenter audiantur.

4.

De iustitiis domni imperatoris, ut pleniter fiant inquisitae.

5.

De hoc si evenerit fames, clades, pestilentia, inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, ut non expectetur aedictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia.

Et in praesenti anno de famis inopia, ut suos adiuvet prout potest, et suam

annonam non nimis care vendat.

Et ne foras imperium vendatur aliquid alimonia.

6.

De armis infra patria non portandis, id est, scutis, et lanceis, et loricis.

Et si faidosus sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit ut pagati sint, et distringantur ad pacem, etiamsi noluerint.

Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam.

Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum, et manum quam periuravit perdat, et insuper bannum dominicum.

7.

De armatura in exercitu, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus ita servetur.

Et insuper omnis homo duodecim mansis bruniam habeat.

Qui vero bruniam habens, et eam secum non tulerit, omnem beneficium cum brunia pariter perdat.

8.

De clamatoribus vel causedicis qui iudicium scabinitiorum adquiescere, blasphemare volunt, antiqua

consuetudo servetur, id est, ut in custodia recludantur donec unum ae duobus faciant.

Et si ad palatium pro hac re postea reclamaverint, et litteris detulerint, nunquam eis credatur, nec tamen in carcere ponatur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discutiantur sicut dignum est.

9.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas permittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniore ad nostram utilitatem et sui senioris.

Excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debetur.

10.

De conspirationibus vero, quicunque facere praesumpserint, et sacramento quacunque conspiratione firmaverint, ut triplici ratione iudicentur.

Primo, ubicunque aliquod malum perpetratum fuit, auctores facti interficiantur.

Auditores vero eorum singuli alteri ab altero flagellantur, et nares sibi invicem

praecidant.

Ubi vero nichil malum perpetratum est, similiter inter se flagellantur, et pilos sibi vicissim detundant.

Si vero per dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malo non fecisse; aut si facere non potuerint, suam legem componant.

Si vero servi sunt, flagellantur.

Et ut de caetero in imperio nostro nulla huiusmodi conspiratio fiat, nec per sacramentum, nec sine sacramento.

11.

De periuriis, ut caveantur, et non ammittantur testes ad iuramentum antequam discutiant.

Et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur.

Et non solum accusatore licet testes eligere, absente suo accusatore.

Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur.

Et ille qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probat quare illum recipere nollet.

Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda.

Et si quis convictus

fuerit periurii, manum perdat aut redimat.

12.

De advocatis, id est, ut pravi advocati, vicedomini, vicarii, et centenarii tollantur, et tales eligantur quales sciant et vel iuste causas discernere et determinare.

Et si comes pravus inventus fuerit, nobis nuntietur.

13.

De oppressione pauperum liberorum omnium, ut non faciant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam obpressi, ita ut peracti res eorum vendant aut tradant.

Ideo haec supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam faciant, et hereditati, et regale obsequium

minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendaces vel latrones seu malefactores efficiantur.

Et ut saepius non fiant manniti; nisi sicut in alio capitulare praecipimus, ita servetur.

14.

Census regalis undecunque legitime exiebant, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona hominis, sive de rebus.

15.

De latronibus, sicut iam antea in alio capitulare commendavimus, ita maneat.

16.

De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminas liberas qui homines fiscalinos regios accipiunt, ut de hereditate, vel de causa sua quaerenda, nec de testimonio pro haec re abiciantur, sed talis etiam nobis in hac causa servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatum esse cognovimus.

Excerptum capitularis misso cuidam dominico datum.

Cap. 1. de iustitiis regalibus, ut pleniter fiant inquesitas.

2.

De hoc si evenit fames, clades aut inaequalitas aeris, vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia.

Et in praesente annum de famis inopia, ut unusquisque adiuvet prout potest, et suam

anonam non nimis caro vindat.

Et ne foris imperium nostrum vendatur alimonia.

3.

De armis infra patriam non portentur, id est scutis et lanceis et luricas.

Si faidosus qui sis, discuciatur tunc quis e duobus quis contrarius sit ut pacati fiant, et distringatur ad pacem etiamsi noluerint.

Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesenciam.

Et si alicuius potest pacificationem alteram occidit conponat illum, et manum quam periuret perdat, et insuper bannum dominicum solvat.

4.

De armatura in exercitu sicut antea in alico capitulare commendavimus ita servetur.

Et insuper omnis homo de duodecim mansis brunicam habeat Qui vero brunicam habens et secum non tulerit, omnis beneficium L. cum brunia perdet.

5.

De clamatoribus vel causedicis qui iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt,

antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodia recludatur nec unum e duobus fiant.

Et si ad palatium pro hac re reclamaverit, et litteris detullerit, numquid est eis credatur, nec tamen eum in carcere ponatur, sed cum custodia et ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discuciantur ut dignum est.

6.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad nostram utilitatem et sui senioris, excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debet; et infantes qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fideliter repromittant.

7.

De periuriis ut caveantur, et non admittantur testes ad juramentum antequam discutiant.

Et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur.

Et non solum accusatore licet testes eligere, absente suo accusatore.

Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur.

Et ille qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probat quare illum recipere nollet.

Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda.

Et si quis

convictus fuerit perjurii, manum perdat aut redimat.

8.

De liberis hominibus qui ad servitium Dei se tradere volent, ut prius hoc non fatiant quam a nobis licentiam postulent.

Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis, quam exercitu seu alia funccione regali fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupescunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus.

9.

De liberis hominibus qui uxores fiscalinas regias, et feminas liberas qui homines fiscalinos regios accipiunt, ut de hereditate, vel de causa sua quaerenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis honor in hac causa servetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatum esse cognovimus.

CAPITULA MISSORUM DOMINICORUM * .

Viri olim doctissimi Martene et Durand, tomo VII veterum Scriptorum et Monumentorum, pag. 12, ex Cod. ms. Andaginensis monasterii saec.

X, capitulare hoc per missos Caroli Magni promulgatum primi evulgaverunt.

Ascribendum erat annis imperii; cumque in capitulari superiore Theodonis villa, dato capite hucusque inedito 24, missis praecipiatur, ut ea quae imperator a multis jam annis per capitularios suos in toto regno mandaverit agere, discere, observare, vel in consuetudine habere, haec omnia nunc diligenter inquirant et innovare studeant, legatio Adalhardi abbatis Corbeiensis, Fulradi abbatis sancti Quintini, Unrochi et Hrocculfi, quorum uterque in breviario Caroli Magni occurrit, ad primos anni 806 menses referenda esse videtur.

