Capitularia regum Francorum (page 3)
Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, ope Codicis regii Parisiensis inter Supplementa Latina n. 75 recognovi.
IN ANNO OCTAVO CAPITULA CUM PRIMIS CONFERENDIS.
1.
De latronibus et furibus.
2.
De falsis testibus.
3.
De periuriis.
4.
De fugitivis.
5.
De hominibus appensis propter leves culpas.
6.
De moneta.
7.
De roccis et sagis.
8.
De mercato palacii nostri.
9.
De marcha nostra custodienda terra marique.
10.
De navibus quas facere iussimus.
11.
Ut ea quae constituta sunt, a fidelibus nostris observentur, et iussiones nostrae impleantur.
12.
De tempore alterius placiti nostri, et qui iterum ad illum placitum venire debeant.
13.
De hominibus filiorum ac filiarum nostrarum, quos missi et comites distringere non audent
ITEM UBI SUPRA.
1.
De marcha ad praevidendum, unusquisque
paratus sit illuc festinanter venire, quandocumque necessitas fuerit.
2.
De latronibus, ut melius distringantur.
Et ut nullus hominem pendere praesumat, nisi per iudicium.
Si vero aliquis sine culpa penditus fuerit, et ibi moritur, tunc ab eo qui eum sine iudicio pendidit, proximis parentibus sit compositus.
Et si ibi mortuus non fuerit, sed vivens evaserit, tunc sibimet sit compositus, et res et mancipia sua in fisco non cadant.
De servis vero, si quis alterius servum absque iudicio et sine culpa pendiderit, et ibi mortuus fuerit, weregildus eius domino solvatur.
Et si de ipsa morte evaserit, ipse ipsam liudem recipiat, et liber postea permaneat.
3.
Ut nullus testes mittere in iudicium praesumat,
sed comes hoc per veraces homines circa manentes per sacramentum inquirat; ut sicut exinde sapiunt, hoc modis omnibus dicant.
4.
Ut nullus se periurare praesumat.
Et si fecerit, sicut in anterioribus capitulis mandatum est manum
perdat aut redimat.
Et hoc omnibus annuntiatum fiat, quid periurium aut falsum testimonium noceat.
5.
De emptionibus et venditionibus, ut nullus praesumat aliter vendere et emere sagellum meliorem duplum viginti solidis, et simplum cum decem solidis.
Reliquos vero minus.
Roccum martrinum et lutrinum meliorem triginta solidis, sismusinum meliorem decem solidis.
Et si aliquis amplius vendiderit aut empserit, cogatur exsolvere in bannum solidos
quadraginta, et ad illum qui hoc invenerit te eum exinde convicerit, solidos viginti.
6.
De fugitivis hominibus, ut ubicumque inventi fuerint, ille qui eum retinet, bannum dominicum solvere cogatur, et ille fugitivus absque dubio in patriam ad dominum suum revertatur.
7.
De monetis, ut in nullo loco moneta percutiatur nisi ad curtem; et illi denarii palatini mercantur, et per omnia discurrant.
CAPITULARE LANGOBARDICUM * .
Exstat in Codice sancti Pauli capp.
81-85 post capitula Ingelheimensia anni 807, ideoque anno 808 assignandum duxi.
1.
De relinquentibus seculum: ut unum ex duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regularem institutionem vibere debeant.
2.
De iustitia ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, pupillorum, ut in publicis iudicibus non dispiciantur
increpantes set diligenter audiuntur.
3.
Si servus noster occisus fuerit, duas parte de ipsa conpositionem tollat curtis nostra, et tertiam pars parentes ipsius servi nostri defuncti, sicut superius diximus.
Hoc autem in diebus nostris et in tempore regni nostri statuimus, quamvis lex nostra non sit.
Post autem nostrum decessum qui pro tempore princeps fuerit, faciat sicut ei Deus inspiraverit aut rectum sicut secundum animam suam providerit; quia non semel set multotiens cognovimus, hubi tale causas emerserit, quoniam nec in rebus publicis nec nulla rationem palatii prodfuit quod exinde actoris nostris tullerunt; et insuper invenimus et cognovimus multos actores nostros, qui tollebant
de singulis unde 10 solidos, unde 6, unde amplius, et dabant talem spatium adque tranquilla, donec ipse qui homicidium faciebat obsegrare potuerunt ut exinde nihil darent.
Et hoc previdimus statuere: curtis nostre medietatem de aldiones et duas partes de servos sicut super diximus habeat, ut ipsi parentis propinqui unde habeant dolore, habeant in aliquo propter mercedem consolationem.
4.
Propter Deum et eius misericordia precipimus adque statuimus, sola pietatis causa, ut si aldio noster occisus fuerit, medietatem de ipsa conpositionem tollat curte nostra, et medietatem parentes ipsius defuncti, si vivo patrem habuerit aldione nostro, sibe matrem, sibe fratres, sibe filii.
5.
Oc precipimus, ut nullus presumat nec servo nec aldione nostro aliquid emere, quia pro cautella et futuris temporis per omnes curtes nostras brebi facimus de omni territuria de ipsas curtes pertinentes.
Unde qui amodo inventus fuerit de servo
aut de aldionem vel abthin curte nostra aliquid emere, per ipsum perdere habet, sicut qui res alienas malo ordinem invadit; et si actor consenserit aut conscius fuerit, res eius tollere et inpublicare faciat.
Quia debet omnis homo considerare propter Deum et animam suam, quoniam nos illum relaxavimus a livero eremannos quod nobis in curtis nostres set secundum antiquo edicto legibus pertinebat; quoniam qui unam filiam relinquebat, tantum in tertiam pars substantia patri suo succedebat et duas in publico revertebant, si propinquus parentes non habebat; et si duas filias habebat aliquis aut amplius, in medietatem tanto succedebat patri suo, et publicus in medietatem.
Et ecce nox modo
omnia de talibus causis propter Deum et mercedem anime mee relaxavimus.
Proinde unicuique debet sufficere sua substantiam, et non debet cupiditatem habere contra rationem conparandum da servo aut de aldionem vel abthin nostro.
Unde qui hoc facere presumpserit, conponere habet sicut scriptum est; insuper in periurii reatum nobis conparuit pertinere, eo quod nobis iuratum habet quod nobis fidelis sit.
Et qualis fidelitas est, dum ille cum iudicis aut actorem aut aldionem vel servo conludium fecit, et res nostra contra voluntatem invadit?
Quia hoc statutum est in edictum, ut qui de serbo aut aldionem conparaverit, perdat pretium; et quale legem unusquisque
Langubardus sibi habere vult, talem debet curtem nostram conservare.
Et quis modo conparavit aut infiduciabit, perdat pretium suum secundum edicti tinore.
Qui vero hoc modo facere presumpserit, et pretium perdat, et, sicut qui res aliena
malo ordine invadit nesciente domino, conponat; actor vero admittat substantiam suam qui hoc consenserit, sicut superius legitur: nam si nos relaxavimus, unusquisque habere debeat cui preceptum fecimus aut fecerimus.
CAPITULARE AQUISGRANENSE * .
A Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis editum, ope Codicis regii Paris. inter Suppl.
Latina n. 75, recognovi, et placito quod mense Augusto vel autumno haberi consueverat, quodque hoc anno Aquis habitum fuisse videri potest, assignavi.
Nam ad placitum Noviomagense non referendum esse, utriusque capita inter se collata una cum inscriptione horum capitulorum evincunt.
ITEM DE ANNO OCTAVO.
1.
De pace infra patriam.
2.
De canonicis et monachis.
3.
De falso testimonio et periurio.
4.
De his qui se fraudulenter ingenuare volunt, et aliqui optumescunt.
5.
De falsis monetis.
6.
De illorum hominum conquisitu qui modo foris
ducti fuerunt, et postea adquisierunt postquam patres eorum et parentes ducti sunt.
7.
De decimis et nonis.
8.
De latronibus et disciplina eorum.
9.
De operibus palatii ad Vermeriae [Ita 1; Corr. uermerium].
10.
De illo broilo ad Atiniacum palatium nostrum.
CAPITULARE AQUISGRANENSE * .
Baluzius duo anni 809 capitularia ediderat, primum ex Codice S. Vincentii Mettensis, secundum ex Codice Navarrico.
Utrumque tamen idem esse, collatis singulis capitibus prodit; neque ob diversum ordinem, qui et in aliis capitularibus, e. g., in Codicibus duplicis Niumagensis a. 806 locum habet, duo capitularia esse distinguenda existimaverim.
Unum igitur, cui et Ansegisi lectiones congruunt, edidi auxilio Codicum trium quos in bibliotheca regia Parisiensi evolvi; scilicet, 1. n. 4995, signati, quem pro fundamento Editionis posui; 2. n. 4628 A, quem pro Baluzii « Navarrico » habere licet; 3. inter Supplementa Latina, n. 75, qui eumdem capitulorum ordinem ut Baluzii Mettensis sequitur.
Praeterea capitibus 1-12 adhibui Codices Langobardicos, Chisianum, Cavensem, Ambrosianum, Florentinum, Londinensem, Vindobonensem, Veronensem et Estensem apud Muratorium.
Lectiones Codicis 3 et S. Vincentii Mettensis apud Baluzium singulares, e regione textus primarii collocari feci.
CAPITULA QUAE DOMNUS IMPERATOR AQUIS PALATIO CONSTITUIT.
Capitula quae propter iustitias intra patriam faciendas constituta sunt.
1.
De illis homnibus qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea vita eis fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis iustitiam quaerere voluerit, qualiter inter eos iuditium terminetur.
Primum omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suas secundum
iuditium Francorum in publico fuerunt revocatas.
Et si aliquid in postmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem.
In testimonio non suscipiatur, nec inter scabineis legem iudicandam locum non teneat.
Et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum ad sacramentum aliquid admallaverit, ipse semper ad iudicium Dei examinandus accedat.
2.
Si alicui post iudicium scabiniorum fuerit vita concessa, et ipse inpostmodum aliqua mala perpetraverit,
et iustitia reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit, et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superiorem iuditium sustineat quod antea sustinere debuit.
Et si aliquis adversus eum aliquid male fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam abeat suam iustitiam requirendi de causis, perpetratis postquam ad mortem iudicatus est.
De praeteritis maneat, sicut supra diiudicatum fuit.
3.
De latrone forbannito: ut liber homo qui eum suscepit, 15 solidos conponat, et servus 120 percussionibus vapuletur.
4.
Ut comes qui latronem in forbanno miserit, vicinis suis comitibus notum faciat, eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.
5.
Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabineis [et vassis comitum ] et qui illorum causas quaerendi aut respondere debent.
6.
Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur;
et nullus ut testimonium dicat, aut sacramentum iuret, nisi ieiunus.
Et ut testes, priusquam iurent separatim discuciantur quod de illam rem dicere velint unde testimonium reddere debent.
Codd. Suppl. lat. 75 et Mettensis.
13.
Ut nullus ad placitum venire cogatur, nisi qui causam habet adquaerendam; excepto scabinis et vassallis comitum.
14.
Ut nullus audeat praestare adiutorium ei qui male facit, aut respondere.
15.
Ut missi nostri per misericordiam viriliter in omnibus agant.
16.
De testibus, sicut in anterioribus capitulis continetur, ut ieiuni ad
placitum veniant, et postquam comederint, nec testimonium dicere nec sacramentum iurare possint.
Et ut, priusquam iurent, separatim discutiantur.
17.
Ut nullus praemium recipiat propter iustitiam tollendam.
7.
Ut nullus quislibet nostrorum, neque comes, neque iudex, neque scabineus, cuiuslibet iustitia dilatare praesumat, si statim adimpleta poterit esse secundum rectitudinem; neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium accipere praesumant.
8.
Ut nullus cogatur ad pontem ire ad flumen
transeundi propter teloneis causam, quando ille in alio loco conpendiosius illud flumen transire potest.
Similiter et in plano campo, ubi pons nec treiectus est, omnimodis praecipimus ut non teloneus exactetur.
9.
Ut mercatus die dominico in nullo loco habeatur, nisi ubi antiquitus fuit et legitime esse debet.
10.
Ut presbiter qui sanctam crismam donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo expoliatus fuerit, manum amittat.
11.
Ut iudices, advocati, praepositi, centenarii
, scabinii, quales meliores inveniri possunt et Deum timentes, constituantur ad sua ministeria exercenda cum comite et populo; elegantur mansueti et boni.
12.
Ut nemo propter cupiditatem pecuniae et propter avaritiam suam prius detur pretio, et futura questione sibi praeparet, ut duplum vel triplum tunc recipiat; sed tunc tantum quando fructum praesens est, illos conparet.
13.
Ut in locis ubi
mallos publicos habere solent, tectum tale constituantur, quod in hiberno et in aestate ad placitos observandos usus esse possit.
21.
Si presbyter crisma dederit, ab episcopo degradetur, et postmodum a iudice manum perdat, si propter iudicium subvertendum hoc fecerit.
22.
Ut iudices, vice-domini, praepositi, advocati,
centenarii, scabinei boni et veraces et mansueti, cum comite et populo eligantur et constituantur ad sua ministeria exercenda.
24.
De debitis pauperum anterioribus, et negotia facienda antequam fructus colligatur, omnino inantea cavenda hoc ex ore proprio locuti sumus.
Unusquisque praesenti anno, sive liberum sive servum suum de famis inopia adiutorium praebeat.
25.
Ut loca ubi placita
esse debent, bene restaurata fiant, sicut ore proprio diximus, quod in hiberno et in aestate ad placitos observandos usus esse possit.
14.
Ut sacramenta quae ad palatium fuerunt adharamita, in palatio perficiantur.
Et si cumsacramentales homines cum ipso venire renuerint, iussione dominica cum indiculo aut sigillo ad palatium venire cogantur.
15.
Si vero advocatus sacramentum contra alium habuerit et iurare non potuerit, aut aliquid per iustitiam reddiderit, propter hoc beneficium non perdat.
16.
De ecclesiis nondum bene restauratas; de causis quae cotidie non cessant.
17.
De concordia fidelium nostrorum; de fugitivis qui non cessant recipere et abscondere.
18.
De navigiis peregrinis.
De homicidiis.
19.
De traditionibus seu comparationibus, ut nullus in absconso non faciat.
20.
De monetis sive mensuris modiorum et sestariorum.
21.
De beneficiis nostris non bene constructis.
22.
De hospitalitate et susceptione iterantium, tam missorum nostrorum quam reliquorum bonorum hominum.
23.
Quod missos nostros ad vicem nostram mittimus.
24.
De illis qui vinum et annonam vendunt antequam colligant, et per hanc occasionem pauperes efficiuntur .
25.
Ut omnis homo iudicium Dei credat absque ulla dubitatione.
26.
De traditionibus, ut in abscondito non fiant propter contentiones diversas.
27.
Ut nullus comparationes faciat cum paupere dolose, nisi per iustitiam.
CAPITULARE LANGOBARDICUM * .
Capitula haec in Codice sancti Pauli numeris 86 et 87 signata, capitulare anni 808 excipiunt, et postea a Lothario imperatore repetita sunt.
Patet promulgata esse a Pippino, qui anno sequenti obiit.
1.
Qualiter iubet domnus rex ad omnes actores suos qui curtis eius commissas habent; id est inprimis de illo quod iam nostris temporibus inpublicatum est, ut iuret unusquisque actor et dicat per euangelias: quia quodcumque cognovero quod contra rationem alicui tultum est, facio exinde notitia domno mei regi, ut relaxetur; sic tamen ut dicat in ipso sagramento, quod non consentiendo amico, non ad parentem, non ad premio corruptus nisi cot certum sciat quod contra rationem tultum est; et cum nobis fuerit recensitum, per nostra iussionem relaxetur.
2.
Unde statuimus, ut per 40 annos inquiretur possessiones de pecunias publicas, pro eo quod peccatis eminentis de 40 annis aliquis non memorat,
et pauci inveniuntur qui tantos annos habeat, statuemus, ut excepto qui iam per iustitiam inpublicatum
est, quod intra 30 annos aliquo invasio aut fraus in pecunia publicas facta est, ipsa requirat et adducat ad nostra notitiam; sic tamen, ut antea non presumat, wiffare aut pignorare; quia nos volumus ista causa per nosmet ipsos audire et secundum Deum ordinare: quia apparuit nobis, quod si nos ipsa causa audierimus, Deo fabentem, sine peccatum eam inquirere habemus, et sic ordinare ut mercedem habeamus, quia iudicis nostris, neque arimannos, nec actoris nostri, possunt sic disciplina distringere sicut nos.
Quod autem provatum est qui per 30 annos aut super cuiuscumque possessionem fuit, et amodo habeat, ut nullus actor eo presumat nec de servo nec wiffare nec molestare; et qui presumpserit, conponat ipse actor widriguildum
suum, excepto unde preceptum falsum inveniatur, quod aperta causa est ad requirendum.
CAPITULARE DE DISCIPLINA PALATII AQUISGRANENSIS * .
Baluzius sub titulo capitularis de ministerialibus palatinis ex Codice olim S. Vincentii Laudunensis jam regio Paris. n. 4788, saec.