Diligendo nobis in Domino illo comiti Hadalhardus, Fulradus, Unrocus seu Hrocculfus, missi domni imperatoris, in Domino salutem.

Non incognitum bonitati vestrae, qualiter domnus imperator in istis partibus iniunctam nobis habuit legationem suam, Radoni scilicet Fulrado et Unroco,

ut nos quantum valuissemus et Dei et suam voluntatem in ipsa legatione agere decertaremus.

Sed quia modo Rado ex parte infirmatus est, et hac vice in ipsa legatione secundum quod necesse est ire non potest, placuit domni imperatori ut Adalhardum et Hrocculfum in supradicta legatione adiungeret, qualiter omnes pariter secundum quod tum ratio permittit vel necessitas docet, sicut praedictum est ad Dei et suam voluntatem peragendam decertando laboremus.

Nos igitur in ipsa legatione positi, idcirco ad vos hanc direximus epistolam, ut vobis et ex parte domni imperatoris iuberemus et ex nostra parte exhortando precaremur, ut de omni re quantum ad ministerium vestrum pertinet, tam ex his quae ad Dei cultum, quamque ex his quae ad domini nostri

servitium seu ad christiani populi salvationem vel custodiam pertinent, totis viribus agere studeatis.

Praeceptum est enim nobis omnino et omnibus reliquis missis a domino nostro, ut medio Apreli ei veraciter renunciemus, quid in regno suo ex his quae ipse in istis annis per missos suos fieri iussit factum sit, vel quid dimissum sit; ut facientibus gratias condignas reddat, et non facientibus secundum quod ei placet increpationes meritas rependat.

Et quid plura vobis deinde dicere possumus?

Non vult omnino, nisi ut sic adimpletum ei nunciemus sicut iussit, et quid exinde dimissum sit, et per cuius negligentiam dimissum sit.

Nunc autem admonemus ut capitularia vestra relegatis, et quaeque vobis per verba commendata sunt recolatis, et tale exinde

certamen habere studeatis, pro quo et apud Deum mercedem et apud ipsum magnum Dominum nostrum condignam retributionem suscipiatis.

1.

Primo igitur inter cetera praecipimus et admonemus, ut tam vos ipsi quamque omnes iuniores seu pagenses vestri episcopo vestro hoc praesenti seu per missum suum mandanti per omnia, quantum ad suum ministerium pertinet, obedientes sitis, et nullam exinde negligentiam habeatis; deinde et de iustitiis domni imperatoris, secundum quod vobis vel scriptum vel verbis est dictum, tale certamen habeatis, sicut vos exinde debitores esse cognoscitis.

2.

Deinde ut iustitias ecclesiarum, viduarum, orianorum, et reliquorum omnium sine ullo malo ingenio et sine ullo iniusto pretio vel sine ulla dilatione aut non necessaria mora pleniter et inreprehensibiliter et iuste ac recte per omnia faciatis, sive ad vos ipsos sive ad iuniores vestros seu ad quemcumque hominem pertinet, ut exinde et apud Deum mercedem et apud dominum nostrum bonam recipiatis retributionem.

3.

Deinde ut quicumque vobis rebelles aut inobedientes fuerint et vobis nec secundum iustitiam auscultare voluerint, inbreviate illos quanticumque fuerint, et aut antea si necesse fuerit remandate, aut nobis ipsis cum insimul fuerimus dicite, ut exinde secundum quod dominus noster commendatum habet

faciamus.

4.

Deinde ut hoc certissime provideatis, si aliquid est de omni illo mandato sive secundum Deum, sive secundum saeculum, quod vobis domni nostri aut scribendo aut dicendo commendatum est dubitetis, ut celeriter missum vestrum bene intelligentem ad nostras personas mittatis, qualiter omnia et bene intelligatis et adiuvante Domino bene perficiatis.

5.

Deinde observate etiam valde, ne aut vos ipsi aut aliquis, quantum vos praevidere potestis, in vestro ministerio in hoc malo ingenio deprehensus fiat, ut dicatis: Tacete, tacete donec illi missi transeant, et postea faciamus nobis invicem iustitias!

et per illam occasionem ipsae iustitiae aut remaneant, aut

certe tarde fiant; sed magis certate, ut ante factae fiant quam nos veniamus ad vos.

6.

Nam si tale aliquod malum ingenium inter vos factum fuerit, aut si ipsae iustitiae quas sine nobis facere potestis, aut per negligentiam aut per malitiam tamdiu retractae fuerint donec nos veniamus, sciatis certissime quod grandem contra vos rationem habebimus

7.

Deinde ut istam epistolam et saepius legatis et bene salvam faciatis, ut ipsa inter nos et vos in testimonium sit, utrum sic factum habeatis sicut ibi scriptum est, aut non habeatis.

CAPITULA PRESBYTERORUM.

Prodierunt primo ex Codice Andaginensi saec.

X, in Martene et Durand Ampliss.

Coll., t. VII, post Adalhardi et reliquorum missorum capitula

CAPITULA.

1.

Sicut sancta synodus Nicaena interdicit, nullus umquam presbyter in domo sua habitare secum permittat mulierem extraneam, preter matrem et sororem adque amitam vel materteram, vel etiam secretum cubiculi vel cellario nullus presbyter aliquam

feminam adire permittat; quod si fecerit post haec, sciat se honore episcopatus deponi; quia haec frequenter secundum canonice institutionem prohibuimus, et pleniter a presbyteris observatum non fuit.

Ideoque praecipimus ut qui gradum honoris sui, retinere vult, omnimodis a familiaritate extranearum

mulierum se abstinere faciat, ut nulla occasio inimico pateat suggerendi peccatum, et famam malam a populo nullus eorum incurrat.

2.

Ut nullus presbyter, derelicta sua ecclesia, sanguinum seminare praesumat ad domum quamlibet ullius feminae vel Deo dicatam vel laicam, sed domum ecclesiae suae unusquisque suam oportunitatem agat, ut ibidem ad ecclesiam suam semper inveniatur expetenti aliqua ministeria eius causa.

3.

Sicut dudum interdiximus et santi canones prohibent, nullus presbyter arma portare audeat.

4.

Ut nullus presbyter tabernas ingredi audeat ad bibendum, nec se misceat in tali conventu saecularibus hominibus, ubi turpia verba audiat aut loquatur, aut contentiones ibi aliquas audiat aut intersit, sicut

saepe contingere solet.

5.

Ut nullus presbyter pro baptizandi causa et communionem tribuendi aliquod precium exactare faciat nec in minimum nec in maximum, quia gratis accepimus, gratis dare debemus; quia nec vendere debent donum et gratiam Dei, quod gratis datur.

Quod si fecerit et ad nostram notitiam pervenerit, sciat se post haec a gradu sui ordinis periclitari.

6.

Ut presbyteri vocati ad convivium a quolibet de fidelibus, contentiones inter se non habeant de ulla re, nisi caritatis et sobrietatis verba et Deo placabilia et continentiam honestam, ut decet sacerdotibus.

7.

Ut nullus presbyter basilicam suam petat, et nullus presbyter aliam ecclesiam accipere audeat

infra parochiam ad missam celebrandum, nisi illam ubi ordinatus est, absque licentiam et permissionem episcopi.

8.

Ut unusquisque presbyter omni hora, sive die sive nocte, ad officium suum explendum paratus sit, ut si fortuitu aliquis infirmus ad baptizandum venerit, pleniter possit implere officium suum; et ab ebrietate se caveat, ne propter ebrietatem non valeat adimplere officium suum, neque titubet in eo.

9.

Ut unusquisque secundum possibilitatem suam certare faciat de ornatu ecclesiae suae, scilicet in patena et calice, planetam et albam, missale, lectionarium, martyrologium, poenitentiale, psalterium, vel alios libros quot potuerit, crucem, capsam, velut

diximus iuxta possibilitatem suam.

10.

Ut qui de homicidio confessi fuerent iubeat eos presbyter abstinere 40 dies ab ecclesia et communione, antequam ab episcopo reconcilientur, aut episcopus eos presbyteris reconciliare iusserit.

11.

Ut omnis presbyter curam et sollicitudinem agat, ne aliquis in infirmitate positus ad extremum veniens sine viaticum permittat de hoc saeculo exire eos ad quos accedere potuerit; quod si exinde negligens fuerit, periculum sui honoris subiacebit.

12.

Ut unusquisque presbyter ad suam ecclesiam admonitionem aliquam et exhortationem ad populum faciat, ut unusquisque se corrigat ab iniquitate et transeat ad bonitatem, sicut scriptum eis destinaverit.

13.

Ut in sacramento corporis et sanguinis Domini

semper aqua in calice misceatur.

14.

Ut nullus presbyter suam pecuniam ad usuram non donet, ne a quoquam plus recipiat quam commodaverit.

15.

Ut unusquisque presbyter si venerit ad infirmum et ille iam privatus fuerit officium loquendi, si testes adsunt qui eum audierunt dicere quod confessionem suam donare voluisset, omnia circa eum expleat secundum ministerium suum, sicut circa poenitentem adimplere debet.

16.

Ut presbyter negótiator non sit, nec per ullum turpe lucrum pecunias congreget.

17.

Ut ullus presbyter alicubi fideiussor non existat.

18.

Ut nullus presbyter ullum clericum recipere

praesumat de aliena parochia.

19.

Ut presbyteri quando ad infirmum accedunt, cum oleo consecrato veniant, et oleo sancto unguent eum in nomine Domini, et orent pro ipso, et oratio fidei, sicut scriptum est, salvet infirmum, et allevet eum Dominus, et si in peccatis fuerit dimittantur ei.

20.

Ut presbyter sine chrismate et oleo sacrato ad baptizandum alicubi proficiscatur neque sine sacrificio, ut ubicumque contigerit, suum ministerium circa infirmos impleri possit, et ipsum oleum cum chrismate adque sacrificium cum omni custodia et reverentia atque religione custodiat, nec per ebrietatem aut per aliquod neglectum suum inhonoratum

fiat sacrum illum suprascriptum

DIVISIO IMPERII * .

Divisionem regni Theodonis villa anno 806 juramento firmatam et testamentum ea de re confectum

Romam Leoni papae per seipsum allatum esse, Einhardus in Annalibus memorat.

Diem etiam auctori coaevo debemus, qui in libro antiquissimo apud sanctum Gallum eum adnotavit.

Textum instrumenti in Codice chartaceo Thegani opus continenti recentiore manu subjunctum Petrus Pithoeus reperit, sed tam corruptum, formulis ab otioso quodam homine non correctis, sed vere depravatis, ut Pithoeus crediderit « dubiae esse fidei, ut merito numerari possit inter tot singularis otii commenta quae sequiora nobis saecula ingeniaque pepererunt.

» Sed omnem ea de re dubitationem abstulit 1. Codex a b. m. Ernesto Spangenberg Icto Cellensi meritissimo, ab interitu servatus, qui saeculo nono scriptus legem Saxonum et ultimo folio initium hujus testamenti exhibet.

Qui cum a Spangenbergio evolvendus mihi praeberetur, ad ejus fidem integram fere praefationem restitui.

Baluzius quidem in bibliotheca Thuanea Codicem membranaceum se vidisse refert, sed eo minime usus textum Pithoeanum repetere satis habuit.

Nihil igitur mihi relictum erat quam ut 2. Codicis bibl.

Vaticanae n. 3922, chartacei, in-folio, saec.

XVI, aut XVII, qui in nonnullis veram antiquissimi fragmenti lectionem sequitur, lectionem aliquot locis in textu reciperem.

INCIPIT DE DIVISIONE REGNORUM.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

Karolus serenissimus augustus, a Deo coronatus, magnus pacificus imperator, Romanum gubernans inperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum atque Langobardorum, omnibus fidelibus sanctae Dei aecclaesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris.

Sicut in omnibus notum est et nemini vestrum lateri credimus, quoniam nos divina clementia, cuius nutu ad occasum tendentia secula per successiones generacionum reparantur, tres nobis dando filios, magno miserationis suae atque benedictionis ditavit munere, quia per eos iuxta vota nostra et spem regni confirmavit, et curam oblivionum obnoxiae posteritatis relevavit; ita et hoc vobis notum fieri volumus, quia eosdem per Dei gratiam

filios nostros regni a Deo nobis concessi donec in corpore sumus consortes habere, et post nostrum ex hac mortalitate discessum, a Deo conservati et servandi imperii vel regni nostri heredes relinquere, si ita divina maiestas adnuerit, optamus.