IX, fragmenta edicti vulgaverat, quod jam, eodem Codice iterum a me evoluto, integrum prodit.
Ascribendum videbatur posterioribus imperatoris annis, cum aula et palatium, teste auctore anonymo Vitae Ludovici Pii, nebulonibus redundaret.
1.
Unusquisque ministerialis palatinus diligentissima inquisitione discutiat primo homines suos, et postea pares suos, si aliquem inter eos vel apud suos igrotum hominem vel meretricem latitantem invenire possit.
Et si inventus homo aliquis vel aliqua femina huiusmodi fuerit, custodiatur, ne fugere possit, usque dum nobis adnuntietur.
Et ille homo
qui talem hominem vel talem feminam secum habuit, si se emendare noluerit, in palatio nostro observetur.
Similiter volumus ut faciant ministeriales dilectae coniugis nostrae vel filiorum nostrorum.
2.
Ut Ratbertus auctor per suum ministerium, id est, per domos servorum nostrorum, tam in Aquis quam in proximis villulis nostris ad Aquis pertinentibus,
similem inquisitionem faciat.
Petrus vero et Gunzo per scruas et alias mansiones actorum nostrorum similiter faciant.
Et Ernaldus per mansiones omnium negotiatorum, sive in mercato sive aliubi negotientur, tam Christianorum quam et Iudaeorum.
Mansionarius autem faciat simili modo cum suis iunioribus per mansiones episcoporum et abbatum et comitum qui actores non sunt, et vassorum nostrorum eo tempore quando illis seniores in ipsis mansionibus non sunt.
3.
Volumus atque iubemus, ut nullus de his qui nobis in nostro palatio deserviunt, aliquem hominem propter furtum, aut aliquem homicidium vel adulterium, vel aliud aliquod crimen ab ipso perpetratum, et propter hoc ad palatium nostrum venientem,
atque ibi latitare volentem recipere praesumat.
Et si liber homo hanc constitutionem transgressus fuerit, et talem hominem receperit, sciat se eundem hominem qui apud eum inventus fuerit, in collo suo portare debere, primum circa palatium, deinde ad cippum in quem idem malefactor mittendus est.
Si autem servus fuerit qui hanc nostram iussionem servare contempserit, similiter illum malum factorem in collo suo usque ad cippum deportet, et ipse postea in marcatum adducatur, et ibi secundum merita sua flagelletur.
Similiter de gadalibus et meretricibus volumus, ut apud quemcumque inventae fuerint, ab eis portentur usque ad mercatum, ubi ipsae flagellandae sunt.
Vel si noluerit,
volumus ut simul cum illa in eodem loco vapuletur.
4 Quicumque homines rixantes in palatio invenerit, et eos pacificare potuerit et noluerit, sciat damnum quod inter eos factum fuerit, participem esse debere.
Quod si rixantes viderit, et eos pacificare non potuerit, et qui sint illi qui inter se rixantur cognoscere noluerit ut hoc indicare possit, similiter volumus ut damnum quod inter eos commissum fuerit, in conpositione communionem habeat.
5.
Quicumque hominem undecunque ad palatium nostrum venientem receperit sive adduxerit, nec expellere curaverit, damnum quod hab eo fuerit in palatio nostro factum aut eum praesentet, aut si praesentare non potuerit, damnum quod ipse fecerat pro ipso conponat.
6.
Ut comites palatini omnem diligentiam adhibeant, ut clamatores postquam indiculum ab eis acceperint, in palatio nostro non remaneant.
7.
Ut super mendicos et pauperes magistri constituantur qui de eis magnam curam et providentiam habeant ut .
. . . ores et simulatores inter eos se celare non possint.
8.
Ut omni hebdomada per diem sabbati agentes vel ministeriales nostri indicent quid de hac inquisitione factum habeant, et hoc quod nobis indicaverint, sic diligenter ac veraciter habeant inquisitum et investigatum, ut si nobis placuerit, in manu nostra valeant adfirmare, quod non aliud nobis nisi veritatem indicassent.
CAPITULARE DE MONETA.
Reliquias tantum huius edicti ex laciniis Codicis olim S. Vincentii Laudunensis, jam regii Parisiensis n. 4788, saec.
IX, vix aegre salvavi; et quam maxime spero, fore ut integrum capitulare alius Codicis ope aliquando in lucem prodeat.
Lacunas, quantum fieri poterat, indicavi.
Littera obliqua expressa, aut ex conjectura supplevi, aut dubiae lectionis esse existimavi.
1.
Haec capitula in singulis locis observari debent re Ut civitatis illius moneta publice sub custodia comitis fiat.
2.
Ut monetarii ipsi publice, nec loco alia nec infra nec extra illam civitatem nisi constituto eis loco, monet am facere non praesumant.
3.
Si inventus quisquam fuerit aut ex ipsis aut alia quaelibet persona in ipso pago monetam faciens cum omnem substantiam eius et totam m amplius opus accipiat nihil
4.
Ut moneta rii monetae batere non possint; ideo volumus ut comes h is inquisitum
t per hoc est falsat
et proclam
5.
nihil et cum piscibus riatur corium in dorso et capite et scribatur ei in facie: falsator monetae; in ceteris vero civitatibus ubi consessum non est moneta, simili ratione comes, s monetariorum ipse comes non solum que facienti ad solicitudinem comes et me optineat ut ipse per pares suos vel negotiatores huc illucque discurrentes inquirat ob ferat auct substan tiae subiacere
statutum in praesum
CAPITULARE ECCLESIASTICUM * .
Anno 809, mense Novembri, concilium de processione Spiritus sancti Aquisgrani convocatum, ibique et de statu ecclesiarum et de conversatione eorum qui in eis Deo deserviunt agitatum, nec tamen aliquid definitum fuisse propter rerum magnitudinem Einhardus tradit.
Quo pertinere videri possunt 1. capitulorum fragmentum in Editione operum Hincmari Cordesiana, pag. 683, vulgatum, iterumque ex schedis Sirmondi a Baluzio prolatum, et capitulare quintum incerti anni inscriptum; 2. Capitulare de presbyteris, ab Ansegiso l. I, capp.
140-158 servatum, quod integrum referendum censuimus.
Nam Einhardi verba non adeo absolute intelligenda esse ut nihil penitus definitum fuisse opinemur, collato alio ejus loco in Vita Caroli Magni cap. 29, in Monum.
Germ. SS., t. II, pag. 458 patebit; tantum, quae finita sint, minimam coepti negotii partem effecisse, credendum est.
Capitula haec in conventu autumnali promulgata esse, ex ordine quo ab Ansegiso intra capitulare Aquisgranense anni 809 supra col.
315, 316 editum et capitulare Aquisgranense anni 810 referuntur, prodire videtur.
1.
Primo, omnium admonendi sunt de rectitudine fidei suae, ut eam et ipsi teneant et intelligant et sibi subiectis populis vivo sermone annuntient.
Et unusquisque eos quos habet in suo ministerio cognoscat, sive viros, sive feminas, ut noverit singulorum confessiones et conversationem, quia pro omnibus redditurus est rationem Deo
2.
Secundo, ut ipsi sacerdotes talem ostendant suam conversationem subiectis sibi populis quae imitabilis sit, videlicet, sicut apostolus dixit, in castitate, in sobrietate, ut non deserviant gulae et cupiditatibus huius seculi, ut quod alios monent observare, in se ipsis ostendant, ut caveant se ab omni avaritia et cupiditate; quia multi die noctuque laborant ut adquirant temporalia, res videlicet, mancipia,
vinum, et annonam, cum usura, a qua et Deus prohibet et omnis scriptura divina et sancti canones.
Necnon mulierum declinent consortium, et secum habitare non permittant, ut auctoritas est canonica.
3.
Tertio, ut orationem dominicam, id est Pater noster, et Credo in Deum, omnibus sibi subiectis insinuent, et sibi reddi faciant tam viros et feminas, quamque pueros.
4.
Quarto. Ut ipsi presbyteri a comessationibus, potationibus, ut apostolus monet, se subtrahant; nam quidam illorum cum quibusdam vicinis suis utuntur usque ad mediam noctem et eo amplius cum ipsis bibendo morantur; et qui religiosi et sancti esse videntur,
non quidem tunc ibi manent, sed tamen saturati vel ebrii revertuntur ad ecclesias suas, et neque in die neque in nocte officium Deo in ecclesia sibi credita persolvunt.
Nonnulli vero in eodem loco, ubi ad convivium pergunt, dormiunt.
5.
Quinto. Ut ipsi presbyteri tales scholarios habeant,
id est ita nutritos et institutos [insinuatos, Bal.
], ut si forte eis contingat non posse occurrere tempore competenti ad ecclesiam suam officii gratia persolvendi, id est tertiam, sextam, nonam, et vesperas, ipsi scholarii et signum in tempore suo pulsent, et officium honeste Deo persolvant.
6.
Sexto. Ut diligenter resciatis post ordinationem uniuscuiusque presbyteri quantum quisque fecerit in suo ministerio: quia qui ante ordinationem pauperes fuerunt, post ordinationem vero de rebus cum quibus debuerant ecclesiis servire, emunt sibi alodium et mancipia, et caeteras facultates; et neque in sua lectione aliquid profecerunt, neque libros congregaverunt, aut ea quae pertinent ad cultum religionis augmentaverunt, sed semper convitiis
et contritionibus et rapina vivunt.
7.
Septimo. Ut domesticos suos, id est eos qui cum ipsis sunt in sua mansione, sive scholarios, sive alios servientes, diligentissime praevidere studeant ab omnibus vitiis, et maxime de ebrietatibus et luxuriis, et variis immunditiis.
Nam, sicut dicit apostolus, qui domesticorum suorum curam negligit, aliorum non prodesse poterit conversationi.
8.
Octavo. Ut hospitales sint; quia multi, qui sciunt hospitem supervenire ad ecclesiam suam, fugiunt.
Sed quod apostolus iubet et caetera scriptura divina sectari, illi e contrario faciunt, et pauperibus subvenire metuunt.
9.
Nono. Iubet apostolus omnibus fidelibus, ut
sermo eorum in gratia sit semper sale conditus, id est, ut ea loquatur christianus quae religioni conveniunt, unde aliquis mentem condire possit, et a putredine peccatorum emundare.
Si omnibus fidelibus .
. . . . Reliqua desunt.
CAPITULA DE PRESBYTERIS.
Excepi ea ex Ansegisi libro I, capp.
140-158, et ex appendice I, cap. 20; duo eorum et inter Caroli capitula legibus Langobardicis addita capp.
96 et 137 reperiuntur.
1.
Ut nullus presbyter ad introitum ecclesiae exenia donet.
2.
Ut nullus laicus presbyterum in ecclesia mittere vel eicere praesumat, nisi per consensum episcopi.
3.
Ut episcopi praevideant, quem honorem presbyteri pro ecclesiis senioribus tribuant.
4.
Ut decimae in potestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dispensentur.
5.
Ut ecclesiae vel altaria melius construantur.
Et nullus presbyter annonam vel foenum in ecclesia mittere praesumat.
6.
Ut ecclesiae vel altaria, quae ambiguae sunt de consecratione, consecrentur.
7.
Ut presbyteri per parrochias suas feminis praedicent,
ut linteamina altaribus praeparent.
8.
Ut nullus presbyter in alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.
9.
Ut nullus presbyter in alterius parrochia missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.
10.
Ut terminum habeat unaquaeque aecclesia, de quibus villis decimas recipiat.
11.
Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis adquisierit proprias, ecclesiae relinquat.
12.
Ut nullus presbyter aut laicus poenitentem invitet vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad
praesens pro ipso unum vel duos denarios, iuxta qualitatem poenitentiae, dederit.
13.
Ut nullus presbyter cartas scribat, nec conductor sui senioris existat.
14.
Ut nullus deinceps in ecclesia mortuum sepeliat.
15.
Ut unusquisque presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut caveant ab insidiis diaboli.
16.
Ut presbyter semper eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.
17.
Ut presbyter in coena Domini duas ampullas secum deferat, unam ad chrismam, alteram ad oleum ad cathecuminos inunguendum vel infirmos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes
eum oleo in nomine Domini.
18.
Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae cuius res sunt donent.
Et qui tale beneficium habent, ad medietatem laborent, et de eorum portione proprio presbytero decicimas donent.
19.
Hae sunt festivitates in anno, quae per omnia venerari debent: natalis Domini, sancti Stephani, sancti Iohannis euangelistae, innocentum, octabas Domini, epiphania, octabas epiphaniae, purificatio sanctae Mariae, pascha dies octo, letania maior, ascensa Domini, pentecosten, sancti Iohannis baptistae, sancti Petri et Pauli, sancti Martini, sancti Andreae.
De adsumptione sanctae Mariae interrogandum reliquimus.
20.
De iudicio poenitentiae ad interrogandum reliquimus, per quem poenitentialem vel qualiter iudicentur poenitentes; et de incestibus, quibus liceat iungere, quibus non.
CAPITULARE AQUISGRANENSE * .
Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, jam ope Codicis 1. Paris. inter Suppl.
Latina n. 75, recognovimus; eo quidem a Baluzio recedendum rati, quod rubricas capitularis alio ordine collocatas et in Codicibus ei subjectas, non pro capitulari habendas, sed ad capitulare ipsum referendas existimavimus.
CAPITULA QUAE ANNO DECIMO IMPERII DOMNI KAROLI SERENISSIMI AUGUSTI AQUIS PALATIO COMMONITA SUNT.
1.
De clamatoribus qui magnum impedimentum faciunt in palatio ad aures domni imperatoris: ut missi sive comites illorum missos transmittant contra illos qui mentiendo vadunt, ut eos convincant.
2.
Ut ante vicarium et centenarium de proprietate aut libertate iudicium non terminetur aut adquiratur,
nisi semper in praesentia missorum imperialium, aut in praesentia comitum.
3.
De homicidiis factis anno praesenti inter vulgares homines, quas propter pulverem mortalem acta sunt.
4.
Ut sacerdotes admoneant populum ut aelemosinam dent, et orationes faciant, propter diversas plagas quas assidue pro peccatis patimur.
5.
Ut ipsi sacerdotes unusquisque secundum ordinem
suum praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.
6.
De ebrietate, ut primum omnium seniores semetipsos exinde vetent, et eorum iuniores exemplum bonae sobrietatis ostendant.
7 Admonendi sunt omnes generaliter, secundum euangelicam auctoritatem, ut sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificent patrem vestrum qui in coelis est.
8.
De fugitivis qui per diversas provintias detenti et occultati contra praeceptum domni imperatoris sunt, ut qui eos post praeteritum tempus suscepit aut retinet, bannum dominicum componat
9.
De pace et iustitia infra patriam, sicut saepe per alia capitula iussi, adimpletum fiat.
10.
De latronibus qui magnam habent blasphemiam, quicumque aliquem ex ipsis conpraehenderit, nullum dampnum exinde patiatur
11.
De heribanno, ut diligenter inquirant missi, qui hostem facere potuit et non fecit, ipsum bannum componat, si habet unde componere possit.
Et si non habuerit unde componere valeat, rewadiatum fiat et inbreviatum, et nihil pro hoc exhactatum fiat usque dum ad notitiam domni imperatoris veniat.
12.
Herisliz qui factum habent, per fideiussores ad regem mittantur.
13.
De beneficiis destructis et alodis restauratis.
14.
De freda exigenda.
15.
De materiamine ad naves faciendas.
16.
De vulgari populo, et unusquisque suos iuniores
distringat, ut melius ac melius oboediant et consentiant mandatis et praeceptis imperialibus.
17.
De elemosina mittenda ad Hierusalem propter aecclesias Dei restaurandas.
18.
Ut nullus homines malignos consentiat, sed magis, in quantum potest, resistat.
Ut pauperes, orfani, et viduae, et ecclesiae Dei pacem habeant.
ITEM DE ANNO DECIMO.
*
1.
De tribulatione generali quam patimur omnes, id est de mortalitate animalium et ceteris plagis.
2.
De praedicatione per singulas parroechias.
3.
De euangelio, ut luceat lux vestra coram hominibus.
4.
De omnibus vitiis et ebrietate fugiendum.
5.
De semetipso et sua familia unusquisque corrigendum
6.
De orationibus in invicem facientibus.
7.
De innocentibus occisis inquirendum.
8.
De clamatoribus, quomodo castigentur.
9.
De beneficia non bene condricta inquirendum.
10.
De mendacia et periuria cavenda.
11.
De heribanno exigendo.
12.
De pauperibus qui minime solvere possunt.
13.
De freda exigenda.
14.
De his qui herisliz fecerunt, ut fideiussores donent.
15.
De res et mancipia, ut ante vicariis et centenariis non conquirantur.
16.
De latronibus, quomodo distringantur.
CAPITULARE DE INSTRUCTIONE MISSORUM (Aquis).
Editum a Baluzio ex Codice S. Vincentii Mettensis, jam ope Codicis Paris. inter Suppl.
Latina, n. 75, recognovimus.
1.
Ut tales sint missi in legatione sua, sicut decet esse missos imperatoris strenuos, et perficiant quod eis iniunctum fuerit.