Non ut confuse atque inordinate, vel sub totius regni denominatione iurgii vel litis controversiam eis relinquamus ; sed trina portione totum regni corpus dividentes, quam quisque illorum tueri vel regere debeat porcionem, discribere et designare fecimus.

Eo videlicet modo, ut sua quisque portione contentus, iuxta ordinationem nostram, et fines regni sui qui ad alienigenas extenduntur, cum Dei adiutorio, nitatur defendere, et pacem atque caritatem cum fratre custodire.

1.

Divisiones vero a Deo conservati atque conservandi imperii vel regni nostri tales facere placuit, ut Aquitaniam totam et Wasconiam, excepto pago Turonico,

et quicquid inde ad occidentem atque Hispaniam respicit, et de civitate Nivernis, quae est sita super fluvium Ligerem, cum ipso pago Nivernense, pagum Avalensem atque Alsensem, Cabilionensem, Matisconensem, Lugdunensem, Saboiam, Moriennam, Tarentasiam, montem Cinisium, vallem Segusianam usque ad clusas, et inde per terminos Italicorum montium usque ad mare, hos pagos cum suis civitatibus, et quicquid ab eis contra meridiem et occidentem usque ad mare vel usque ad Hispanias continetur, hoc est illam portionem Burgundiae, et Provinciam, ac Septimaniam vel Gothiam Ludovico dilecto filio nostro consignavimus.

2.

Italiam vero, quae et Langobardia dicitur, et Baiovariam, sicut Tassilo tenuit, excepto duabus

villis quarum nomina sunt Ingoldestat et Lutrahahof, quas nos quondam Tassiloni beneficiavimus et pertinent ad pagum qui dictur Northgowe; et de Alamannia partem quae in australi ripa Danubii fluminis est, et de ipso fonte Danubii currente limite usque ad Rhenum fluvium in confini pagorum Chletgowe et Hegowe in locum qui dicitur Enge, et inde per Rhenum fluvium sursum versus usque ad Alpes, quicquid intra hos terminos fuerit et ad meridiem vel orientem respicit, una cum ducatu Curiensi et pago Durgowe, Pippino dilecto filio nostro.

3.

Quicquid autem de regno nostro extra hos terminos fuerit, id est Franciam et Burgundiam, excepto illa parte quam Ludovico dedimus, atque Alamanniam,

excepto portione quam Pippino adscripsimus, Austriam, Niustriam, Turingiam, Saxoniam, Frisiam, et partem Baiovariae quae dicitur Northgow,

dilecto filio nostro Karolo concessimus; ita ut Karolus et Ludovicus viam possint habere in Italiam ad auxilium ferendum fratri suo, si ita necessitas extiterit, Karolus per vallem Augustanam, quae ad regnum eius pertinet, et Ludovicus per vallem Segusianam, Pippinus vero et exitum et ingressum per Alpes Noricas atque Curiam.

4.

Haec autem tali ordine disponimus, ut si Karolus qui maior natu est, priusquam caeteri fratres sui obierit, pars regni quam habebit dividatur inter Pippinum et Ludovicum, sicut quondam divisum est inter nos et fratrem nostrum Karolomannum, eo modo ut Pippinus illam portionem habeat quam frater noster Karolomannus habuit, Ludovicus vero illam partem accipiat quam nos in illa portione

suscepimus.

Si vero, Karolo et Ludovico viventibus, Pippinus debitum sortis humanae compleverit, Karolus et Ludovicus dividant inter se regnum quod ille habuit, et haec divisio tali modo fiat, ut ab ingressu Italiae per Augustam civitatem accipiat Karolus Eboreiam, Vercellas, Papiam, et inde per Padum fluvium termino currente usque ad fines Regensium, et ipsam Regiam, et Civitatem Novam, atque Mutinam usque ad terminos sancti Petri.

Has civitates cum suburbanis et territoriis suis, atque comitatibus quae ad ipsas pertinent, et quicquid inde Romam pergenti ad laevam respicit, de regno quod Pippinus habuit, una cum ducatu Spoletano, hanc portionem sicut praediximus, accipiat Karolus.

Quicquid autem

a praedictis civitatibus vel comitatibus Romam eunti ad dextram iacet de praedicto regno, id est portionem quae remansit de regione Transpadana, una cum ducatu Tuscano usque ad mare australe et usque ad Provinciam, Ludovicus ad augmentum sui regni sortiatur.

Quod si caeteris superstitibus Ludovicus fuerit defunctus, eam partem Burgundiae quam regno eius adiunximus, cum Provincia et Septimania sive Gothia usque ad Hispaniam, Pippinus accipiat, Karolus vero Aquitaniam atque Wasconiam.

5.

Quod si talis filius cuilibet istorum trium fratrum natus fuerit, quem populus eligere velit ut patri suo in regni hereditate succedat, volumus ut hoc

consentiant patrui ipsius pueri, et regnare permittant filium fratris sui in portione regni quam pater eius frater eorum habuit.

6.

Post hanc nostrae auctoritatis dispositionem placuit inter praedictos filios nostros statuere atque praecipere, propter pacem quam inter eos perpetuo permanere desideramus, ut nullus eorum fratris sui terminos vel regni limites invadere praesumat, neque fraudulenter ingredi ad conturbandum regnum eius vel marcas minuendas; sed adiuvet unusquisque illorum fratrem suum, et auxilium illi ferat contra inimicos

eius iuxta rationem et possibilitatem, sive infra patriam, sive contra exteras nationes.

7.

Neque aliquis illorum hominem fratris sui pro quibuslibet causis sive culpis ad se confugientem suscipiat, nec intercessionem quidem pro eo faciat; quia volumus ut quilibet homo peccans, et intercessione indigens, intra regnum domini sui, vel ad loca sancta, vel ad honoratos homines confugiat, et inde iustam intercessionem mereatur.

8.

Similiter praecipimus, ut quemlibet liberum hominem, qui dominum suum contra voluntatem eius dimiserit, et de uno regno in aliud profectus fuerit, neque ipse rex suscipiat, neque hominibus suis consentiat ut talem hominem recipiant, vel iniuste retinere praesumant.

Hoc non solum de liberis,

sed etiam de servis fugitivis statuimus observandum, ut nulla discordiis relinquatur occasio.

9.

Quapropter praecipiendum nobis videtur, ut post nostrum ex hac mortalitate discessum, homines uniuscuiusque eorum accipiant beneficia unusquisque in regno domini sui, et non in alterius, ne forte per hoc, si aliter fuerit, scandalum aliquid accidere possit.