Aut si non potuerint, domno imperatori notum faciant quae difficultas eis resistat ne illud perficere possint.
2.
Ut quicquid de eius iussione cuilibet praecipere et commendare debent, potestative annuncient atque praecipiant.
Et non sibi faciant socios inferioris ordinis homines, qui semper inde retro res qualescumque tractare volunt; sed illos sibi socient qui ad effectum unamquamque rem deduci cupiunt.
3.
Quando iustitiam pauperibus facere iusserint, semel aut bis praecipiant ut iustitia facta fiat.
Tertia vice, si nondum factum est, ipsi pergant ad locum
et ad hominem qui iustitiam facere noluit, et cum virtute tollant ab eo quod iniuste alteri tulit, et reddant illi cuius per iustitiam esse debuit.
4.
Ut qui bannum domni imperatoris vel freda dare debet, accipiatur illa solutio, et ad eum inferatur, ut ipse tamen det cuicumque ei placuerit.
5.
Quicumque illis iustitiam facere volentibus resistere conatus fuerit, domno imperatori annuncient.
Similiter quicumque contra iustitiam alteri in placito defendere voluerit, legitimam poenam incurrat, cuiuslibet homo sit, sive domni imperatoris, sive cuilibet filiorum et filiarum, vel ceterorum potentium hominum.
ENCYCLICA DE JEJUNIIS GENERALIBUS.
( Videsis inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII ).
CAPITULARE DUPLEX AQUISGRANENSE * .
Capitulare duplex, primum sub titulo: « Capitulare interrogationis de iis quae Carolus Magnus pro communi omnium utilitate interroganda constituit, » Sirmondus et Baluzius ex Codice S. Vincentii Mettensis ediderunt; nos ope Codicis Paris. inter Suppl.
Lat. n. 75 recognovimus.
DE INTERROGATIONE DOMNI IMPERATORIS DE ANNO UNDECIMO.
1.
In primis separare volumus episcopos, abbates, et comites nostros, et singulariter illos alloqui.
Quae causae efficiunt, ut unus alteri adiutorium praestare nolit, sive in marcha, sive in exercitu, ubi aliquid utilitatis defensione patriae facere debet.
2.
Unde illae frequentissimae causationes, in quibus unus alteri quaerit quicquid parem suum viderit possidentem.
3.
De eo quod quilibet alterius hominem ad se fugientem suscipit.
4.
Interrogandi sunt, in quibus rebus vel locis ecclesiastici laicis, aut laici ecclesiasticis, ministerium suum impediunt.
In hoc loco discutiendum est atque
inveniendum in quantum se episcopus aut abbas rebus secularibus debeat inserere, vel in quantum comes vel alter laicus in ecclesiastica negocia.
Hic interrogandum est acutissime, quid sit quod apostolus ait: Nemo militans Deo implicet se negotiis secularibus, vel ad quos sermo iste pertineat.
5.
Quid sit, quod unusquisque christianus in baptismo promittat, vel quibus abrenunciet.
6.
Quae sectando vel neglegendo ipsam suam renunciationem vel abrenunciationem irritam faciat.
7.
Quod ille bene in Deum non credit qui praecepta eius impune se contempnere putat, vel quia ea quasi non ventura despicit quae ille comminatus est.
8.
Quod in nobis despiciendum est, utrum vere christiani sumus.
Quod in consideratione vitae vel
morum nostrorum facillime cognosci potest, si diligenter conversationem coram discutere voluerimus.
9.
De vita et moribus pastorum nostrorum, id est, episcoporum, qui populo Dei non solum docendo, sed etiam vivendo, exemplum bonum dare debent.
Ipsis namque apostolum dixisse credimus, ubi dicit: Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
10.
De vita eorum qui dicuntur canonici, qualis esse debeat.
11.
De conversatione monachorum, et utrum aliqui
monachi esse possint praeter eos qui regulam sancti Benedicti observant.
Inquirendum etiam, si in Gallia monachi fuissent priusquam traditio regulae sancti Benedicti in has parroechias pervenisset.
12.
Ista conservetis sicut vobis decet; et in vobis confido, piissimi pontifices, et in quantum investigare possum, vobis mittere seu scribere non dubito.
Bene valete in Domino.
ITEM BREVIS CAPITULORUM QUIBUS FIDELES NOSTROS EPISCOPOS ET ABBATES ALLOQUI VOLUMUS ET COMMONERE DE COMMUNI OMNIUM NOSTRORUM UTILITATE
1.
Primo commemorandum est, quod anno praeterito tria triduana ieiunia fecimus, Deum orando ut ille nobis dignaretur ostendere, in quibus conversatio nostra coram illo emendare debuisset: quod nunc
facere desideramus.
2.
Quaerendum est in primis ecclesiasticis, id est episcopis et abbatibus, ut illi nobis patefaciant de conversatione sua, qualiter vivere debeant, ut cognoscere valeamus cui de illis aut bonum aut aliud aliquid refrenati credere debeamus; et ut scire possimus, in quantum cuilibet ecclesiastico, id est episcopo, vel abbate, seu monacho, secularibus negotiis se ingerere; aut quod proprie pertineat ad illos qui dicuntur et esse debent pastores ecclesiae patresque monasteriorum, ut aliud ab eis nec non quaeramus, quam quod ipsis facere licet, et ut quislibet ex eis a nobis ea non quaerat, in quibus eis consentire non debemus.
3.
Interrogare volumus ipsos ecclesiasticos, et qui scripturas sanctas non solum ipsi discere, sed etiam alios docere debent, qui sint illi quibus apostolus loquitur: Imitatores mei estote; vel quis ille de quo idem dicit: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, aut qualiter apostolus sit imitandus, vel quomodo Deo militet.
4.
Iterum inquirendum ab eis, ut nobis veraciter patefaciant, quid sit quod apud eos dicitur seculum relinquere, vel in quibus internosci possint hi qui
seculum relinquunt, ab his qui adhuc seculum sectantur;
utrum in eo solo, quod arma non portant nec publice coniugati sunt.
5.
Inquirendum etiam, si ille seculum dimissum habeat, qui cotidie possessiones suas augere quolibet modo, qualibet arte, non cessat, suadendo de coelestis regni beatitudine, comminando de aeterno supplicio inferni, et sub nomine Dei aut cuiuslibet sancti tam divitem quam pauperem, qui simpliciores naturae sunt, et minus docti atque cauti inveniuntur si rebus suis expoliant, et legitimos heredes eorum exheredant, ac per hoc plerosque ad flagitia et scelera propter inopiam, ad quam per hoc fuerint devoluti, perpetranda compellunt, ut quasi necessario furta et latrocinia exerceant, cui paterna rerum hereditas, ne ad eum perveniret, ab alio praerepta
est.
6.
Iterum inquirendum, quomodo seculum reliquisset, qui cupiditate ductus propter adipiscendas res quas alium vidit possidentem, homines ad periuria et falsa testimonia praecio conducit, et advocatum sive praepositum non iustum ac Deum timentem, sed crudelem ac cupidum ac periuria parvipendentem, inquirit, et ad inquisitionem rerum non qualiter, sed quanta adquirat.
7.
Quid de his dicendum, qui quasi ad amorem Dei et sanctorum, sive martyrum sive confessorum, ossa et reliquias sanctorum corporum de loco ad locum transferunt, ibique novas basilicas construunt, et quoscumque potuerint, ut res suas illuc tradant, instantissime adhortantur.
Ille siquidem vult ut videatur
quasi bene facere, seque propter hoc factum bene meritum apud Deum fieri, quibus potest persuadere episcopis.
Palam fit hoc ideo factum, ut ad aliam perveniat potestatem.
8.
Miramur unde accidisset, ut is qui se confitetur seculum reliquisse, neque omnino vult consentire ut ipse a quolibet secularis vocetur, armatos homines velit et propria retinere, cum ad eos qui nondum in totum seculum renunciaverunt hoc pertineat: ad ecclesiasticos vero quomodo iuste pertineat, penitus ignoramus, nisi illi nobis insinuaverint qui haec quasi licita usurpare non dubitant
9.
Quid unusquisque Christo in baptismo promittat, vel quibus causis abrenunciat; ut quamvis unicuique christiano considerandum sit, specialiter
tamen ab ecclesiasticis inquirendum, qui laicis ipsius promissionis et abrenunciationis in sua vita exemplum
praebere debent.
Hic diligentissime considerandum est, et acutissime distinguendum, quae sectando vel neglegendo unusquisque nostrum ipsam suam promissionem et abrenuntiationem vel conservet vel irritam faciat; et quis sit ille satanas, sive adversarius, cuius opera vel pompam in baptismo rennnciavimus.
Hic autem conspitiendum est, ne perversa unusquisque faciendo, illum quislibet nostrum sequatur cui iamdudum in baptismo renunciavimus.
10.
In quo canonum vel in cuius sancti patris regula constitutum sit, ut invitus quislibet aut clericus aut monachus fiat, aut ubi Christus praecepisset aut quis apostolus praedicasset, ut de nolentibus et invitis, et vilibus personis, congregatio fieret in ecclesia vel canonicorum vel monachorum.
11.
Quam utilitatem conferat ecclesiae Christi, quod is qui pastor vel magister nec cuiuscumque venerabilis loci esse debet, magis studet in sua conversatione habere multos quam bonos, et non tantum probet quam multitudine hominum delectatur, plus studet ut suus clericus vel monachus bene cantet et legat, quam iuste et beate vivat.
Quamquam non solum minime in ecclesia contempnenda sit cantandi vel legendi disciplina, sed etiam omnimodis exercenda.
Sed si utrumque cuilibet venerabili loco accedere potest, tolerabilius tamen ferendum nobis videtur imperfectione cantandi, quam vivendi.
Et quamvis bonum sit, ut ecclesiae pulchra sint aedificia, praeferendus tamen est aedificiis bonorum morum ornatus et culmen; quia, in quantum nobis
videtur, structio basilicarum veteris legis quandam trahit consuetudinem; morum autem emendatio proprie ad novum testamentum et christianam pertinet disciplinam.
Quod si Christus et apostoli, et qui apostolos recte secuti sunt, in ecclesiastica disciplina sunt sequendi, aliter nobis in multis rebus faciendum est quam usque modo fecissemus, multa de usu et consuetudine nostra auferenda, et non minus multa, quae actenus non fecimus, facienda.
12.
Qua regula monachi vixissent in Gallia, priusquam regula sancti Benedicti in ea tradita fuisset, cum legamus sanctum Martinum et monachum fuisse et sub se monachos habuisse, qui multo ante sancto Benedicto fuit.
13.
De sanctimonalium et ancillarum Dei conversatione.
CAPITULARE DE EXPEDITIONE EXERCITALI * .
Editum a Baluzio ex codicibus Palatino bibliothecae Vaticanae et Sancti Vincentii Mettensis, denuo ope codicis Parisiensis inter Supplementa latina n. 75 recognovimus
ITEM UNDE SUPRA DE ANNO UNDECIMO.
De causis propter quas homines exercitatem obeditionem dimittere solent.
1.
In primis discordantes sunt, et dicunt quod episcopi, abbates, et eorum advocati potestatem non habeant de eorum tonsis clericis et reliquis hominibus.
Similiter et comites de eorum pagensis non habeant potestatem
2.
Quod pauperes se reclamant expoliatos esse de eorum proprietate.
Et hoc aequaliter clamant super episcopos et abbates et eorum advocatos, et super comites et eorum centenarios.
3.
Dicunt etiam, quod quicumque proprium suum episcopo, abbati, vel comiti, aut iudici, vel centenario dare noluerit, occasiones quaerunt super illum
pauperum, quomodo eum condempnare possint, et illum semper in hostem faciant ire, usque dum pauper factus, volens nolens suum proprium tradat aut vendat; alii vero qui traditum habent, absque ullius inquietudine domi resideant.
4.
Quod episcopi et abbates, sive comites, dimittunt eorum liberos homines ad casam in nomine ministerialium.
Similiter et abbatissae.
Hi sunt falconarii, venatores, telonearii, praepositi, decani, et alii qui missos recipiunt et eorum sequentes.
5.
Dicunt etiam alii, quod illos pauperiores constringant et in hostem ire faciant, et illos qui habent
quod dare possint, ad propria dimittunt.
6.
Dicunt ipsi comites, quod alii eorum pagenses non illis obediant, nec bannum domni imperatoris adimplere volunt, dicentes quod contra missos domni imperatoris pro heribanno debeant rationem reddere; nam non contra comitem; etiam et si comes suam domum ilfi in bannum miserit, nullam exinde habeat reverentiam, nisi intret in domum suam, et faciat quaecumque ei libitum fuerit.
7.
Sunt etiam alii qui dicunt se esse homines Pippini et Chluduici, et tunc profitentur se ire ad servitium dominorum suorum, quando alii pagenses in exercitum pergere debent.
8.
Sunt iterum et alii qui ramanent, et dicunt quod seniores eorum domi resideant, et debeant cum
eorum senioribus pergere ubicumque iussio domni imperatoris fuerit.
Alii vero sunt qui ideo se commendant ad aliquos seniores, quos sciunt in hostem non profecturos.
Quod super omnia majus fiunt inoboedientes ipsi pagenses comiti et missos decurrentes, quam antea fuissent.
9.
De illis hominibus, qui parentes eorum, matrem, aut materteram, aut patruelem, aut quemlibet de sua genealogia occidunt, ut per illos non fiant conquisiti.
Sunt et alii qui de ipsa genealogia non debent esse inclinati, attamen fiunt propter illam occasionem inclinati.
CAPITULARE DE EXERCITALIBUS (811).
Capitulare hoc exstat in Ansegisi libro III, capp.
64-66 et appendice II, capp.
34 et 35, post capitularia annorum 809 et 810 et ante capitularia annorum 811 et 812; editionem ejus Langobardicam ex capitularibus Caroli legibus Langobardicis additis excepi.
1.
Si quis super missum dominicum cum collecta et armis venerit, et missaticum illi iniunctum contradixerit, aut contradicere voluerit, et hoc ei adprobatum fuerit, quod se sciens contra missum dominicum ad resistendum venisset, de vita componat: et si negaverit, cum 12 suis iuratoribus se idoneare studeat, et pro eo quod cum collecta contra missum dominicum armatus venerit ad resistendum, bannum dominicum componat.
Simili modo domnus imperator de suis vassis iudicavit.
Et si servus hoc fecerit, disciplinae corporali subiaceat.
2.
Si quis domum alienam cuilibet fregerit, quicquid exinde per virtutem abstulerit, aut rapuerit, vel furaverit, totum secundum legem et ewam illi cuius domus fuerit fracta et exspoliata, in triplo componat, et insuper bannum nostrum solvat.
Si vero servus hoc fecerit, sententiam superiorem accipiat, et insuper secundum suam legem compositionem faciat.
3.
Si quis liber homo aliquod tale damnum cuilibet fecerit, pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in wadiam pro servum dare
studeat, usque dum plenam compositionem adimpleat .
4.
Si quis messes aut anonas in hoste super bannum dominicum rapuerit, aut furaverit vel paverit, aut cum caballis vastaverit, aestimato damno secundum legem in triplum componat.
Et si
liber homo hoc fecerit, bannum dominicum pro hac re componere cogatur; servus vero secundum suam legem triplam composicionem damnum in loco restituat, et pro banno disciplina corporali subiaceat.
CAPITULA FRANCICA.
5.
Si aliquis Saxo hominem conprehenderit absque furto aut absque sua propria aliqua re, dicens quod illi habeat damnum factum, et hoc contendere voluerit, in iudicio aut in campo aut ad crucem licentiam habeat.
Si vero hoc noluerit, cum suis iuratoribus ipse liber homo se idoniare faciat.
Et si servum cuiuslibet absque aliqua conprobatione conprehenderit,
ipse servus aut ad aquam ferventem aut ad aliud iudicium se idoniare faciat.
6.
Si aliquis Saxo caballos in sua messe invenerit, et ipsos caballos inde ducere pro suo damno ad conprobandum voluerit, si quis liber homo hoc ei contradixerit aut aliquod malum pro hoc ei fecerit, tripla conpositione secundum legem et secundum ewam contra eum emendare studeat, et insuper bannum dominicum solvat, et manum perdat pro eo quod inoboediens fuit contra praeceptum domni imperatoris, quod ipse pro pace statuere iussit.
Si servus hoc fecerit, secundum suam legem omnia in triplum restituat, et disciplinae corporali subiaceat.
CAPITULA LANGOBARDICA.
5.
Sic quoque qualibet persona de hoc quod interpellatus fuerit, praesentaliter aut emendet, aut sacramentum reddat solus, quod nec ipse fecerit, nec, qui fecisset, sciat.
Accusator vero prius iuret, quod non eum se sciente iniuste interpellasset.
6.
De his vero personis, quae longe a palatio quasi in via remaneant expectantes seniorem suum, et depraedationes fecerint, comes aut minister eius quicquid contra legem fecerint, absque ulla excusatione emendare faciant.
Si vero de iniustitia contendere voluerint, constringat, aut velint vel nolint, ut iustitiam faciant.
Si vero quisquam in sua superbia adeo contenderit, ut ibidem interfectus sit, incompositus iaceat; et neque senior neque propinquus eius pro hoc nullam faidam portet, aut commotionem faciat; et si fecerit, nobis et populo nostro
inimicus annotetur.
ENCYCLICA AD ARCHIEPISCOPOS DE DOCTRINA.
*
CAPITULARE BONONIENSE * .
Editum est anno 811 post d. VII Idus Oct.
, quo Carolus annum regni 44 inierat, Bononiae ubi, Einhardo in Annalibus teste, classem recens constructam inspiciebat.
A Baluzio ex codicibus Palatino bibl.
Vaticanae et S. Vincentii Mettensis vulgatum, jam auctoritate codicum Parisiensium 1. bibliothecae reg. n. 4995, et 2. bibl. ejusdem inter Suppl. latina n. 75, emendatum suoque anno restitutum iterum edimus.
CAPITULA QUAE DOMNUS IMPERATOR CONSTITUIT BONONIAE, QUAE EST IN LITTORE MARIS, ANNO REGNI SUI 44, MENSE OCTOBRIO, INDICTIONE 5.
1.
Quicumque liber homo in hostem bannitus fuerit, et venire contempserit, plenum heribannum, id est solidos sexaginta, persolvat, aut si non habuerit
unde illam summam persolvat, semetipsum pro wadio in servitium principis tradat, donec per tempora ipse bannus ab eo fiat persolutus.
Et tunc iterum ad statum libertatis suae revertatur.
Et si ille homo qui se propter heribannum in servitium tradidit, in illo servitio defunctus fuerit. heredes
eius hereditatem quae ad eius pertinent non perdant, nec libertatem, nec de ipso heribanno obnoxii fiant.
2.
Ut non per aliquam occasionem, nec de wacta, nec de scara, nec de warda, nec pro heribergare, neque pro alio banno, heribannum comis exactare praesumat, nisi missus noster prius heribannum ad partem nostram recipiat, et ei suam tertiam partem exinde per iussionem nostram donet.
Ipse vero heribannum non exactetur neque in terris neque in mancipiis, sed in auro et argento, palleis adque armis, et animalibus atque peccoribus, sive talibus speciebus quae ad utilitatem pertinent.
3.
Quicumque homo nostros honores habens in ostem bannitus fuerit, et ad condictum placitum non
venerit, quod diebus post placitum condictum venisse conprobatus fuerit, tot diebus abstineat a carne et vino.
4.
Quicumque absque licentiam vel permissione principis de hoste reversus fuerit, quod factum Franci herisliz dicunt, volumus ut antiqua constitutio, id est capitalis sententia, erga illum puniendum custodiatur.
5.
Quicumque ex his qui beneficium principis habent, parem suum contra hostes communes in exercitu pergentem dimiserit, et cum eo ire vel stare noluerit, honorem suum et beneficium perdat.
6.
Ut in hoste nemo parem suum vel quemlibet alterum hominem bibere roget.
Et quicumque in
exercitu hebrius inventus fuerit, ita excommunicetur, ut in bibendo sola aqua utatur, quousque male fecisse cognoscat.
7.
De vasallis dominicis qui adhuc intra casam serviunt, et tamen beneficia habere noscuntur, statutum est, ut quicumque ex eis cum domno imperatore domi remanserint, vasallos suos casatos secum non retineant, sed cum comitem cuius pagenses sunt ire permittat.
8.
Constitutum est, ut secundum antiquam consuetudinem praeparatio ad hostem faciendam indicaretur et servaretur, id est, victualia de marca ad tres menses et arma atque vestimenta ad dimidium annum; quod tamen ita observari placuit, ut his qui de Reno ad Ligerem pergunt, de Ligere initium viatus sui conputetur.
His vero qui de Ligere ad Renum iter faciunt, de Reno trium mensium victualia habenda esse dicatur.
Qui autem trans Renum sunt et per Saxoniam pergunt, ad Albiam marcam esse sciant.
Et qui trans Ligerem manent, atque in Spania proficisci debent, montes Pirinaeos marcam sibi esse cognoscant.
9.
Quicumque liber homo inventus fuerit anno praesente cum seniore suo in hoste non fuisse, plenum
heribannum persolvere cogatur.
Et si senior vel comis illius eum domi dimiserit, ipse pro eo eundem bannum persolvat; et tot heribanni hab eo exigantur, quod homines domi dimisit.
Et quia nos anno praesente unicuique seniorum duos homines quos domi dimitteret concessimus, illos volumus ut missis nostris ostendant, quia hisque tantummodo heribannum concedimus.
10.
Constitutum est, ut nullus episcopus, aut abbas, aut abbatissa, vel quislibet rector aut custos aecclesiae, bruniam vel gladium sine nostro permisso cuilibet homini extraneo aut dare aut venundare praesumat, nisi tantum vasallis suis.
Et si evenerit, ut in qualibet ecclesia vel in sancto loco
plures brunias habeat quam ad homines rectores eiusdem ecclesiae sufficiant, tunc principem idem rector ecclesiae interroget, quid de his fieri debeat.
11.
Ut quandocunque navigium mittere volumus, ipsi seniores in ipsis navigibus pergant, et ad hoc sint praeparati.
CAPITULARE AQUISGRANENSE * .
A Baluzio ex Codd.
S. Vincentii Mettensis et Palatino bibl.
Vatic. editum, a nobis denuo ope 1 Codicis bibl. regiae Parisiensis inter Suppl.
Latina, n. 75, et Codicum capitularia Langobardica continentium, scilicet Ambrosiani et reliquorum, tum et Ansegisi, est recognitum.
ITEM CAPITULA QUAE PRO IUSTITIIS INFRA PATRIAM FACIENDIS CONSTITUTA SUNT.
1.
De termino causarum et litium statuimus, ut ex
quo bonae memoriae domnus Pippinus rex obiit, et nos regnare coepimus, causae vel lites inter partes factae atque exortae discutiantur, et congruo sibi
iudicio terminentur.
Prius vero, id est ante obitum praedicti domni Pippini regis causae commissae, vel omnino non moveantur, vel salvae usque ad interrogationem nostram reserventur.
2.
Ut episcopi, abbates, comites, et potentiores quique, si causam inter se habuerint, ac se pacificare noluerint, ad nostram iubeantur venire praesentiam, neque illorum contentio aliubi diiudicetur, neque propter hoc pauperum et minus potentium iustitiae remaneant.
Neque comes palatii nostri potentiores causas sine nostra iussione finire praesumat, sed tantum ad pauperum et minus potentium iustitias faciendas sibi sciat esse vacandum.
3.
Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam
quaerendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in cuius ministerio de rebus qualibuscumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt.
Et non liceat litigatores per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebant.
4.
Ut nullus homo in placito centenarii, neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam, aut ad res reddendas vel mancipia, iudicetur; sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.
5.
Ut missi nostri diligenter inquirant et describere faciant unusquisque in missatico, quid unusquisque de beneficio habeat, vel quot homines casatos in ipso beneficio.
6.
Quomodo eadem beneficia condricta sunt, aut quis de beneficio suo alodem comparavit vel struxit.
7.
Ut non solum beneficia episcoporum, abbatum, abbatissarum, atque comitum, sive vassallorum nostrorum, sed etiam nostri fisci describantur, ut
scire possemus quantum etiam de nostra in uniuscuiusque legatione habeamus.
8.
Volumus propter iustitias quae usque modo de parte comitum remanserunt, quatuor tantum mensibus in anno missi nostri legationes nostras exerceant, in hieme Ianuario, in verno Aprili, in aestate Iulio, in autumno Octobrio.
Ceteris vero mensibus unusquisque comitum placito suo habeat et iustitias faciat.
Missi autem nostri quater in anno mense uno et in quatuor locis habeant placita sua cum illis comitibus, quibus congruum fuerit ut ad eum locum possint convenire.
9.
Ut quicquid ille missus in illo missatico aliter factum invenerit quam nostra sit iussio, non solum illud emendare iubeat, sed etiam ad nos ipsam rem,
qualiter ab eo inventa est, deferat.
10.
Ut missi nostri censos nostros perquirant diligenter, undecumque antiquitus venire ad partem regis solebant.
Similiter et freda.
Et nobis renunciant, ut nos ordinemus, quid de his in futurum fieri debeat.
11.
Ut de rebus unde censum ad partem regis exire solebat, si ad aliquam ecclesiam traditae sunt, aut tradantur propriis heredibus, aut qui eas retinuerit, vel illum censum persolvat.
12.
Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non exercet, conveniant inter se et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iustitias faciendas.
13.
Ut missi nostri populum nostrum iterum nobis fidelitatem promittere faciant secundum consuetudinem iamdudum ordinatam.
Et ipsi aperiant et interpraetentur illis hominibus, qualiter ipsum sacramentum et fidelitatem erga nos servare debeant.
BENEFICIORUM FISCORUMQUE REGALIUM DESCRIBENDORUM FORMULAE.
Cum imperator anno 807 capite septimo capitularis Aquensis praecepisset, ut missi dominici beneficia tam ecclesiastica quam alia per totum imperium suum inbreviarent, anno 812 cap. 7, capitularis proxime superioris, ut « non solum beneficia episcoporum, abbatum, abbatissarum atque comitum sive vassallorum suorum, sed etiam fisci regales describerentur, » constituit.
Quod ut ex voto atque eodem per universum imperium modo fieret, formulis opus erat, ad instructionem missorum comparatis.
Partem earum servavit nobis codex bibl. ducalis Guelferbytanae inter Helmstadienses n. 254 insignis, saeculo IX ineunte in membrana solito longiori exaratus, unde primum ab Eckharto in Commentariis de Francia Orientali t. II, -910, deinde a Brunsio in libro Beyträge zu den deutschen Rechten des Mittelalters, -79, editae, jam tertio
diligentissime a nobis descriptae prodeunt.
Caeterum quanta formularii pars in fragmento nostro exstet, determinare non licet, cum quaterniones libri anteriores undecim perisse numerus 12 quaternioni superstiti inscriptus indicet.
Relicta sunt exempla inbreviandorum episcopatuum, monasteriorum, fiscorumque regalium, scilicet pars descriptionis episcopatus Augustani, recensio hominum precatoriorum et beneficiariorum monasterii Weissenburgensis, atque descriptio Asnapii, Treolae aliorumque trium fiscorum regalium.
De commentatoribus idem quod in capitulari subsequenti observandum venit
. . non pergit, duos annos multonem [vervicem] optimum 1, in tertio vero anno de annona modios 4.
Item de eodem.
Invenimus in insula quae Staphinseie nuncupatur, ecclesiam in honore sancti Michaelis constructam, in qua repperimus altare auro argentoque paratum 1. Capsas reliquiarum deauratas et cum gemmis vitreis et cristallinis ornatas 5, cuprinam per loca deauratam 1. Crucem reliquiarum parvulam cum clave lamminis argenteis deauratam 1; aliam vero crucem parvam reliquiarum auro vitroque fabricatam 1; aliam vero crucem maiorem auro argentoque paratam cum gemmis vitreis 1. Pendet super idem altare corona argentea per loca deaurata 1, pensans libras 2, et in medio illius pendit crux parva
cuprina deaurata 1 et pomum cristallinum 1; et in eadem corona per girum pendent ordines margaritarum diversis coloribus 35.
Est ibi de argento munidato solidi 3. Habentur ibi inaures aurei 4, pensantes denarios 17.
Sunt ibi calices argentei 2, quorum unus de foris sculptus et deauratus penset pariter cum patena sua solidos 30, alter vero de foris sculptus et deauratus penset pariter cum patena sua solidos 15.
Offertorium argenteum 1, pensantem solidos 6. Bustam cum cuperculo argenteam ad timiama portandum 1, pensantem solidos 6. Aliam bustam argenteam pensantem solidos 5.
Invenimus ibi turabulum argenteum per loca deauratum 1, pensantem solidos 30.
Alium etiam turabulum cuprinum antiquum 1. Ampullam cuprinam 1,
aliam ampullam stagneam 1. Urceum cum aquamanile cuprinum 1. Ollam vitream magnam 1. Ampullas vitreas parvulas cum balsamo 2. Pendent super eandem ecclesiam signa bona 2, habentes in funibus circulos cuprinos deauratos 2. Invenimus ibi planetas castaneas 2, de lana factam et tinctam 1. Dalmaticam 1, siricam 1, albas 7. Amictus 4. Fanones lineos serico paratos ad offerendum ad altare 13.
Pallia ad altaria induenda 8. Pallia de lana facta et tincta ad altare induendum 2. Pallia linea tincta 2. Linteamina serico parata ad altaria vestienda 20.
Manicas
sericeas auro et margaritis paratas 4, et alias sericeas 4. Corporales 4. Orarii 2. Plumatium serico indutum 1. De libris: liber eptaticum Moysi, et liber Iosuae, et liber iudicum, et Ruth, et libri regum 4, et libri paralippomenon 2 in uno volumine: liber psalmorum Davit, et liber parabule Salomonis, et liber ecclesiastaes, et liber canticum canticorum, et liber sapientiae, et liber Iesu filii Sirach, et liber Iob, et liber Tobi, et liber Iudith, et liber Hester, et libri duo Machabeorum in uno volumine: libri 12 prophetarum et libri Hesdrae duo in uno volumine: liber actuum apostolorum, et liber epistolarum Pauli, et libri 7 epistolarum canonicarum, et liber apocalipsin, in uno volumine; liber lectionarius, tabulas lamminis cuprinis deauratis habens paratas 1, liber
omeliarum diversorum auctorum 1, liber beati Gregorii quadraginta omeliarum 1, libri sacramentorum 3, libri lectionarii 2, liber canonum excerptus 1, liber expositio psalmorum sine auctore 1, liber quattuor euangeliorum vetustus 1, libri antefonarii 2, liber commentarii Hieronimi in Matheum 1, liber regule sancti Benedicti 1. Est ibi de vitro duae tine plene; de plumbo tabule 3, et una massa, et calami 170; faldonem ad sedendum 1.
Item unde supra.
Invenimus in eodem loco curtem et casam indominicatam, cum ceteris aedificiis ad praefatam ecclesiam respicientem.
Pertinent ad eandem curtem de terra arabili iurnales 740; de pratis, unde colligi possunt de foeno carradas 610.
De annona nihil repperimus, excepto quod dedimus
provendariis carradas 30; qui sunt provendati usque ad missam sancti Iohannis, et sunt 72.
De brace modii 12.
Caballum domitum 1, boves 26, vaccas 20, taurum 1, animalia minora 61, vitulos 5, vervices 87, agnellos 14, hircos 17, capras 58, hediculos 12, porcos 40, porcellos 50, aucas 63, pullos 50, vasa apium 17.
De lardo baccones 20 pariter cum minutiis, unctos 27, verrem occisum et suspensum 1, formaticos 40.
De melle sicclus dimidius: de butiro sicli 2, de sale modii 5, de sapone sicli 3. Culcita cum plumatiis 5, caldaria aerea 3, ferrea
vero 6, gramacula 5, luminare ferreum 1, tinas ferro ligatas 17, falces 10, falciculas 17, dolaturas 7, secures 7, coria hircina 10, pelles vervicinas 26, sagenam ad piscandum 1. Est ibi genitium, in quo sunt feminae 24; in quo repperimus sarciles 5, cum fasciolis 4, et camisiles 5. Est ibi molina 1; reddit annis singulis modios 12.
Respiciunt ad eandem curtem mansi ingenuiles vestiti 23.
Ex his sunt 6, quorum reddit unusquisque annis singulis de annona modios 14, friskinguas 4, de lino ad pisam seigam 1, pullos 2, ova 10, de semente lini sextarium 1, de lenticulis sextarium 1, operatur annis singulis ebdomades 5, arat iurnales 3, secat de foeno in prato dominico carradas 1, et introducit; scaram facit.
Ceterorum vero sunt
6, quorum unusquisque arat annis singulis iurnales 2, seminat et introducit: secat in prato dominico carradas 5, et illas introducit; operatur ebdomadas 2; dant inter duos in hoste bovem 1. Quando in hostem non pergunt, equitat, quocumque illi praecipitur.
Et sunt mansi 5, qui dant annis singulis boves 2. Aequitat quocumque illi praecipitur.
Et sunt mansi 4, quorum arat unusquisque annis singulis iurnales 9, seminat et introducit; secat in prato dominico carradas 3, et illud introducit.
Operatur in anno ebdomadas 6, scaram facit ad vinum ducendum, fimat de terra dominica iurnalem 1, de ligno donat carradas 10.
Et est unus mansus, qui arat annis singulis iurnales 9, seminat et introducit; secat de foeno in prato dominico carradas 3, et illas introducit,
scaram facit, parafredum donat.
Operatur in anno septimanas 5. Serviles vero mansi vestiti 19.
Quorum reddit unusquisque annis singulis friskingam 1, pullos 5, ova 10, nutrit porcellos dominicos 4, arat dimidiam araturam: operatur in ebdomada 3 dies, scaram faciat, parafredum donat.
Uxor vero illius facit camisilem 1 et sarcilem 1. Conficit bracem et coquit panem.
Restant enim de ipso episcopatu curtes 7 de quibus hic breviatum non est; sed in summa totum continetur.