Hereditatem autem suam habeat unusquisque illorum hominum absque contradictione, in quocunque regno hoc eum legitime habere contigerit.

10.

Et unusquisque liber homo post mortem domini sui licentiam habeat se commendandi inter haec tria regna ad quemcunque voluerit.

Similiter et ille qui nondum alicui commendatus est.

11.

De traditionibus autem atque venditionibus quae inter partes fieri solent, praecipimus, ut nullus ex his tribus fratribus suscipiat de regno alterius a quolibet homine traditionem seu venditionem rerum immobilium, hoc est terrarum, vinearum, atque sylvarum, servorumque qui iam casati sunt, sive caeterarum rerum quae hereditatis nomine censentur; excepto auro, argento, et gemmis, armis ac vestibus, necnon et mancipiis non casatis, et his speciebus quae proprie ad negotiatores pertinere noscuntur.

Caeteris vero liberis hominibus hoc minime interdicendum iudicavimus.

12.

Si quae autem feminae, sicut fieri solet, inter partes et regna fuerint ad coniugium postulatae, non

denegentur iuste poscentibus, sed liceat eas vicissim dare et accipere, et adfinitatibus populos inter se sociari.

Ipsae vero feminae potestatem habeant rerum suarum in regno unde exierant, quamquam in alio propter mariti societatem habitare debeant.

13.

De obsidibus autem qui propter credentias dati sunt, et a nobis per diversa loca ad custodiendum destinati sunt, volumus, ut ille rex in cuius regno sunt, absque voluntate fratris sui, de cuius regno sublati sunt, in patriam eos redire non permittat; sed potius in futurum in suscipiendis obsidibus

alter alteri mutuum ferat auxilium, si frater fratrem hoc facere rationabiliter postulaverit.

Idem iubemus et de his qui pro suis facinoribus in exilium missi vel mittendi sunt.

14.

Si causa vel intentio sive controversia talis inter partes propter terminos aut confinia regnorum orta fuerit, quae hominum testimonio declarari vel definiri non possit, tunc volumus ut ad declarationem rei dubiae iudicio crucis Dei voluntas et rerum veritas inquiratur, nec unquam pro tali causa cuiuslibet generis pugna vel campus ad examinationem iudicetur.

Si vero quilibet homo de uno regno hominem de altero regno de infidelitate contra fratrem domini sui apud dominum suum accusaverit, mittat eum dominus suus ad fratrem suum, ut ibi comprobet

quod de homine illius dixit.

15.

Super omni autem iubemus atque praecipimus, ut ipsi tres fratres curam et defensionem ecclesiae sancti Petri simul suscipiant, sicut quondam ab avo nostro Karolo, et beatae memoriae genitore nostro Pippino rege, et a nobis postea suscepta est, ut eam cum Dei adiutorio ab hostibus defendere nitantur, et iustitiam suam, quantum ad ipsos pertinet et ratio postulaverit, habere faciant.

Similiter et de caeteris ecclesiis quae sub illorum fuerint potestate praecipimus, ut iustitiam suam et honorem habeant, et pastores atque rectores venerabilium locorum habeant potestatem rerum quae ad ipsa loca pia pertinent, in quocunque de his tribus regnis illarum ecclesiarum possessiones fuerint.

16.

Quod si de his statutis atque convenientiis aliquid casu quolibet, vel ignorantia, quod non optamus, fuerit irruptum, praecipimus ut quam citissime secundum iustitiam emendare studeant, ne forte propter dilationem maius damnum possit adcrescere.

17.

De filiabus autem nostris, sororibus scilicet praedictorum filiorum nostrorum, iubemus, ut post

nostrum ab hoc corpore discessum licentiam habeat unaquaeque eligendi sub cuius fratris tutela et defensione se conferre velit.

Et qualiscunque ex illis monasticam vitam elegerit, liceat ei honorifice vivere sub defensione fratris sui in cuius regno degere voluerit.

Quae autem iuste et rationabiliter a condigno viro ad coniugium quaesita fuerit, et ei ipsa coniugalis vita placuerit, non ei denegetur a fratribus suis, si et viri postulantis et feminae consentientis honesta et rationabilis fuerit voluntas.

18.

De nepotibus vero nostris, scilicet filiis praedictorum filiorum nostrorum, qui eis vel iam nati sunt vel adhuc nascituri sunt, placuit nobis praecipere, ut nullus eorum per quaslibet occasiones quemlibet ex illis apud se accusatum, sine iusta discussione

atque examinatione, aut occidere, aut membris mancare, aut excaecare, aut invitum tondere faciat; sed volumus ut honorati sint apud patres et patruos suos, et obedientes illis sint cum omni subiectione quam decet in tali consaguinitate esse.

19.

Hoc postremo statuendum nobis videtur, ut quicquid adhuc de rebus et constitutionibus quae ad profectum et utilitatem eorum pertinent, his nostris decretis atque praeceptis addere voluerimus, sic a praedictis dilectis filiis nostris observetur atque custodiatur, sicut ea quae in his iam statuta et descripta sunt custodire et observare praecipimus.

20.

Haec autem omnia ita disposuimus atque ex ordine firmare decrevimus, ut quandiu divinae maiestati placuerit nos hanc corporalem agere vitam,

potestas nostra sit super a Deo conservatum regnum atque imperium istud, sicut hactenus fuit, in regimine atque ordinatione, et omni dominatu regali atque imperiali, et ut obedientes habeamus praedictos dilectos filios nostros atque Deo amabilem populum nostrum, cum omni subiectione quae patri filiis, et imperatori ac regi a suis populis exhibetur.

Amen.

CAPITULARE DUPLEX AD NIUMAGAM * .

Capitula haec restitui ope Codicum: 1. bibl. reg. Paris. n. 4495, saec.

IX; 2. bibl. reg. Monacensis olim Tegernseensis, saec.

X, cujus ope prius Amerpachius ea publici juris fecit; 3. bibl. reg. Paris. inter Suppl. lat. n. 75, saec.

X. Nonnulla capitula et in Codice sancti Pauli leguntur.

Edictum tempore Quadragesimae, igitur mense Martio, Noviomagi, ubi imperator et paschale festum ejus anni celebravit, missis dominicis traditum est.

CAPITULA QUAE AD NIUMAGA SUNT ADDITA, IN SEXTO ANNO IMPERII INFRA QUADRAGESIMAM.

1.