Habet quippe summa Augustensis episcopatus mansos ingenuiles vestitos 1006, absos 35, serviles vero vestitos 421, absos 45.
Inter ingenuiles autem et serviles vestitos 1427, absos 80.
Explicit.
De illis clericis et laicis, qui illorum proprietates donaverunt ad monasterium, quod vocatur Wizunburch, et e contra receperunt ad usum fructuarium.
Hartwic presbiter tradidit ad ipsum monasterium supradictum in pago Wormacinse medietatem
de illa ecclesia quae est constructa in villa Hessiheim, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles 4, et de vineis picturas 5: et e contra recepit illam ecclesiam in villa Unkenstein, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 5, de prata ad carra 20; in ea vero ratione, ut id ipsum, quod tradidit, diebus vitae suae habeat in precariam.
Motwinus et uxor eius similiter tradiderunt ad ipsum monasterium in villa Hessihaim in ipso pago cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 5, de prata ad carradas 12; et e contra receperunt in ipsa villa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 7, de prata ad carradas 15.
Unroh habet in ipso pago similiter in praecariam in villa illa mansum vestitum 1, serviles absos 2, de vinea pictura 1, de prata ad carradas 20, diebus vitae suae.
Birniho presbiter tradidit ad ipsum monasterium in ipso pago in villa Franconadal ecclesiam 1, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles 7, de vineis picturas 3, de prata ad carradas 20; et e contra recepit in ipso pago in villa Marisga mansos serviles absos 3, de vineis pictura 1, de prata ad carradas 20.
Similiter tradidit Gomoldus ad ipsum monasterium in ipso pago in villa nuncupante Wisa, cum casa dominicata mansos serviles vestitos 5, de vineis picturas 3, de prata ad carradas 20: et e contra
recepit in ipsa villa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 4, de vineis picturas 2.
Graolfus clericus tradidit ad ipsum monasterium in ipso pago, in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 5, de vineis picturas 4; et e contra recepit in ipso pago in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 5, de vineis picturas quinque; et sic cetera breviare debes.
De beneficiariis, qui de eodem monasterio beneficium habere videntur.
Habet Hunbertus in beneficium in pago Wormacinse, in villa nuncupante Wanesheim cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, ingenuiles vestitos 2, absos 4, de prata ad carradas 20, de vineis
picturas 6, et silvam communem; et in ipsa villa habet Friduricus beneficium.
Baldrih habet beneficium in ipso pago in villa nuncupante illa, cum casa dominicata mansos vestitos
serviles 5, absos 4, de prata ad carradas 30, de vineis picturas 5, molino 1, et silvam communem.
Habet Gerbertus in ipso pago in villa illa beneficium cum casa dominicata, mansos serviles absos 5, de vineis picturas 5.
Meginhartus habet in beneficium in ipso pago in villa Alasenza cum casa dominicata mansos vestitos serviles 2, absos 3, de prata ad carradas 15, de vineis picturam 1, molinum 1, et silvam communem.
Habet Herigis in ipso pago in beneficium in villa illa mansos vestitos serviles 4, absum 1, de vineis picturas 2.
Waltheri habet in beneficium in ipso pago in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles 6, de vineis picturas 6, de prata ad carradas 6; et inter
Lorenzenvillare et Hepfanheim et Winolfesheim mansos vestitos serviles 2, absos 2. Et habet ipse Waltheri in pago Spirinse in villa Tatastat ecclesiam 1 cum casa dominicata, mansos vestitos ingenuiles 4, serviles vestitos 10, absum 1, de vineis picturas 5, de prata ad carradas 20.
Et sic cetera de talibus rebus breviare debes.
Item adbreviandum de peculiis.
De ministerio illius maioris vel ceterorum.
Invenimus in Asnapio fisco dominico salam regalem ex lapide factam optime, cameras 3; solariis totam casam circumdatam, cum pisilibus 11; infra cellarium 1; porticus 2, alias casas infra curtem ex ligno factas 17 cum totidem cameris et ceteris appendiciis bene conpositis; stabolum 1, coquinam 1,
pistrinum 1, spicaria 2, scuras 3. Curtem tunimo strenue munitam, cum porta lapidea, et desuper solarium ad dispensandum.
Curticulam similiter tunimo interclausam, ordinabiliter dispositam, diversique generis plantatam arborum.
Vestimenta: lectum parandum 1, drappos ad discum 1 parandum; toaclam 1. Utensilia: concas aereas 2, poculares 2, calderas aereas 2, ferrea 1, sartaginem 1, gramalium 1, andedam 1, farum 1, secures 2, dolatoriam 1, terebros 2, asciam 1, scalprum 1, runcinam 1, planam 1, falces 2, falciculas 2, pallas ferro paratas 2. Utensilia lignea ad ministrandum sufficienter.
De conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes 90, quae possunt fieri de farina pensas 450, ordeum modios 100.
Presenti anno fuerunt speltae
corbes 110; seminavit ex ipsis corbes 60, reliqua repperimus: frumenti modii 100; seminavit 60, reliqua repperimus: sigilis modii 98, seminavit totidem; ordeo modii 1800 seminavit 1100, reliqua
repperimus.
Avena modios 430, faba modium 1, pisos modios 12.
De molinis 5, modios 800 ad minorem mensuram; dedit prebendariis modios 240, reliqua repperimus.
De cambis 4, modios 650 ad minorem mensuram.
De pontibus 2, sale modios 60, et solidos 2. De ortis 4, solidos 11.
Mel modios 3; de censu butyrum modium 1; lartum de praeterito anno baccones 10, novos baccones 200 cum minucia et unctis; formaticos de anno presenti pensas 43.
De peculio iumenta maiora capita 51, de anno tertio 5, de preterito 7, de presenti 7, poledros bimos 10, annotinos 8; emissarios 3, boves 16, asinos 2, vaccas cum vitulis 50, iuvencos 20, vitulos annotinos 38, tauros 3, porcos maiores 260, porcellos 100, verres 5, vervices cum agnis 150, agnos annotinos
200, arietes 120, capras cum hedis 30, hedos annotinos 30, hircos 3, aucas 30, pullos 80, pavones 22.
De eo quo supra.
Item de mansionilibus, quae ad supra scriptum mansum aspiciunt.
In Grisione villa invenimus mansioniles dominicatas, ubi habet scuras 3, et curtem sepe circumdatam.
Habet ibi ortum 1, cum arboribus; aucas 10, anantes 8, pullos 30.
In alia villa.
Repperimus mansioniles dominicatas, et curtem sepe munitam, et infra scuras 3, vinea arripennem 1, ortum cum arboribus 1, aucas 15, pullos 20.
In villa illa mansioniles dominicatas.
Habet scuras 2, spicarium 1, ortum 1, curtem sepe bene munitam.
Item unde supra.
Mensuram modiorum et sestariorum ita invenimus, sicut et in palatio.
Ministeriales non invenimus, aurifices, neque argentarios, ferrarios, neque ad venandum, neque in reliquis obsequiis.
De herbis hortulanis quas repperimus, id est lilium, costum, mentam, petresilum, rutam, apium, libesticum, salviam, satureiam, savinam, porrum, alia, tanazitam, mentastram, coliandrum, scalonias, cepas, caules, ravacaules, vittonicam.
De arboribus: pirarios, pomarios, mispilarios, persicarios, avelanarios, nucarios, morarios, cotoniarios.
Repperimus in illo fisco dominico, domum regalem exterius ex lapide, et interius ex ligno bene constructam; cameras 2, solaria 2. Alias casas, infra curtem ex ligno factas 8; pisile cum camera 1, ordinabiliter
constructum; stabolum 1. Coquina et pistrinum in unum tenentur.
Spicaria quinque, granecas 3. Curtem tunimo circumdatam, desuperque spinis munitam, cum porta lignea.
Habet desuper
solarium.
Curticulam similiter tunimo interclusam.
Pomerium contiguum, diversi generis arborum nemorosum.
Infra, vivarium cum piscibus 1; hortum bene compositum 1. Vestimenta: lectum parandum 1, drappos ad discum parandum 1, toaclam 1. Utensilia: concas aereas 2, pocularem 1, baccinum 1, caldaria aerea 2, ferreum 1, sartagmem 1, cramalium 1, andedam 1, farum 1, securem 1, dolaturam 1, terebros 2, scalprum 1, asciam 1, runcinam 1, planam 1, falce 2, falcicolas 3, fussoria 2, palas ferro paratas 2; utensilia lignea sufficienter.
Conlaboratu: spelta vetus de anno preterito corbes 80, quae possunt fieri de farina pensas 400; de anno praesenti spelta corbes 90, quae possunt fieri pensas 450.
Ordeo novello ad servitium modios 700, ad
sementem modios 600.
Lardum vetus de anno preterito baccones 80, novo de nutrimine baccones 100, cum minutia et unctis, de censu baccones 150 cum minucia et unctis: sunt simul baccones 330.
Formaticos pensas 24.
De peculio.
Iumenta maiora, capita 79, pultrellas trimas 24, bimas 12, annotinas 13, peledros bimos 6, annotinos 12, emissarios vel burdones 4, boves 20, asinos 2, vaccas cum vitulis 30, tauros 3, alia animalia 10, porcos maiores 150, minores 100, verbices cum agnis 80, agnos anniculos 58, multones 82, capras cum hedis 15, anniculos 6, hircos 6, vasa apium 50, aucas 40, anantes 6, pullos 100, pavones 8.
Invenimus in illo fisco dominico, casam regalem
cum cameris 2 totidemque caminatis, cellarium 1, porticus 2, curticulam interclusam cum tunimo strenue munitam; infra cameras 2, cum totidem pisilibus, mansiones feminarum 3; capellam ex lapide bene constructam; alias intra curtem casas ligneas 2, spicaria 4; horrea 2, stabolum 1, coquinam 1, pistrinum 1; curtem sepe munitam cum portis ligneis 2, et desuper solaria.
Lectum paratum 1, drappos ad discum parandum 1, toaclam 1. Utensilia: concas aereas 2, poculares 2, caldaria aerea 2, ferreum 1, patellam 1, securem 1, dolaturam 1, terebrum 1, scalprum 1, planam 1; utensilia lignea ad ministrandum sufficienter.
Conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes 20, quae possunt fieri farina pensas
100.
Praesenti anno fuerunt de spelta corbes 20; seminavit ex ipsis corbes 10, reliqua repperimus.
Sigilis modios 160; seminavit 100, reliqua repperimus.
Ordeo modios 450; seminavit 300, reliqua repperimus.
Avena modios 200, seminavit totidem.
Lardum vetus de praeterito anno baccones 60; novello de nutrimine baccones 50, cum minucia et unctis; de censu baccones 15, cum minucia et unctis.
Sunt simul baccones tantos.
De peculio.
Iumenta maiora, capita 44; putrellas trimas 10, bimas 12, anniculos 15, poledros bimos
7, emissarios vel burdones 2, boves 24, vaccas cum vitulis 6, alia animalia 5, porcos maiores 90, minores 70, vervices cum agnis 150, anniculos 200, multones 8, capras cum hedis 20, anniculos 16, hircos 5, aucas 10
Repperimus in illo fisco dominico domum regalem ex ligno ordinabiliter constructam, cameram 1, cellarium 1, stabolum 1, mansiones 3, spicaria 2, coquinam 1, pistrinum 1, scuras 3. Curtem tunimo circumdatam et desuper sepe munita.
Ortum diversi generis insertum arboribus.
Portas ligneas 2. Vivaria cum piscibus 3. Utensilia: concas aereas 2, poculares aereos 2, cramalium 1, andedum 1, patellam 1, securem 1, dolaturam 1, terebrum 1, scalprum 1, palam ferro paratam; utensilia lignea sufficienter.
Vestimenta: lectum paratum 1, culcitam 1, plumacium 1, linteos 2, mantile 1, mappam 1, toaclam 1. De conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes 20, unde possunt fieri farina pensas 100; presenti anno fuerunt spelta corbes 30, seminavit corbem unum, reliqua repperimus.
Ordeo modios 800, seminavit modios 400, reliqua repperimus.
Lardum vetus de praeterito anno baccones 200; novello de nutrimine baccones 50, cum minucia et unctis; de censu baccones 80, cum minucia et unctis.
De peculio.
Iumenta maiora capita tantum; putrellas trimas tantas; bimas 10, anniculos 11, peledros de tertio anno tantos; bimos 10, anniculos 5, emissarios 2, boves tantos, vaccas cum vitulis tantas;
iuvencos 8, vitulos anniculos 3, taurum 1, porcos maiores 150, minores 100, verbices cum agnis 150, agnos anniculos 200, multones 100, capras cum hedis 30, anniculos 90, hircos 10, aucas 20, anantes 4.
Invenimus in Treola fisco dominico, casam dominicatam ex lapide optime factam, camaras 2, cum totidem caminatis, porticum 1, cellarium 1, torcolarium 1, mansiones virorum ex ligno factas 3, solarium cum pisile 1; alia tecta ex maceria 3, spicarium 1, scuras 2, curtem muro circumdatam cum porta ex lapide facta.
Vestimenta: culcitam 1, plumacium 1, lectarium 1, linteum 1, copertorium 1, bancalem 1. Utensilia: ferreolum 1, patellam blumbeam 1. De vineis dominicis, vino modios 730;
de censu modios 500.
Canabis libras 2.
De herbis hortulanis.
Id est costum, mentam, livesticum, apium, betas, lilium, abrotanum, tanezatum, salviam, satureiam, neptam, savinam, sclareiam, solsequia, mentastram, vittonicam, acrimonia, malvas, mismalvas, caulas, cerfolium, coriandrum, porrum, cepas, scalonias, brittolos, alia
De arboribus.
Pirarios diversi generis, pomarios diversi generis, mispilarios, persicarios, nucarios, prunarios, avelanarios, morarios, cotoniarios, cerisarios.
Haec est summa de supradictis villis.
Sunt in summa: spelta vetus de praeterito anno corbes tantos, unde possunt fieri de farina pensas
tantas; frumentum vetus, et sic de ceteris omnibus, praeteritis et praesentibus vel reliquis numerabis.
CAPITULARE DE VILLIS IMPERIALIBUS * .
Capitulare hoc, ut in codice Helmstadiensi, jam Guelferbytano, formulas descriptionis beneficiorum fiscorumque regalium excipit, ita hoc potissimum loco sistere visum est.
Cui accedit, quod in capitulari anni sequentis capp.
10, 18 et 19 aliqua in capitulari nostro statuta generaliter promulgata legimus.
Editionem nostram ad fidem codicis unici exegimus.
Anteriores fuerunt Hermanni Conringii * , et quae inde fluxerunt Baluziana utraque et Georgischii * , Eckharti multo emendatior, et Brunsii, qui in libro supra memorato * amplum Kinderlingii commentarium adjecit.
Inter commentatores Heumann, Tresenreuter * , Ress. et Anton. * excellunt. Textus scribentis manu, vel statim vel paulo post, aliquot in locis correctus est; priorem lectionem numerus 1 indicat.
INCIPIT CAPITULARE DE VILLIS VEL CURTIS IMPERIALIBUS.
1.
Volumus ut villae nostrae, quas ad opus nostrum serviendi institutas habemus, sub integritate partibus nostris deserviant, et non aliis hominibus.
2.
Ut familia nostra bene conservata sit, et a nemine in paupertate missa.
3.
Ut non praesumant iudices nostram familiam in eorum servitium ponere, non corvadas, non materia cedere, nec aliud opus sibi facere cogant; et neque ulla dona ab ipsis accipiant, non caballum, non bovem, non vaccam, non porcum, non berbicem, non porcellum, non agnellum, nec aliam causam, nisi buticulas et ortum, poma, pullos, et ova.
4.
Si familia nostra partibus nostris aliquam fecerit
fraudem de latrocinio aut alio neglecto, illud in caput conponat; de reliquo vero pro lege recipiat disciplinam vapulando; nisi tantum pro homicidio et incendio, unde frauda exire potest.
Ad reliquos autem homines iustitiam eorum, qualem habuerint, reddere studeant, sicut lex est.
Pro frauda vero nostra. ut diximus, familia vapuletur.
Franci autem qui in fiscis aut villis nostris commanent, quicquid commiserint, secundum legem eorum emendare studeant; et quod pro frauda dederint, ad opus nostrum veniat, id est in peculio aut in alio praetio.
5.
Quando judices nostri labores nostros facere debent, seminare, aut arare, messes colligere, fenum secare, aut vindeamiare, unusquisque in tempore
laboris ad unumquemque locum praevideat ac instituere faciat quomodo factum sit, ut bene salva sint.
Si intra patriam non fuerit, et in quale loco iudex venire non potuerit, missum bonum de familia nostra, aut alium hominem bene creditum, causas nostras providendi dirigat, qualiter ad profectum veniant; et judex diligenter praevideat, ut
fidelem hominem transmittat ad hanc causam providendam
6.
Volumus ut judices nostri decimam ex omni conlaboratu pleniter donent ad ecclesias quae sunt in nostris fiscis, et ad alterius ecclesiam nostra decima data non fiat, nisi ubi antiquitus institutum fuit.