Unusquisque in suo missatico maximam habeat curam ad praevidendum, ad ordinandum, ac disponendum,

secundum Dei voluntatem et secundum iussionem nostram.

2.

De sacramento.

Ut hi qui antea fidelitatem partibus nostris non promiserunt, promittere faciant,

et insuper omnis homo denuo repromittant ut ea quae inter filios nostros propter pacis concordiam statuimus, pleniter omnes consentire debeant.

3.

Ut praedicti missi per singulas civitates et monasterias virorum hac puellarum praevideant, quomodo aut qualiter in domibus aecclesiarum et ornamentis aecclesiae emendatae vel restauratae esse videntur, et diligenter inquirant de conversatione singulorum, vel quomodo emendatum habeant quod iussimus de eorum lectione et canto, caeterisque disciplinis aecclesiasticae regulae pertinentibus.

4.

Ut singuli episcopi, abbates, abbatissae, diligenter considerent thesauros ecclesiasticos, ne propter perfidiam aut neglegentiam custodum aliquid de gemmis

aut de vasis, reliquo quoque thesauro perditum sit; quia dictum est nobis quod negotiatores Iudaei necnon et alii gloriantur, quod quicquid eis placeat, possint ab eis emere.

5.

Volumus ut equaliter missi nostri faciant de singulis causis, sive de haribanno, sive de advenis, sive de ceteris quibuslibet causis.

De advenis volumus, ut qui iamdiu coniugati sunt per singula loca, ut ibi maneant, et sine causa et sine aliqua culpa non fiant eiecti.

Fugitivi vero servi et latrones redeant ad propria loca.

6.

Auditum habemus, qualiter et comites et alii homines qui nostra beneficia habere videntur, conparant sibi propriaetates de ipso nostro beneficio, et faciant servire ad ipsas propriaetates servientes

nostros de eorum beneficia, et curtes nostras remanent desertas, et in aliquibus locis ipsi vicinantes multa mala paciuntur.

7.

Audivimus quod aliqui reddunt beneficium nostrum ad alios homines in proprietatem, et in ipso placito dato pretio conparant ipsas res iterum in alode sibi: quod omnino cavendum est; quia qui hoc faciunt, non bene custodiunt fidem quam nobis promissam habent.

Et ne forte in aliqua infidelitate inveniantur; quia qui hoc faciunt, per eorum voluntatem ad aures nostras talia opera illorum non perveniunt.

8.

Sunt et alii qui iustitiam legibus recipere debeant, et in tantum fiunt in quibusdam locis fatigati, usque dum illorum iustitiam per fideiussorum manus

tradant, ita ut aliquid vel parvum possint habere, et forciores suscipiant maiorem porcionem.

9.

De mendicis qui per patrias discurrunt volumus,

ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriat, et non permittat aliubi ire mendicando.

Et ubi tales inventi fuerint, nisi manibus laborent, nullus eis quicquam retribuere praesumat.

10.

De teloneis et cespitaticis, sicut in alia capitula ordinavimus, teneant; id est, ubi antiqua consuetudo fuit ita exigantur; ubi nova fuerint inventa, destruantur.

RURSUS CAPITULA IMPERATORIS KAROLI.

1.

Usura est ubi amplius requiretur quam detur; verbi gratia, si dederis solidos decem, et amplius requisieris: vel si dederis modium vini, frumenti, et iterum super aliud exigeris.

2.

Cupiditas in bonam partem potest accipi, et

ad malam.

In bonam iuxta apostolum: Cupio dissolvi et esse cum Christo.

Et in psalmo: Cumcupivit anima mea in atria Domini.

3.

Cupiditas vero in malam partem accipitur, qui supra modum res quaslibet iniuste appetere vult, iuxta Salomonem: Post concupiscentias tuas non eas.

4.

Avaricia est alienas res appetere, et adeptas nulli largire.

Et iusta apostolum haec est radix omnium malorum.

5.

Turpe lucrum exercent, qui per varias circumventiones, lucrandi causa, inhoneste res quaslibet congregare decertant.

6.

Foenus est qui aliquid prestat.

Iustum foenus est, qui amplius non requirit nisi quam prestat.

7.

Quicumque enim tempus messis vel tempus vindemiae, non necessitate sed propter cupiditatem, comparat annonam an vinum, verbi gratia de duobus dinariis comparat modium unum, et servat usque dum iterum venundare possit contra dinarios quatuor aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

Si autem propter necessitatem comparat, ut sibi abeat et aliis tribuat, negotium dicimus.

8.

Consideravimus itaque, ut praesente anno, quia per plurima loca famis valida esse videtur, ut omnes episcopi, abbates, abbatissae, obtimates, comites, seu domestici, et cuncti fideles qui beneficia regalia, tam de rebus ecclesiae quamque et de reliquis, habere videtur, unusquisque de suo beneficio

sua familia nutricare faciat, et de sua propriaetate propria familia nutriat; et si Deo donante super se et super familiam suam, aut in beneficio aut in alode, annonam habuerit, et venundare voluerit,

non carius vendat nisi modium de avena dinarios duos, modium de ordeo contra dinarios tres, modium de spelta contra dinarios tres si desparata fuerit, modium unum de sigale contra dinarios quatuor,

modium de frumento parato contra dinarios sex.

Et ipsum modium sit quod omnibus habere constitutum est, ut unusquisque habeat aequa mensura et aequalia modia.

ENCYCLICA DE PLACITO GENERALI HABENDO.

*

CAPITULARE AQUENSE * .

Capitula in placito autumnali * , igitur Aquis, ubi tum Carolus morabatur edita, et ab Amerpachio primum ex Codice Tegernseensi prolata, jam auxilio Codicis ejusdem septemque aliorum edimus.

Sunt autem hi: 1. C. bibl. reg. Paris. n. 4629, saec.

IX; 2. C. bibl. ejusdem n. 4404, saec.

IX; 3. C. bibl. ejusdem n. 4995. saec. IX; 4. C. monasterii S. Pauli in Carinthia, saec.

IX; 4 a. C. bibl. Chisianae, saec.

X; 4 b. C. bibl. Cavensis, saec.

XI; 5. C. bibl. regiae Monacensis olim Tegernseensis, saec.

X; 6. C. bibl. ducalis Guelferbytanae Blankenburgensis, saec.

X. Data esse missis lominicis ut ubique cognita facerent, ex inscriptione sequenti patet.

Haec capitula missi nostri cognita faciant omnibus in omnibus partibus.

Primo capitulo.

Ut nullus ad mallum vel ad placitum infra patria arma, id est scutum et lantiam non portet.

2.

De latronibus.

Quicumque post missam sancti Iohannis baptista latrone mansionem dedit, si Francus est, cum duodicim similibus suis juret quod latronem eum fuisse non sciret, licet pater ejus sit aut frater aut propinquus.

Si hoc iurare non potuerit, et ab alico convictus fuerit quod latronem in ospicio suscipisset, qualis latro et infidelis iudicetur; quia qui latro est, et infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscipit, similis est illi.

Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen nescit pro firmiter,

aut iuret solus quod nunquam eum audisset nec per veritatem nec per mendatium latronem; aut sit

paratus, si ille de latrocinio postea convictus fuerit ut similis damnetur.

3.

Ut nullus conparet caballum, bovem, aut iumentum, vel alia, nisi illum hominem cognoscit qui ei vendidit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.

4.

De adventiciis.

Quicumque missi nostri ad placitum nostrum venerint, habeant descriptum quanti adventicii sunt in eorum missatico, et de quale pago sunt, et nomina eorum, et qui sunt eorum seniores.

5.

Similis direximus missos in Aequitania et in Langobardia, ut omnes fugitivus et adventiciis ad nostrum placitum adducantur.

6.

Quicumque ista capitula habet, ad alios missos ea transmittat qui non habent, ut nulla excusatio de

ignorantia fiat.

Et haec capitula ante Nativitatem Domini nota faciant omnes partes.

CAPITULA EXCERPTA DE CANONE.

Capitula haec ex Codice unico unde Amerpachius quondam ediderat, Tegernseensi scilicet saec X, collata Ansegisi lectione in integrum restitui.

INCIPIUNT CAPITULA EXCARPSA DE CANONE.

1.

Ut per singulos annos synodus bis fiat.

2.

Qualis ad sacerdotium vel sacros ordines, secundum quod in canone legimus, venire non potest.

3.

Ut nequaquam inter duos metropolitanos provincia dividatur.

4.

Ne in una civitate duo sint episcopi, et de vicariis episcoporum.

5.

Quod non oportet ordinationes episcoporum diu differre.

6.

De ordinatis episcopis, nec receptis.

7.

Quod non oporteat solute quoslibet ordinare.

8.

De servo, si nesciente domino suo fuerit ordinatus.

9.

Quod non liceat clericum in duas civitates ministrare, nec abbates plurima monasteria aut cellas habere.

10.

Ne de uno loco ad alium transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel ut clericus sine iussione episcopi sui.

11.

De peregrinis episcopis et clericis.

12.

De litteris peregrinorum, et clericis sine litteris ambulantibus.

13.

Quales vel pro qualibus culpis quis per secundum canonicam institutionem degradetur de officio sacerdotali.

14.

De expulso ab ecclesia et excommunicatione,

vel damnato ab officio.

15.

De ordine ecclesiastico et officio missae.

De reliquiis sanctorum et oratoriis villaribus.

16.

De altaria non consecranda, nisi lapidea.

17.

De confirmatione cum chrismate.

18.

De baptismo.

19.

De pasca et die dominico et reliquas festivitates.

20.

De ieiunio et quadragesimo, vel letanias.

21.

Ut festivitates praeclaras non nisi in civitates aut in vicos publicos teneantur.

22.

De hoc officio.

23.

Ut omnes fideles communicent, et ad missas perstent in sinodali deprecatione.

Incipit canon sancti Silvestri et 284 episcoporum.

Fecit hos gradus in gremio sinodi, ut non presbyter adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam.

Et non damnabitur praesul sine 72 testes; neque praesul summus a quemquam iudicabitur,

quoniam scriptum est.

Non est discipulus super magistrum.

Presbyter autem, nisi in 44 testimonia, non damnabitur.

Diaconus autem cardine constitutus urbis Romae, nisi 37 non condempnabitur.

Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in septem testimonia filios habentes et uxorem, et omnino Christum praedicantes.

Sic datur mistica veritas.

CAPITULARE LANGOBARDICUM * .

Exstat in Codice sancti Pauli Caroli Magni leges capp.

55-66. Cum capitulare duplex anni 805 et capitularia anni 806 Pippino praesente in Francia edita sint, capitulare hoc nonnisi post ejus reditum, autumno anni 806, aut vere anni sequentis, in Italia promulgatum esse videri potest.

Cap. I. Placuit nobis de cartulas illas qui facte sunt de singulis hominibus qui se et uxori sue et filiis vel filie sue in servitio tradiderunt, ut hubi inventi fuerunt, reddantur, et sint liveris sicut primitus fuerunt.

Capp. 2-12. Vide supra, col.

285-288, an.

805, capp.

6, 8, 9-13, 15, 16, 19, 20.

Capp. 13-15. Vide supra, col.

303, 304, cap. ad Niumagam, c. 5, 8, 10.

Capp. 16-19. Vide supra, col.

305, 306, cap. generalia, c. 1, 2, 3.

Cap. 19. Vide supra, col.

214, capitulare an.

801 cap. 8.

CAPITULARE AQUENSE * .

Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, ope Codicis bibl. regiae Paris. inter Suppl.

Latina, n. 75, recognovi.

ISTE CAPITULUS FUIT DATUS IN ANNO SEPTIMO AD AQUIS PALATIUM.

Memoratorium qualiter ordinavimus propter famis

inopiam, ut de ultra Sequane omnes exercitare debeant.

1.

In primis quicumque beneficia habere videntur, omnes in hostem veniant.

2.

Quicumque liber mansos quinque de proprietate habere videtur, similiter in hostem veniat.

Et qui quatuor mansos habet, similiter faciat.

Qui tres

habere videtur, similiter agat.

Ubicumque autem inventi fuerint duo quorum unusquisque duos mansos habere videtur, unus alium praeparare faciat,

et qui melius ex ipsis potuerit, in hostem veniat.

Et ubi inventi fuerint duo quorum unus habeat duos mansos, et alter habeat unum mansum, similiter se sociare faciant, et unus alterum praeparet; et qui melius potuerit, in hostem veniat Ubicumque autem tres fuerint inventi quorum unusquisque mansum unum habeat, duo tercium praeparare

faciant; ex quibus qui melius potest, in hostem veniat.

Illi vero qui dimidium mansum habent, quinque sextum praeparare faciant.