Et non alii clerici habeant ipsas ecclesias, nisi nostri aut de familia aut de capella nostra.
7.
Ut unusquisque index suum servitium pleniter perficiat, sicut ei fuerit denuntiatum.
Et si necessitas evenerit quod plus servire debeat, tunc conputare faciat, si servitium debeat multiplicare vel noctes.
8.
Ut iudices nostri vineas recipiant nostras, quae de eorum sunt ministerio, et bene eas faciant, et
ipsum vinum in bona mittant vascula, et diligenter praevidere faciant, quod nullo modo naufragatum sit.
Aliud vero vinum peculiare conparando emere faciant, unde villas dominicas condirigere possint.
Et quandoquidem plus de ipso vino conparatum fuerit quod ad villas nostras condirigendum mittendi opus sit, nobis innotescat, ut nos commendemus qualiter nostra fuerit exinde voluntas.
Cippaticos enim de vineis nostris ad opus nostrum mittere faciant.
Censa de villis nostris qui vinum debent, in cellaria nostra mittat.
9.
Volumus ut unusquisque iudex in suo ministerio mensuram modiorum, sextariorum, et situlas per sextaria octo, et corborum eo tenore habeant, sicut et in palatio habemus.
10.
Ut maiores nostri et forestarii, poledrarii, cellerarii, decani, telonarii, vel ceteri ministeriales rega faciant, et sogales donent de mansis eorum: pro manuopera vero eorum ministeria bene praevideant.
Et qualiscumque maior habuerit beneficium, suum vicarium mittere faciat, qualiter et manuopera et ceterum servitium pro eo adimplere debeat.
11.
Ut nullus iudex mansionaticos ad suum opus, nec ad suos canes, super homines nostros atque in forestes nullatenus prendant.
12.
Ut nullus iudex obsidem nostrum in villa nostra commendare faciat.
13.
Ut equos emissarios, id est waraniones, bene praevideant, et nullatenus eos in uno loco diu stare permittant, ne forte pro hoc pereat.
Et si aliquis talis est, quod bonus non sit, aut veteranus sit, si vero mortuus fuerit, nobis nuntiare faciant tempore congruo, antequam tempus veniat, ut inter iumenta mitti debeant.
14.
Ut iumenta nostra bene custodiant, et poledros ad tempus segregent.
Et si pultrellae multiplicatae fuerint, separatae fiant; et gregem per se
exinde adunare faciant.
15.
Ut poledros nostros missa sancti Martini hiemale ad palatium omnimodis habeant.
16.
Volumus, ut quicquid nos aut regina unicuique iudici ordinaverimus, aut ministeriales nostri, sinescalcus, et butticularius de verbo nostro aut reginae, ipsis iudicibus ordinaverit, ad eundem placitum, sicut eis institutum fuerit, impletum habeant.
Et quicumque per neglegentiam dimiserit, a potu se abstineat postquam ei nuntiatum fuerit, usque dum in praesentia nostra aut reginae veniat, et a nobis licentiam quaerat absolvendi.
Et si iudex in exercitu, aut in wacta, seu in ambasiato, vel aliubi fuerit, et iunioribus eius aliquid ordinatum fuerit, et non conpleverint, tunc ipsi pedestres ad palatium
veniant, et a potu vel carne se abstineant, interim quod rationes deducant, propter quod hoc dimiserunt; et tunc recipiant sententiam, aut in dorso, aut quomodo nobis vel reginae placuerit.
17 Quantascumque villas unusquisque in ministerio habuerit, tantos habeat deputatos homines, qui apes ad nostrum opus praevideant.
18.
Ut ad farinarias nostras pullos et aucas habeant iuxta qualitatem farinarii, vel quantum melius potuerint.
19.
Ad scuras nostras in villis capitaneis pullos habeant non minus 100, et aucas non minus 30.
Ad mansioniles vero pullos habeant non minus 50, aucas non minus quam 12.
20.
Unusquisque iudex fructa semper habundanter faciat omni anno ad curtem venire; excepto visitationes eorum per vices tres, aut quattuor seu amplius dirigant.
21.
Vivarios in curtes nostras unusquisque, iudex ubi antea fuerunt habeat; et si augeri potest, augeat.
Et ubi antea non fuerunt, et modo esse possunt, noviter fiant.
22.
Coronas de racemis, qui vineas habuerint, non minus tres aut quattuor habeant.
23.
In unaquaeque villa nostra habeant judices vaccaritias, porcaritias, berbicaritias, capraritias, hircaritias, quantum plus potuerint, et nullatenus sine hoc esse debent.
Et insuper habeant vaccas illorum servitium perficiendum commendatas per servos nostros; qualiter pro servitio ad dominicum opus vaccaritias vel carrucas nullo modo minoratae sint.
Et habeant quando servierint ad canes dandum, boves cloppos non languidos, et vaccas sive caballos, non scabiosos, aut alia peccora non languida.
Et ut diximus, pro hoc vaccaritias vel carrucas non minorent.
24.
Quicquid ad discum nostrum dare debet, unusquisque iudex in sua habeat plebio, qualiter bona et optima atque bene studiose et nitide omnia sint conposita, quicquid dederint.
Et unusquisque 2 habeat de annona pastos per singulos dies ad suum servitium, ad mensam nostram quando servierit; et reliqua dispensa similiter in omnibus bona sit, tam farina, quam et peculium.
25.
De pastione autem Kal. Septemb. indicare faciant, si fuerit an non.
26.
Maiores vero amplius in ministerio non habeant, nisi quantum in una die circumire, aut previdere potuerint.
27.
Casae nostrae indesinenter foca et wactas habeant,
ita ut salvae sint.
Et quando missi vel legatio ad palatium veniunt vel redeunt, nullo modo in curtes dominicas mansionaticas prendant, nisi specialiter iussio nostra aut reginae fuerit.
Et comes de suo ministerio, vel homines illi qui antiquitus consueti fuerunt misses aut legationes soniare, ita et modo inantea, et de parveridis, et omnia eis necessaria, solito more soniare faciant, qualiter bene et honorifice ad palatium venire, vel redire possint.
28.
Volumus ut per annos singulos intra quadragesima, dominica in palmis, quae Osanna dicitur, iuxta ordinationem nostram argentum de nostro laboratu, postquam cognoverimus de praesenti anno quantum sit nostra laboratio, deferre studeant.
29.
De clamatoribus ex hominibus nostris unusquisque iudex praevideat, ut non sit eis necesse venire ad nos proclamare, et dies quos servire debet, per neglegentiam non dimittat perdere.
Et si habuerit servus noster forinsecus iustitias ad querendum
, magister eius cum omni intentione decertet pro eius iustitia.
Et si aliquo loco minime eam accipere valuerit, tamen ipso servo nostro pro hoc fatigare non permittat, sed magister eius per semetipsum aut suum missum hoc nobis notum facere studeat.
30.
Volumus unde servire debent ad opus nostrum, ex omni conlaboratu eorum servitium segregare faciant; et unde carra in hostem carigare debent, similiter segregent, tam per domos quam et per pastores, et sciant quantum ad hoc mittunt.
31.
Ut hoc quod ad provendarios vel genitias dare debent, simili modo unoquoque anno separare faciant; et tempore oportuno pleniter donent, et nobis
dicere sciant, qualiter inde faciunt, vel unde exit.
32.
Ut unusquisque iudex praevideat, quomodo sementem bonum et optimum semper de conparatu vel aliunde habeat.
33.
Post ista omnia segregata et seminata atque peracta, quicquid reliquum fuerit exinde de omni conlaboratu usque ad verbum nostrum salvetur, quatenus secundum iussionem nostram, aut venundetur aut reservetur.
34.
Omnino praevidendum est cum omni diligentia, ut quicquid manibus laboraverint, aut fecerint, id est lardum, siccamen sulcia, niusaltus, vinum, acetum, moratum, vinum coctum, garum, sinape, formaticum, butirum, bracios, cervisas, medum,
mel, ceram, farinam, omnia cum summo nitore sint facta vel parata.
35.
Volumus ut de berbicibus crassis soccia fiat, sicut et de porcis; et insuper habeant boves siginatos in unaquaeque villa non minus quam duos, aut ibidem ad socciandum aut ad nos deducendum.
36.
Ut silvae vel forestes nostrae bene sint custoditae; et ubi locus fuerit ad stirpandum, stirpare faciant, et campos de silva increscere non permittant; et ubi silvae debent esse, non eas permittant nimis capulare atque damnare; et feramina nostra intra forestes bene custodiant; similiter acceptores et spervarios ad nostrum profectum praevideant; et censa nostra exinde diligenter exactent.
Et iudices,
si eorum porcos ad saginandum in silvam nostram miserint, vel maiores nostri, aut homines eorum, ipsi primi illam decimam donent ad exemplum bonum proferendum, qualiter in postmodum ceteri homines illorum decimam pleniter persolvent .
37.
Ut campos et culturas nostras bene conponant, et prata nostra ad tempus custodiant
38.
Ut aucas pastas, et pullos pastos ad opus nostrum semper quando servire debent, aut ad nos transmittere sufficienter habeant.
39.
Volumus, ut pullos et ova quos servientes vel mansuarii reddunt per singulos annos, recipere debeant; et quando non servierint, ipsos venundare faciant.
40.
Ut unusquisque iudex per villas nostras singulares etlehas, pavones, fasianos, enecas, columbas, perdices, turtures, pro dignitatis causa omnimodis semper habeant.
41.
Ut aedificia intra curtes nostras, vel sepes in circuitu bene sint custoditae, et stabula vel coquinae, atque pistrina seu torcularia, studiose praeparatae fiant; quatenus ibidem condigne ministeriales nostri officia eorum bene nitide peragere possint.
42.
Ut unaquaeque villa intra cameram, lectaria, culcitas, plumatios, batlinias, drappos, ad discum, bancales, vasa aerea, plumbea, ferrea, lignea, andedos, catenas, cramaculos, dolaturas, secures, id est cuniadas, terebros, id est taradros, scalpros,
vel omnia utensilia ibidem habeant, ita ut non sit necesse, aliubi hoc quaerere, aut commodare.
Et ferramenta quod in hostem ducunt, in eorum habeant plebio qualiter bona sint; et iterum quando revertuntur in camera mittantur.
43.
Ad genitia nostra, sicut institutum est, opera ad tempus dare faciant, id est linum, lanam, waisdo, vermiculo, warentia, pectinos laninas, cardones, saponem, unctum, vascula, vel reliqua minutia quae ibidem necessaria sunt.
44.
De quadragesimale duae partes ad servitium nostrum veniant per singulos annos, tam de leguminibus quamque et de piscato, seu formatico, butirum, mel, sinape, aceto, milio panicio herbulas siccas vel virides, radices, napos insuper, et ceram, vel saponem
atque cetera minutia; et quod reliquum fuerit, nobis per brevem, sicut supra diximus, innotescant, et nullatenus hoc permittant, sicut usque nunc fecerunt; quia per illas duas partes volumus cognoscere de illa tertia quae remansit.
45.
Ut unusquisque iudex in suo ministerio bonos habeat artifices, id est fabros ferrarios, et aurifices, vel argentarios, sutores, tornatores, carpentarios, scutarios, piscatores, aucipites, id est aucellatores, saponarios, siceratores, id est qui cervisam vel pomatium, sive piratium, vel aliud quodcumque liquamen ad bibendum aptum fuerit, facere sciant; pistores, qui similam ad opus nostrum faciant, retiatores, qui retia facere bene sciant, tam ad venandum quam ad piscandum, sive ad aves capiendum,
necnon et reliquos ministeriales quos ad numerandum longum est.
46.
Ut locus nostros, quos vulgus brogilos vocat, bene custodire faciant, et ad tempus semper emendent, et nullatenus exspectent, ut necesse sit a novo reaedificare.
Similiter faciant et de omni aedificio.
47.
Ut venatores nostri, et falconarii, vel reliqui ministeriales, qui nobis in palatio adsidue deserviunt, consilium in villis nostris habeant, secundum quod nos aut regina per litteras nostras iusserimus, quando ad aliquam utilitatem nostram eos miserimus, aut siniscalus, et buticularius de nostro verbo eis aliquid facere praeceperint.
48.
Ut torcularia in villis nostris bene sint praeparata.
Et hoc praevideant iudices, ut vindemia nostra nullus pedibus praemere praesumat, sed omnia nitida et honesta sint.
49.
Ut genitia nostra bene sint ordinata, id est, de casis, pislis, teguriis, id est screonis, et sepes bonas in circuitu habeant, et portas firmas, qualiter opera nostra bene peragere valeant.
50.
Ut unusquisque iudex praevideat, quanti poledri in uno stabulo stare debeant, et quanti poledrarii cum ipsis esse possint.
Et ipsi poledrarii qui liberi sunt, et in ipso ministerio beneficia habuerint, de illorum vivant beneficiis.
Similiter et fiscalini qui mansas habuerint, inde vivant.
Et qui hoc non habuerit, de dominica accipiat provendam.
51.
Praevideat unusquisque iudex, ut sementia nostra nullatenus pravi homines subtus terram vel aliubi abscondere possint, et propter hoc messis rarior fiat.
Similiter et de aliis maleficiis illos praevideant, ne aliquando facere possint.
52.
Volumus ut de fiscalis, vel servis nostris, sive de ingenuis qui per fiscos aut villas nostras commanent, diversis hominibus plenam et integram, qualem habuerint, reddere faciant iustitiam.
53.
Ut unusquisque iudex praevideat, qualiter homines nostri de eorum ministerio latrones vel malefici nullo modo esse possint.
54.
Ut unusquisque iudex praevideat, quatenus familia nostra ad eorum opus bene laboret, et per mercata vacando non eat.
55.
Volumus ut quicquid ad nostrum opus iudices dederint, vel servierint, aut sequestraverint, in uno breve conscribi faciant, et quicquid dispensaverint, in alio; et quod reliquum fuerit, nobis per brevem innotescant.
56.
Ut unusquisque iudex in eorum ministerio frequentius audientias teneat, et iustitiam faciat, et praevideat qualiter recte familiae nostrae vivant.
57.
Si aliquis ex servis nostris super magistrum
suum nobis de causa nostra aliquid vellet dicere, vias ei ad nos veniendi non contradicat.
Et si iudex cognoverit quod iuniores illius adversus eum ad palatium proclamando venire velint, tunc ipse iudex contra eos rationes deducendi ad palatium venire faciat, qualiter eorum proclamatio in auribus nostris fastidium non generet.
Et sic volumus cognoscere. utrum ex necessitate an ex occansione veniant.
58.
Quando catelli nostri iudicibus commendati fuerint, de suo eos nutriat, aut iunioribus suis, id est maioribus et decanis, vel cellerariis ipsos commendare faciat, quatenus de illorum causa eos bene nutrire faciant; nisi forte iussio nostra, aut reginae fuerit, ut in villa nostra ex nostro eos nutriant.
Et tunc ipse iudex hominem ad hoc opus mittat, qui ipsos
bene nutriat; et segreget unde nutriantur, et non sit illi homini cotidie necessitas ad scuras recurrere.
59.
Unusquisque iudex quando servierit, per singulos dies dare faciat de cera libras 3, de sapone sextaria 8; et super hoc ad festivitatem sancti Andreae, ubicumque cum familia nostra fuerimus, dare studeat de cera libras 6; similiter mediante quadragesima.
60.
Nequaquam de potentioribus hominibus maiores fiant, sed de mediocribus qui fideles sint.
61.
Ut unusquisque iudex quando servierit, suos bracios ad palatium ducere faciat; et simul veniant magistri, qui cervisam bonam ibidem facere debeant.
62.
Ut unusquisque iudex per singulos annos ex omni conlaboratione nostra, quam cum bubus quos
bubulci nostri servant, quid de mansis qui arare debent, quid de sogalibus, quid de censis, quid de fida facta, vel freda, quid de feraminibus in forestis nostris sine nostro permisso captis, quid de diversis conpositionibus; quid de molinis, quid de forestibus, quid de campis, quid de pontibus vel navibus; quid de liberis hominibus et centenis qui partibus fisci nostri deserviunt; quid de mercatis; quid de vineis; quid de illis qui vinum solvunt; quid de feno; quid
de lignariis, et faculis; quid de axilis, vel aliud materiamen; quid de proterariis; quid de leguminibus; quid de milio, et panigo; quid de lana, lino, vel canava; quid de frugibus arborum; quid de nucibus, maioribus vel minoribus; quid de insitis ex diversis arboribus; quid de hortis; quid de napibus; quid de wiwariis; quid de coriis; quid de pellibus; quid de cornibus; quid de melle et cera; quid de uncto, et siu, vel sapone; quid de morato, vino cocto, medo, et aceto; quid de cervisa; de vino novo et vetere; de annona nova et vetere; quid de pullis et ovis, vel anseribus, id est aucas; quid de piscatoribus; de fabris; de scutariis, vel sutoribus; quid de huticis, et connis, id est scriniis; quid de tornatoribus, vel sellariis; de ferrariis et scrobis, id est fossis ferrariciis,
vel aliis fossis, plumbariciis; quid de tributariis; quid de poledris, et pultrellis, habuerint, omnia seposita distincta et ordinata, ad nativitatem Domini nobis notum faciant, ut scire valeamus, quid vel quantum de singulis rebus habeamus.
63.
De his omnibus supradictis, nequaquam iudicibus nostris asperum videatur si hoc requirimus; quia volumus ut et ipsi simili modo iunioribus eorum omnia absque ulla indignatione requirere studeant; et omnia quicquid homo in domo sua, vel in villis suis habere debet, iudices nostri in villis nostris habere debeant.
64.
Ut carra nostra quae in hostem pergunt basternae bene factae sint, et operculi bene sint, cum coriis cooperti, et ita sint consuti, ut si necessitas
evenerit, aquas ad natandum, cum ipsa expensa quae intus fuerit, transire flumina possint, ut nequaquam aqua intus intrare valeat, et bene salva causa nostra, sicut diximus, transire possit.
Et hoc volumus, ut farina in unoquoque carro ad spensam nostram missa fiat, hoc est duodecim modia de farina; et in quibus vinum ducunt, modia 12 ad nostrum modium mittant; et ad unumquodque carrum scutum et lanceam, cucurum, et arcum habeant.
65.
Ut pisces de wiwariis nostris venundentur, et alii mittantur in locum, ita ut pisces semper habeant; tamen quando nos in villas non venimus, tunc fiant venundati, et ipsos ad nostrum profectum iudices nostri conlucrare faciant.
66.
De capris, et hircis, et eorum cornua et pellibus, nobis rationes deducant, et per singulos annos niusaltos crassos nobis inde adducant.
67.
De mansis absis et mancipiis adquisitis, si aliquid super se habuerint quod non habeant ubi eos collocare possint, nobis nuntiare faciant.
68.
Volumus ut bonos barriclos ferro ligatos, quos in hostem et ad palatium mittere possint, iudices singuli praeparatos semper habeant, et buttes ex coriis non faciant
69.
De lupis omni tempore nobis adnuntient, quantos unusquisque conpraehenderit, et ipsas pelles nobis praesentare faciant.
Et in mense Maio illos lupellos perquirant et conpraehendant, tam cum pulvere et hamis, quamque cum fossis et canibus.
70.
Volumus quod in horto omnes herbas habeant, id est lilium, rosas, fenigrecum, costum, salviam, rutam, abrotanum, cucumeres, pepones, cucurbitas, fasiolum, ciminum, ros marinum, careium, cicerum italicum, squillam, gladiolum, dragantea, anesum, coloquentidas, solsequiam, ameum, silum, lactucas, git, eruca alba, nasturtium, parduna, puledium, olisatum, petresilinum, apium, leiusticum, savinam, anetum, fenicolum, intubas, diptamnum, sinape, satureiam, sisimbrium, mentam, mentastrum, tanazitam, neptam, febrefugiam, papaver, betas, vulgigina, mismalvas, [ibischa, id est alteas], malvas, carvitas, pastenacas, adripias, blidas, ravacaulos, caulos, uniones, britlas, porros, radices, ascalonicas, cepas, alia,
warentiam, cardones, fabas maiores, pisos mauriscos, coriandrum, cerfolium, lacteridas sclareiam.
Et ille hortulanus habeat super domum suam Iovis barbam.
De arboribus volumus quod habeant pomarios diversi generis; pirarios diversi generis; prunarios diversi generis; sorbarios, mespilarios, castanearios, persicarios, diversi generis; cotoniarios, avellanarios, amandalarios, morarios, lauros, pinos, ficus, nucarios, ceresarios, diversi generis.
Malorum nomina: gozmaringa, geroldinga, crevedella, spirauca, dulcia, acriores, omnia servatoria; et subito comessura; primitiva.
Perariciis servatoria trium et quartum genus, dulciores, et cocciores, et serotina.
Explicit capitulare dominicum.
CAPITULARE AQUISGRANENSE * .
Capitularis hujus duplicis, sive capitulorum 46 de causis quae necessariae erant Ecclesiae Dei et populo Christiano, mentionem facit annalista Moissiacensis * , quo auctore mense Septembri anni 813 in maximo procerum conventu promulgata sunt, cum tamen annalista Laurissensis * mensem Augustum indicet.
Prioris partis editio nostra nititur: I. Cod. regio Parisiensi inter Suppl. latina, n. 164 bis, saec.
IX; 2. C. Paris. inter Suppl. lat. n. 75, saec.
X; 3. editione Baluzii, qui primus « ex septem antiquis Codicibus mss.
, uno Palatino bibliothecae Vaticanae, altero S. Remigii Rhemensis, tertio S. Vincentii Mettensis, quarto Petri Pithoei, quinto Jacobi Sirmondi, sexto Philiberti de la Mare, senatoris Divionensis, septimo Navarrico, » se edidisse fatetur.
Quos inter S. Remigii est noster 1; Vaticanus et S. Vincentii Mettensis cum nostro 2 congruunt; Codicem Sirmondi non alium a nostro 1 existimaverim.
Alteram partem primus Sirmondus, t. II Conciliorum Galliae , ex Codd.
S. Vincentii Mettensis et Codice quodam Gandavensi ediderat; quae Baluzius sub titulo Capitula de confirmatione constitutionum quas episcopi in synodis auctoritate regia nuper habitis constituerant repetiit.
Nos ope codicum: 1. Bibl. Palatinae in Vaticano n. 289, saec.
IX, et 2. regii Parisiensis inter Suppl. lat. n. 75 denuo recognovimus.
Continet canones conciliorum hoc anno Mogontiaci, Rhemis, Turonis, Cabillione, Arelati celebratorum, quorum constitutiones, Einhardo teste, in illo conventu coram imperatore collatae sunt.
DE ANNO DECIMO TERTIO.
Karolus serenissimus imperator Augustus, a Deo coronatus, magnus et pacificus, cum episcopis, abbatibus, comitibus, ducibus, omnibusque fidelibus christianae ecclesiae, cum consensu consilioque constituit ex lege Salica, Romana atque Gundobada capitula ista in palatio Aquis, ut unusquisque fidelis iustitias ita faceret, quae et ipse manu propria firmavit capitula ista, ut onmes fideles manu roborare studuissent.
1.
Ut episcopi circumeant parrochias sibi commissas, et ibi inquirendi studium habeant de incestu, de patricidiis, fratricidiis, adulteriis, cenodoxiis, et alia mala quae contraria sunt Deo, quae in sacris scripturis leguntur quae christiani devitare debent.
Et infra illorum parrochias ecclesiae, cui necesse est, emendandi curam habeant.
Similiter nostras a nobis in beneficio datas, quam et aliorum ubi reliquiae, praeesse videntur.
Et ut monachi per verbum episcopi et per regimen abbatis, et per bona illorum exempla, regulariter vivant, prout loca locata sunt.
Et ut praepositus et hi qui foras monasteria sunt, ne venatores habeant; quia iam frequenter iussimus, ne monachi foras monasterio habitassent.
2.
Ut ecclesiae, viduae, pupilli per bannum regis pacem habeant.
Sin aliter, in praesentia nostra hoc veniat, si fieri potest.
Sin autem, missi nostri investigent illud quomodo gestum sit.
3.
Ut iumenta pacem habeant similiter per bannum regis.
4.
Ut hi qui beneficium nostrum habent, bene illud inmeliorare in omni re studeant.
Et ut missi nostri hoc sciant.
5.
Ut vicarii nostri vel centenarii a servo regis mancipia ne emant.
Et ut ipsi vicarii de hereditate, foris heredibus si extiterit, ad opus nostrum recipiatur, ne illud fraudetur.
6.
De his qui a litterarum conscriptione ingenui fuerint, si sine traditione mortui fuerint, hereditas eorum ad opus nostrum recipiatur.
Nec comis nec vicarius illud sibi societ, sed ad opus nostrum revocetur.
Similiter volumus ut banni nostri de illis unde censa exigunt, ut ipsa censa ad nostrum opus vel ubi nos iubemus veniant.
7.
De hereditate inter 7 heredes, si contentiose egerint, et rex missum suum ad illam divisionem transmiserit, decimum mancipium et decimam virgam hereditatis fisco regis detur.
8.
Ut vicarii luparios habeant, unusquisque in suo ministerio duos.
Et ipsi de hoste pergendi et de placito comitis vel vicarii ne custodiant, nisi clamor super eum veniat.
Et ipsi certare studeant de hoc ut profectum exinde habeant, et ipsae pelles luporum ad nostrum opus dentur.
Et unusquisque de his qui in illo ministerio placitum custodiunt, detur eis modium unum de annona.
9.
De hoste pergendi, ut comiti in suo comitatu
per bannum unumquemque hominem per sexaginta solidos in hostem pergere bannire studeat, ut ad placitum denuntiatum ad illum locum ubi iubetur veniant.
Et ipse comis praevideat quomodo sint parati, id est lanceam, scutum, aut arcum cum duas cordas, sagittas duodecim.
De his uterque habeant.
Et episcopi, comites, abbates, hos homines habeant qui hoc bene provideant, et ad diem denuntiati placiti veniant, et ibi ostendant quomodo sint parati.
Habeant loricas vel galeas, et temporalem hostem, id est aestivo tempore.
10.
Ut regis spensa in carra ducatur, simul episcoporum, comitum, abbatum, et optimatum regis, farinam, vinum, baccones, et victum abundanter, molas, dolatorias, secures, taretros, fundibulas, et
illos homines qui exinde bene sciant iactare.
Et marscalci regis adducant eis petras in saumas viginti, si opus est.
Et unusquisque hostiliter sit paratus, et omnia utensilia sufficienter habeant.
Et unusquisque comis duas partes de herba in suo comitatu defendat ad opus illius hostis; et habeat pontes bonos, naves bonas.
11.
Ut comites, unusquisque in suo comitatu, carcerem habeant.
Et iudices atque vicarii patibulos habeant.
12.
Ut homines boni generis qui infra comitatu inique vel iniuste agunt, in praesentia regis ducantur; et rex super eos districtionem faciat carcerandi, exsiliandi, usque ad emendationem illorum.
13.
Ut vicarii munera ne accipiant pro illos latrones,
qui ante comite iudicati fuerint ad mortem.
Quod si hoc perpetraverint, tale iudicium sustineant, sicut et latro iudicatus fuit; quia postquam scabini eum diiudicaverint, non est licentia comitis vel vicarii ei vitam concedere.
Sed si bannus ei iudicatus fuerit, et banno peracto, stet in eo interim, usquedum comiti et eo qui clamorem vel causam ad eum habuit, et tunc sit foris banno.
14.
Ut episcopi et abbates advocatos habeant.
Et ipsi habeant in illo comitatu propriam hereditatem.
Et ut ipsi recti et boni sint, et habeant voluntatem recte et iuste causas perficere.
15.
Ut vicarii eos qui pro furto se in servitio tradere cupiunt, non consentiant, sed secundum
iustum iudicium terminetur.
16.
Quod nullus seniorem suum dimittat postquam ab eo acciperit valente solido uno; excepto si eum vult occidere, aut cum baculo caedere, vel
uxorem aut filiam maculare, seu hereditatem ei tollere.
17.
Quod nullus in hoste baculum habeat, sed arcum.
18.
De forestis, ut forestarii bene illas defendant, simul et custodiant bestias et pisces.
Et si rex alicui intus foreste feramen unum aut magis dederit, amplius ne prendat quam illi datum sit.
19.
Ut vilicus bonus, sapiens, et prudens in opus nostrum eligatur, qui sciat rationem misso nostro reddere et servitium perficere prout loca locata sunt, aedificia emendant, nutriant porcos, iumenta, animalia, ortos, apes, aucas, pullos, vivaria cum pisces, vennas, molina, stirpes, terram aratoriam studeant femare.
In forestis mansum regale, et ibi vivaria cum
pisces, et homines ibi maneant.
Et plantent vineas, faciant pomaria, et ubicumque inveniunt utiles homines, detur illis silva ad stirpandum, ut nostrum servitium inmelioretur.
Et ut feminae nostrae, quae ad opus nostrum sunt servientes, habeant ex partibus nostris lanam et linum, et faciant sarciles et camisiles, et perveniant ad cameram nostram per rationem per vilicis nostris aut a missis eius a se transmissis.
20.
Et si quis fidelibus suis contra adversarium suum pugnam aut aliquod certamen agere voluit, et convocavit ad se aliquem de conparis suis ut ei adiutorium praebuisset, et ille noluit, et exinde neglegens permansit, ipsum beneficium quod habuit, auferatur ab eo, et detur ei qui in stabilitate
et fidelitate sua permansit.
EXCERPTA CANONUM.
1.
Cap. De baptismo.
Ut unusquisque archiepiscopus suos suffraganeos diligenter ac studiosae admonere studeat, ut unusquisque suos presbiteros puriter investigare non neglegat, baptismatis sacramentum qualiter agant; et hoc studiosae cuncti episcopi presbiteros doceant.
2.
Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis, nec mittere praesumant, sine consensu episcoporum.
3.
Ut laici omnino non audeant munera exigere a presbiteris propter commendationem ecclesiae cuique
presbitero.
4.
Providendum necesse est, qualiter canonici vivere debeant necnon et monachi, ut secundum ordinem canonicum vel regularem vivere studeant.
5.
De monasteriis puellarum, ut presbitero oportuno tempore ad missarum solemnia liceat illic advenire, et iterum ad proprias ecclesias redire.
6.
Ut plus non mittatur in monasterio canonicorum atque monachorum seu puellarum, quam sufferre possint.
7.
De decimis admonendis.
8.
De incestuosis omnino investigandum, ut ab ecclesia expellentur, nisi penitentiam egerint.
9.
Ut pax sit et concordia inter episcopos et comites, et reliquos clericos et laicos.
10.
Ut comites et iudices, seu reliquos populos, oboedientes sint episcopo, et invicem consentient ad justitias faciendas, et munera pro iudicia non accipiant, nec falsos testes.
11.
Ut unusquisque propter inopiam famis suos familiares et ad se pertinentes gubernare studeant.
12.
Ut unicuique episcoporum liceat de thesauro ecclesiae pauperibus erogare nutrimentum secundum canones, cum testibus.
13.
Ut mensurae et pondera ubique aequalia sint et iusta.
14.
De officio praedicationis, ut iuxta quod intellegere vulgus possit, assiduae fiat.
15.
Non in Dominicis diebus mercatum fiat aut placitum, ubi quis ad mortem iudicetur aut ad poenam; et de opere cavendo.
16.
Ut unusquisque episcopus interim circumeat suam parrochiam, et res necessarias emendat.
Et si quid non quiverit, ad praedictum placitum preferat.
17.
Ut presbiteri sub sigilla custodiant crisma, et nulli sub praetextu medicinae vel maleficii donare praesumat: si fecerint, honore priventur.
18.
Ut unusquisque compater vel proximus, filiolus spiritales catholicae instruant, qualiter coram Deo rationem reddet.
19.
Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decima
nec alia ulla possessione priventur, ita ut novis tribuatur.
20.
Ut mortui in ecclesia non sepeliantur, nisi episcopi aut abbates vel fideles presbiteri.
21.
Ut placita in domibus vel atriis ecclesiarum minime fiant.
22.
Ut comites, vel vicarii aut centenarii, sub malo occansione vel ingenio res pauperum non emant, nec vi tollant; sed quisque hoc comparare voluerit, in publico placito coram episcopo fiat.
23.
Ut unusquisque episcopus in sua parrochia presbiteros diligenter inquirant unde sint; et si quem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
24.
Quicumque beneficium ecclesiaticum habet, ad
tecta ecclesiae restaurandam, vel ipsas ecclesias, omnino adiuvet.
25.
Ut qui publico criminae convincti sunt rei, publice iudicentur, et publicam poenitentiam agant secundum canones.
26.
Ut presbiteri bene et iuste vivere studeant, et ita populum doceant.
Codex Gandavensis haec addit:
26 b. Ut hoc inquiratur: si de partibus Austriae verum est quod dicunt, an non, quod presbiteri de confessionibus accepto pretio manifestent latrones.
26 c. Ut inquiratur diligenter de faidosis hominibus, qui solent incongruas commotiones facere, tam in Dominicis diebus quamque et aliis solemnitatibus,
sicuti et in feriaticis diebus.
Hoc omnino prohibendum est, ne facere praesumant.
26 f. Providendum omnimodis ac diligenter exquirendum, qualiter canonici vivant, necnon et monachi, ut unusquisque eorum secundum ordinem canonice ac regulariter vivant, et non similiter; id est, ut refectoria et dormitoria una simul observentur,
quemadmodum iamdudum in capitulis nostris iniunctum habemus.
26 g. De monasteriis puellarum, ut presbyteris certo tempore ad missarum solemnia celebranda liceat ad eas in ecclesia convenire, et mox ad proprias redire ecclesias.
Caeteri vero clerici vel laici similiter
observentur, ut nequaquam in eadem monasteria ingredi audeant, nisi necessitatis causa ipsius monasterii compulerit.
Hoc tamen cum summa providentia episcopi vel abbatissae fiat.
Similiter et hoc pleniter observandum sit, ut feminae per domos clericorum minime discurrant.