Et qui sic pauper inventus fuerit qui nec mancipia nec propriam possessionem terrarum habeat, tamen in praecio valente quinque solidos, quinque sextum praeparent; et ubi duo, tercium, de illis qui parvulas possessiones de terra habere videntur.

Et unicuique ex ipsis qui in hoste pergunt, fiant coniectati solidi quinque a suprascriptis pauperioribus qui nullam possessionem habere videntur in terra.

Et pro hac consideratione nullus suum seniorem dimittat.

3.

Omnes itaque fideles nostri capitanei cum eorum hominibus et carra sive dona, quantum melius praeparare potuerint, ad condictum placitum veniant.

Et unusquisque missorum nostrorum per singula ministeria considerare faciat unum de vassallis nostris, et praecipiat de verbo nostro ut cum illa minore manu et carra de singulis comitatibus veniant, et eos post nos pacifice adducat, ita ut nihil exinde remaneat, et mediante mense Augusto ad Renum sint.

Haec autem constituta volumus ut observent omnes generaliter praesenti anno, qui ultra Sequanam commanere videntur.

4.

Volumus atque iubemus, ut comites nostri propter venationem et alia ioca placita sua non dimittant, nec ea minuta faciant; sed ad exemplum quod nos cum illis placitare solemus, sic et illi cum suis subiectis placitent et iustitias faciant; et de singulis capitulis quae eis praecepimus, per semetipsos

considerare studeant, ut nihil praetermittatur ab eis, quae vel infra patriam vel foras patriam in hoste faciendum iniungimus.

5.

Si partibus Hispaniae sive Avaritiae solatium ferre fuerit necesse praebendi, tunc de Saxonibus

quinque sextum praeparare faciant.

Et si partibus Beheim fuerit necesse solatium ferre, duo tercium praeparent.

Si vero circa Surabis patriadefendenda necessitas fuerit, tunc omnes generaliter veniant.

6.

De Frisionibus volumus, ut comites et vassalli nostri, qui beneficia habere videntur, et caballarii, omnes generaliter ad placitum nostrum veniant bene praeparati.

Reliqui vero pauperiores, sex septimum praeparare faciant, et sic ad condictum placitum bene praeparati hostiliter veniant.

7.

Volumus itaque atque praecipimus, ut missi nostri per singulos pagos praevidere studeant omnia beneficia quae nostri et aliorum homines habere videntur, quomodo restaurata sint per annunciationem nostram, sive destructa.

Primum de aecclesiis,

quomodo structae aut destructae sint in tectis, in maceriis, sive parietibus, sive in pavimentis, necnon in pictura, etiam et in luminariis, sive officiis.

Similiter et alia beneficia, casas cum omnibus appenditiis earum et laboratu sive adquisitu; vel etiam quid unusquisque, postquam hoc facere prohibuimus, in suum alodem ex ipso beneficio duxit, vel quid ibidem exinde operatus est.

Qualiter autem sit, hoc unusquisque vicarius singulis comitatibus in suo ministerio, simul cum nostris missis praevideat, et sic ut ipse hoc coniurare valeat, totum quod invenerit in brevem mittat, et ipsos breves nobis deferant.

Et omnes hii qui in ipsa beneficia habent, una cum nostris missis veniant, ut scire possimus qui sint, aut qui suum beneficium habeat

condrictum aut distructum.

Similiter et illorum alodes praevideant, utrum melius sint constructa ipsi alodi aut illud beneficium; quia auditum habemus, quod aliqui homines illorum beneficia habent deserta et alodes eorum restauratos.

EPISTOLA AD PIPPINUM REGEM ITALIAE.

*

CAPITULARE INGELHEIMENSE *

Edictum hoc ex capite 13, intra annos 806 et 810 promulgatum, auctoritate annalium Moissiacensium conventui, Augusto circiter mense, prope Ingelheim palatium habito, assignavimus.

Edimusque iterum ex Codice unde primo ab Amerpachio luci datum fuit: 1. regio Monacensi olim Tegernseensis monasterii, saec.

X; et aliquot loca emendavimus ope, 2. Codicis monasterii S. Pauli in Carinthia saec.

IX ineuntis, in quo capita 6-9, 12, 13 exstant, uti et in Codd.

Chisiano et Cavensi.

Et hi quidem eo praecipue a Tegernseensi differunt, quod capp.

9 et 13 de pluribus Caroli filiis mentionem faciant, Tegernseensis vero de uno tantum loquatur, unde Codicem S. Pauli, ut Tegernseensem aetate superat, ita eum et antiquitate lectionis vincere apparet.

ITEM CAPITULARE.

1.

De ordinacione ecclesiastica et restauracione ecclesiarum Dei, omnes generaliter bonam habeant providenciam.

2.

Ut pacem et concordiam habeant ad invicem fideles nostri.

3.

Quomodo marca nostra sit ordinata, et quid per se fecerunt confimales nostri specialiter istis preteritis annis.

4.

De placito condicto ad marcam, necesse est, ut omnimodis ex omni parte, sicut ordinatum fuerit, unusquisque conveniat.

5.

De illis hominibus non recipiendis a marchionibus nostris, qui seniores suos fugiunt pro damna quae eis facta habent.

6.

De pravis iudicibus, advocatis vicedominis, vicariis, centenariis, vel reliquis actoribus malivolis non habendis.

7 De liberorum hominum possibilitate, ut iuxta qualitatem proprietatis exercitare debeant.

8.

Ut nullus consenciat suis hominibus ad male faciendum infra patriam; et de eo quod dicunt se non posse habere homines ad marcam defendendam, si eos bene distringant.

9.

De vassis regalibus, ut honorem habeant, et per se aut ad nos aut ad filios nostros caput teneant.

10.

De obsidibus, quod bene non custodiunt, et ab eis fugiunt.

11.

De illis qui necessitatem paciuntur, ut meliorem habeant consolationem ad eorum iusticiam.

12.

Ut per placita non fiant banniti liberi homines, excepto si aliqua proclamacio super aliquem venerit, aut certe si scabinus aut iudex non fuerit; et pro hoc condemnati illi pauperiores non fiant.

13.

Ut haribannum aut aliquod coniectum pro exercitali causa comites de liberis hominibus recipere aut requirere non praesumant; excepto si de palacio nostro aut a filiis nostris missus veniat, qui illum haribannum requirat.

CAPITULARE NOVIOMAGENSE DUPLEX * .

Tous les livres