CAPITULA LANGOBARDICA * .
Reperiuntur inter Caroli et Pippini Capitularia legibus Langobardorum addita, nonnulla capitula, quae certo alicui tempori locove assignari nequeant.
Ea hic in fine capitularium Caroli referenda duximus.
Et primo quidem capitula sistimus in Codice Chisiano, fol.
59 et 60, initio Capitularium servata, dum in Codice Cavensi, folio quod proxime antecedebat exciso, ultimae tantum sententiae in primis folii 210 lineis servantur.
Lectionem aliquot locis valde corruptam esse nemo non videt.
Caput primum de Alode, legis Salicae tituli 62 c. 1, refert.
Caput secundum fidei valde dubiae est; quia de re judicium Blumii nostri hic affero: « Illo nomine, nempe Novella Justiniani, nihil aliud designari potest praeter collectionem Latinam Novellarum Juliani, in Occidente tunc temporis obtinentium.
Quas inter lex quidem habetur, coram judice civili personas ecclesiasticas agere prohibens * , quin tamen innuatur tanta prohibitionis generalitas ut ne criminaliter quidem ea agere licuerit.
Quaedam autem constitutio Theodosii et Valentiniani ad Albinum nec inter octo Justiniani Novellas, nec in additamentis Juliani comparet: de omnibus Theodosii et Valentiniani ad Albinum constitutionibus, quae ab anno 443 ad 448 edictae sunt, idem altumque in praefata collectione silentium.
Multo magis duae illorum constitutiones, quarum una ad Firminum data est anno 452 * , altera ad Amatium Galliarum praefectum * , ibidem desiderantur: quamvis in neutralibet vel minimum quid deprehendatur ex quo conjici possit prohibitio absoluta viros ecclesiasticos criminaliter agendi.
Praeterea vero illarum constitutionum posterior maxima falsitatis suspicione laborat, quod me propemodum impellit ut totum hoc Capitularium apocryphis accenseam.
» Sequuntur capitula in reliquis Codicibus servata.
1.
De Alode.
Si quis homo mortuus fuerit et filius non dimiserit, si pater aut mater superfuerit, ipsi in hereditate succedant; si pater aut mater non superfuerint, et fratres vel sorores reliquerint, ipsi hereditatem optineant.
Quod si nec isti fuerint, sorores patris in hereditatem eius succedant.
Si vero sorores patris non extiterint, sorores matris eius hereditatem sibi vindicent.
Si autem nulli eorum fuerint, quicumque proximiores fuerint de paterna generationem, ipse in hereditate succedant.
De terra vero Saliga nulla portione hereditatis mulieris veniat, sed ad virilem sexu tota terra hereditatis perveniat.
2.
Dum relegissemus aliquibus capitulis ex Romanis legibus, in novella Iustiniani invenimus scriptum inter catera de constitutione Theodosii imperatoris,
et Valentiniani augusti ab Albinum praefectum, ut nullus audeat episcopos, presbyteros, diaconos accusare.
Audemus quidem sermonem facere sollerter plus sermone de sanctis ac venerabilibus sacerdotibus vel levitis omni timore, quibus omnis terra inclinat caput; tamen adhuc audivimus perfidia in Urbem ad Deum vivum, aut impium nomen fieri.
Sed si quis ausu aut temerarius legi ecclesiae vel clerus, per quem omne pollet imperium, iniuria audere voluerit, et si accusationem seditior persona fuerit, reposita poena fisco nostro id est centum pondi aurei, et centum pondi argenti inferre cogatur; et sic cum auctoribus Ecclesiae causam dicat.
Si vero infirmior fuerit persona, prius cogitet animo suo perfido; et sic
aut accuset, aut iniuriam faciat, aut criminis causam
dicat.
Numquam ob recto patrimonio nostro nescio qua perfidia attemptare adsuevit, militantes in palatio Christi terrae curiae obducit, iussimus manus eius implum dari.
Si autem voluerit superscripta degere vita, nihil sit cura Ecclesiae catholicae.
3.
Ex Codice monachorum sententia.
Si quis percusserit sacerdotem, id est presbyterum, sive diaconum, decretum est, ut det poenam auri libras 10, id est solidos septingenti viginti.
Si quis percusserit subdiaconus et defensorem Ecclesiae, det poenam auri libras quinque, hoc est solidos 360.
Si quis lectorem percusserit, det poenam auri libras 3, hoc est solidos ducenti sedecim.
Capitula in Codd.
Ambrosiano, Florentino, Londinensi, Vindobonensi, Veronensi et Estensi servata.
1.
Si quis praepositus aut ministerialis aliquis aliquas res ecclesiae quas praevidere debet, per aliquem scriptionis titulum cuiquam concesserit, quod ad damnum ipsius ecclesiae pertineat, pro sacrilegio computetur.
Similiter et de rebus quae ad rem publicam pertinent, si comes aut ministerialis rei publicae cuiquam similiter concesserit, pro infidelitate computetur.
2.
De feminis, quas defunctis viris lex Langobardorum prohibet ante anni spatium vestem religionis mutare velumque suscipere, petierunt nostra licentia, ut mox dum divina pietas inspiraverit eas, indemnes liceret suscipere.
Nos autem considerantes, quia pro ipsam dilationem multae etiam raptae
intra idem spatium ad aliam partem distractae fuerant,
ideo earum petitionem, quam iustam censuimus, suscepimus, et eis ita fieri concedimus.
3.
Placuit nobis secundum sanctorum patrum auctoritatem, si quis ab episcopo sui iuste excommunicatus fuerit, a nullo penitus recipiatur, antequam in praesentia sui episcopi veniat pro culpa satisfactionem redditurus.
4.
Et quia sunt nonnulli, qui sine proprietatibus in regno nostro degentes, iudicia comitum effugiunt, atque non habentes res aut substantiam quibus constringi possint, ideo circumquaque malitias exercere non cessant, de illis nobis placuit, ut ipsi cum quibus videntur manere, aut eos praesentent, aut pro eorum malefactis rationem reddant.
5.
Ut coniugia servorum non dirimantur, si diversos
dominos habuerint; sed in uno coniugio servi permanentes, dominis suis serviant; sic tamen, ut ipsum coniugium legale sit, et per voluntatem dominorum suorum iuxta illud euangelium: Quod Deus coniunxit, homo non separet.
6.
Sicut consuetudo nostrorum est, ut Langobardus vel Romanus si evenerit quod causam inter se habeant, observamus ut Romanus populus successionem eorum iuxta suam legem habeant.
Similiter et omnes conscriptiones iuxta suam legem faciant.
Et quando iurant, iuxta suam legem iurent.
Et quando componunt, iuxta legem cui malum fecerint componant.
Et de Langobardis similiter convenit componere.
De caeteris vero causis communi lege vivamus, quod domnus [excellentissimus
] Karolus rex Francorum atque Langobardorum in aedicto adiunxit.
7.
Neque decennii neque vicennii aut 30 annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola 40 annorum curricula terminentur, non solum in ceteris rebus, set eciam in legatis.
In ereditatibus inter duos fratres annorum curricula non computetur, set semper equaliter dividant, quia de uno pater et de una mater nati sunt; et ec curricula usque ad tercio sequatur gradum.
Capitula ex Codd.
Ambr., Lond.
, Vindob.
, Veron.
Estensi.
8.
Si qua mulier filium vel filiam suam per fraudem aliquam coram episcopo ad confirmandum tenuerit, propter fallaciam suam poenitentiam agat, a viro tamen suo non separetur.
9.
Falsa persona non habet potestatem accusandi.
Et si in primo crimine visa est falsum dixisse testimonium, in secundo non habeat potestatem dicendi.
Ex Codd.
Florentino et Londinensi.
10.
Praecipimus ut nemo usuram de aliqua causa exigere audeat.
Quicumque hoc fecerit, bannum
persolva.
Ex Codice Florentino.
11.
De sacris vasis ecclesiae quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, prohibitum est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellente.
12.
Si quis pro alterius debito se pecuniam suam promiserit redditurum, in ipsa promissione est retinendus.
De illis hominibus vel sacerdotibus aut quibuslibet per regnum nostrum, qui propter premia aut parentelam, de nostra iustitia inquirentibus aut emendantibus iustitiam, veritatem obfuscare volunt missis vel fidelibus nostris, et se in periuria mittunt,
iubemus atque praecipimus, ut si suspectio fuerit quod homo periurasset, ut postea sive campo vel cruce iudicetur, ut ipsa veritas vel periurium fiat declaratum; et si Dei fuerit voluntas, quod in ipso iuditio veritas aut periurium declaretur, tunc volumus atque iubemus, ut si sacerdos vel clericus fuerit, dupliciter bannum nostrum persolvat, sicut supra decrevimus, et postea secundum canones iudicetur; si autem laicus fuerit, widrigild suum ad partem nostram persolvat
Ex Codd.
Florentino, Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
13.
Ut de eo qui se periuravit, postquam poenitentiam egerit, inculpabilis esse videatur.
14, Quicumque res suas pro anima sua ad casam Dei, aut ad parentes suos, sive ad alios homines tradiderit, et in hostem aut in servitium Dei iturus fuerit, aut ad mortem traditus, si in ipso itinere aut de ipsa infirmitate mortuus fuerit, habeat ipsas res, cui traditae sunt.
Et si mortuus non fuerit in ipso itinere aut de ipsa infirmitate, recipiat res suas quas tradiderit, si voluerit, et habeat in suo iure, sicut antea habuit.
Ex Codd.
Londinensi, Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
15.
De coniunctione quae secundum canones aut aedictum esse non potest, placuit nobis ut copulati separentur ab invicem.
Ex Codd.
Vindobonensi, Veronensi, Estensi.
16.
Ut nec episcopi, nec abbates, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullusque omnino sub mali occasione vel malo ingenio res pauperorum vel minus potentum nec emere, nec vi tollere audeat; sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico coram idoneis testibus et cum rationibus hoc faciat.
Ubicumque autem aliquid inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.
17.
Ut longa consuetudo, quae ad utilitatem publicam non impendit, pro lege servetur, et quae diu servatae sunt, permaneant.
Ex Lombarda II.
50. 4.
18.
Ut qui semel periuratus sit, nec testis sit post hoc, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius iurator existat.
CAPITULA DE IUDAEIS * .
Post capitulum de Judaeis in placito Noviomagensi * promulgatum alia quaedam Carolus et filius ejus Ludovicus sanxerunt, in Codice bibl. regiae Monacensis olim Augustanae fol.
261 servata.
Quae a viro cl.
Foringer exscripta atque ad me missa, hoc potissimum loco referre juvat, quod quaenam eorum Carolo, quaenam ejus filio debeantur, definiri nequeat.
Addimus alteram formulam juramenti Judaeorum in Codice bibl.
Guelferbytanae Blankenburgensi repertam, manuque saeculi decimi exaratam.
Alia vero capitula, quae in Codicibus Frisingensi, Vindobonensi et Guelferbytano sub nomine Caroli magni feruntur, Carolo Calvo deberi, ex concilio Meldensi anni 845 constat.
DE CAPITULIS DOMNI KAROLI IMPERATORIS ET HLUDOWICI.
1.
Nemo Iudeus praesumat de ecclesia Dei aliquid recipere neque in wadio nec pro ullo debito, ab ullo Christiano, in auro sive in argento, neque in ceteris rebus.
Quod si facere praesumpserit, quod absit, omnis substantia sua auferatur ab eo et dextera manus illi amputetur.
2.
Ut nullus Iudeus neminem Christianum in wadium ab ullo Iudeo aut ab alio Christiano mittere praesumat, ne deterior fiat; quod si facere praesumat, secundum suam legem restituat, et debitum et wadium simul perdat.
3.
Ut nemo Iudeus monetam in domo sua habeat, et neque vinum nec annonam vel aliam rem vendere praesumat.
Quod si inventum fuerit, omnis substantia
sua ab illo auferatur, et in carcerem recludatur, usque ad praesentiam nostram veniat.
4.
De sacramento Iudeorum contra Christianos.
Mitte rumice bis a capite in circuitu pedum eius; ibi debet stare quando iurat sacramentum, et habere
debet in dextro brachio quinque libros Moysi secundum suam legem, et si habere non potest secundum hebreum, tamen habeat latinitatem.
Si me Deus adiuvet, ille Deus qui dedit legem Moysi in monte Synai, et si lepra Neaman Siri super me non veniat sicut super illum venit, et sic terra me non deglutiat sicut deglutivit Dathan et Abiron, de ista causa contra te malum non merui.
Ex cod.
Blankenburgensi fol.
206.
IURAMENTUM IUDEORUM.
Adiuro te per Deum vivum et verum, et in illam legem sanctam quam Dominus dedit ad beatum Moisen in monte Sinai, et per Adonai sanctum, et per pactum Abrae quod Deus dedit filii Israel, et si non lepra Naaman Siro circumdet corpus meus, et
si non me vivo degluciat terra sicut fecit Dathan et Abilon, et per arcum fidelis qui de celis aparuit ad filios hominis, et ipsum locum sanctum ubi sanctus Moisen stetit et illam sanctum quam beatus Moisen ibi haccepit, de hac causa culpabilis non sum.
* (An. 769-771) * (Cf. v. c. cp. 7 cum Bonifacii epistola 73, apud Würdtwein, )
* (Circ. an. 772)
* (Mart. Haristallio)
* (An. 779)
* (An. 781, Martio?)
* (An.782, ante Pascha)
* (An. 783)
* (An. 785)
* (An. 786)
* ( Hanc videsis inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII. ) * (23 Mart. Aquis)
* (An. 789)
* (An. 789)
* (An. 789, vel 790.)
* ( Expliciunt Capitula. ) * (An. 794)
* ( An. 779)
* (An. 797, Oct. 28, Aquis.)
* (An. 799, Aug. 20)
* ( An. 799)
* ( C., admoneatur)
* ( C., diocesis) * (An. 800)
* (An. 800)
* (An. 801, Jun.)
* (A.) * (Fl.) * (L.) * (V.) * (Vn.) * (E.) * (infr. anno Ludovici tertio edenda)
* (An. 801, Nov.)
* (802, Jan. aut Febr. Aquisgrani.)
* (Mart., Aquis.)
* (An. 802. Mart., Aquis.)
* (An. 802, Mart., Aquis)
*
ADMONITIO GENERALIS.
Capitulare superius (Col. 223-232) in Cod. Paris. 4613 excipiunt paucaeilineae, a Baluzio pro capite 41 habitae sed amissa Codicis parte reliqua imperfectae, et quae ad capitulare ipsum non pertineant. Deperditam vero partem exscripsi ex Codice Cavensi, et apparet esse orationem imperatoris, qua proceres conventu soluto domum redire jubet. Habitam esse in fine conventus superioris, tum ex loco quo in Codice Parisiensi legitur, tum vero ex iis quae sub finem ducibus, comitibus et judicibus de justitia facienda ingeruntur, effici videtur. Innumera sermonis vitia, cuique harum rerum perito intellectu non difficilia, tollere nolui. Numerus 1 Codicem Cavensem, 2 Parisiensem indicat.
* (Col. 223-232)
* (An. 802, Mart., Aquis)
* (An. 802, Oct., Aquis)
* (cap. 15 deest)
* (Ad legis Ribuar. tit. 1.)
* (An. 803, aestate)
* (An. 803, Sept. vel Nov.)
* (An. 803, Sept. vel Nov.)
* (An. circ. 804)
* (An. circ. 804)
* (An. 805, vere, Aquis.)
* (An. 805, Dec.)
* (Supra, col. 265.)
* (Supra, col. 237, c. 2)
* (Supra, col. 245, c. 14, 246, c. 21, 261, c. 20)
* (Supra, col. 237, c. 7) * (Supra, col. 262, c. 4, 249, c. 11)
* (An. 806)
* (An. 806, Febr. 8)
* (An. 806 Mart.)
* ( Vide inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII. ) * (An. 806, Aquis)
* (ex cap. 6)
* (An. 806)
* (An. 807, Mart. circ.)
* ( Vide inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII. ) * (An. 807, August.)
* (An. 808, April.)
* (An. 808)
* (An. 808)
* (An. 809)
* (An. 809)
* (An. 809)
* (An. 809, Nov., Aquis)
* (An. 810)
* ( Capitula proposita. )
* (An. 811)
* (An. 811, Aquis)
* ( Hanc encyclicam videsis inter epistolas Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII; Odilberti vero responsum in appendice ad easdem epistolas, tomo eodem. ) * (Octobr.)
* (An. 812)
* (An. 812)
* (An. 1647, post Leonis III epistolas, in 4º) * (In Corpore juris Germ.) * ( Beitrage, etc.) * (Diss. Altorfii 1758, 4º) * (In opere Germ. Geschichte der deustchen Landwirthschaft, pag. 177-243)
* (An. 813, Aug., Sept.)
* (Monum. Germ., II) * (Mon. G., I, 121)
* (An. 813)
* (Novel. 123, cap. 16) * (Novell. Valent. lib. III, tit. 35, Cod. Theod. tom. VII, pars II, ) * (Gothofred. cap. 1, pars III, pag. 7)
* (An. 814)
* (supra, col. 304)